[1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] CAPUT I. Praefatio, et introducio. Querela item aliqua de Belgarum turbis. Ante annos aliquot cum Viennam Austriae iter haberem, fugiens patriae meae turbas ; deflexi, non sine deo duce, ad Eburonum urbem, quae nec longe a uia et in qua amici, quos salutare more suadebar et amore. Inter eos Carolus Langius, uir (sine fraude aut ambitione dicam) optimus doctissimusque Belgarum. Qui cum me hospitio excepisset ; non omni solum comitate et beniuolentia id temperauit, sed eo genere sermonum qui utiles imo salutares mihi in omne aeuum essent. Ille enim fuit ille uir, qui oculos mihi aperiret, detersa uulgarium aliquot opinionum nube : ille, qui uiam ostenderet, qua sine ambage peruenirem, ut cum Lucretio loquar, ad illa : "Edita doctrina sapientum templa serena." Nam cum post meridiem feruido sole (praeceps enim iam mensis Iunius erat) domi eius in atrio inambularemus : quaesiuit, ut fit, blandius de itinere meo et eius caussis. Cui cum ego de turbis Belgarum, de insolentia Praefectorum et militum, libere et uere multa dixissem : addidi postremo, praetexi a me aliam, sed hanc intimam esse discessus mei caussam. Quis enim Langi, inquam, tam firmo et tam ferreo pectore, qui diutius ferendis iis malis sit? Iactamur iam tot annos, ut uides, bellorum ciuilium aestu : et, ut in undoso mari, non uno uento agitamur turbarum seditionumque. Otium mihi cordi et quies ? tubae, interpellant, et strepitus armorum. Horti et rura? miles et sicarius compellit in urbem. Itaque certum mihi, Langi, relicta hac infesta et infausta Belgica (ignoscat mihi genius patriae) gehn g-pro g-gehs, ut ille ait; et quouis terrarum fugere "ubi nec Pelopidarum facta neque nomen audiam". Langius admirans et uelut excitatus : Itane tu Lipsi, inquit, abeas a nobis? A uobis, inquam, aut certe ab hac uita. Quod enim malorum istorum effugium, nisi in fuga? Nam ut uideam ista cottidie et feram, non possum, Langi : nec chalybs aliquis mihi circa pectus. Suspirauit ad hunc sermonem Langius : et, Infirme adulescens, inquit, quae haec mollities est? aut quae tua mens salutem quaerentis in fuga? Turbat et aestuat patria tua, fateor : sed quae non hodie pars Europae ? Ut uere illud Aristophanaeum possis augurari : "... g-ta g-d' g-hypertera g-nertera g-Thehsei g-Zeus g-hypsibremetehs;" Itaque non patria fugienda, Lipsi : sed Adfectus sunt : et firmandus ita formandusque hic animus, ut quies nobis in turbis sit, et pax inter media arma. Ego satis iuueniliter, Imo deserenda illa, Langi, inquam : certe enim audita mala leuius ad animum accident, quam uisa : et simul ponemur ipsi extra tela, quod dicitur, et puluerem huius agonis. Homerum non audis callide monentem, "g-Ek g-beleohn, g-meh g-pou g-tis g-eph' g-helkei g-helkos g-arehtai ? [1,2] CAPUT II. Peregrinationem non facere ad internos morbos; indicinam eam esse, non medicinam, nisi si forte in leui quodam et primo adfectuum motu. Langius moto leuiter capite, Audio, inqnit : mallem tu Sapientiae uocem et Rationis. Nam hae, Lipsi, quae te inuoluunt, nebulae et nubeculae sunt a fumo Opinionum. Itaque, ut cum Diogene dicam, g-logoh tibi hic opus non g-brochoh : radio inquam illo, qui caliginem tui capitis illustret. Patriam ecce desertum is : sed dic serio, illam cum fugies, te quoque effugies ? Vide ne contra sit, et tecum atque in pectore isto circumferas fontem fomitemque tui mali. Ut ii qui febriunt, iactant se inquiete et uersant, et lectum subinde mutant uana spe leuamenti : in eadem caussa nos, qui terram terra frustra mutamus, aegri scilicet mentis. Aperire enim hoc est morbum, non tollere : fateri internum hunc calorem, et non mederi. Eleganter Romanus sapiens : "Proprium est aegri nihil diu pati, et mutationibus ut remediis uti. Inde peregrinationes suscipiuntur uagae, et littora pererrantur; et modo mari se modo terra experitur praesentibus semper infesta leuitas". Itaque fugitis magis turbas quam uitatis. Ut cerua illa apud Virgilium, "Quam procul incautam nemora inter Cressia fixit Pastor agens telis : ... illa fuga siluas saltusque peragrat Dictaeos ..." frustra : quia, ut idem