[24,0] LIBER QVARTVS. DE SIGNIS. [24,1] I. (1) Venio nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat, studium, ut amici eius, morbum et insaniam, ut Siculi, latrocinium; ego quo nomine appellem nescio; rem uobis proponam, uos eam suo non nominis pondere penditote. Genus ipsum prius cognoscite, iudices; deinde fortasse non magno opere quaeretis quo id nomine appellandum putetis. Nego in Sicilia tota, tam locupleti, tam uetere prouincia, tot oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum uas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam aut margaritam, quicquam ex auro aut ebore factum, signum ullum aeneum, marmoreum, eburneum, nego ullam picturam neque in tabula neque in textili quin conquisierit, inspexerit, quod placitum sit abstulerit. (2) Magnum uideor dicere: attendite etiam quem ad modum dicam. Non enim uerbi neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico nihil istum eius modi rerum in tota prouincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie loqui. Etiam planius: nihil in aedibus cuiusquam, ne in quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, nihil apud ciuem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque priuati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse. (3) Vnde igitur potius incipiam quam ab ea ciuitate quae tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius numero quam ex ipsis laudatoribus tuis? Facilius enim perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui accusant, qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos inueniare improbissima ratione esse praedatus. [24,2] II. C- Heius est Mamertinus - omnes hoc mihi qui Messanam accesserunt facile concedunt - omnibus rebus illa in ciuitate ornatissimus. Huius domus est uel optima Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis. Ea domus ante istius aduentum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane uacua atque nuda est. (4) Erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate in aedibus a maioribus traditum perantiquum, in quo signa pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate, quae non modo istum hominem ingeniosum et intellegentem, uerum etiam quemuis nostrum, quos iste idiotas appellat, delectare possent, unum Cupidinis marmoreum Praxiteli; nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, artificum nomina. Idem, opinor, artifex eiusdem modi Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem Thespiae uisuntur; nam alia uisendi causa nulla est. Atque ille L- Mummius, cum Thespiadas, quae ad aedem Felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat consecratus, non attigit. [24,3] III. (5) Verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc quod dico Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules egregie factus ex aere. Is dicebatur esse Myronis, ut opinor, et certe. Item ante hos deos erant arulae, quae cuiuis religionem sacrari significare possent. Erant aenea duo praeterea signa, non maxima uerum eximia uenustate, uirginali habitu atque uestitu, quae manibus sublatis sacra quaedam more Atheniensium uirginum reposita in capitibus sustinebant; Canephoroe ipsae uocabantur; sed earum artificem - quem? quemnam? recte admones - Polyclitum esse dicebant. Messanam ut quisque nostrum uenerat, haec uisere solebat; omnibus haec ad uisendum patebant cotidie; domus erat non domino magis ornamento quam ciuitati. (6) C- Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum hospes esset Heiorum, Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens fuit ad reportandum. Nuper homines nobilis eius modi, iudices, - sed quid dico 'nuper'? immo uero modo ac plane paulo ante uidimus, qui forum et basilicas non spoliis prouinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum quadridui causa, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas uillas auferebant. (7) Haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio e sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum peruetus ligneum, Bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit. [24,4] IV. Pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec causa est, quae ista impudentia? Quae dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo uenit quin uiserit. Tot praetores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuiusque modi - non loquor de integris, innocentibus, religiosis - tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam uehemens, tam potens, tam nobilis uisus est qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet: Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil habere cuiquam praeterea licebit? tot domus locupletissimas istius domus una capiet? Idcirco nemo superiorum attigit ut hic tolleret? ideo C- Claudius Pulcher rettulit ut C- Verres posset auferre? At non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis heredem. (8) Sed quid ego tam uehementer inuehor? uerbo uno repellar. 'Emi,' inquit. Di immortales, praeclaram defensionem! Mercatorem in prouinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret! Haec enim mihi ad omnia defensio patefieri uidetur, emisse. Primum, si id quod uis tibi ego concedam, ut emeris, - quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es, - quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae alicuius preti fuerint, tota ex prouincia coemisse? [24,5] V. (9) Videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius modi suspicabantur, uerum tamen ea quae paruis in rebus accidere poterant prouidebant. Neminem qui cum potestate aut legatione in prouinciam esset profectus tam amentem fore putauerunt ut emeret argentum, dabatur enim de publico; ut uestem, praebebatur enim legibus; mancipium putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo: sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. Si qui Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim te instruere domum tuam uoluerunt in prouincia, sed illum usum prouinciae supplere. (10) Quae fuit causa cur tam diligenter nos in prouinciis ab emptionibus remouerent? Haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, cum uenditori suo arbitratu uendere non liceret. In prouinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac potestate quod apud quemque esset emere uellet, idque ei liceret, fore uti quod quisque uellet, siue esset uenale siue non esset, quanti uellet auferret. Dicet aliquis: 'Noli isto modo agere cum Verre, noli eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; concede ut impune emerit, modo ut bona ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab inuito, nihil per iniuriam.' Sic agam: si, quod uenale habuit Heius, id quanti aestimabat tanti uendidit, desino quaerere cur emeris. [24,6] VI. (11) Quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum in re eius modi? Quaerendum, credo, est Heius iste num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit, num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta egestas, tanta uis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios uenderet. At hominem uideo auctionem fecisse nullam, uendidisse praeter fructus suos nihil umquam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacrarioque maiorum fuissent, uenditurum non fuisse. 'Quid, si magnitudine pecuniae persuasum est?' Veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae monumentisque maiorum pecuniam anteponeret. (12) 'Sunt ista; uerum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' Videamus quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime auarum, ab humanitate, a pietate, ab religione deducere. Ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre: 'Haec omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex millibus quingentis Verri uendita.' Sic rettulit. Recita. Ex tabulis. Iuuat me haec praeclara nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC! Profecto hinc natum est, 'Malo emere quam rogare.' [24,7] VII. (13) Dicet aliquis: 'Quid? tu ista permagno aestimas?' Ego uero ad meam rationem usumque meum non aestimo; uerum tamen a uobis ita arbitror spectari oportere, quanti haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aestimentur, quanti uenire soleant, quanti haec ipsa, si palam libereque uenirent, uenire possent, denique ipse Verres quanti aestimet. Numquam enim, si denariis cccc Cupidinem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem hominum atque in tantam uituperationem ueniret. (14) Quis uestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? In auctione signum aeneum non maximum HS xl uenire non uidimus? Quid? si uelim nominare homines qui aut non minoris aut etiam pluris emerint, nonne possum? Etenim qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile est finem facere pretio nisi libidini feceris. Video igitur Heium neque uoluntate neque difficultate aliqua temporis nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa uenderet, teque ista simulatione emptionis ui, metu, imperio, fascibus ab homine eo quem, una cum ceteris sociis, non solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus commiserat eripuisse atque abstulisse. (15) Quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius? Nihil profecto; sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus; Mamertina ciuitas istum publice communi consilio sola laudat; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum missa est princeps est Heius - etenim est primus ciuitatis: ne forte, dum publicis mandatis seruiat, de priuatis iniuriis reticeat. (16) Haec cum scirem et cogitarem, commisi tamen, iudices, Heio; produxi prima actione, neque id tamen ullo periculo feci. Quid enim poterat Heius respondere, si esset improbus, si sui dissimilis? esse illa signa domi suae, non esse apud Verrem? Qui poterat quicquam eius modi dicere? Vt homo turpissimus esset impudentissimeque mentiretur, hoc diceret, illa se habuisse uenalia, eaque sese quanti uoluerit uendidisse. Homo domi suae nobilissimus, qui uos de religione sua ac dignitate uere existimare maxime uellet, primo dixit se istum publice laudare, quod sibi ita mandatum esset; deinde neque se habuisse illa uenalia neque ulla condicione, si utrum uellet liceret, adduci umquam potuisse ut uenderet illa quae in sacrario fuissent a maioribus suis relicta et tradita. [24,8] VIII. (17) Quid sedes, Verres? quid exspectas? quid te a Centuripina ciuitate, a Catinensi, ab Halaesina, a Tyndaritana, Hennensi, Agyrinensi ceterisque Siciliae ciuitatibus circumueniri atque opprimi dicis? Tua te altera patria, quem ad modum dicere solebas, Messana circumuenit, - tua, inquam, Messana, tuorum adiutrix scelerum, libidinum testis, praedarum ac furtorum receptrix. Adest enim uir amplissimus eius ciuitatis legatus huius iudici causa domo missus, princeps laudationis tuae, qui te publice laudat, - ita enim mandatum atque imperatum est; tametsi rogatus de cybaea tenetis memoria quid responderit: aedificatam publicis operis publice coactis, eique aedificandae publice Mamertinum senatorem praefuisse. Idem ad uos priuatim, iudices, confugit; utitur hac lege qua iudicium est, communi arce sociorum. Tametsi lex est de pecuniis repetundis, ille se negat pecuniam repetere, quam ereptam non tanto opere desiderat: sacra se maiorum suorum repetere abs te dicit, deos penatis te patrios reposcit. (18) Ecqui pudor est, ecquae religio, Verres, ecqui metus? Habitasti apud Heium Messanae, res illum diuinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano facere uidisti; non mouetur pecunia, denique quae ornamenti causa fuerunt non requirit; tibi habe Canephoros, deorum simulacra restitue. Quae quia dixit, quia tempore dato modeste apud uos socius amicusque populi Romani questus est, quia religioni suae non modo in dis patriis repetendis sed etiam in ipso testimonio ac iure iurando proximus fuit, hominem missum ab isto scitote esse Messanam de legatis unum, - illum ipsum qui naui istius aedificandae publice praefuit, - qui a senatu peteret ut Heius adficeretur ignominia. [24,9] IX. (19) Homo amentissime, quid putasti? impetraturum te? quanti is a ciuibus suis fieret, quanti auctoritas eius haberetur ignorabas? Verum fac te impetrauisse, fac aliquid grauius in Heium statuisse Mamertinos: quantam putas auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem constet uerum pro testimonio dixisse poenam constituerint? Tametsi quae est ista laudatio, cum laudator interrogatus laedat necesse est? Quid? isti laudatores tui nonne testes mei sunt? Heius est laudator: laesit grauissime. Producam ceteros: reticebunt quae poterunt libenter, dicent quae necesse erit ingratiis. Negent isti onerariam nauem maximam aedificatam esse Messanae? Negent, si possunt. Negent ei naui faciundae senatorem Mamertinum publice praefuisse? Vtinam negent! Sunt etiam cetera; quae malo integra reseruare, ut quam minimum dem illis temporis ad meditandum confirmandumque periurium. (20) Haec tibi laudatio procedat in numerum? hi te homines auctoritate sua subleuent? qui te neque debent adiuuare si possint, neque possunt si uelint; quibus tu priuatim iniurias plurimas contumeliasque imposuisti, quo in oppido multas familias totas in perpetuum infamis tuis stupris flagitiisque fecisti. At publice commodasti. Non sine magno quidem rei publicae prouinciaeque Siciliae detrimento. Tritici modium LX empta populo Romano dare debebant et solebant: abs te solo remissum est. Res publica detrimentum fecit quod per te imperi ius in una ciuitate imminutum est: Siculi, quod ipsum non de summa frumenti detractum est, sed translatum in Centuripinos et Halaesinos, immunis populos, et hoc plus impositum quam ferre possent. (21) Nauem imperare ex foedere debuisti; remisisti in triennium; militem nullum umquam poposcisti per tot annos. Fecisti item ut praedones solent; qui cum hostes communes sint omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus non modo parcant uerum etiam praeda quos augeant, et eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe adeundum sit nauibus, nonumquam etiam necessario. [24,10] X. Phaselis illa, quam cepit P- Seruilius, non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum; Lycii illam, Graeci homines, incolebant. Sed quod erat eius modi loco atque ita proiecta in altum ut et exeuntes e Cicilia praedones saepe ad eam necessario deuenirent, et, cum se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsciuerunt sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde etiam societate. (22) Mamertina ciuitas improba antea non erat; etiam erat inimica