[2,21] CAPUT XXI. Magis deinde proprie et presse id refutatum, ex Comparatione cum ueteribus malis. Primo de bellis, et de clade mirabili Iudaeorum. At tu, Lipsi, plebeia haec mitte : et ad Comparationem me sequere, quam deposcis. Per eam tibi clarum non paria solum in omni genere cladium olim euenisse. sed maiora : et gratandi materiam huic aeuo esse, quam quaerendi. Bello, inquis, iactamur. Quid? ergo bella nulla apud priscos ? Imo nata ea, Lipsi, cum orbe nato : nec desitura, nisi cum illo. At non tam grandia fortasse aut tam grauia, quam ista. Adeo contra est, ut ludus haec omnia sint et iocus (serio loquor) si conferantur cum priscis. Non aditum, non exitum facile reperio, si semel me penetro in profundum hoc exemplorum : sed tamen uisne paullum peregrinemur per orbis partes ? eamus. A Iudaea ordiamur, id est a regione et gente sacra. Omitto quae in AEgypto passi, quae post excessum ab AEgypto : tradita enim haec et prompta in diuinis libris : ad extrema uenio, et quae cum funere eorum coniuncta. Quae operae rnihi est, ut exponam uelut per indicem, singillatim. Passi igitur ciuili externoque bello, non totis septem annis, ista : Hierolymis primum interfecti, iussu Flori, sexcenti triginta. Caesareae ab incolis, odio gentis et religionis, uno tempore, uiginti millia. Scythopoli (Coelae Syriae urbs est), tredecim millia. Ascalone in Palaestina, item ab incolis, duo millia quingenti. Ptolemaide pariter, duo millia. Alexandriae in Aegypto, sub Tiberio Alexandro Praeside, quinquaginta millia. Damasci, decem millia. Atque haec uelut per seditionem aut tumultum gesta. Legitimo deinde et aperto a Romanis bello : Iuppe capta a Cesio Floro caesi, octo millia et CCCC. In monte quodam Cabulone, duo millia. In pugna ad Ascalonem, decem millia. Per insidias iterum, octo millia. Aphacae, cum capta esset, quindecim millia. In monte Garizim caesi, undecim millia et DC. Iotapae, in qua ipse Iosephus, circiter, triginta millia. Ioppe iterum capta submersi, quattuor millia CC. In Tarichaeis caesi, sex millia et D. Gamalae tam interfecti,quam sponte praecipitati, nouem millia : nec quisquam homo natus ex ea urbe saluus, praeter duas mulieres, sorores. Giscala deserta, in fuga trucidati bis mille et feminarum ac puerorum capti tria millia. Gadarensium caesa tredecim millia; capti duo milia et ducenti. Praeter eos qui in flumen desiliere infiniti. In Idumaeae uicis caesi, decem millia. Gerasii, mille. Machaerunte, mille DCC. lu silua Iardes, tria millia. In Massada Castello, sua manu perempti noningenti et LX. In Cyrene a Catulo praeside caesi, tria millia. At in ipsa Hierrosolymorum urbe, per omne tempus obsidionis mortui aut caesi, decies centena millia; capti, nonaginta septem millia. ~ Summa haec colligit (praeter innumeros qui omissi) duodecies centena et qaradraginta millia. Quid ais Lipsi ? deiicis ad haec oculos? attolle potius : et aude mihi comparare cum unius gentis clade, aliquot annorum in orbe Christiano bella. At quantula tamen illa hominum terrarumque pars, si conferatur cum Europa? [2,22] CAPUT XXII. De Grecorum item Romanorumque Cladibus ex bello. Magnus interfectorum numerus ab aliquot ducibus. Item uastatio noui orbis et miseriae captiuitatis. Nec hic insisto : ad Graeciam me confero. In qua digerere ordine omnia bella, siue inter ipsos siue cum externis gesta, longum, nec cum fructu. hoc dico. ita exhaustam et attonsam eam continuo cladium isto ferro, ut Plutarchus tradat (numquam mihi sine ira et admiratione lectum) eam uniuersam non fuisse, suo aeuo, conficiendis tribus millibus militum : quot tamen, inquit, olim bello Persico, unum Megarensium oppidulum conf'ecerat. Heu, quo cecidisti flos ille terrarum, sol