[2,106] Intronizacio Calixti papae. Capitulum CVI. In diebus illis Frethericus imperator morabatur in Italia, et contritae sunt rebelliones Longobardorum a formidine uirtutis eius, et effregit ciuitates multas populosas atque munitas, et abusus est Longobardia supra reges qui fuerunt ante eum diebus multis. Et conuertit faciem suam, ut iret Romam ad fugandum Alexandrum et statuendum Calixtum. Paschalis enim breui tempore uiuens defunctus erat. Cesar igitur obsidens Ianuam, quae fuerat partium Alexandri, premisit Reinoldum Coloniensem et Christianum Mogontinum et partem exercitus iussit preire Romam. Et uenerunt Thusculanum, quae non longe est a Roma. Quorum introitu comperto Romani exierunt cum inmenso exercitu pugnaturi propter Alexandrum, et egressus Reinoldus et Teutonicus miles pugnauerunt pauci contra innumeros et obtinuerunt Romanos et percusserunt ex eis ad duodecim milia et persecuti sunt fugientes usque ad portas Urbis. Et corrupta est terra propter cadauera occisorum, et permanserunt mulieres Romanorum uiduae in annos multos, eo quod defecissent uiri habitatores Urbis. Ipsa die, qua haec gesta sunt Romae, pugnauit cesar cum Ianuanis et obtinuit uictoriam, compos effectus ciuitatis. Et assumpto exercitu abiit Romam et inuenit Reinoldum et exercitum, quem premiserat, letantem de salute suimet et de ruina Romanorum. Et admouit exercitum, ut caperet Romam, et obpugnauit domum beati Petri, quia presidium Romanorum illic erat, et iussit ignem portis inmitti et abegit Romanos a turribus per uaporem fumi. Et obtinuit templum et repleuit edem interfectis. Et intronizauit Calixtum in cathedram et egit illic celebritatem beati Petri ad uincula. Admouitque manum Lateranensibus, ut destrueret eos, dederuntque ei pro uita simul et ciuitate quicquid postulati fuissent. Coacti, ut comprehenderent Alexandrum, non preualuerunt, eo quod noctu fugam inisset. Et accepit filios nobilium obsides, ut de cetero obedientes essent Calixto fide irreprehensa. Secuta est hos cesaris prosperos euentus repentina calamitas. Tanta enim pestilentia subito Romam inuasit, ut infra paucos dies uniuersi pene interirent. Mense enim Augusto pestiferae nebulae in partibus illis consurgere dicuntur. Mortui sunt ea pestilentia Reinoldus Coloniensis, Heremannus Verdensis, qui erant duces consilii; preterea nobilissimus adolescens, filius Conradi regis, qui duxerat unicam filiam Heinrici ducis nostri, insuper multi episcopi, principes et nobiles ipso tempore interierunt. Cesar cum residuo exercitu reuersus est in Longobardiam. Illic positus audiuit motum, qui fuit in Saxonia, et missa legacione frequentibus induciis surgentem repressit sedicionem, quousque preteriret tempus, et ipse liberaretur ab expedicione Italica. In tempore dierum illorum misit Heinricus dux Bawariae et Saxoniae legatos in Angliam, et adduxerunt filiam regis Angliae cum argento et auro et diuiciis magnis, et accepit eam dux in uxorem. Separatus enim fuerat a priore coniuge domna Clementia propter cognacionis titulum. Habuit autem ex ea filiam, quam filio Conradi regis dedit in matrimonium, qui etiam modico superuixit tempore, preuentus inmatura morte in Italica expedicione, ut supra dictum est. [2,107] Concordia principum et ducis. Capitulum CVII. Emenso igitur post haec non longo interuallo uidentes Longobardi, quia corruissent columpnae regni et defecisset robur exercitus, conspirauerunt unanimiter aduersus cesarem et uoluerunt interficere eum. Ille presentiens dolos clam recessit a Longobardis et reuersus in Teutonicam terram indixit curiam Bauemberg, uocatisque