improborum, quae C- Catonis, illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. At cuius hominis! Clarissimi ac potentissimi; qui tamen cum consul fuisset, condemnatus est. Ita, C- Cato, duorum hominum clarissimorum nepos, L- Pauli et M- Catonis, et P- Africani sororis filius: quo damnato tum, cum seuera iudicia fiebant, HS XVIII millibus lis aestimata est. Huic Mamertini irati fuerunt, qui maiorem sumptum quam quanti Catonis lis aestimata est in Timarchidi prandium saepe fecerunt. (23) Verum haec ciuitas isti praedoni ac piratae Siciliensi Phaselis fuit; huc omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur; quod celari opus erat, habebant sepositum et reconditum; per istos quae uolebat clam imponenda, occulte exportanda curabat; nauem denique maximam, quam onustam furtis in Italiam mitteret, apud istos faciundam aedificandamque curauit; pro hisce rebus uacatio data est ab isto sumptus, laboris, militiae, rerum denique omnium; per triennium soli non modo in Sicilia uerum, ut opinio mea fert, his quidem temporibus in omni orbe terrarum uacui, expertes, soluti ac liberi fuerunt ab omni sumptu, molestia, munere. (24) Hinc illa Verria nata sunt, quod in conuiuium Sex- Cominium protrahi iussit, in quem scyphum de manu iacere conatus est, quem obtorta gula de conuiuio in uincla atque in tenebras abripi iussit; hinc illa crux in quam iste ciuem Romanum multis inspectantibus sustulit, quam non ausus est usquam defigere nisi apud eos quibuscum omnia scelera sua ac latrocinia communicasset. [24,11] XI. Laudatum etiam uos quemquam uenitis? qua auctoritate? utrum quam apud senatum an quam apud populum Romanum habere debetis? (25) Ecqua ciuitas est, non modo in prouinciis nostris uerum in ultimis nationibus, aut tam potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara, rex denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto ac domo non inuitet? qui honos non homini solum habetur, sed primum populo Romano, cuius beneficio nos in hunc ordinem uenimus, deinde ordinis auctoritati, quae nisi grauis erit apud socios et exteras nationes, ubi erit imperi nomen et dignitas? Mamertini me publice non inuitarunt. Me cum dico, leue est: senatorem populi Romani si non inuitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed ordini. Nam ipsi Tullio patebat domus locupletissima et amplissima Cn- Pompei Basilisci, quo, etiamsi esset inuitatus a uobis, tamen deuertisset; erat etiam Percenniorum, qui nunc item Pompeii sunt, domus honestissima, quo Lucius frater meus summa illorum uoluntate deuertit. Senator populi Romani, quod in uobis fuit, in uestro oppido iacuit et pernoctauit in publico. Nulla hoc ciuitas umquam alia commisit. 'Amicum enim nostrum in iudicium uocabas.' Tu quid ego priuatim negoti geram interpretabere imminuendo honore senatorio? (26) Verum haec tum queremur si quid de uobis per eum ordinem agetur, qui ordo a uobis adhuc solis contemptus est. In populi Romani quidem conspectum quo ore uos commisistis? nec prius illam crucem, quae etiam nunc ciuis Romani sanguine redundat, quae fixa est ad portum urbemque uestram, reuellistis neque in profundum abiecistis locumque illum omnem expiastis, quam Romam atque in horum conuentum adiretis? In Mamertinorum solo foederato atque pacato monumentum istius crudelitatis constitutum est. Vestrane urbs electa est ad quam cum adirent ex Italia crucem ciuis Romani prius quam quemquam amicum populi Romani uiderent? quam uos Reginis, quorum ciuitati inuidetis, itemque incolis uestris, ciuibus Romanis, ostendere soletis, quo minus sibi adrogent minusque uos despiciant, cum uideant ius ciuitatis illo supplicio esse mactatum. [24,12] XII. (27) Verum haec emisse te dicis. Quid? illa Attalica tota Sicilia nominata ab eodem Heio peripetasmata emere oblitus es? Licuit eodem modo ut signa. Quid enim actum est? an litteris pepercisti? Verum hominem amentem hoc fugit: minus clarum putauit fore quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum. At quo modo abstulit? Non possum dicere planius quam ipse apud uos dixit Heius. Cum quaesissem num quid aliud de bonis eius peruenisset ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. Quaesiui misisset; respondit, id quod necesse erat, se dicto audientem fuisse praetori, misisse. Rogaui peruenissentne Agrigentum; dixit peruenisse. Quaesiui quem ad modum reuertissent; negauit adhuc reuertisse. Risus populi atque admiratio omnium uestrum facta est. (28) Hic tibi in mentem non uenit iubere ut haec quoque referret HS VI millibus D se tibi uendidisse? Metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS VI millibus D tibi constarent ea quae tu facile posses uendere HS ducentis millibus? Fuit tanti, mihi crede; haberes quod defenderes; nemo quaereret quanti illa res esset; si modo te posses dicere emisse, facile cui uelles tuam causam et factum probares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes. (29) Quid? a Phylarcho Centuripino, homine locupleti ac nobili, phaleras pulcherrime factas, quae regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? In Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris audiebam, - non enim parum res erat clara: tam te has phaleras a Phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a Cratippo Tyndaritano. Etenim si Phylarchus uendidisset, non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses. Quod quia uidisti pluris scire, cogitasti, si ei reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam futuram: non reddidisti. Dixit Phylarchus pro testimonio se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant, cupisse te celare de phaleris; cum abs te appellatus esset, negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse depositas, ne qua inuenirentur; tuam tantam fuisse sagacitatem ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum se deprensum negare non potuisse; ita ab se inuito phaleras sublatas gratiis. [24,13] XIII. (30) Iam, ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit, iudices, est operae pretium cognoscere. Cibyratae sunt fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem. Hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem uenissent suis ciuibus fanum expilasse Apollinis, ueritos poenam iudici ac legis domo profugisse. Quod Verrem artifici sui cupidum cognouerant tum, cum iste, id quod ex testibus didicistis, Cibyram cum inanibus syngraphis uenerat, domo fugientes ad eum se exsules, cum iste esset in Asia, contulerunt. Habuit eos secum illo tempore et in legationis praedis atque furtis multum illorum opera consilioque usus est. (31) Hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q- Tadius 'dedisse iussu istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos et re probatos secum in Siciliam duxit. Quo posteaquam uenerunt, mirandum in modum (canis uenaticos diceres) ita odorabantur omnia et peruestigabant ut, ubi quidque esset, aliqua ratione inuenirent. Aliud minando, aliud pollicendo, aliud per seruos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inueniebant; quicquid illis placuerat, perdendum erat. Nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret. [24,14] XIV. (32) Verum mehercule hoc, iudices, dicam. Memini Pamphilum Lilybitanum, amicum et hospitem meum, nobilem hominem, mihi narrare, cum iste ab sese hydriam Boethi manu factam praeclaro opere et grandi pondere per potestatem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum reuertisse, quod uas eius modi, quod sibi a patre et a maioribus esset relictum, quo solitus esset uti ad festos dies, ad hospitum aduentus, a se esset ablatum. 'Cum sederem,' inquit, 'domi tristis, accurrit Venerius; iubet me scyphos sigillatos ad praetorem statim adferre. Permotus sum,' inquit; 'binos habebam; iubeo promi utrosque, ne quid plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris domum ferri. Eo cum uenio, praetor quiescebat; fratres illi Cibyratae inambulabant. Qui me ubi uiderunt, "Vbi sunt, Pamphile," inquiunt, "scyphi?" Ostendo tristis; laudant. Incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti si etiam scyphi essent ablati. Tum illi, ubi me conturbatum uident, "Quid uis nobis dare ut isti abs te ne auferantur?" Ne multa, HS mille me,' inquit, 'poposcerunt; dixi me daturum. Vocat interea praetor, poscit scyphos.' Tum illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicuius preti scyphos esse Pamphili; luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. Ait ille idem sibi uideri. Ita Pamphilus scyphos optimos aufert. (33) Et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugatorium sciebam esse, ista intellegere, tamen mirari solebam istum in his ipsis rebus aliquem sensum habere, quem scirem nulla in re quicquam simile hominis habere. [24,15] XV. Tum primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse, ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur. At ita studiosus est huius praeclarae existimationis, ut putetur in hisce rebus intellegens esse, ut nuper - uidete hominis amentiam: posteaquam est comperendinatus, cum iam pro damnato mortuoque esset, ludis circensibus mane apud L- Sisennam, uirum primarium, cum essent triclinia strata argentumque eitum in aedibus, cum pro dignitate L- Sisennae domus esset plena hominum honestissimorum, accessit ad argentum, contemplari unum quidque otiose et considerare coepit. Mirari stultitiam alii, quod in ipso iudicio eius ipsius cupiditatis cuius insimularetur suspicionem augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum tam multi testes dixissent, quicquam illorum ueniret in mentem. Pueri autem Sisennae, credo, qui audissent quae in istum testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere neque ab argento digitum discedere. (34) Est boni iudicis paruis ex rebus coniecturam facere unius cuiusque et cupiditatis et continentiae. Qui reus, et reus lege comperendinatus, re et opinione hominum paene damnatus, temperare non potuerit maximo conuentu quin L- Sisennae argentum tractaret et consideraret, hunc praetorem in prouincia quisquam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut manus abstinere potuisse? [24,16] XVI. (35) Verum ut Lilybaeum, unde digressa est oratio, reuertamur, Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est, Popilius cognomine. Ab hoc abaci uasa omnia, ut eita fuerunt, abstulit. Dicat se licet emisse; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae. Iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum aestimauit. Tametsi iam dudum ego erro qui tam multa de tuis emptionibus uerba faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod uerbo transigere possum. Ede mihi scriptum quid argenti in prouincia. (36) Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris. Quid fit? Quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. Verum negas te horum annorum aliquot confecisse. Compone hoc quod postulo de argento, de reliquo uidero. 'Nec scriptum habeo nec possum edere.' Quid futurum igitur est? quid existimas hosce iudices facere posse? Domus plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa ad uillas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata; tabulae nullum indicant emptum. Omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod suum dici uellet relictum. Fingitur improba defensio, praetorem omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest. Si, quas tabulas profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est? [24,17] XVII. (37) Tu a M- Coelio, equite Romano, lectissimo adulescente, quae uoluisti Lilybaei abstulisti, tu C- Cacuri, prompti hominis et experientis et in primis gratiosi, supellectilem omnem auferre non dubitasti, tu maximam et pulcherrimam mensam citream a Q- Lutatio Diodoro, qui Q- Catuli beneficio ab L- Sulla ciuis Romanus factus est, omnibus scientibus Lilybaei abstulisti. Non tibi obicio quod hominem dignissimum tuis moribus, Apollonium, Niconis filium, Drepanitanum, qui nunc A. Clodius uocatur, omni argento optime facto spoliasti ac depeculatus es; taceo. Non enim putat ille sibi iniuriam factam, propterea quod homini iam perdito et collum in laqueum inserenti subuenisti, cum pupillis Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es; gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. A Lysone uero Lilybitano, primo homine, apud quem deuersatus es, Apollinis signum ablatum certe non oportuit. Dices te emisse. Scio, HS mille. 'Ita opinor.' Scio, inquam. 'Proferam litteras.' Tamen id factum non oportuit. A pupillo Heio, cui C- Marcellus tutor est, a quo pecuniam grandem eripueras, scaphia cum emblematis Lilybaei utrum empta esse dicis an confiteris erepta? (38) Sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris iniurias colligo, quae tantum modo in furtis istius et damnis eorum a quibus auferebat uersatae esse uideantur? Accipite, si uultis, iudices, rem eius modi ut amentiam singularem et furorem iam, non cupiditatem eius perspicere possitis. [24,18] XVIII. Melitensis Diodorus est, qui apud uos antea testimonium dixit. Is Lilybaei multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos quo se contulit propter uirtutem splendidus et gratiosus. De hoc Verri dicitur habere eum perbona toreumata, in his pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. Quod iste ubi audiuit, sic cupiditate inflammatus est non solum inspiciendi uerum etiam auferendi ut Diodorum ad se uocaret ac posceret. Ille, qui illa non inuitus haberet, respondit Lilybaei se non habere, Melitae apud quendam propinquum suum reliquisse. (39) Tum iste continuo mittit homines certos Melitam, scribit ad quosdam Melitensis ut ea uasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum suum det litteras; nihil ei longius uidebatur quam dum illud uideret argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua seruare uellet, ad propinquum suum scribit ut iis qui a Verre uenissent responderet illud argentum se paucis illis diebus misisse Lilybaeum. Ipse interea recedit; abesse a domo paulisper maluit quam praesens illud optime factum argentum amittere. Quod ubi iste audiuit, usque eo commotus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere uideretur. Quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoro, erepta sibi uasa optime facta dicebat; minitari absenti Diodoro, uociferari palam, lacrimas interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut, cum uidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa salutem uiri proderet. Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupiebat id quod uiderat, huius libidines non solum oculis sed etiam auribus excitabantur. [24,19] XIX. (40) Conquiri Diodorum tota prouincia iubet: ille ex Sicilia iam castra commouerat et uasa collegerat. Homo, ut aliquo modo in prouinciam illum reuocaret, hanc excogitat rationem, si haec ratio potius quam amentia nominanda est. Apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum Melitensem rei capitalis reum uelle facere. Primo mirum omnibus uideri Diodorum reum, hominem quietissimum, ab omni non modo facinoris uerum etiam minimi errati suspicione remotissimum; deinde esse perspicuum fieri omnia illa propter argentum. Iste non dubitat iubere nomen referri, et tum primum ut opinor istum absentis nomen recepisse. (41) Res clara Sicilia tota, propter caelati argenti cupiditatem reos fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed etiam absentis. Diodorus Romae sordidatus circum patronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare. Litterae mittuntur isti a patre uehementes, ab amicis item, uideret quid ageret de Diodoro, quo progrederetur; rem claram esse et inuidiosam; insanire hominem, periturum hoc uno crimine, nisi cauisset. Iste etiam tum patrem, si non in parentis, at in hominum numero putabat; ad iudicium nondum se satis instruxerat; primus annus erat prouinciae, non , ut in Sthenio, iam refertus pecunia. Itaque furor eius paululum non pudore, sed metu ac timore repressus est. Condemnare Diodorum non audet absentem, de reis eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium prouincia domoque caruit. (42) Ceteri, non solum Siculi sed etiam ciues Romani, hoc statuerant, quoniam iste tantum cupiditate progrederetur, nihil esse quod quisquam putaret se, quod isti paulo magis placeret, conseruare aut domi retinere posse. [24,20] XX. Postea uero quam intellexerunt isti uirum fortem, quem summe prouincia exspectabat, Q- Arrium, non succedere, statuerunt nihil se tam clausum neque tam reconditum posse habere quod non istius cupiditati apertissimum promptissimumque esset. Tum iste ab equite Romano splendido et gratioso, Cn- Calidio, cuius filium sciebat senatorem populi Romani et iudicem esse, eculeos argenteos nobilis, qui Q- Maximi fuerant, aufert. (43) Imprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem dixisse; iactabit se et in his equitabit eculeis. 'Emi, pecuniam solui.' Credo. 'Etiam tabulae proferentur.' Est tanti; cedo tabulas. Dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. Verum tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia negotiaretur, a te solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur, si emeras? Quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si id tibi sua uoluntate uendiderat? Tu porro posses facere ut Cn- Calidio non redderes? praesertim cum is L- Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses. (44) Denique non opinor negaturum esse te homini honesto, sed non gratiosiori quam Cn- Calidius est, L- Curidio, te argentum per Potamonem, amicum tuum, reddidisse. Qui quidem ceterorum causam apud te difficiliorem fecit. Nam cum te compluribus confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, quod intellexisti praeda te de manibus emissa testimonium tamen effugere non posse. Cn- Calidio, equiti Romano, per omnis alios praetores licuit habere argentum bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem inuitasset, ornare et apparare conuiuium. Multi domi Cn- Calidi cum potestate atque imperio fuerunt: nemo inuentus est tam amens qui illud argentum tam praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui posceret, nemo tam impudens qui postularet ut uenderet. (45) Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere praetorem in prouincia homini honesto, locupleti, splendido, 'Vende mihi uasa caelata'; hoc est enim dicere, 'Non es dignus tu qui habeas quae tam bene facta sunt, meae dignitatis ista sunt.' Tu dignior, Verres, quam Calidius? qui, ut non conferam uitam neque existimationem tuam cum illius - neque enim est conferenda; hoc ipsum conferam quo tu te superiorem fingis; quod HS LXXX millia diuisoribus ut praetor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem ordinem et despicis? ea re tibi indignum uisum est quicquam, quod tibi placeret, Calidium potius habere quam te? [24,21] XXI. (46) Iactat se iam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse se. Num etiam de L- Papinio, uiro primario, locupleti honestoque equite Romano, turibulum emisti? qui pro testimonio dixit te, cum inspiciendum poposcisses, euulso emblemate remisisse; ut intellegatis in homine intellegentiam esse non auaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. Nec solum in Papinio fuit hac abstinentia; tenuit hoc institutum in turibulis omnibus quaecumque in Sicilia fuerunt. Incredibile est autem quam multa et quam praeclara fuerint. Credo tum cum Sicilia florebat opibus et copiis magna artificia fuisse in ea insula. Nam domus erat ante istum praetorem nulla paulo locupletior qua in domo haec non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti, patella grandis cum sigillis ac simulacris deorum, patera qua mulieres ad res diuinas uterentur, turibulum, - haec autem omnia antiquo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peraeque pro portione cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen apud eos remansisse ea quae religio retinuisset. (47) Dixi, iudices, multa fuisse fere apud omnis Siculos: ego idem confirmo nunc ne unum quidem esse. Quid hoc est? quod hoc monstrum, quod prodigium in prouinciam misimus? Nonne uobis id egisse uidetur ut non unius libidinem, non suos oculos, sed omnium cupidissimorum insanias, cum Romam reuertisset, expleret? Qui simul atque in oppidum quodpiam uenerat, immittebantur illi continuo Cibyratici canes, qui inuestigabant et perscrutabantur omnia. Si quod erat grande uas et maius opus inuentum, laeti adferebant; si minus eius modi quidpiam uenari potuerant, illa quidem certe pro lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula. Hic quos putatis fletus mulierum, quas lamentationes fieri solitas esse in hisce rebus? quae forsitan uobis paruae esse uideantur, sed magnum et acerbum dolorem commouent, mulierculis praesertim, cum eripiuntur e manibus ea quibus ad res diuinas uti consuerunt, quae a suis acceperunt, quae in familia semper fuerunt. [24,22] XXII. (48) Hic nolite exspectare dum ego haec crimina agam ostiatim, ab Aeschylo Tyndaritano istum pateram abstulisse, a Thrasone item Tyndaritano patellam, a Nymphodoro Agrigentino turibulum. Cum testis ex Sicilia dabo, quem uolet ille eligat quem ego interrogem de patellis, pateris, turibulis: non modo oppidum nullum, sed ne domus quidem ulla paulo locupletior expers huius iniuriae reperietur. Qui cum in conuiuium uenisset, si quicquam caelati aspexerat, manus abstinere, iudices, non poterat. Cn- Pompeius est, Philo qui fuit, Tyndaritanus. Is cenam isti dabat apud uillam in Tyndaritano. Fecit quod Siculi non audebant; ille, ciuis Romanus quod erat, impunius id se facturum putauit; adposuit patellam in qua sigilla erant egregia. Iste continuo ut uidit, non dubitauit illud insigne penatium hospitaliumque deorum ex hospitali mensa tollere, sed tamen, quod ante de istius abstinentia dixeram, sigillis auulsis reliquum argentum sine ulla auaritia reddidit. (49) Quid? Eupolemo Calactino, homini nobili, Lucullorum hospiti ac perfamiliari, qui nunc apud exercitum cum L- Lucullo est, non idem fecit? Cenabat apud eum; argentum ille ceterum purum adposuerat, ne purus ipse relinqueretur, duo pocula non magna, uerum tamen cum emblemate. Hic tamquam festiuum acroama, ne sine corollario de conuiuio discederet, ibidem conuiuis spectantibus emblemata euellenda curauit. Neque ego nunc istius facta omnia enumerare conor, neque opus est nec fieri ullo modo potest: tantum unius cuiusque de uaria improbitate generis indicia apud uos et exempla profero. Neque enim ita se gessit in his rebus tamquam rationem aliquando esset redditurus, sed prorsus ita quasi aut reus numquam esset futurus, aut, quo plura abstulisset, eo minore periculo in iudicium uenturus esset; qui haec quae dico iam non occulte, non per amicos atque interpretes, sed palam de loco superiore ageret pro imperio et potestate. [24,23] XXIII. (50) Catinam cum uenisset, oppidum locuples, honestum, copiosum, Dionysiarchum ad se proagorum, hoc est summum magistratum, uocari iubet; ei palam imperat ut omne argentum quod apud quemque esset Catinae conquirendum curaret et ad se adferendum. Phylarchum Centuripinum, primum hominem genere, uirtute, pecunia, non hoc idem iuratum dicere audistis, sibi istum negotium dedisse atque imperasse ut Centuripinis, in ciuitate totius Siciliae multo maxima et locupletissima, omne argentum conquireret et ad se comportari iuberet? Agyrio similiter istius imperio uasa Corinthia per Apollodorum, quem testem audistis, Syracusas deportata sunt. (51) Illa uero optima (est), quod, cum Haluntium uenisset praetor laboriosus et diligens, ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difficili ascensu atque arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non solum domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, uocari iussit. Ei negotium dedit ut, quidquid Halunti esset argenti caelati aut si quid etiam Corinthiorum, id omne statim ad mare ex oppido deportaretur. Escendit in oppidum Archagathus. Homo nobilis, qui a suis amari et diligi uellet, ferebat grauiter illam sibi ab isto prouinciam datam, nec quid faceret habebat; pronuntiat quid sibi imperatum esset; iubet omnis proferre quod haberent. Metus erat summus; ipse enim tyrannus non discedebat longius; Archagathum et argentum in lectica cubans ad mare infra oppidum exspectabat. (52) Quem concursum in oppido factum putatis, quem clamorem, quem porro fletum mulierum? qui uideret equum Troianum introductum, urbem captam diceret. Efferri sine thecis uasa, extorqueri alia de manibus mulierum, ecfringi multorum foris, reuelli claustra. Quid enim putatis? Scuta si quando conquiruntur a priuatis in bello ac tumultu, tamen homines inuiti dant, etsi ad salutem communem dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore argentum caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. Omnia deferuntur. Cibyratae fratres uocantur; pauca improbant; quae probarant, iis crustae aut emblemata detrahebantur. Sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum reuertuntur. [24,24] XXIV. (53) Quod umquam, iudices, huiusce modi euerriculum ulla in prouincia fuit? Auertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant; etiam cum aliquid a priuato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen condemnabantur. Et si quaeritis, ut ipse de me detraham, illos ego accusatores puto fuisse qui eius modi hominum furta odore aut aliquo leuiter presso uestigio persequebantur. Nam nos quidem quid facimus in Verre, quem in luto uolutatum totius corporis uestigiis inuenimus? Permagnum est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper deposita, non per praestigias sed palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilauerit. Ac tamen, ut posset dicere se emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa daret. Inuenit Archagathus paucos qui uellent accipere; iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. Voluit Romae repetere Archagathus; Cn- Lentulus Marcellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistis. Recita. Archagathi et Lentuli testimonium. (54) Et ne forte hominem existimetis hanc tantam uim emblematum sine causa coaceruare uoluisse, uidete quanti uos, quanti existimationem populi Romani, quanti leges et iudicia, quanti testis Siculos (negotiatores) fecerit. Posteaquam tantam multitudinem collegerat emblematum ut ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syracusis in regia maximam. Palam artifices omnis, caelatores ac uascularios, conuocari iubet, et ipse suos compluris habebat. Eos concludit, magnam hominum multitudinem. Mensis octo continuos his opus non defuit, cum uas nullum fieret nisi aureum. Tum illa, ex patellis et turibulis quae euellerat, ita scite in aureis poculis inligabat, ita apte in scaphiis aureis includebat, ut ea ad illam rem nata esse diceres; ipse tamen praetor, qui sua uigilantia pacem in Sicilia dicit fuisse, in hac officina maiorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat et pallio. [24,25] XXV. (55) Haec ego, iudices, non auderem proferre, ni uererer ne forte plura de isto ab aliis in sermone quam a me in iudicio uos audisse diceretis. Quis enim est qui de hac officina, qui de uasis aureis, qui de istius pallio non audierit? Quem uoles e conuentu Syracusano uirum bonum nominato; producam; nemo erit quin hoc se audisse aut uidisse dicat. O tempora, o mores! Nihil nimium uetus proferam. (56) Sunt uestrum aliquam multi qui L- Pisonem cognorint, huius L- Pisonis, qui praetor fuit, patrem. Ei cum esset in Hispania praetor, qua in prouincia occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat fractus et comminutus est. Cum uellet sibi anulum facere, aurificem iussit uocari in forum ad sellam Cordubae et palam appendit aurum; hominem in foro iubet sellam ponere et facere anulum omnibus praesentibus. Nimium fortasse dicet aliquis hunc diligentem; hactenus reprehendet, si qui uolet, nihil amplius. Verum fuit ei concedendum; filius enim L- Pisonis erat, eius qui primus de pecuniis repetundis legem tulit. (57) Ridiculum est me nunc de Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim; uerum tamen quantum intersit uidete. Iste cum aliquot abacorum faceret uasa aurea, non laborauit quid non modo in Sicilia uerum etiam Romae in iudicio audiret: ille in auri semuncia totam Hispaniam scire uoluit unde praetori anulus fieret. Nimirum ut hic nomen suum comprobauit, sic ille cognomen. [24,26] XXVI. Nullo modo possum omnia istius facta aut memoria consequi aut oratione complecti: genera ipsa cupio breuiter attingere, ut hic modo me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos abstulisse? Numquam dubitauit, quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo delectatus est. Incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum non arbitrer. (58) Cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento adlata esset, casu signum iste animaduertit in cretula. Placuit ei; quaesiuit unde esset epistula; respondit Agrigento. Iste litteras ad quos solebat misit, ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur. Ita litteris istius patri familias, L- Titio, ciui Romano, anulus de digito detractus est. Illa uero eius cupiditas incredibilis est. Nam ut in singula conclauia, quae iste non modo Romae sed in omnibus uillis habet, tricenos lectos optime stratos cum ceteris ornamentis conuiui quaereret, nimium multa comparare uideretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit. (59) Mulier (est) Segestana perdiues et nobilis, Lamia nomine, per triennium isti plena domo telarum stragulam uestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theomnastus, Helori Archonidas, - dies me citius defecerit quam nomina. 