et sal gentium ! Vix oppidum hodie alicuius quidem nominis in hac ipsa attrita Belgica est, quod numerum eum non adaequet idonei ad bellum sexus. Iam Romanos et Italiam perlustramus? leuarunt me pridem hoc fasce recensionum Augustinus et Orosius, eos uide, et in iis maria malorum. Unum bellum Punicum secundum, in solis Italia, Hispania, Sicilia, supra quindecies centena millia hominum (quaesiui enim curiose) non totis annis septemdecim consumpsit. Bellum ciuile Caesaris et Pompeii, ad millia trecenta : et largius, Bruti, Cassii, Sex. Pompeii arma. Et quid bella recenseo plurium auspicio gesta aut ductu ? Unus ecce I. Caesar (o pestem perniciemque generis humain!) fatetur et quidem glorians, undecies centena et nonaginta duo millia hominum praeliis a se occisa atque ita ut non ueniat in hanc rationem strages ciuilium bellorum. Pauculis annis quibus ille Hispaniae aut Galliae praefuit, in externos editae istae caedes. Quo tamen maior etiam hac parte ille Magnus, qui in delubro Mineruae inscripsit fusa a se, fugata, occisa, in deditionem accepta, hominum uicies semel centeno LXXXIII millia. Quibus uelut in numerum, si uis, adde Q. Fabium, qui centum decem Gallorum millia : C. Marium, qui ducenta Cimbrorum : posteriori aeuo Aetium, qui memorabili Catalaunico proelio centum sexaginta duo millia Hunnorum occidit. Et ne bellis illis hominum cadauera tantum fuisse censeas : fuere, etiam oppidorum. Cato ille Censorius gloriatur plura oppida se in Hispania cepisse, quam dies in ea egerit. Sompronius Gracchus, si Polybio fides, trecenta in eadem deleuit. Nec habet omne aeuum, opinor, quod adstruat his exemplis, praeter nostrum ; sed in orbe alio. Pauculi Iberi ante annos octoginta in uastas illas et nouas terras delati, quae funera, deus bone, ediderunt! quas strages! Nec de causis aut iure belli dissero, tantum de euentis. Cerno ingens illud terrarum spatium, quod uidisse magnum sit, non dicam uicisse ; a uicenis tricenisque militibus peruadi : et passim inermes illos greges sterni, ut segetem a falce. Ubi tu es insularum maxima Cuba ? tu Haïti? uos Lucayae? quae olim quingentis aut sexcentis hominum millibus succinctae, alibi uix quindecim ex iis retinuistis in semen. Ostende etiam te paullum tu Peruana, tu Mexicana ora. Heu miram miseramque faciem! immensus ille tractus et uere alter orbis, uastus attritusque apparet, non aliter quam si coelesti quodam igne deflagrasset. Mens et lingua mihi cadit, Lipsi, dum haec memoro : et uideo nostra omnia prae istis non aliud quam palearum cassa esse, ut Comicus ait, aut gurguliunculos {Curculiunculos}minutos. Nec tamen legem illam mancipiorum adhuc refero : qua nihil acerbius in ueterum bellis. Homines ingenuos, nobiles, pueros, feminas, omnes uictor abripiebat, quis scit an in aeternam seruitutem? Certe seruitutem cuius uestigium iure gratulor non fuisse, non esse adhuc, in Christiano orbe. Turcae, sane usurpant. nec aliud est quod magis inuisum et terribilem nobis reddat Scythicum illum dominatum. [2,23] CAPUT XXIII. Pestis Famisque priscae insignia maxime exempla. item Tribunorum magnitudo quae olim et rapinarum. At tu pergis in querela et Pestem etiam adtexis Famemque : Tributa et Rapinas. Vis igitur singula comparemus? sed breuiter. Dic mihi quot millia Pestis in tota Belgica ahstulit, his quinque aut sex annis? Opinor quinquaginta aut, ut largiter, millia centum. At una in Iudaea pestis sub Dauide rege, septuaginta millia absorpsit, die non toto. Sub Gallo et Volusiano Imperatoribus, pestis ab Aethiopia exoriens, omnes Romanas prouincias peruasit, et per quindecim continuos annos incredibiliter exhausit. Nec alia unquam maior lues mihi lecta, spatio temporum, siue terrarum. Saeuitia