poeta addit, "haeret lateri tetalis arundo" : ita uos, qui telo hoc adfectuum penitus percussi, non id excutitis, sed migratione transfertis. Qui crus sibi aut brachium fregit, non currum poscit, ut opinor, sed chirurgum : tua quae uanitas, qui internam hanc plagam motu sanare te postulas et discursu ? Animus enim certe est, qui aegrotat : et omnis haec exterior imbecillitas, desperatio, languor, orta ab uno fonte, quod iacet ille et languet. Sceptrum abiecit princeps diuinaque pars : et eo uilitatis lapsa est, ut sponte seruiat suis seruis. Dic, locus hic quid faciet aut motus? Nisi forte regio aliqua est, quae metus temperet, quae spes refraenet, quae malam hanc saniem educat, quam alte imbibimus, uitiorum. Atqui nulla est, nec in insulis ipsis beatorum; aut si est, ostende, et omnes illuc agmine facto imus. Sed motio ipsa et mutatio, inquis, habet eam uim : et recreat attollitque iacentem animum cottidiana illa conspecta nouitas morum, hominum, locorum. Lipsi, erras. Nam, ut quod res est serio dicam, peregrinationem non usque eo deprimo, ut nihil ei in hominem et in adfectus dem iuris. Imo habeat. sed hactenus, ut leuia taedia quaedam animorum et uelut nauseas tollat : non tollat morbos, qui altius penetrarunt, quam ut externa ulla medicina huc pertingat. Cantus, uinum, somnus, commotiunculas illas primas non raro sanarunt irae, doloris, amoris : at nunquam aegritudinem, quae radices egit et fixit pedem. Idem hic est : et peregrinatio fortasse leues quosdam languores sanabit, non sanabit ueros. Haerent enim primi illi motus, orti a corpore, quodammodo adhuc in corpore, aut certe in summa, ut sic dicam, animorum cute : ideoque non mirum, si quamuis leui spongia abstergeantur, non ita inueterati illi affectus, quibus sedes, imo regnum, in ipsa animi mente. Cum diu multumque erraueris, cum terram omnem et mare circulatus fueris : nullo eos mari elues, obrues nulla terra. Sequentur te : et post peditem "equitemque sedebit", utcum poeta loquar, "atra cura". Socrates interroganti cuidam, "quid ita peregrinatio sibi non profuisset"? scite respondit, "Non enim te deseruisti". Simile hic dixerim : et quocunque fugies, corruptum corruptoremque animum tecum habebis, comitem non bonum. Atque utinam comitem ! sed uereor ut ducem : quia non sequentur te adfectus tui, sed trahent. [1,3] CAPUT III. At ueros animi morbos non tolli ea, non minui : imo per eam recrudescere. Animum esse qui in nobis aegrotet : eique remedium a Sapientia et Constantia petendum. Non auocat igitur, inquis, etiam a ueris malis peregrinatio? non campi illi conspecti, et flumina, et montes, ponunt te extra doloris tui sensum? Auocant fortasse interdum et ponunt, sed nec in longum, nec in bonum. Ut pictura, quamuis egregia, oculi non diu delectantur : sic omnis ista hominum locorumque uarietas nouitate nos capit, sed ad breue tempus. Aberratio haec aliqua a malis est, non fuga : nec soluit peregrinatio doloris hanc cathenam, sed laxat. Quid autem istud me iuuat, si lucem paulisper uideo, in arctiorem mox carcerem compingendus? Ita profecto est. Insidiantur animo externae hae omnes uoluptates, et specie iuuandi magis laedunt. Ut medicamenta minus ualida non extrahunt humorem noxium, sed mouent : sic uana haec delectatio irritat in nobis fluctum illum cupidinum et adauget. Non diu enim a se aberrat animus : sed uel inuitus domum mox compellitur, et in uetus contubernium malorum. Illa ipsa oppida conspecta et montes, reducent te cogitatione in tuam patriam : et inter media gaudia uidebis aliquid siue audies, quod sensum refricet tui doloris. Aut si paulisper quiesces : breuis ille uelut somnus erit : et mox experrecto tibi eadem aut maior febris. Crescunt enim interpellatae quaedam cupidines, et uires capiunt ex interuallo. Mitte igitur, Lipsi, uana haec, imo noxia : nec remedia, sed uenena : uera illa potius admitte et seuera. Solem solumque mutas? imo animum, quem male Adfectibus mancipasti, subtractum legitimae dominae Rationi. Ab illo corrupto haec desperatio est, ab illo uitiato hic languor. Illum mutes oportet, non locum : et efficere non ut alibi sis, sed ut alius. Tu fertilem