'Ipse dabat purpuram, tantum operam amici.' Credo; iam enim non libet omnia criminari; quasi uero hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum quod daret, uoluisse deportare tam multa, hoc denique, quod concedit, amicorum operis esse in huiusce modi rebus usum. (60) Iam uero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? 'Emebat.' Credo; sed tantum uos certiores, iudices, facio quid iste in prouincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse uideatur neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse. [24,27] XXVII. Venio nunc non iam ad furtum, non ad auaritiam, non ad cupiditatem, sed ad eius modi facinus in quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse uideantur; in quo di immortales uiolati, existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque quae in eorum regno ac dicione sunt. (61) Nam reges Syriae, regis Antiochi filios pueros, scitis Romae nuper fuisse; qui uenerant non propter Syriae regnum, nam id sine controuersia obtinebant ut a patre et a maioribus acceperant, sed regnum Aegypti ad se et ad Selenen, matrem suam, pertinere arbitrabantur. Ii posteaquam temporibus rei publicae exclusi per senatum agere quae uoluerant non potuerunt, in Syriam in regnum patrium profecti sunt. Eorum alter, qui Antiochus uocatur, iter per Siciliam facere uoluit, itaque isto praetore uenit Syracusas. (62) Hic Verres hereditatem sibi uenisse arbitratus est, quod in eius regnum ac manus uenerat is quem iste et audierat multa secum praeclara habere et suspicabatur. Mittit homini munera satis large haec ad usum domesticum, olei, uini quod uisum est, etiam tritici quod satis esset, de suis decumis. Deinde ipsum regem ad cenam uocauit. Exornat ample magnificeque triclinium; exponit ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima uasa argentea, - nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit conuiuium. Quid multa? rex ita discessit ut et istum copiose ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. Vocat ad cenam deinde ipse praetorem; exponit suas copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam uas uinarium, ex una gemma pergrandi trulla excauata, manubrio aureo, de qua, credo, satis idoneum satis grauem testem, Q- Minucium, dicere audistis. (63) Iste unum quodque uas in manus sumere, laudare, mirari: rex gaudere praetori populi Romani satis iucundum et gratum illud esse conuiuium. Posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, quod ipsa res declarauit, nisi quem ad modum regem ex prouincia spoliatum expilatumque dimitteret. Mittit rogatum uasa ea quae pulcherrima apud eum uiderat; ait se suis caelatoribus uelle ostendere. Rex, qui illum non nosset, sine ulla suspicione libentissime dedit. Mittit etiam trullam gemmeam rogatum; uelle se eam diligentius considerare. Ea quoque ei mittitur. [24,28] XXVIII. (64) Nunc reliquum, iudices, attendite, de quo et uos audistis et populus Romanus non nunc primum audiet et in exteris nationibus usque ad ultimas terras peruagatum est. Candelabrum e gemmis clarissimis opere mirabili perfectum reges ii, quos dico, Romam cum attulissent, ut in Capitolio ponerent, quod nondum perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt neque uulgo ostendere ac proferre uoluerunt, ut et magnificentius uideretur cum suo tempore in cella Iouis Optimi Maximi poneretur, et clarius cum pulchritudo eius recens ad oculos hominum atque integra perueniret: statuerunt id secum in Syriam reportare ut, cum audissent simulacrum Iouis Optimi Maximi dedicatum, legatos mitterent qui cum ceteris rebus illud quoque eximium ac pulcherrimum donum in Capitolium adferrent. (65) Peruenit res ad istius auris nescio quo modo; nam rex id celatum uoluerat, non quo quicquam metueret aut suspicaretur, sed ut ne multi illud ante praeciperent oculis quam populus Romanus. Iste petit a rege et eum pluribus uerbis rogat ut id ad se mittat; cupere se dicit inspicere neque se aliis uidendi potestatem esse facturum. Antiochus, qui animo et puerili esset et regio, nihil de istius improbitate suspicatus est; imperat suis ut id in praetorium inuolutum quam occultissime deferrent. Quo posteaquam attulerunt inuolucrisque reiectis constituerunt, clamare iste coepit dignam rem esse regno Syriae, dignam regio munere, dignam Capitolio. Etenim erat eo splendore qui ex clarissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea uarietate operum ut ars certare uideretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi posset non ad hominum apparatum sed ad amplissimi templi ornatum esse factum. Cum satis iam perspexisse uideretur, tollere incipiunt ut referrent. Iste ait se uelle illud etiam atque etiam considerare; nequaquam se esse satiatum; iubet illos discedere et candelabrum relinquere. Sic illi tum inanes ad Antiochum reuertuntur. [24,29] XXIX. (66) Rex primo nihil metuere, nihil suspicari; dies unus, alter, plures; non referri. Tum mittit, si uideatur, ut reddat. Iubet iste posterius ad se reuerti. Mirum illi uideri; mittit iterum; non redditur. Ipse hominem appellat, rogat ut reddat. Os hominis insignemque impudentiam cognoscite. Quod sciret, quod ex ipso rege audisset in Capitolio esse ponendum, quod Ioui Optimo Maximo, quod populo Romano seruari uideret, id sibi ut donaret rogare et uehementissime petere coepit. Cum ille se et religione Iouis Capitolini et hominum existimatione impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius operis ac muneris, iste homini minari acerrime coepit. Vbi uidet eum nihilo magis minis quam precibus permoueri, repente hominem de prouincia iubet ante noctem decedere; ait se comperisse ex eius regno piratas ad Siciliam esse uenturos. (67) Rex maximo conuentu Syracusis in foro, ne quis forte me in crimine obscuro uersari atque adfingere aliquid suspicione hominum arbitretur, - in foro, inquam, Syracusis flens ac deos hominesque contestans clamare coepit candelabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missurus esset, quod in templo clarissimo populo Romano monumentum suae societatis amicitiaeque esse uoluisset, id sibi C- Verrem abstulisse; de ceteris operibus ex auro et gemmis quae sua penes illum essent se non laborare, hoc sibi eripi miserum esse et indignum. Id etsi antea iam mente et cogitatione sua fratrisque sui consecratum esset, tamen tum se in illo conuentu ciuium Romanorum dare donare dicare consecrare Ioui Optimo Maximo, testemque ipsum Iouem suae uoluntatis ac religionis adhibere. [24,30] XXX. Quae uox, quae latera, quae uires huius unius criminis querimoniam possunt sustinere? Rex Antiochus, qui Romae ante oculos omnium nostrum biennium fere comitatu regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et socius populi Romani esset, amicissimo patre, auo, maioribus, antiquissimis et clarissimis regibus, opulentissimo et maximo regno, praeceps prouincia populi Romani exturbatus est. (68) Quem ad modum hoc accepturas nationes exteras, quem ad modum huius tui facti famam in regna aliorum atque in ultimas terras peruenturam putasti, cum audirent a praetore populi Romani in prouincia uiolatum regem, spoliatum hospitem, eiectum socium populi Romani atque amicum? Nomen uestrum populique Romani odio atque acerbitati scitote nationibus exteris, iudices, futurum, si istius haec tanta iniuria impunita discesserit. Sic omnes arbitrabuntur, praesertim cum haec fama de nostrorum hominum auaritia et cupiditate percrebruerit, non istius solius hoc esse facinus, sed eorum etiam qui adprobarint. Multi reges, multae liberae ciuitates, multi priuati opulenti ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas imperique nostri nomen desiderat; qui si intellexerint interuerso hoc regali dono grauiter uos tulisse, grata fore uobis populoque Romano sua studia ac dona arbitrabuntur; sin hoc uos in rege tam nobili, re tam eximia, iniuria tam acerba neglexisse audient, non erunt tam amentes ut operam curam pecuniam impendant in eas res quas uobis gratas fore non arbitrentur. [24,31] XXXI. (69) Hoc loco, Q- Catule, te appello; loquor enim de tuo clarissimo pulcherrimoque monumento. Non iudicis solum seueritatem in hoc crimine, sed prope inimici atque accusatoris uim suscipere debes. Tuus enim honos illo templo senatus populique Romani beneficio, tui nominis aeterna memoria simul cum templo illo consecratur; tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit, ut illa flamma diuinitus exstitisse uideatur, non quae deleret Iouis Optimi Maximi templum, sed quae praeclarius magnificentiusque deposceret. (70) Audisti Q- Minucium dicere domi suae deuersatum esse Antiochum regem Syracusis; se illud scire ad istum esse delatum, se scire non redditum; audisti et audies omni e conuentu Syracusano qui ita dicant, sese audientibus illud Ioui Optimo Maximo dicatum esse ab rege Antiocho et consecratum. Si iudex non esses et haec ad te delata res esset, te potissimum hoc persequi, te petere, te agere oporteret. Quare non dubito quo animo iudex huius criminis esse debeas, qui apud alium iudicem multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse deberes. [24,32] XXXII. (71) Vobis autem, iudices, quid hoc indignius aut quid minus ferendum uideri potest? Verresne habebit domi suae candelabrum Iouis e gemmis auroque perfectum? cuius fulgore conlucere atque inlustrari Iouis Optimi Maximi templum oportebat, id apud istum in eius modi conuiuiis constituetur, quae domesticis stupris flagitiisque flagrabunt? in istius lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis hereditariis ornamentis Capitoli ornamenta ponentur? Quid huic sacri umquam fore aut quid religiosi fuisse putatis qui nunc tanto scelere se obstrictum esse non sentiat, qui in iudicium ueniat ubi ne precari quidem Iouem Optimum Maximum atque ab eo auxilium petere more omnium possit? a quo etiam di immortales sua repetunt in eo iudicio quod hominibus ad suas res repetendas est constitutum. Miramur Athenis Mineruam, Deli Apollinem, Iunonem Sami, Pergae Dianam, multos praeterea ab isto deos tota Asia Graeciaque uiolatos, qui a Capitolio manus abstinere non potuerit? Quod priuati homines de suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C- Verres ab regibus ornari non passus est. (72) Itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea tota in Sicilia neque sacri neque religiosi duxit esse; ita sese in ea prouincia per triennium gessit ut ab isto non solum hominibus uerum etiam dis immortalibus bellum indictum putaretur. [24,33] XXXIII. Segesta est oppidum peruetus in Sicilia, iudices, quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haec loca ueniente conditum esse demonstrant. Itaque Segestani non solum perpetua societate atque amicitia, uerum etiam cognatione se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur. Hoc quondam oppidum, cum illa ciuitas cum Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus ui captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata. Fuit apud Segestanos ex aere Dianae simulacrum, cum summa atque antiquissima praeditum religione tum singulari opere artificioque perfectum. Hoc translatum Carthaginem locum tantum hominesque mutarat, religionem quidem pristinam conseruabat; nam propter eximiam pulchritudinem etiam hostibus digna quam sanctissime colerent uidebatur. (73) Aliquot saeculis post P- Scipio bello Punico tertio Carthaginem cepit; qua in uictoria, - uidete hominis uirtutem et diligentiam, ut et domesticis praeclarissimae uirtutis exemplis gaudeatis et eo maiore odio dignam istius incredibilem audaciam iudicetis, - conuocatis Siculis omnibus, quod diutissime saepissimeque Siciliam uexatam a Carthaginiensibus esse cognorat, iubet omnia conquiri; pollicetur sibi magnae curae fore ut omnia ciuitatibus, quae cuiusque fuissent, restituerentur. Tum illa quae quondam erant Himera sublata, de quibus antea dixi, Thermitanis sunt reddita, tum alia Gelensibus, alia Agrigentinis, in quibus etiam ille nobilis taurus, quem crudelissimus omnium tyrannorum Phalaris habuisse dicitur, quo uiuos supplici causa demittere homines et subicere flammam solebat. Quem taurum cum Scipio redderet Agrigentinis, dixisse dicitur aequum esse illos cogitare utrum esset Agrigentinis utilius, suisne seruire anne populo Romano obtemperare, cum idem monumentum et domesticae crudelitatis et nostrae mansuetudinis haberent. [24,34] XXXIV. (74) Illo tempore Segestanis maxima cum cura haec ipsa Diana, de qua dicimus, redditur; reportatur Segestam; in suis antiquis sedibus summa cum gratulatione ciuium et laetitia reponitur. Haec erat posita Segestae sane excelsa in basi, in qua grandibus litteris P- Africani nomen erat incisum eumque Carthagine capta restituisse perscriptum. Colebatur a ciuibus, ab omnibus aduenis uisebatur; cum quaestor essem, nihil mihi ab illis est demonstratum prius. Erat admodum amplum et excelsum signum cum stola; uerum tamen inerat in illa magnitudine aetas atque habitus uirginalis; sagittae pendebant ab umero, sinistra manu retinebat arcum, dextra ardentem facem praeferebat. (75) Hanc cum iste sacrorum omnium et religionum hostis praedoque uidisset, quasi illa ipsa face percussus esset, ita flagrare cupiditate atque amentia coepit; imperat magistratibus ut eam demoliantur et sibi dent; nihil sibi gratius ostendit futurum. Illi uero dicere sibi id nefas esse, seseque cum summa religione tum summo metu legum et iudiciorum teneri. Iste tum petere ab illis, tum minari, tum spem, tum metum ostendere. Opponebant illi nomen interdum P- Africani; populi Romani illud esse dicebant; nihil se in eo potestatis habere quod imperator clarissimus urbe hostium capta monumentum uictoriae populi Romani esse uoluisset. (76) Cum iste nihilo remissius atque etiam multo uehementius instaret cotidie, res agitur in senatu: uehementer ab omnibus reclamatur. Itaque illo tempore ac primo istius aduentu pernegatur. Postea, quidquid erat oneris in nautis remigibusque exigendis, in frumento imperando, Segestanis praeter ceteros