uniuersis principibus Saxoniae coarguit eos de uiolacione pacis, dicens tumultum Saxoniae dedisse Longobardis materiam defectionis. Multis itaque dilacionibus, multa prudentia et consilio dissensiones, quae erant inter ducem et principes, ad conuentionem pacis inclinatae sunt. Et cesserunt omnia iuxta placitum ducis, et ereptus est a circumuentione principum absque omni suimet diminucione. Et reuocatus est domnus Hammemburgensis archiepiscopus in sedem suam, tactusque infirmitate infra paucos dies obiit, et extincta est morte illius uetus controuersia, quae fuit super cometia Stadensi, et possedit eam dux de cetero absque omni contradictione. Conradus quoque Lubicensis episcopus interuentu cesaris meruit redire in parrochiam suam, ea scilicet condicione, ut sopita priori obstinacia exhiberet duci quae iusta sunt. Potitusque reditu in gratia ducis mutatus est in uirum alterum; didicit enim in his quae ipse passus est compati fratribus suis et de cetero pronior esse in humanitatis officio. Clerum nichilominus defensauit a circumuentione principum et potentum, precipue uero de manibus Heinrici comitis Thuringi, qui nec Deum nec homines reuerens aspirabat in bona sacerdotum. Cum autem omnis bellorum motus auctore Deo rediret in serenam pacis quietem, Wedekindus de Dasenberg recusauit pacem, quam locuti sunt principes. Hic enim ab adolescentia sua ad malum strennuus semper militiae usum in rapinas detorserat, sed ne malum posset, quod uoluit, ducis refrenatione acrius tenebatur. Captus enim aliquando et in uincula coniectus fidem dederat, ut de cetero temperaret a rapinis et staret ad mandatum ducis sincero obsequio. Sed ille ingruente tempore belli pollicitacionis inmemor in ducem omnibus acrius deseuit. Ceteris igitur ad pacem reductis hunc singularem ferum dux obsedit in castro Dasenberg. Sed cum omnem obsidionis et machinarum uiolentiam mons altior eluderet, misit dux et uocauit uiros industrios de Rammesberg, qui aggressi rem difficilem et inauditam perfoderunt radices montis Dasenberg et interiora montis collustrantes repererunt puteum, unde castellani hauriebant aquam. Quo obturato defecit aqua castellanis, et necessitate constrictus Wedekindus dedit se et castrum in potestatem ducis, ceteri dimissi dispersi sunt, unusquisque in terram suam. [2,108] De Zuanteuit Ruianorum symulachro. Capitulum CVIII. In tempore illo congregauit Waldemarus rex Danorum exercitum grandem et naues multas, ut iret in terram Rugianorum ad subiagandum eam sibi. Et adiuuerunt eum Kazemarus et Buggezlauus, principes Pomeranorum, et Pribizlauus princeps Obotritorum, eo quod mandasset dux Slauis ferre auxilium regi Danorum, ubicumque forte manum admouisset subiugandis exteris nationibus. Prosperatum est igitur opus in manibus regis Danorum, et obtinuit terram Rugianorum in manu potenti, et dederunt ei pro sui redemptione quicquid rex imposuisset. Et fecit produci simulachrum illud antiquissimum Zuanteuith, quod colebatur ab omni natione Slauorum, et iussit mitti funem in collo eius et trahi per medium exercitum in oculis Slauorum et frustatim concisum in ignem mitti. Et destruxit fanum cum omni religione sua et erarium locuples diripuit. Et precepit, ut discederent ab erroribus suis, in quibus nati fuerant, et assumerent cultum ueri Dei. Et dedit sumptus in edificia ecclesiarum, et erectae sunt duodecim ecclesiae in terra Rugianorum, et constituti sunt sacerdotes, qui gererent populi curam in his quae Dei sunt. Et affuerunt illic pontifices Absalon de Roschilde et Berno de Magnopoli. Hii adiuuerunt manus regis cum omni