illam Pannoniam uidere nunc ardes, et fidam fortemque Viennam, et regem fluuiorum Danubium, et tot mira et noua, quae suspensa aure bibant audientes : sed quanto melius, si idem hic tibi ad Sapientiam impetus et cupido? si penetres in feraces illius campos? si fontes humanarum perturbationum inquiras? si ualla et arces extruas, quibus arceas et defendas cupidinum insultus? Haec enim uera morbi tui remedia : caetera omnia, panni et fomenta. Nihil te abitio ista iuuabit : nihil "... euasisse tot urbes Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostes" : hostem reperies apud te, et in isto (pectus mihi concutiebat) penetrali. Quid refert, ad quam pacata loca ueneris? bellum trahis tecum, ad quam quieta? turbae circum te, imo in te sunt. Pugnat enim pugnabitque secum semper discors hic animus, appetendo, fugiendo, sperando, desperando. Atque ut ii qui per timorem terga uertunt, magis exponunt se periculo intectos et auersos : sic errones et tirones isti, quibus cum affectibus nunquam pugna fuit, sed tantum fuga. At tu, adolescens, si me audies, stabis : et gradum firmabis contra hune doloris hostem. CONSTANTIA enim tibi ante omnia opus : et uictor aliquis pugnando euasit, nemo fugiendo. [1,4] CAPUT IV. Definitiones Constantiae, Patientiae, rectae Rationis, Opinionis. Item Peruicacia quid a Constantia differat et abeat : et a Patientia, Abiectio. Sermonihus iis Langii erectior aliqua parte ego, Alta et praeclara haec tua monita, inquam : et iam stare conor et adsurgere, sed, ut ii fere qui in somnis laborant, uano nisu. Reuoluor enim Langi, nequid mentiar, idemtidem ad meam terram : et haerent fixae animo publicae priuataeque curae. Tu, si potes, pelle malas aues quae me lancinant : et uincla solicitudinum deme, quibus in hoc Caucaso lente ligor. Langius uultu alacri, Ego uero demam, inquit : et nouus Hercules soluam hunc Prometheum. Attende tantum, et intende. Ad Constantiam te uocaui, Lipsi, et in ea spem et praesidium posui tuae salutis. Ea igitur ante omnia nobis cognoscenda est. CONSTANTIAM hic appello, RECTUM ET IMMOTUM ANIMI ROBUR, NON ELATI EXTERNIS AUT FORTUITIS, NON DEPRESSI. Robur dixi; et intellego firmitudinem insitam animo, non ab Opinione, sed a iudicio et recta Ratione. Exclusam enim ante omnia uolo Peruicaciam (siue ea melius Pertinacia dicitur :) quae et ipsa obstinati animi robur est, sed a superbiae aut gloriae uento : et robur etiam duntaxat in una parte. Deprimi enim haud facile tumidi isti et peruicaces possunt, facillime attolli : non aliter quam culleus, qui uento inflatus aegre mergitur, supereminet autem et exsilit sua sponte. 'l'alis enim istorum uentosa haec durities est : cui origo a Superbia, ut dixi, et nimio pretio sui, igitur ab Opinione. At Constantiae uera mater, Patientia et demissio animi est, quam definio RERUM QUAECUNQUE HOMINI ALIUNDE ACCIDUNT AUT INCIDUNT VOLONTARIAM ET SINE QUERELA PERPESSIONEM. Quae recta ratione suspecta, una illa radix est, qua altitudo pulcherrimi huius roboris nixa. Caue enim et hic Opinio tibi imponat : quae Patientiae loco Abiectionem saepe et torporem quemdam animi marcentis suggerit : uere uitium, et cui origo a Vilitate sui. Virtus autem media uia ingreditur; et caute cauet, nequid in actionibus suis defiat, aut excedat. Dirigit enim se ad unius Rationis trutinam : et illam habet examinis sui uelut normam et obrussam. Est autem recta Ratio non aliud, quam DE REBUS HUMANIS DIVINISQUE (quatenus tamen eae ad nos spectant) UERUM IUDICIUM AC SENSUS. Opinio huic contraria, DE IISDEM FUTILE IUDICIUM AC FALLAX. [1,5] CAPUT V. Ratio et Opinio unde originem habeant. Utriusque uires et effectus. Alteram ad Constantiam ducere, alteram ad Leuitatem. Sed quoniam e duplici hoc uelut capite (Opinionis sentio et Rationis) non robur solum aut infirmitas animi oritur, sed omnes in hac uita laudes aut culpae : pro bono utilique futurus milli uideor, si do utriusque origine et natura uberius paullo dicam. Ut euim lana priusquam ultimum illum et optimum colorem combinat, succis quibusdam aliis praeparanda et imbuenda est : sic praedictionibus istis tuus Lipsi animus, priusquam eum hac