imponebat, aliquanto amplius quam ferre possent. Praeterea magistratus eorum euocabat, optimum quemque et nobilissimum ad se arcessebat, circum omnia prouinciae fora rapiebat, singillatim uni cuique calamitati fore se denuntiabat, uniuersis se funditus euersurum esse illam ciuitatem minabatur. Itaque aliquando multis malis magnoque metu uicti Segestani praetoris imperio parendum esse decreuerunt. Magno cum luctu et gemitu totius ciuitatis, multis cum lacrimis et lamentationibus uirorum mulierumque omnium simulacrum Dianae tollendum locatur. [24,35] XXXV. (77) Videte quanta religio fuerit apud Segestanos. Repertum esse, iudices, scitote neminem, neque liberum neque seruum, neque ciuem neque peregrinum, qui illud signum auderet attingere; barbaros quosdam Lilybaeo scitote adductos esse operarios; ii denique illud ignari totius negoti ac religionis mercede accepta sustulerunt. Quod cum ex oppido exportabatur, quem conuentum mulierum factum esse arbitramini, quem fletum maiorum natu? quorum non nulli etiam illum diem memoria tenebant cum illa eadem Diana Segestam Carthagine reuecta uictoriam populi Romani reditu suo nuntiasset. Quam dissimilis hic dies illi tempori uidebatur! Tum imperator populi Romani, uir clarissimus, deos patrios reportabat Segestanis ex urbe hostium recuperatos: nunc ex urbe sociorum praetor eiusdem populi turpissimus atque impurissimus eosdem illos deos nefario scelere auferebat. Quid hoc tota Sicilia est clarius, quam omnis Segestae matronas et uirgines conuenisse cum Diana exportaretur ex oppido, unxisse unguentis, complesse coronis et floribus, ture, odoribus incensis usque ad agri finis prosecutas esse? (78) Hanc tu tantam religionem si tum in imperio propter cupiditatem atque audaciam non pertimescebas, ne nunc quidem in tanto tuo liberorumque tuorum periculo perhorrescis? Quem tibi aut hominem inuitis dis immortalibus aut uero deum tantis eorum religionibus uiolatis auxilio futurum putas? Tibi illa Diana in pace atque in otio religionem nullam attulit? quae cum duas urbis in quibus locata fuerat captas incensasque uidisset, bis ex duorum bellorum flamma ferroque seruata est; quae Carthaginiensium uictoria loco mutato religionem tamen non amisit, P- Africani uirtute religionem simul cum loco recuperauit. Quo quidem scelere suscepto cum inanis esset basis et in ea P- Africani nomen incisum, res indigna atque intoleranda uidebatur omnibus non solum religiones esse uiolatas, uerum etiam P- Africani, uiri fortissimi, rerum gestarum gloriam, memoriam uirtutis, monumenta uictoriae C- Verrem sustulisse. (79) Quod cum isti renuntiaretur de basi ac litteris, existimauit homines in obliuionem totius negoti esse uenturos si etiam basim tamquam indicem sui sceleris sustulisset. Itaque tollendam istius imperio locauerunt; quae uobis locatio ex publicis litteris Segestanorum priore actione recitata est. [24,36] XXXVI. Te nunc, P- Scipio, te, inquam, lectissimum ornatissimumque adulescentem, appello, abs te officium tuum debitum generi et nomini requiro et flagito. Cur pro isto, qui laudem honoremque familiae uestrae depeculatus est, pugnas, cur eum defensum esse uis, cur ego tuas partis suscipio, cur tuum munus sustineo, cur M- Tullius P- Africani monumenta requirit, P- Scipio eum qui illa sustulit defendit? Cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut ea ne ornari quidem nomine aliorum sinat, tu isti aderis, qui non obstruxit aliqua ex parte monumento P- Scipionis sed id funditus deleuit ac sustulit? (80) Quisnam igitur, per deos immortalis, tuebitur P- Scipionis memoriam mortui, quis monumenta atque indicia uirtutis, si tu ea relinques aut deseres, nec solum spoliata illa patieris sed etiam eorum spoliatorem uexatoremque defendes? Adsunt Segestani, clientes tui, socii populi Romani atque amici; certiorem te faciunt P- Africanum Carthagine deleta simulacrum Dianae maioribus suis restituisse, idque apud Segestanos eius imperatoris nomine positum ac dedicatum fuisse; hoc Verrem demoliendum et asportandum nomenque omnino P- Scipionis delendum tollendumque curasse; orant te atque obsecrant ut sibi religionem, generi tuo laudem gloriamque restituas, ut, quod per P- Africanum ex urbe hostium recuperarint, id per te ex praedonis domo conseruare possint. [24,37] XXXVII. Quid aut tu his respondere honeste potes aut illi facere, nisi ut te ac fidem tuam implorent? Adsunt et implorant. Potes domesticae laudis amplitudinem, Scipio, tueri, potes; omnia sunt in te quae aut fortuna hominibus aut natura largitur; non praecerpo fructum offici tui, non alienam mihi laudem appeto, non est pudoris mei P- Scipione, florentissimo adulescente, uiuo et incolumi me propugnatorem monumentorum P- Scipionis defensoremque profiteri. (81) Quam ob rem si suscipis domesticae laudis patrocinium, me non solum silere de uestris monumentis oportebit, sed etiam laetari P- Africani eius modi fortunam esse mortui ut eius honos ab iis qui ex eadem familia sint defendatur, neque ullum aduenticium auxilium requiratur. Sin istius amicitia te impedit, si hoc quod ego abs te postulo minus ad officium tuum pertinere arbitrabere, succedam ego uicarius tuo muneri, suscipiam partis quas alienas esse arbitrabar. Deinde ista praeclara nobilitas desinat queri populum Romanum hominibus nouis industriis libenter honores mandare semperque mandasse. Non est querendum in hac ciuitate, quae propter uirtutem omnibus nationibus imperat, uirtutem plurimum posse. Sit apud alios imago P- Africani, ornentur alii mortui uirtute ac nomine; talis ille uir fuit, ita de populo Romano meritus est ut non uni familiae sed uniuersae ciuitati commendatus esse debeat. Est aliqua mea pars uirilis, quod eius ciuitatis sum quam ille amplam inlustrem claramque reddidit, praecipue quod in his rebus pro mea parte uersor quarum ille princeps fuit, aequitate, industria, temperantia, defensione miserorum, odio improborum; quae cognatio studiorum et artium prope modum non minus est coniuncta quam ista qua uos delectamini generis et nominis. [24,38] XXXVIII. (82) Repeto abs te, Verres, monumentum P- Africani. Causam Siculorum quam suscepi relinquo, iudicium de pecuniis repetundis ne sit hoc tempore, Segestanorum iniuriae neglegantur: basis P- Scipionis restituatur, nomen inuicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Carthagine captum reponatur. Haec abs te non Siculorum defensor, non tuus accusator, non Segestani postulant, sed is qui laudem gloriamque P- Africani tuendam conseruandamque suscepit. Non uereor ne hoc officium meum P- Seruilio iudici non probem, qui cum res maximas gesserit monumentaque suarum rerum gestarum cum maxime constituat atque in iis elaboret profecto uolet haec non solum suis posteris uerum etiam omnibus uiris fortibus et bonis ciuibus defendenda, non spolianda improbis tradere. Non uereor ne tibi, Q- Catule, displiceat, cuius amplissimum orbi terrarum clarissimumque monumentum est, quam plurimos esse custodes monumentorum et putare omnis bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum pertinere. (83) Equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita moueor ut ea reprehendenda tantum putem; hic uero tanto dolore adficior ut nihil mihi indignius, nihil minus ferendum esse uideatur. Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris ornabit? Verres temperantissimi sanctissimique uiri monumentum, Dianae simulacrum uirginis, in ea domo conlocabit in qua semper meretricum lenonumque flagitia uersantur? [24,39] XXXIX. (84) At hoc solum Africani monumentum uiolasti. Quid? a Tyndaritanis non eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? At quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes ciuitatis, Mercurium, qui sacris anniuersariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P- Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae uictoriae sed etiam illorum fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, huius ui scelere imperioque esse sublatum. Qui ut primum in illud oppidum uenit, statim, tamquam ita fieri non solum oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusque Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperauit. (85) Quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant incredibile uideretur, non est ab isto primo illo aduentu perseueratum. Discedens mandat proagoro Sopatro, cuius uerba audistis, ut demoliatur; cum recusaret, uehementer minatur et statim ex illo oppido proficiscitur. Refert rem ille ad senatum; uehementer undique reclamatur. Ne multa, iterum iste ad illos aliquanto post uenit, quaerit continuo de signo. Respondetur ei senatum non permittere; poenam capitis constitutam, si iniussu senatus quisquam attigisset; simul religio commemoratur. Tum iste, 'Quam mihi religionem narras, quam poenam, quem senatum? uiuum te non relinquam; moriere uirgis nisi mihi signum traditur.' Sopater iterum flens ad senatum rem defert, istius cupiditatem minasque demonstrat. Senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus perturbatusque discedit. Ille praetoris arcessitus nuntio rem demonstrat, negat ullo modo fieri posse. [24,40] XL- (86) Atque haec - nihil enim praetermittendum de istius impudentia uidetur - agebantur in conuentu palam de sella ac de loco superiore. Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. Vix erat hoc plane imperatum cum illum spoliatum stipatumque lictoribus uideres. Omnes id fore putabant ut miser atque innocens uirgis caederetur; fefellit hic homines opinio. Virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? Non usque eo est improbus; non omnia sunt in uno uitia; numquam fuit crudelis. Leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C- Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam ciuitatem totamque prouinciam recentissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domi nobilem tum summo magistratu praeditum, diuaricari ac deligari iubet. (87) Quo cruciatu sit adfectus uenire in mentem necesse est omnibus, cum esset uinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. Neque tamen finis huic iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque uniuersa multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut isti simulacrum illud Mercuri polliceretur. Clamabant fore ut ipsi se di immortales ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. Tum frequens senatus ad istum uenit, pollicetur signum. Ita Sopater de statua C- Marcelli, cum iam paene obriguisset, uix uiuus aufertur. [24,41] XLI. Non possum disposite istum accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio uerum etiam artificio quodam singulari. (88) Vnum hoc crimen uidetur esse et a me pro uno ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac separare possim nescio. Est pecuniarum captarum, quod signum ab sociis pecuniae magnae sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitauit auferre; est maiestatis, quod imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta euertere atque asportare ausus est; est sceleris, quod religiones maximas uiolauit; est crudelitatis, quod in hominem innocentem, in socium uestrum atque amicum, nouum et singulare supplici genus excogitauit: (89) illud uero quid sit iam non queo dicere, quo nomine appellem nescio, quod in C- Marcelli statua. Quid est hoc? patronusne quod erat? Quid tum? quo id spectat? utrum ea res ad opem an ad calamitatem clientium atque hospitum ualere debebat? an ut hoc ostenderes, contra uim tuam in patronis praesidi nihil esse? Quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis imperio maiorem esse uim quam in bonorum absentium patrocinio? An uero ex hoc illa tua singularis significatur insolentia, superbia, contumacia? Detrahere uidelicet aliquid te de amplitudine Marcellorum putasti. Itaque nunc Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum locum substitutus est. (90) Quam in te tantam uirtutem esse aut dignitatem arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae, tam inlustris prouinciae traducere ad te, auferre a certissimis antiquissimisque patronis? Tu ista nequitia, stultitia, inertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi clientelam tueri potes? tibi Marcelli statua pro patibulo in clientis Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas? Quid postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? an uero id quod accidit? Nam Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, deturbarunt simul ac successum isti audierunt. [24,42] XLII. Dedit igitur tibi nunc fortuna Siculorum C- Marcellum iudicem, ut, cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius religione te uinctum adstrictumque dedamus. (91) Ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste Tyndaritanos M- Marcello huic Aesernino uendidisse, atque hoc sua causa etiam M- Marcellum ipsum sperabat esse dicturum; quod mihi numquam ueri simile uisum est, adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen suum isti ad translationem criminis commodaturum. Verum tamen ita mihi res tota prouisa atque praecauta est ut, si maxime esset inuentus qui in se suscipere istius culpam crimenque cuperet, tamen is proficere nihil posset. Eos enim deduxi testis et eas litteras deportaui ut de istius facto dubium esse nemini possit. (92) Publicae litterae sunt deportatum Mercurium esse Messanam sumptu publico; dicunt quanti; praefuisse huic negotio publice legatum Poleam. Quid? is ubi est? Praesto est, testis est. Proagori Sopatri iussu. Quis est hic? Qui ad statuam adstrictus est. Quid? is ubi est? Vidistis hominem et uerba eius audistis. Demoliendum curauit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei loco praeerat. Quid? hoc nos dicimus? Immo uero ipse praesens. Romae nuper ipsum istum esse pollicitum sese id signum legatis redditurum si eius rei testificatio tolleretur cautumque esset eos testimonium non esse dicturos, - dixit hoc apud uos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et principes Tyndaritanae ciuitatis. [24,43] XLIII. (93) Quid? Agrigento nonne eiusdem P- Scipionis monumentum, signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano sustulisti? Quod quidem, iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud furtumque nefarium quosdam homines improbos duces atque adiutores adhibuisset, uehementer commota ciuitas est. Vno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium uictoriae, testimonium societatis requirebant. Itaque ab iis qui principes in ea ciuitate erant praecipitur et negotium datur quaestoribus et aedilibus ut noctu uigilias agerent ad aedis sacras. Etenim iste Agrigenti - credo propter multitudinem illorum hominum atque uirtutem, et quod ciues Romani, uiri fortes atque honesti, permulti in illo oppido coniunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis uiuunt ac negotiantur - non audebat palam poscere aut tollere quae placebant. (94) Herculis templum est apud Agrigentinos non longe a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. Ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me uidisse pulchrius - tametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa uidi - usque eo, iudices, ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id uenerari uerum etiam osculari solent. Ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta seruorum armatorum fit concursus atque impetus. Clamor a uigilibus fanique custodibus tollitur; qui primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clauis ac fustibus repelluntur. Postea conuulsis repagulis ecfractisque ualuis demoliri signum ac uectibus labefactare conantur. Interea ex clamore fama tota urbe percrebruit expugnari deos patrios, non hostium aduentu necopinato neque repentino praedonum impetu, sed ex domo atque ex cohorte praetoria manum fugitiuorum instructam armatamque uenisse. (95) Nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque uiribus tam infirmis fuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit, telumque quod cuique fors offerebat arripuerit. Itaque breui tempore ad fanum ex urbe tota concurritur. Horam amplius iam in demoliendo signo permulti homines moliebantur; illud interea nulla lababat ex parte, cum alii uectibus subiectis conarentur commouere, alii deligatum omnibus membris rapere ad se funibus. Ac repente Agrigentini concurrunt; fit magna lapidatio; dant sese in fugam istius praeclari imperatoris nocturni milites. Duo tamen sigilla perparuula tollunt, ne omnino inanes ad istum praedonem religionum reuertantur. Numquam tam male est Siculis quin aliquid facete et commode dicant, uelut in hac re aiebant in labores Herculis non minus hunc immanissimum uerrem quam illum aprum Erymanthium referri oportere. [24,44] XLIV. (96) Hanc uirtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini postea, uiri fortes et fideles, sed nequaquam ex tam ampla neque tam ex nobili ciuitate. Chrysas est amnis qui per Assorinorum agros fluit; is apud illos habetur deus et religione maxima colitur. Fanum eius est in agro, propter ipsam uiam qua Assoro itur Hennam; in eo Chrysae simulacrum est praeclare factum e marmore. Id iste poscere Assorinos propter singularem eius fani religionem non ausus est; Tlepolemo dat et Hieroni negotium. Illi noctu facta manu armataque ueniunt, foris aedis effringunt; aeditumi custodesque mature sentiunt; signum quod erat notum uicinitati bucina datur; homines ex agris concurrunt; eicitur fugaturque Tlepolemus, neque quicquam ex fano Chrysae praeter unum perparuulum signum ex aere desideratum est. (97) Matris Magnae fanum apud Enguinos est, - iam enim mihi non modo breuiter de uno quoque dicendum, sed etiam praetereunda uidentur esse permulta, ut ad maiora istius et inlustriora in hoc genere furta et scelera ueniamus: in hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corinthio, hydriasque grandis simili in genere atque eadem arte perfectas idem ille Scipio, uir omnibus rebus praecellentissimus, posuerat et suum nomen inscripserat. Quid iam de isto plura dicam aut querar? Omnia illa, iudices, abstulit, nihil in religiosissimo fano praeter uestigia uiolatae religionis nomenque P- Scipionis reliquit; hostium spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento atque in supellectile Verris nominabuntur. (98) Tu uidelicet solus uasis Corinthiis delectaris, tu illius aeris temperationem, tu operum liniamenta sollertissime perspicis! Haec Scipio ille non intellegebat, homo doctissimus atque humanissimus: tu sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio, sine litteris, intellegis et iudicas! Vide ne ille non solum temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se elegantis dici uolunt uicerit. Nam quia quam pulchra essent intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxuriem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse facta, ut posteris nostris monumenta religiosa esse uideantur~. [24,45] XLV. (99) Audite etiam singularem eius, iudices, cupiditatem, audaciam, amentiam, in iis praesertim sacris polluendis quae non modo manibus attingi, sed ne cogitatione quidem uiolari fas fuit. Sacrarium Cereris est apud Catinensis eadem religione qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe terrarum. In eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod uiri non modo cuius modi esset sed ne esse quidem sciebant; aditus enim in id sacrarium non est uiris; sacra per mulieres ac uirgines confici solent. Hoc signum noctu clam istius serui ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco sustulerunt. Postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitae, maiores natu, probatae ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. Omnibus acerbum, indignum, luctuosum denique uidebatur. (100) Tum iste permotus illa atrocitate negoti, ut ab se sceleris illius suspicio demoueretur, dat hospiti suo cuidam negotium ut aliquem reperiret quem illud fecisse insimularet, daretque operam ut is eo crimine damnaretur, ne ipse esset in crimine. Res non procrastinatur. Nam cum iste Catina profectus esset, serui cuiusdam nomen defertur; is accusatur, ficti testes in eum dantur. Rem cunctus senatus Catinensium legibus iudicabat. Sacerdotes uocantur; ex iis quaeritur secreto in curia quid esse factum arbitrarentur, quem ad modum signum esset ablatum. Respondent illae praetoris in eo loco seruos esse uisos. Res, quae esset iam antea non obscura, sacerdotum testimonio perspicua esse coepit. Itur in consilium; seruus ille innocens omnibus sententiis absoluitur, - quo facilius uos hunc omnibus sententiis condemnare possitis. (101) Quid enim postulas, Verres? quid speras, quid exspectas, quem tibi aut deum aut hominem auxilio futurum putas? Eone tu seruos ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne ornandi quidem causa fas erat? iisne rebus manus adferre non dubitasti a quibus etiam oculos cohibere te religionum iura cogebant? Tametsi ne oculis quidem captus in hanc fraudem tam sceleratam ac tam nefariam decidisti; nam id concupisti quod numquam uideras, id, inquam, adamasti quod antea non aspexeras; auribus tu tantam cupiditatem concepisti ut eam non metus, non religio, non deorum uis, non hominum existimatio contineret. (102) At ex bono uiro, credo, audieras et bono auctore. Qui id potes, qui ne ex uiro quidem audire potueris? Audisti igitur ex muliere, quoniam id uiri nec uidisse neque nosse poterant. Qualem porro illam feminam fuisse putatis, iudices, quam pudicam, quae cum Verre loqueretur, quam religiosam, quae sacrari spoliandi rationem ostenderet? Ac minime mirum, quae sacra per summam castimoniam uirorum ac mulierum fiant, eadem per istius stuprum ac flagitium esse uiolata. [24,46] XLVI. Quid ergo? hoc solum auditione expetere coepit, cum id ipse non uidisset? Immo uero alia complura; ex quibus eligam spoliationem nobilissimi atque antiquissimi fani, de qua priore actione testis dicere audistis. Nunc eadem illa, quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite. (103) Insula est Melita, iudices, satis lato a Sicilia mari periculosoque diiuncta; in qua est eodem nomine oppidum, quo iste numquam accessit, quod tamen isti textrinum per triennium ad muliebrem uestem conficiendam fuit. Ab eo oppido non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum, quod tanta religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis quae in his fere locis nauali copia gesta atque uersata sunt, sed etiam hac praedonum multitudine semper inuiolatum sanctumque fuerit. Quin etiam hoc memoriae proditum est, classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum regium dentis eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in Africam portasse Masinissaeque donasse. Regem primo delectatum esse munere; post, ubi audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi misisse qui eos dentis reponerent. Itaque in iis scriptum litteris Punicis fuit regem Masinissam imprudentem accepisse, re cognita reportandos reponendosque curasse. Erat praeterea magna uis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae. (104) Haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque uno nuntio per seruos Venerios, quos eius rei causa miserat, tollenda atque asportanda curauit. [24,47] XLVII. Pro di immortales! quem ego hominem accuso? quem legibus aut iudiciali iure persequor? de quo uos sententiam per tabellam feretis? Dicunt legati Melitenses publice spoliatum templum esse Iunonis, nihil istum in religiosissimo fano reliquisse; quem in locum classes hostium saepe accesserint, ubi piratae fere quotannis hiemare soleant, quod neque praedo uiolarit ante neque umquam hostis attigerit, id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil omnino sit relictum. Hic nunc iste reus aut ego accusator aut hoc iudicium appellabitur? Criminibus enim coarguitur aut suspicionibus in iudicium uocatur! Di ablati, fana uexata, nudatae urbes reperiuntur; earum autem rerum nullam sibi iste neque infitiandi rationem neque defendendi facultatem reliquit; omnibus in rebus coarguitur a me, conuincitur a testibus, urgetur confessione sua, manifestis in maleficiis tenetur, - et manet etiam ac tacitus facta mecum sua recognoscit! (105) Nimium mihi diu uideor in uno genere uersari criminum; sentio, iudices, occurrendum esse satietati aurium animorumque uestrorum. Quam ob rem multa praetermittam; ad ea autem quae dicturus sum reficite uos, quaeso, iudices, per deos immortalis, - eos ipsos de quorum religione iam diu dicimus, - dum id eius facinus commemoro et profero quo prouincia tota commota est. De quo si paulo altius ordiri ac repetere memoriam religionis uidebor, ignoscite: rei magnitudo me breuiter perstringere atrocitatem criminis non sinit. [24,48] XLVIII. (106) Vetus est haec opinio, iudices, quae constat ex antiquissimis Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam. Hoc cum ceterae gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis ita persuasum est ut in animis eorum insitum atque innatum esse uideatur. Nam et natas esse has in his locis deas et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam uocant, ex Hennensium nemore, qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur. Quam cum inuestigare et conquirere Ceres uellet, dicitur inflammasse taedas iis ignibus qui ex Aetnae uertice erumpunt; quas sibi cum ipsa praeferret, orbem omnem peragrasse terrarum. (107) Henna autem, ubi ea quae dico gesta esse memorantur, est loco perexcelso atque edito, quo in summo est aequata agri planities et aquae perennes, tota uero ab omni aditu circumcisa atque directa est; quam circa lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni tempore anni, locus ut ipse raptum illum uirginis, quem iam a pueris accepimus, declarare uideatur. Etenim prope est spelunca quaedam conuersa ad aquilonem infinita altitudine, qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco uirginem secum asportasse et subito non longe a Syracusis penetrasse sub terras, lacumque in eo loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani festos dies anniuersarios agunt celeberrimo uirorum mulierumque conuentu. [24,49] XLIX. Propter huius opinionis uetustatem, quod horum in his locis uestigia ac prope incunabula reperiuntur deorum, mira quaedam tota Sicilia priuatim ac publice religio est Cereris Hennensis. Etenim multa saepe prodigia uim eius numenque declarant; multis saepe in difficillimis rebus praesens auxilium eius oblatum est, ut haec insula ab ea non solum diligi sed etiam incoli custodirique uideatur. (108) Nec solum Siculi, uerum etiam ceterae gentes nationesque Hennensem Cererem maxime colunt. Etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate expetuntur, ad quos Ceres in illo errore uenisse dicitur frugesque attulisse, quantam esse religionem conuenit eorum apud quos eam natam esse et fruges inuenisse constat? Itaque apud patres nostros atroci ac difficili rei publicae tempore, cum Tiberio Graccho occiso magnorum periculorum metus ex ostentis portenderetur, P- Mucio L- Calpurnio consulibus aditum est ad libros Sibyllinos; ex quibus inuentum est Cererem antiquissimam placari oportere. Tum ex amplissimo collegio decemuirali sacerdotes populi Romani, cum esset in urbe nostra Cereris pulcherrimum et magnificentissimum templum, tamen usque Hennam profecti sunt. Tanta enim erat auctoritas et uetustas illius religionis ut, cum illuc irent, non ad aedem Cereris sed ad ipsam Cererem proficisci uiderentur. (109) Non obtundam diutius; etenim iam dudum uereor ne oratio mea aliena ab iudiciorum ratione et a cotidiana dicendi consuetudine esse uideatur. Hoc dico, hanc ipsam Cererem antiquissimam, religiosissimam, principem omnium sacrorum quae apud omnis gentis nationesque fiunt, a C- Verre ex suis templis ac sedibus esse sublatam. Qui accessistis Hennam, uidistis simulacrum Cereris e marmore et in altero templo Liberae. Sunt ea perampla atque praeclara, sed non ita antiqua. Ex aere fuit quoddam modica amplitudine ac singulari opere cum facibus perantiquum, omnium illorum quae sunt in eo fano multo antiquissimum; id sustulit. Ac tamen eo contentus non fuit. (110) Ante aedem Cereris in aperto ac propatulo loco signa duo sunt, Cereris unum, alterum Triptolemi, pulcherrima ac perampla. Pulchritudo periculo, amplitudo saluti fuit, quod eorum demolitio atque asportatio perdifficilis uidebatur. Insistebat in manu Cereris dextra grande simulacrum pulcherrime factum Victoriae; hoc iste e signo Cereris auellendum asportandumque curauit. [24,50] L- Qui tandem istius animus est nunc in recordatione scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum non solum animo commouear uerum etiam corpore perhorrescam? Venit enim mihi fani, loci, religionis illius in mentem; uersantur ante oculos omnia, dies ille quo, cum ego Hennam uenissem, praesto mihi sacerdotes Cereris cum infulis ac uerbenis fuerunt, contio conuentusque ciuium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque fiebant ut acerbissimus tota urbe luctus uersari uideretur. (111) Non illi decumarum imperia, non bonorum direptiones, non iniqua iudicia, non importunas istius libidines, non uim, non contumelias quibus uexati