[1,41] Electio Luderi. Cap. XLI. Anno post haec incarnati uerbi M'C'XX'VI obiit apud Traiectum Heinricus cesar, et successit in solium regni Luderus Saxonum dux. Indignati autem Francigenae uirum Saxonem eleuatum in regnum conati sunt alium suscitare regem, Conradum uidelicet, consobrinum Heinrici cesaris. Preualuit autem pars, quae fuit cum Ludero, abiensque Romam promotus est ad apicem imperii per manus Innocentii papae. Quo etiam suffragante Conradus eo usque propulsus est, ut se traderet in potestatem Luderi, qui et Lotharius, factusque est ex hoste amicissimus. Cepitque in diebus Lotharii cesaris oriri noua lux non tam in Saxoniae finibus quam in uniuerso regno, tranquillitas temporum, habundantia rerum, pax inter regnum et sacerdocium. Sed et Slauorum populi agebant ea quae pacis sunt, eo quod Heinricus Slauorum regulus comitem Adolfum et contiguos Nordalbingorum populos omni beniuolentia amplexatus fuerit. In diebus illis non erat ecclesia uel sacerdos in uniuersa gente Luticiorum, Obotritorum siue Wagirorum, nisi tantum in urbe Lubeke, eo quod fuerit illic Heinrici familiare contubernium. Surrexit eo tempore sacerdos quidam Vicelinus nomine et uenit ad regem Slauorum Lubeke, rogauitque dari sibi facultatem predicandi uerbum Dei infra terminos dicionis eius. Quis autem fuerit uir iste quantaeque opinionis, multorum qui adhuc supersunt habet noticia; sed ne posteros lateat, huic narracioni inserendum arbitror, eo quod datus sit in salutem gentis huius, directas facere semitas Dei nostri in natione praua et peruersa. [1,42] De Vicelino episcopo. Capitulum XLII. Vicelinus itaque Mindensi parrochia oriundus in uilla publica cui nomen Quernhamele, quae sita est in ripa Wiserae, genitus est parentibus morum magis honestate quam carnis et sanguinis nobilitate adornatis. Litterarum rudimentis apud canonicos eiusdem loci institutus est, neglectus tamen pene ad uirilem etatem, eo quod parentibus orbus adolescentiae annos, ut ea assolet etas, leuis et lubricus exegerit. Patria tandem domo exemptus diuertit in castellum non longe positum, cui nomen Euersten, ubi nobilis domina mater Conradi comitis iuuenem desolatum miserata aliquandiu tenuit, misericorditer fouit, adeo ut sacerdos castri uidens et inuidens occasiones quereret, quibus eum castro deturbaret. Quadam igitur die multis arbitris coram positis interrogauit Vicelinum, in scolis positus quid legisset. Illo perhibente se Statium Achilleidos legisse, consequenter requisiuit, quae esset materia Statii. Sed cum diceret se nescire, sacerdos nimium mordaciter ad circumstantes: 'Heus', inquit, 'ego iuuenem hunc de recenti studio uenientem putabam aliquid esse, sed opinione delusus sum. Iste enim penitus nullius momenti est'. Sed quia scriptum est: Verba sapientium stimuli et quasi claui in altum defixi, tantae cauillacionis uerbum modestia iuuenis extimuit, statimque castro sese proripiens etiam sine ualedictione discessit, tantis lacrimis inundans et uerecundiae punctiones sustinens, ut uix cuiquam opinabile sit. Audiui eum sepenumero dicentem, quia ad uerbum illius sacerdotis respexerit eum misericordia diuina. Abiit igitur Patherburnen, ubi tunc forte studia litterarum florebant sub nobili magistro Hartmanno. Cuius etiam mensa et contubernio usus quam pluribus annis tanto feruore, tanta denique instantia studuit, ut non facile explicari possit. Crebro enim ueluti ad quandam desudans mente palestram, artibus edomitum subdidit ingenium. Non hunc ludi, non epulae cepto proposito detraxerant, quin aut legeret aut dictaret uel certe scriberet. Chori preterea diligentissimus curator extitit, inter primicias adolentis