Constantiae purpura serio tingam. Quod igitur te non fugit, duae in homine partes; Anima et Corpus : illa nobilior, quae spiritum ignemque refert : haec uilior, quae terram. Iuncta ista inter se, sed concordia quadam discordi : nec facile inter eas conuenit, utique cum de imperio agitur aut seruitute. Regere enim utraque uult, et magis illa quae non debet. Terra attollere se supra ignem suum conatur, et coenum hoc supra coelum. Hinc in homine dissidia, turbae, et ueluti adsidua quaedam uelitantium inter se partium pugna. Cui duces et tanquam imperatores, Ratio et Opinio. Illa pro anima, et in anima : haec pro corpore et in eo pugnat. Rationi origo a coelo, imo a deo est et magnitice eam Seneca celebrauit, "Partem in homine diuini spiritus mersam". Est enim haec eximia illa intelligendi iudicandique uis : quae, ut anima perfectio hominis, sic ipsa anima est. Graeci eam g-Noun dixere, Latini Mentem, aut etiam iunctim Animi mentem. Non enim tota anima, ne aberres, recta ratio est : sed quod in ea uniforme, simplex, immixtum, secretum ab omni faece et lentore : quodque, ut uerbo dicam, sidereum in ea et coeleste. Nam ipsa anima, quamquam labe corporis et contage sensuum grauiter corrupta et infecta sit : tamen uestigia quaedam ortus sui alte retinet, et clare in ea scintillantes reliquiae primi illius purique ignis. Hinc isti etiam in malis proiectisque hominibus conscientiae stimuli : hinc flagella interna et morsus : hinc approbatio melioris uitae extorta inuitis. Premi scilicet sanior illa sanctiorque pars potest, non potest opprimi, et tegi urens illa flamma, non extingui. Emicaut enim semper subsiliuntque illi igniculi, qui in his tenebris illustrant, in his sordibus depurgant, in his ambagibus dirigunt, et ad Constantiam ducunt et Virtutem. Atque ut helitropium, et flores quidam, ingenio suo semper ad solem : sic Ratio ad deum obuersa est, et originem sui. Firma in bono et immota : unum idemque sentiens : uuum idemque appetens aut fugiens : recti consilii, recti iudicii fons et scaturigo. Cui parere, imperare est : et subiici, praeesse rebus omnibus humanis. Domuit enim cupidines et exuberantes animi motus, quisquis hanc audiit : et in omnibus uitae labyrinthis tutus ab errore, qui hanc sequitur ut Theseium filum. Deus ipse per hanc sui imaginem ad nos uenit, imo quod propius est, in nos : et recte ille quicumque dixit, "Bona menas sine deo nulla est". {Sénèque, Lettres à Lucilius, VIII, 73} At sequens illa et non sana pars (Opinionem dico) originem suam Corpori, ici est terrae debet : eoque nil nisi eam sapit. Corpus enim etsi per se immobile et exsensum, tamen uitam motumque ab anima sumit : et uicissim animae imagines rerum subiicit, per sensuum fenestras. Ita uelut communio quaedam et societas coita inter animam et corpus : sed communio, si exitum attendis, animae non bona. Abducitur enim paullatim per eam e suo fastigio : addicitur misceturque sensibus : et ex impuro hoc coetu Opinio in nobis nascitur, quae non aliud quam Rationis uana imago et umbra. Cuius uera sedes Sensus : origo, Terra. ideoque abiecta et uilis, non erigitur, non attollitur, nec altum aliquid aut aethereum spectat. Vana eadem, incerta, fallax, male consulens, male iudicans, Constantia imprimis animum spoliat et Veritate. Hoc cupit hodie, cras spernit : hoc probat, hoc damnat : nihil iudicio, sed corpori sensibusque gratificans omnia et indulgens. Atque ut oculus, qui per nebulam aut aquam inspicit, res metitur falso modo : si animus, qui per opinionis nubem. Haec homini, si consideras, malorum mater : haec auctor in nobis confusae et perturbatae uitae. Quod curae nos exerceant, ab hac est : quod adfectus distrahant ab hac : quod uitia nobis imperent, ab ista. Itaque ut ii qui Tyrannidem sublatam e ciuitate uolunt, tollunt ante omnia euertuntque arcem : sic nobis, si serio ad Bonam mentem pergimus, deiiciendum castellum hoc opinionum. Fluctuabimur enim cum iis semper suspensi queruli, turbidi, non Deo, non hominibus satis aequi. Ut nauis uacua et inanis circumagitur in mari omni uento sic in nobis uaga illa mens, quam pondus et tamquam saburra Rationis non stabiliuit.