tamen et impetu insignior illa quae Byzanatii finitimisque locis grassata, Iustiniano Principe. cuius uis tanta, ut in singulos dies quinque millia funerum daret, interdum etiam decem. Timide hoc dicerem et ambiguus fidei : nisi fidissimi huic rei ab illo ipso aeuo testes. Nec minus miranda Africana pestis, quae euersa Carthagine orta, in sola Numidia, Octingenta hominum millia deleuit : in maritima Africa, ducenta, et apud Uticam, triginta millia militum, qui ad orae eius praesidium relicti. Iterumque in Graecia. Michaelis Ducae imperio, tam saeua g-hohste g-adynatein (Zonarae uerba sunt) g-tous g-zohntas g-paradidonai g-tous g-thnehskontas ut uiui prorsus pares non essent mortuis sepeliendis. Denique Petrarchae aeuo, ut ipse refert, tam ualida in Italiam incubuit, ut ex millenis quibusque hominibus uix decem superessent. Iam de Fame, nihil profecto nos aut aetas nostra uidimus, si uidemus antiqua. Sub Honorio Imperatore Romae tanta caritas et raritas omnis annonae, ut homines hominibus iam imminerent, et in Circo palam audita sit illa uox, PONE PRETIUM HUMANAE CARNI. In tota Italia, uastantibus eam Gothis, sub Iustiniano, iterum tanta, ut in solo Piceno quinquaginta hominum millia fame interierint : et passim in usum ciborum uersae sint non carnes solum humanae, sed humana excrementa. Duae mulieres (narrare exhorresco) septemdecim uiros per insidias noctu interfecerant, et comedorant : ipsae a decimo octauo, quid id agi senserat, caesae. Nec refero in Sacra urbe famem, et exempla iam protrita. Quod si de Tributis etiam aliquid dicendum est : non nego grauia esse quibus premimur, sed ita si sola et per se ea uideas, non si componas cum priscis. Pleraeque omnes prouinciae sub Romano imperio, fructuum ex agro pascuo Quintam quotannis persoluere, Decimam ex agro aruo. Nec defuere Antonius et Caesar nouem decemque annorum tributa exigere in unum annum. Iulio Caesare interfecto, cum arma sumpta pro libertate, singuli ciues uigesimamquintam omnium bonorum dependere iussi : et hoc amplius, Senatorii ordinis omnes, in singulas aedium suarum tegulas, sex asses. Quae immensa contributio, nostrisque seusibus nec credenda nec reddenda. At Octauianus Caesar, (credo ratione nominis sui habita) octauam omnium bonorum partem à libertis exegit, et accepit. Et omitto quae Triumuiri, quae alii tyranni patrauerunt : ne nostros doceam, recitando. Unum tibi instar omnium exactionum rapinarumque sit, de Coloniis. Quo inuento ut nihil ad uim imperii firmius, ita nihil in subditos cogitari potuit tristius. Deducebantur passim legiones cohortesque ueteranae in agros et oppida; miserique prouinciales rnomento temporis bonis et fortunis omnibus prouoluebantur idque nihil ausi, nihil meriti : sed pro crimine omni, opes aut opimi agri. In quo profecto gurges quidam calamitatum omnium apparet. Miserum est nummis spoliari : quid etiam agris tectisque? Graue istis pelli : quid tota patria? quid templis, arisque? Distrahebantur ecce aliquot millia hominum, liberi a parentibus; domini a familiaribus; uxores a uiris ; et in uarias terras, ut cuique fors sua fuit, spargebantur : alii in sitientes Afros, ut poeta in hac ipsa re ait, pars Scythiam, aut totos diuisos orbe Britannos. Solus Octauianus Caesar in sola Italia duo-de-triginta colonias collocauit; in prouinciis quot libuit. Nec alia res magis, ut ego scio, exitio fuit Gallis nobis Hispanisque. [2,24] CAPUT XXIV. Crudelitatis et Caedium narrationes aliquot, mirae, et supra omnia scelera huius aeui. Sed saeuitia tamen hodie, inquis, et caedes inauditae. Scio quid innuas, et quod nuperum factum. Sed tuam fidem, Lipsi, tale nihil apud antiquos? O imperitum te, si nescis : malum, si dissimulas! Exempla