oppressique erant conquerebantur; Cereris numen, sacrorum uetustatem, fani religionem istius sceleratissimi atque audacissimi supplicio expiari uolebant; omnia se cetera pati ac neglegere dicebant. Hic dolor erat tantus ut Verres alter Orcus uenisse Hennam et non Proserpinam asportasse sed ipsam abripuisse Cererem uideretur. Etenim urbs illa non urbs uidetur, sed fanum Cereris esse; habitare apud sese Cererem Hennenses arbitrantur, ut mihi non ciues illius ciuitatis, sed omnes sacerdotes, omnes accolae atque antistites Cereris esse uideantur. (112) Henna tu simulacrum Cereris tollere audebas, Henna tu de manu Cereris Victoriam eripere et deam deae detrahere conatus es? quorum nihil uiolare, nihil attingere ausi sunt in quibus erant omnia quae sceleri propiora sunt quam religioni. Tenuerunt enim P- Popilio P- Rupilio consulibus illum locum serui, fugitiui, barbari, hostes; sed neque tam serui illi dominorum quam tu libidinum, neque tam fugitiui illi ab dominis quam tu ab iure et ab legibus, neque tam barbari lingua et natione illi quam tu natura et moribus, neque tam illi hostes hominibus quam tu dis immortalibus. Quae deprecatio est igitur ei reliqua qui indignitate seruos, temeritate fugitiuos, scelere barbaros, crudelitate hostes uicerit? [24,51] LI. (113) Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos Hennensis, publice dicere sese a suis ciuibus haec habere mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris et Victoriae reposcerent; id si impetrassent, tum ut morem ueterem Hennensium conseruarent, publice in eum, tametsi uexasset Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta accepissent, testimonium ne quod dicerent; sin autem ea non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut de eius iniuriis iudices docerent, sed maxime de religione quererentur. Quas illorum querimonias nolite, per deos immortalis, aspernari, nolite contemnere ac neglegere, iudices! Aguntur iniuriae sociorum, agitur uis legum, agitur existimatio ueritasque iudiciorum. Quae sunt omnia permagna, uerum illud maximum: tanta religione obstricta tota prouincia est, tanta superstitio ex istius facto mentis omnium Siculorum occupauit ut quaecumque accidant publice priuatimque incommoda propter eam causam sceleris istius euenire uideantur. (114) Audistis Centuripinos, Agyrinensis, Catinensis, Aetnensis, Herbitensis complurisque alios publice dicere quae solitudo esset in agris, quae uastitas, quae fuga aratorum, quam deserta, quam inculta, quam relicta omnia. Ea tametsi multis istius et uariis iniuriis acciderunt, tamen haec una causa in opinione Siculorum plurimum ualet, quod Cerere uiolata omnis cultus fructusque Cereris in iis locis interisse arbitrantur. Medemini religioni sociorum, iudices, conseruate uestram; neque enim haec externa uobis est religio neque aliena; quodsi esset, si suscipere eam nolletis, tamen in eo qui uiolasset sancire uos uelle oporteret. (115) Nunc uero in communi omnium gentium religione, inque iis sacris quae maiores nostri ab exteris nationibus adscita atque arcessita coluerunt, - quae sacra, ut erant re uera, sic appellari Graeca uoluerunt, - neglegentes ac dissoluti si cupiamus esse, qui possumus? [24,52] LII. Vnius etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae, Syracusarum, direptionem commemorabo et in medium proferam, iudices, ut aliquando totam huius generis orationem concludam atque definiam. Nemo fere uestrum est quin quem ad modum captae sint a M- Marcello Syracusae saepe audierit, non numquam etiam in annalibus legerit. Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris aduentum cum illius imperatoris uictoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu inuicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas. (116) Ac iam illa omitto quae disperse a me multis in locis dicentur ac dicta sunt, forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum a caede seruatum est, id aduentu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse, portum Syracusanorum, qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque patuisse; mitto adhibitam uim ingenuis, matres familias uiolatas, quae tum in urbe capta commissa non sunt neque odio hostili neque licentia militari neque more belli neque iure uictoriae; mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per triennium perfecta sunt; ea quae coniuncta cum illis rebus sunt de quibus antea dixi cognoscite. (117) Vrbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe audistis. Est, iudices, ita ut dicitur. Nam et situ est cum munito tum ex omni aditu uel terra uel mari praeclaro ad aspectum, et portus habet prope in aedificatione amplexuque urbis inclusos; qui cum diuersos inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum coniunctione pars oppidi quae appellatur Insula, mari disiuncta angusto, ponte rursus adiungitur et continetur. [24,53] LIII. (118) Ea tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur; quarum una est ea quam dixi Insula, quae duobus portibus cincta in utriusque portus ostium aditumque proiecta est; in qua domus est quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellant, Dianae, et altera, quae fuit ante istius aduentum ornatissima, Mineruae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium, qui fluctu totus operiretur nisi munitione ac mole lapidum diiunctus esset a mari. (119) Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iouis Olympii ceteraeque urbis partes, quae una uia lata perpetua multisque transuersis diuisae priuatis aedificiis continentur. Tertia est urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est; in qua gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est quae, quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam theatrum maximum, praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites uocatur, pulcherrimum et maximum; quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre. [24,54] LIV. (120) Nunc ad Marcellum reuertar, ne haec a me sine causa commemorata esse uideantur. Qui cum tam praeclaram urbem ui copiisque cepisset, non putauit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua praesertim periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere. Itaque aedificiis omnibus, publicis priuatis, sacris profanis, sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnanda uenisset. In ornatu urbis habuit uictoriae rationem, habuit humanitatis; uictoriae putabat esse multa Romam deportare quae ornamento urbi esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim quam conseruare uoluisset. (121) In hac partitione ornatus non plus uictoria Marcelli populo Romano adpetiuit quam humanitas Syracusanis reseruauit. Romam quae adportata sunt, ad aedem Honoris et Virtutis itemque aliis in locis uidemus. Nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; putauit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit; deum uero nullum uiolauit, nullum attigit. Conferte Verrem, non ut hominem cum homine comparetis, ne qua tali uiro mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum ui, forum et iuris dictionem cum ferro et armis, aduentum et comitatum cum exercitu et uictoria conferatis. [24,55] LV. (122) Aedis Mineruae est in Insula, de qua ante dixi; quam Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit; quae ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus uexata esse uideatur. Pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta praeclare; iis autem tabulis interiores templi parietes uestiebantur. Nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod magis uisendum putaretur. Has tabulas M- Marcellus, cum omnia uictoria illa sua profana fecisset, tamen religione impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant, nudos ac deformatos reliquit. (123) Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum uouerat, is id quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit: Verres qui non Honori neque Virtuti, quem ad modum ille, sed Veneri et Cupidini uota deberet, is Mineruae templum spoliare conatus est. Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Mineruae uirginis in meretriciam domum transtulit. Viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum et cognitione formarum. Ac uidete quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit. [24,56] LVI. (124) Iam uero quid ego de ualuis illius templi commemorem? Vereor ne haec qui non uiderunt omnia me nimis augere atque ornare arbitrentur; quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum ut tot uiros primarios uelim, praesertim ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec uiderint, esse temeritati et mendacio meo conscios. Confirmare hoc liquido, iudices, possum, ualuas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in templo fuisse. Incredibile dictu est quam multi Graeci de harum ualuarum pulchritudine scriptum reliquerint. Nimium forsitan haec illi mirentur atque efferant; esto; uerum tamen honestius est rei publicae nostrae, iudices, ea quae illis pulchra esse uideantur imperatorem nostrum in bello reliquisse quam praetorem in pace abstulisse. Ex ebore diligentissime perfecta argumenta erant in ualuis; ea detrahenda curauit omnia. Gorgonis os pulcherrimum cinctum anguibus reuellit atque abstulit, et tamen indicauit se non solum artificio sed etiam pretio quaestuque duci; nam bullas aureas omnis ex iis ualuis, quae erant multae et graues, non dubitauit auferre; quarum iste non opere delectabatur sed pondere. Itaque eius modi ualuas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum factae esse uideantur. (125) Etiamne gramineas hastas - uidi enim uos in hoc nomine, cum testis diceret, commoueri: quod erat eius modi ut semel uidisse satis esset, (in quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum magnitudo incredibilis de qua uel audire satis esset, nimium uidere plus quam semel,) etiam id concupisti? [24,57] LVII. (126) Nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi iustam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum esse uideatur. Silanionis opus tam perfectum, tam elegans, tam elaboratum quisquam non modo priuatus sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque eruditissimus, Verres? Nimirum contra dici nihil potest. Nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste est non sumus, tam delicati esse non possumus, si quando aliquid istius modi uidere uolet, eat ad aedem Felicitatis, ad monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut admittatur in alicuius istorum Tusculanum, spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres haec habeat domi, Verres ornamentis fanorum atque oppidorum habeat plenam domum, uillas refertas. Etiamne huius operari studia ac delicias, iudices, perferetis? qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore ut multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse uideatur. (127) Atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit, dici uix potest. Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non sustulisset. Nunc enim quod scriptum est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat. Quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem uisere, propter religionem colere solebant. (128) Quid? ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum est? Quid? ex aede Iouis religiosissimum simulacrum Iouis Imperatoris, quem Graeci Vrion nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? Quid? ex aede Liberae caput illud pulcherrimum, quod uisere solebamus, num dubitasti tollere? Atque ille Paean sacrificiis anniuersariis simul cum Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, qui (ut Graeci ferunt, Liberi filius) inuentor olei esse dicitur, una cum Libero patre apud illos eodem erat in templo consecratus. [24,58] LVIII. (129) Iouem autem Imperatorem quanto honore in suo templo fuisse arbitramini? Conicere potestis, si recordari uolueritis quanta religione fuerit eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captum in Capitolio posuerat Flamininus. Etenim tria ferebantur in orbe terrarum signa Iouis Imperatoris uno in genere pulcherrime facta, unum illud Macedonicum quod in Capitolio uidimus, alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis ante Verrem praetorem fuit. Illud Flamininus ita ex aede sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio Iouis poneret. (130) Quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum inuecta sint, usque ad hanc diem integrum inuiolatumque seruatum est. Hoc tertium, quod erat Syracusis, quod M- Marcellus armatus et uictor uiderat, quod religioni concesserat, quod ciues atque incolae colere, aduenae non solum uisere uerum etiam uenerari solebant, id C- Verres ex templo Iouis sustulit. (131) Vt saepius ad Marcellum reuertar, iudices, sic habetote, pluris esse a Syracusanis istius aduentu deos quam uictoria Marcelli homines desideratos. Etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisset interfectum permoleste tulisse: iste omnia quae requisiuit, non ut conseruaret uerum ut asportaret requisiuit. [24,59] LIX. Iam illa quae leuiora uidebuntur ideo praeteribo, quod mensas Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas, uim maximam uasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus sacris abstulit Syracusis. (132) Itaque, iudices, ii qui hospites ad ea quae uisenda sunt solent ducere et unum quidque ostendere, - quos illi mystagogos uocant, - conuersam iam habent demonstrationem suam. Nam ut ante demonstrabant quid ubique esset, item nunc quid undique ablatum sit ostendunt. Quid tum? mediocrine tandem dolore eos adfectos esse arbitramini? Non ita est, iudices, primum quod omnes religione mouentur et deos patrios quos a maioribus acceperunt colendos sibi diligenter et retinendos esse arbitrantur; deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae pictae Graecos homines nimio opere delectant. Itaque ex illorum querimoniis intellegere possumus haec illis acerbissima uideri quae forsitan nobis leuia et contemnenda esse uideantur. Mihi credite, iudices, - tametsi uosmet ipsos haec eadem audire certo scio, - cum multas acceperint per hosce annos socii atque exterae nationes calamitates et iniurias, nullas Graeci homines grauius ferunt ac tulerunt quam huiusce modi spoliationes fanorum atque oppidorum. (133) Licet iste dicat emisse se, sicuti solet dicere, credite hoc mihi, iudices: nulla umquam ciuitas tota Asia et Graecia signum ullum, tabulam pictam , ullum denique ornamentum urbis sua uoluntate cuiquam uendidit; nisi forte