diligentia, ut fundaretur cultus domus Dei nostri in natione praua atque peruersa. Erat autem tunc temporis princeps Rugianorum uir nobilis Iaremarus, qui audita ueri Dei cultura et fide catholica alacriter ad baptisma conuolauit, precipiens omnibus suis etiam secum sacro baptismate renouari. Ipse uero factus Christianus tam in fide firmus quam in predicacione erat stabilis, ut secundum Paulum iam a Christo uocatum uideres. Qui fungens uice apostoli gentem rudem et beluina rabie seuientem partim predicacione assidua, partim minis ab innata sibi feritate ad nouae conuersacionis religionem conuertebat. De omni enim natione Slauorum, quae diuiditur in prouincias et principatus, sola Rugianorum gens durior ceteris in tenebris infidelitatis usque ad nostra tempora perdurauit, omnibus inaccessibilis propter maris circumiacentia. Tenuis autem fama commemorat Lodewicum Karoli filium olim terram Rugianorum obtulisse beato Vito in Corbeia, eo quod ipse fundator extiterit cenobii illius. Inde egressi predicatores gentem Rugianorum siue Ranorum ad fidem conuertisse feruntur illicque oratorium fundasse in honore Viti martiris, cuius ueneracioni prouincia consignata est. Postmodum uero, ubi Rani, qui et Rugiani, mutatis rebus a luce ueritatis aberrarunt, factus est error peior priore; nam sanctum Vitum, quem nos seruum Dei confitemur, Rani pro deo colere ceperunt, fingentes ei simulachrum maximum, et seruierunt creaturae pocius quam creatori. Adeo autem haec supersticio apud Ranos inualuit, ut Zuanteuith deus terrae Rugianorum inter omnia numina Slauorum primatum obtinuerit, clarior in uictoriis, efficacior in responsis. Unde etiam nostra adhuc etate non solum Wagirensis terra, sed et omnes Slauorum prouinciae illuc tributa annuatim transmittebant, illum deum deorum esse profitentes. Rex apud eos modicae estimacionis est comparacione flaminis. Ille enim responsa perquirit et euentus sortium explorat. Ille ad nutum sortium, porro rex et populus ad illius nutum pendent. Inter uaria autem libamenta sacerdos nonnunquam hominem Christianum litare solebat, huiuscemodi cruore deos omnino delectari iactitans. Accidit ante paucos annos maximam institorum multitudinem eo conuenisse piscacionis gratia. In Nouembri enim flante uehementius uento multum illic allec capitur, et patet mercatoribus liber accessus, si tamen ante deo terrae legitima sua persoluerint. Affuit tunc forte Godescalcus quidam sacerdos Domini de Bardewich inuitatus, ut in tanta populorum frequentia ageret ea quae Dei sunt. Nec hoc latuit diu sacerdotem illum barbarum et accersitis rege et populo nuntiat irata uehementius numina nec aliter posse placari, nisi cruore sacerdotis, qui peregrinum inter eos sacrificium offerre presumpsisset Tunc barbara gens attonita conuocat institorum cohortem rogatque sibi dari sacerdotem, ut offerat deo suo placabilem hostiam. Renitentibus Christianis centum marcas offerunt in munere. Sed cum nil proficerent, ceperunt intentare uim et crastina bellum indicere. Tunc institores onustis iam de captura nauibus nocte illa iter aggressi sunt et secundis uentis uela credentes tam se quam sacerdotem atrocibus ademere periculis. Quamuis autem odium Christiani nominis et supersticionum fomes plus omnibus Slauis apud Ranos inualuerit, pollebant tamen multis naturalibus bonis. Erat enim apud eos hospitalitatis plenitudo, et parentibus debitum exhibent honorem. Nec enim aliquis egens aut mendicus apud eos aliquando repertus est. Statim enim, ut aliquem inter eos aut debilem fecerit infirmitas aut decrepitum etas, heredis curae delegatur plena