enim adeo prompta et multa, ut laboremus in eligendo. Syllae nomen nosti, illius Felicis ? ergo et proscriptionem eius infamem et immanem, qua millia quattuor et seplingentos ciues abstulit uni Urbi. Et ne uilia quaedam capita aut e plebe censeas, centum quadraginta in iis Senatores. Nec tango caedes innumeras, quae uulgo factae permissu eius siue iussu, ut non immerito uox illa Q. Catulo expressa sit, "Cum quibus tandem uicturi sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus ?" At Syllam eumdem haut multo post imitati tres discipuli (Triumuiros intellego) pariter proscripsere trerentes Senatores : Equites Romanos supra bis mille. Heu scelera, quibus nihil acerbius Sol ille uidit uisurusque est, ab ortu omni ad occasum! Appianum, si uoles, lege, et in eo uariam foedamque imaginem latitantium, furientium; sistentium, extrahentium; librorum circa eiulantium, et coniugum : peream ego, nisi humanitatem ipsam periisse dices fero et ferino illo aeuo. Atque haec in Senatoribus equitibusque gesta : id est, totidem paene regibus aut dynastis. Sed in multitudinem fortasse non saeuitum. Imo uide mihi eumdem Syllam, qui. quatuor legiones contrariae partis, fidem eius secutas, in publica Villa, nequicquam fallacis dextrae misericordiam implorantes, obtruncari iussit. Quorum cum morientium gemitus Curiam quoque attigisset, attonito et conuerso Senatu : "Hoc agamus", inquit, "patres conscripti, pauculi seditiosi iussu meo puniuntur". Nec scio quid magis hic mirer : hominem id facere potuisse, an dicere. Et pluranae poscis saeuitiae exempla? cape. Seruius Galba in Hispania trium ciuitatum conuocato populo, de commodis earum acturus, septem millia, in quibus fios iuuentutis consistebat, repente trucidauit. In eadem regione L. Licinius Lucullus consul, Caucaeorum uiginti millia contra deditionis stipulatae fidem immissis in orbem militibus occidit. Octauianus Augustus Perusia capta, trecentos e dediticiis, electos utriusque ordinis ad aram D. Iulio exstructam hostiarum more mactauit. Antoninus Caracalla, nescio ob quos iocos infensus Alexandrinis, pacis specie in urbem eam ueniens, uniuersam iuuentutem in campum conuocatam, milite circumdedit, et signo dato ad unum omnes occidit; parique saeuitia in reliquam multitudinem usus, frequentissimam urbem prorsus exhausit. Mitradates rex una epistola octoginta millia ciuium Romanorum negotiandi caussa per Asiam dispersa interemit. Volesius Messalla proconsul Asiae, trecentos una die securi percussit, et inter cadauera reiectis manibus superbe inambulans, quasi rem magnificam fecisset, proclamauit, g-oh g-pragma g-basilikon. Et profanos adhuc loquor impiosque, sed ecce tibi etiam inter deo uero deuota nomina Theodosium principem, qui Thessalonicae, per summum scelus et fraudem, septem millia innoxiorum capitum in theatrum quasi ad ludos conuocatos, immisso milite necauit. Quo facto nihil magis impium uetus omnis impietas habet. Ite post haec mei Belgae, et saeuitiam siue perfidiam Principum accusate in hoc aeuo. [2,25] CAPUT XXV. Tyrannis etiam nostra eleuata. ostensa ea a natura siue malitia humana esse et externas internasque oppressiones fuisse olim. Denique Tyrannidem etiam hodie culpas, et oppressiones corporum atque animorum. Nec ambitiose mihi nunc decretum attollere aeuum nostrum, uel adfligere. cui enim bono? Hoc quod ad Comparationem nostram facit, dicam. Quando mala ista non? et ubi non? Cedo mihi saeclum aliquod sine insigni tyrannide, cedo gentem. Si potes : (subibo enim discrimen huius aleae :) ego quoque confitebor miserrimos nos miserorum. Quid taces? Verum est, ut uideo, illud diasyrticum uetus, "Omnes bonos Principes in uno annulo posse perscribi". Insitum