existimatis, posteaquam iudicia seuera Romae fieri desierunt, Graecos homines haec uenditare coepisse, quae tum non modo non uenditabant, cum iudicia fiebant, uerum etiam coemebant; aut nisi arbitramini L- Crasso, Q- Scaeuolae, C- Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas uidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, iis qui post iudiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse. [24,60] LX. (134) Acerbiorem etiam scitote esse ciuitatibus falsam istam et simulatam emptionem quam si qui clam surripiat aut eripiat palam atque auferat; nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas pretio adductam ciuitatem, et pretio paruo, ea quae accepisset a maioribus uendidisse atque abalienasse. Etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nos contemnimus, delectantur. Itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illos quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent; apud eos autem quos uectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinquebant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis leuia uidentur, haberent haec oblectamenta et solacia seruitutis. (135) Quid arbitramini Reginos, qui iam ciues Romani sunt, merere uelle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittant, ut Satyrum qui apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis ut Cupidinis signum, propter quod unum uisuntur Thespiae, quid Cnidios ut Venerem marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Atheniensis ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum aut ex aere Myronis buculam? Longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque uisenda sunt tota Asia et Graecia; uerum illud est quam ob rem haec commemorem, quod existimare uos hoc uolo, mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur. [24,61] LXI. (136) Atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis cognoscite. Ad quos ego cum uenissem, sic primum existimabam, ut Romae ex istius amicis acceperam, ciuitatem Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus esse isti amicam quam Mamertinam propter praedarum ac furtorum omnium societatem; simul et uerebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio praeturam per triennium gesserat, uirorumque quibuscum illae nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudine sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum conquirerem. (137) Itaque Syracusis cum ciuibus Romanis eram, eorum tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam. Cum diutius in negotio curaque fueram, ut requiescerem curamque animi remitterem, ad Carpinati praeclaras tabulas reuertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo conuentu honestissimis, illius Verrucios, de quibus ante dixi, explicabam; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque publice neque priuatim exspectabam, neque erat in animo postulare. Cum haec agerem, repente ad me uenit Heraclius, is qui tum magistratum Syracusis habebat, homo nobilis, qui sacerdos Iouis fuisset, qui honos est apud Syracusanos amplissimus. Agit mecum et cum fratre meo ut, si nobis uideretur, adiremus ad eorum senatum; frequentis esse in curia; se iussu senatus a nobis petere ut ueniremus. (138) Primo nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito uenit in mentem non esse uitandum illum nobis conuentum et locum. [24,62] LXII. Itaque in curiam uenimus. Honorifice sane consurgitur; nos rogatu magistratus adsedimus. Incipit is loqui qui et auctoritate et aetate et, ut mihi uisum est, usu rerum antecedebat, Diodorus Timarchidi, cuius omnis oratio hanc habuit primo sententiam: senatum et populum Syracusanum moleste grauiterque ferre quod ego, cum in ceteris Siciliae ciuitatibus senatum populumque docuissem quid iis utilitatis, quid salutis adferrem, et cum ab omnibus mandata, legatos, litteras testimoniaque sumpsissem, in illa ciuitate nihil eius modi facerem. Respondi neque Romae in conuentu Siculorum, cum a me auxilium communi omnium legationum consilio petebatur causaque totius prouinciae ad me deferebatur, legatos Syracusanorum adfuisse, neque me postulare ut quicquam contra C- Verrem decerneretur in ea curia in qua inauratam C- Verris statuam uiderem. (139) Quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus aspectu statuae et commemoratione ut illud in curia positum monumentum scelerum non beneficiorum uideretur. Tum pro se quisque, quantum dicendo adsequi poterat, docere me coepit ea quae paulo ante commemoraui, spoliatam urbem, fana direpta, de Heracli hereditate, quam palaestritis concessisset, multo maximam partem ipsum abstulisse; neque postulandum fuisse ut ille palaestritas diligeret, qui etiam inuentorem olei deum sustulisset; neque illam statuam esse ex pecunia publica neque publice datam, sed eos qui hereditatis diripiendae participes fuissent faciendam statuendamque curasse; eosdem Romae fuisse legatos, illius adiutores improbitatis, socios furtorum, conscios flagitiorum; eo minus mirari me oportere si illi communi legatorum uoluntati et saluti Siciliae defuissent. [24,63] LXIII. (140) Vbi eorum dolorem ex illius iniuriis non modo non minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognoui, tum meum animum in illos, tum mei consili negotique totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne deessent, ut illam laudationem, quam se ui ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent. Itaque, iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici. Primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui dicere; perscripta autem hoc modo: Quod ex aede Mineruae hoc et illud abesset, quod ex aede Iouis, quod ex aede Liberi - ut quisque iis rebus tuendis conseruandisque praefuerat, ita perscriptum erat - cum rationem e lege redderent et quae acceperant tradere deberent, petisse ut sibi, quod eae res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos discessisse, et esse ignotum omnibus. Quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curaui. (141) De laudatione autem ratio sic mihi reddita est. Primum, cum a C- Verre litterae aliquanto ante aduentum meum de laudatione uenissent, nihil esse decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo clamore esse et conuicio repudiatos; postea, cum meus aduentus adpropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. Id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic uos ex me cognoscite. [24,64] LXIV. (142) Mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant, dicat sententiam qui uelit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut quisque aetate et honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; sin aliquando tacent omnes, tunc sortito coguntur dicere. Cum hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. In quo primum, ut aliquid esset morae, multi interpellant; de Sex- Peducaeo, qui de illa ciuitate totaque prouincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eum publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare cuperent, a C- Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando uoluissent quam quod tum cogerentur. (143) Conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere. Refertur de Peducaeo. Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit ex ordine. Id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; nam principum sententiae perscribi solent. Recita. 'Quod uerba facta sunt de Sex- Peducaeo.' Dicit qui primi suaserint. Decernitur. Refertur deinde de Verre. Dic, quaeso, quo modo? 'Quod uerba facta sunt de C- Verre' - quid postea scriptum est? - 'Cum surgeret nemo neque sententiam diceret' - quid est hoc? - 'Sors ducitur.' Quam ob rem? nemo erat uoluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim cum inire a praetore gratiam posset? Nemo. Illi ipsi tui conuiuae, consiliarii, conscii, socii uerbum facere non audent. In qua curia statua tua stabat et nuda fili, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius nudata prouincia commoueret. (144) Atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse laudatores ut omnes intellegere possent non laudationem sed potius inrisionem esse illam quae commonefaceret istius turpem calamitosamque praeturam. Etenim scriptum esse ita: quod is uirgis neminem cecidisset - a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos; quod uigilanter prouinciam administrasset - cuius omnis uigilias in stupris constat adulteriisque esse consumptas; (cuius modi constat, hoc uero scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accusator recitare non desineret) quod praedones procul ab insula Sicilia prohibuisset (Verres) - quos etiam intra Syracusanam insulam recepisset. (145) Haec posteaquam ex illis cognoui, discessi cum fratre e curia, ut nobis absentibus, si quid uellent, decernerent. [24,65] LXV. Decernunt statim primum ut cum Lucio fratre hospitium publice fieret, quod is eandem uoluntatem erga Syracusanos suscepisset quam ego semper habuissem. Id non modo tum scripserunt, uerum etiam in aere incisum nobis tradiderunt. Valde hercule te Syracusani tui, quos crebro commemorare soles, diligunt, qui cum accusatore tuo satis iustam causam coniungendae necessitudinis putant quod te accusaturus sit et quod inquisitum in te uenerit. Postea decernitur, ac non uarie sed prope cunctis sententiis, ut laudatio quae C- Verri decreta esset tolleretur. (146) In eo cum iam non solum discessio facta esset, sed etiam perscriptum atque in tabulas relatum, praetor appellatur. At quis appellat? magistratus aliqui? Nemo. Senator? Ne id quidem. Syracusanorum aliqui? Minime. Quis igitur praetorem appellat? Qui quaestor istius fuerat, P- Caesetius. O rem ridiculam! o desertum hominem, desperatum, relictum! A magistratu Siculo, ne senatus consultum Siculi homines facere possent, ne suum ius suis moribus, suis legibus obtinere possent, non amicus istius, non hospes, non denique aliquis Siculus, sed quaestor populi Romani praetorem appellat! Quis hoc uidit, quis audiuit? Praetor aequus et sapiens dimitti iubet senatum. Concurrit ad me maxima multitudo. Primum senatores clamare sibi eripi ius, eripi libertatem, populus senatum laudare, gratias agere, ciues Romani a me nusquam discedere. Quo quidem die nihil aegrius factum est multo labore meo quam ut manus ab illo appellatore abstinerentur. (147) Cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane acute quid decernat; nam ante quam uerbum facerem, de sella surrexit atque abiit. Itaque tum de foro, cum iam aduesperasceret, discessimus. [24,66] LXVI. Postridie mane ab eo postulo ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent, mihi reddere. Ille enim uero negat et ait indignum facinus esse quod ego in senatu Graeco uerba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo modo posse. Respondi homini ut potui, ut debui, ut uolui. Cum multa tum etiam hoc memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum Numidicum, uerum ac germanum Metellum, interesset; illum noluisse sua laudatione iuuare L- Lucullum, sororis uirum, quicum optime conuenisset, hunc homini alienissimo a ciuitatibus laudationes per uim et metum comparare. (148) Quod ubi intellexi, multum apud illum recentis nuntios, multum tabellas non commendaticias sed tributarias ualuisse, admonitu ipsorum Syracusanorum impetum in eas tabulas facio in quibus senatus consultum perscripserant. Ecce autem noua turba atque rixa, ne tamen istum omnino Syracusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac desertum putetis! Retinere incipit tabulas Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theoractum uocant; qui illic eius modi est ut eum pueri sectentur, ut omnes cum loqui coepit inrideant. Huius tamen insania, quae ridicula est aliis, mihi tum molesta sane fuit; nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet, uoce maxima uim me sibi adferre clamaret, copulati in ius peruenimus. (149) Hic ego postulare coepi ut mihi tabulas obsignare ac deportare liceret; ille contra dicere, negare esse illud senatus consultum in quo praetor appellatus esset, negare id mihi tradi oportere. Ego legem recitare, omnium mihi tabularum et litterarum fieri potestatem; ille furiosus urgere nihil ad se nostras leges pertinere. Praetor intellegens negare sibi placere, quod senatus consultum ratum esse non deberet, id me Romam deportare. Quid multa? nisi uehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem poenamque recitassem, tabularum mihi potestas facta non esset. Ille autem insanus, qui pro isto uehementissime contra me declamasset, postquam non impetrauit, credo, ut in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana perscripta erant, quae ego antea iam ab aliis cognoram et acceperam. [24,67] LXVII. (150) Laudent te iam sane Mamertini, quoniam ex tota prouincia soli sunt qui te saluum uelint, ita tamen laudent ut Heius, qui princeps legationis est, adsit, ita laudent ut ad ea quae rogati erunt mihi parati sint respondere. Ac ne subito a me opprimantur, haec sum rogaturus: nauem populo Romano debeantne? fatebuntur. Praebuerintne praetore C- Verre? negabunt. Aedificarintne nauem onerariam maximam publice, quam Verri dederunt? negare non poterunt. Frumentum ab iis sumpseritne C- Verres, quod populo Romano mitteret, sicuti superiores? negabunt. Quid militum aut nautarum per triennium dederint? nullum datum dicent. Fuisse Messanam omnium istius furtorum ac praedarum receptricem negare non poterunt; permulta multis nauibus illinc exportata, hanc nauem denique maximam, a Mamertinis datam, onustam cum isto profectam fatebuntur. (151) Quam ob rem tibi habe sane istam laudationem Mamertinorum; Syracusanam quidem ciuitatem ut abs te adfecta est ita in te esse animatam uidemus, apud quos etiam Verria illa flagitiosa sublata sunt. Etenim minime conueniebat ei deorum honores haberi qui simulacra deorum abstulisset. Etiam hercule illud in Syracusanis merito reprehenderetur, si, cum diem festum ludorum de fastis suis sustulissent celeberrimum et sanctissimum, quod eo ipso die Syracusae a Marcello captae esse dicuntur, idem diem festum Verris nomine agerent, cum iste a Syracusanis quae ille calamitosus dies reliquerat ademisset. At uidete hominis impudentiam atque adrogantiam, iudices, qui non solum Verria haec turpia ac ridicula ex Heracli pecunia constituerit, uerum etiam Marcellia tolli imperarit, ut ei sacra facerent quotannis cuius opera omnium annorum sacra deosque patrios amiserant, eius autem familiae dies festos tollerent per quam ceteros quoque festos dies recuperarant.