humanitate fouendus. Hospitalitatis enim gratia et parentum cura primum apud Slauos uirtutis locum optinent. Ceterum Rugianorum terra ferax frugum, piscium atque ferarum. Urbs terrae illius principalis dicitur Archona. [2,109] Transmutacio corporis et sanguinis. Capitulum CVIIII. Anno igitur incarnati uerbi MCLXVIII fundatum est opus nouae plantacionis in terra Rugianorum, et edificatae sunt ecclesiae et presentia sacerdotum illustratae. Seruieruntque regi Danorum sub tributo, et accepit filios nobilium obsides et abduxit eos secum in terram suam. Haec autem acta sunt tempore, quo Saxones ciuilia bella gerebant. Postquam autem Dominus pacem reddidit, confestim dux misit legatos ad regem Danorum requirens obsides et medietatem tributorum, quae soluunt Rani, eo quod laudatum et iuramento firmatum esset, ut, quascumque gentes rex Danorum expugnare uoluisset, dux ferret auxilium et cum participacione laboris fieret etiam particeps emolumenti. Cumque rennueret rex, et nuntii redissent inacti, dux ira permotus uocauit principes Slauorum et mandauit, ut facerent ultionem de Danis. Vocati sunt et dixerunt: 'Assumus'. Et obaudierunt ei cum leticia qui misit illos. Et amoti sunt uectes et ostia, quibus iam pridem conclusum erat mare, et erumpebat uadens et inundans et intentans excidium multis Danorum insulis et regionibus maritimis. Et instauratae sunt predonum naues et occupauerunt in terra Danorum insulas opulentas. Et saturati sunt Slaui post diutinam inediam diuiciis Danorum, incrassati, inquam, sunt, impinguati sunt, dilatati sunt. Audiui a referentibus, quod Mekelenburg die fori de captiuitate Danorum septingentae numeratae sint animae, omnes uenales, si suffecissent emptores. Porro tanti excidii calamitatem ostenderant presagia quaedam. Sacerdos enim quidam in terra Danorum quae dicitur Alfse assistens sacro altari, cum subleuasset calicem sumpturus hostiam, ecce uisa est in calice species carnis et sanguinis. Ille de timore tandem resumpto spiritu, non audens sumere insolitae uisionis speciem, transiit ad pontificem, ibi in conuentu cleri calicem uidendum obtulit. Et cum multi dicerent id factum diuinitus ad confirmandam plebis fidem, pontifex altiori sensu protestatus est grauem ecclesiae inminere tribulacionem et sanguinem Christiani populi multum fundendum. Quociens enim sanguis martirum effunditur, Christus denuo in membris suis crucifigitur. Nec prophetantis fefellere uaticinia. Vix enim preterierunt dies XIIIIcim, et superueniens exercitus Slauorum occupauit omnem terram illam, ecclesias subuertit et populum captiuauit, omnem uero resistentem percussit in ore gladii. Diu ergo siluit rex Danorum dissimulans gentis suae ruinas. Reges enim Danorum segnes et discincti et inter continuas epulas semper poti uix aliquando sentiunt percussuras plagarum. Tandem ueluti sompno excitus rex Daniae congregauit exercitum et percussit partem modicam Circipanae regionis. Filius quoque regis ex concubina natus Christoforus nomine cum mille, ut aiunt, loricis uenit Aldenburg, quae Danice dicitur Brandenhuse, et percusserunt maritima illius. Ecclesiam uero, cui deseruiebat Bruno sacerdos, non leserunt nec attigerunt penitus bona sacerdotis. Recedentibus igitur Danis Slaui e uestigio prosecuti sunt et dampna sua ultione decupla compensauerunt. Dania enim maxima ex parte in insulas dispertita est, quas ambit mare circumfluum, nec facile caueri possunt insidiae piratarum, eo quod illic sint promunctoria latebris Slauorum aptissima, unde clam egredientes percutiunt de insidiis incautos; Slaui enim clandestinis incursibus