nimirum humanis ingeniis, imperio insolenter uti : nec facile rnodum seruare in ea re quae supra modum. Nos illi ipsi qui de tyrannide querimur, semina tyrannidis inclusa in pectore gestamus : nec uoluntas plerisque ea efferendi deest, sed facultas. Serpens cum frigore torpet, uenenum nihilominus habet, sed non exerit : simile in nobis, quos sola imbecillitas arcet a nocendo et Fortunae quoddam frigus. Da uires, da instrumenta : uereor ut uel impotentissimi plerique istorum sint, qui nunc tam iniqui in potentes. Exemplum in cottidiana ista uita. Vide mihi patrem ilium seuientem in filios, dominum in seruos, praeceptorem in discipulos. Phalarides in suo genere omnes isti sunt : et fluctus eosdem in flumine excitant, quos reges in magno mari. Nec animantibus aliis non haec natura, e quibus pleraque saeuiunt in congeneras sibi species, in aere, terra, aqua. " ... pisces sic saepe minutos Magnus comest, sic aues enecat accipiter", ait recte Varro. Sed corporum istae oppressiones sunt, inquies : hodie hoc eximium, quod etiam animorum. Itane, animorum ? uide ne inuidiose hoc potius, quam uere. Ignorare mihi sese et naturam illam coelestem uidetur, quisquis premi eam putat posse aut cogi. Nulla enim externa uis unquam faciet, ut uelis quod nolis, sentias quod non sentis. Ius aliquis in uinclum hoc animi habet siue nexum : nemo in ipsum. Soluere eum a corpore tyrannus potest, non naturam eius dissoluere : quae pura, aeterna, ignea, spernit externum et uiolentum omnem tactum. At sensum tamen animi non licet expromere. Esto. sed linguae tuae igitur fraena ponuntur, non animo : nec iudiciis, sed factis. Sed nouum hoc ipsum inauditum. O bone, quam erras ! Quot tibi possim dicere qui sub tyrannis sensuum suorum poenas luerunt, propter incautam linguam ? Quam muni ex iisdem uim adferre iudiciis conati ? et iudiciis dico in re pietatis. Persarum et Orientis reges adorari, tralaticium fuit et Alexandrum, eumdem diuiuitatis cultum sibi adseruisse scimus, rustica Macedonia sua non probante. Inter Romanos bonus ille et moderatus Princeps Augustus, flamines et sacerdotes in prouinciis, imo in domibus singulis, habuit, ut deus. Caligula deorum statuis amputato capite, suum imponi iussit, ridicula impietate. idem templum suo numini, sacerdotes, et quaesitissimas hostias instituit. Nero Apollo haberi uoluit : et illustrissimi ciuium interfecti haec praescriptione, quod numquam poo coelesti uoce immolassent. Iam Domitianus, Deus dominusque noster, palam audiebat. Quae uanitas uel impietas si hodie in ullo regum, Lipsi, quid diceres ? Nec adnauigo propius hanc Scyllam, in quam non trahent aut pellent me ulli ambitionum uenti. g-Akindunon g-gar g-esti g-tehs g-sigehs g-geras. Unum tantum in totam hanc rem priscae seruitutis testimonium adferam, et quidem e familiari tuo scriptore : quod uelim attendas. Tacitus de Domitiani aeuo : "Legimus cum Aruleno Rustico Poetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Heluidius laudati essent, capitale facisse. nec in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saeuitum, delegato Triumuiris ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. Scilicet illo igne uocem populi Romani, et libertatem Senatus, et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur : expulsis insuper Sapientiae professoribus, et omni bona arte in exsilium acta, nequid usquam honestum occurreret. Dedimus profecto grande patientiae documentum, et sicut uetus aetas uidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in seruitute adempto per inquisitiones etiam loquendi auudiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum uoce perdidissemus, si tam in potestate nostra esset obliuisci, quam tacere".