maxime ualent. Unde etiam recenti adhuc etate latrocinalis haec consuetudo adeo apud eos inualuit, ut omissis penitus agriculturae commodis ad nauales excursus expeditas semper intenderint manus, unicam spem et diuiciarum summam in nauibus habentes sitam. Sed nec in construendis edificiis operosi sunt, quin pocius casas de uirgultis contexunt, necessitati tantum consulentes aduersus tempestates et pluuias. Quociens autem bellicus tumultus insonuerit, omnem annonam paleis excussam, aurum quoque et argentum et preciosa quaeque fossis abdunt, uxores et paruulos municionibus uel certe siluis contutant. Nec quicquam hostili patet direptioni nisi tuguria tantum, quorum amissionem facillimam iudicant. Danorum inpugnaciones pro nichilo ducunt, immo uoluptuosum existimant manum cum eis conserere. Solus eis dux est formidini, qui protriuit robur Slauorum super omnes duces, qui fuerunt ante eum, plus multo quam ille nominatus Otto, et misit frenum in maxillas eorum et quo uoluerit declinat eos. Loquitur pacem, et obtemperant; mandat bellum, et dicunt: 'Assumus'. [2,110] Reconciliacio regis Danorum et ducis. Capitulum CX. Rex igitur Danorum perspecta calamitate gentis suae uidit tandem, quia bona est pax, et misit legatos ad fortissimum ducem rogans preberi sibi locum familiaris colloquii ad Egederam. Et uenit dux ad expetitum placiti locum in natiuitate sancti Iohannis baptistae. Et occurrit ei rex Danorum et exhibuit se pronum ad omnem uoluntatem ducis. Et recognouit ei medietatem tributorum et obsidum, quae dederant Rani, et de erario fani equam portionem, et ad singula, quae dux iudicauit exigenda, deuote paruit rex. Et renouatae sunt inter eos amiciciae, et inhibiti sunt Slaui, ne de cetero inpugnarent Daniam. Et facti sunt uultus Slauorum subtristes propter confederacionem principum. Et misit dux nuntios suos cum nuntiis regis in terram Ranorum, et seruierunt ei sub tributo Rani. Et rogauit rex Danorum ducem, ut filiam suam, uiduam Fretherici nobilissimi principis de Rodenburg, daret filio suo, qui iam designatus erat rex, in uxorem. Interuentu itaque magnorum principum consensit dux et misit filiam suam in regnum Danorum; et facta est leticia magna omnibus populis borealium nationum, iocunditas et pax simul orta est. Et mutatum est gelidum illud frigus aquilonis in lenes austri flatus, et cessauit maris uexacio, et detumuerunt procellae tempestatum. Et pacata est uia transeuntibus a Dania in Slauiam {et e conuerso}, et ambulauerunt mulieres et paruuli per eam, eo quod submota sint offendicula, et defecerint predones in uia. Omnis enim Slauorum regio incipiens ab Egdora, qui est limes regni Danorum, et extenditur inter mare Balthicum et Albiam per longissimos tractus usque Zuerin, olim insidiis horrida et pene deserta, nunc dante Deo tota redacta est ueluti in unam Saxonum coloniam, et instruuntur illic ciuitates et oppida, et multiplicantur ecclesiae et numerus ministrorum Christi. Pribizlauus quoque, deposita diuturnae rebellionis obstinacia, sciens, quia non expedit sibi calcitrare aduersus stimulum, sedit quietus et contentus funiculo portionis sibi permissae et edificauit urbes Mekelenburg, Ylowe et Rozstoc et collocauit in terminis eorum Slauorum populos. Et quia Slauorum latrones inquietabant Teutonicos, qui habitabant Zuerin et in terminis eius, Guncelinus prefectus castri, uir fortis et satelles ducis, mandauit suis, ut, quoscumque Slauorum inuenissent incedentes per auia, quibus non esset euidens ratio, captos statim suspendio necarent. Et cohibiti sunt utcumque Slaui a furtis et a latrociniis suis.