religionis deseruire Deo suaue piumque putans. Videns igitur egregius magister discipulum atque contubernionem suum supra uires laborare sepius ait ad eum: 'O Viceline, precipitanter agis, pone modum studiis, nam temporis adhuc satis superest, quo plurima discere possis'. Ille nichil motus hiis uerbis: 'Ecce recordor', ait, 'me libris tardas applicuisse manus, festinare decet, patitur dum tempus et etas'. Dedit autem Dominus uiro illi intellectum et cor docile, supercrescensque socios in breui factus est in scolis regendis magistri coadiutor. Preerat igitur sociis in sollicitudine, instituens tam doctrina quam exemplo. Orationi etiam interdum uacans omnium sanctorum suffragia efflagitabat, precipue uero beati Nicolai, cuius obsequio specialius sese manciparat. Unde etiam contigit, ut uice quadam eiusdem sancti natalitia celebraturus in oratorio sanctae Brigidae socios consciuerit. Ubi uespertino et matutino officio sollempniter expleto angelicae uoces a quibusdam auditae sunt psallentes iuxta morem cleri responsorium: Beatus Nicolaus iam triumpho potitus. Accessit igitur Vicelino gaudium de miraculo et de gaudio cumulata deuocio. [1,43] De transitu Ludolfi presbiteri. Capit. XLIII. Ceterum eidem uiro diuino famulatu imbuendo nobile prebuit uirtutis incitamentum illa celebris fama auunculi ipsius Ludolfi, sacerdotis de Feule, qui summae sanctitatis uir magnusque confessor frequentabatur a populis regionis confitentium peccata sua et remedio penitentiae uenturam iram declinare cupientium. Ad quem et ipse accersitus sepius accessit insistens abluendis per confessionem propriis criminibus, considerauitque in sacerdote naturae simplicitatem, innocentiam uitae et super omnia elemosinarum largitatem statumque uitae nulla dissolucione labefactatum. Qui etiam uenerabilis sacerdos etate iam decrepitus, sed uigore spiritus integer, ubi egritudine mortali decubuit, misit ad accersiendos sacerdotes et religiosos quosque; impetrato sacrae unctionis officio conquestus est se fraudatum presentia dilectissimorum suorum Rotholfi Hildenemensis canonici et Vicelini. Nec mora ad uocem deprecantis uterque inopinatus aduenit, repperiuntque uirum Deo dilectum exitus sui horam cum magna deuocione opperientem. A quo etiam recogniti cum gratiarum actione suscepti sunt. Nocte igitur supprema Deo in oratione colloquens, appropinquante iam diluculo, iussit sibi a dyacono legi passionem dominicam, qua intentius audita celeriter adorsus est dyaconum: 'Affer michi', inquit, 'uelociter uiaticum salutare, iam enim adest hora migrandi'. Statimque participans uiuificis misteriis dixit astantibus: 'Ecce ueniunt qui me deducturi sunt, ecce ueniunt nuntii Domini mei, subleuate me de lecto'. Quibus attonitis: 'Quid trepidatis', inquit, 'o uiri? Nonne uidetis nuntios Domini mei omnes adesse?' Statimque anima illa carne soluta est. Mane igitur facto conuenientibus multis ad sepulturam tanti uiri orta est disceptacio de sepultura eius, populo quidem eum in ecclesia, familiaribus uero eius in atrio, ut ipse iusserat, sepeliri uolentibus. Offertur interim pro anima eius hostia salutaris, cum Theodericus quidam, qui adhuc superest, propter uigilias funeris sopore grauis lecto decubuit, uiditque sibi assistere uirum reuerendi habitus et dicentem: 'Quousque dormitas? Surge et fac sepeliri sacerdotem, ubi populus eius decreuit'. Preualuit ergo ex beneplacito Dei postulacio populi, sepelieruntque eum infra muros ecclesiae, cui multis annis fideliter deseruierat. [1,44] De Tetmaro preposito. Capitulum XLIIII. Post mortem igitur auunculi Vicelinus in Patherburnensi ecclesia tam diu perstitit, quousque uocatus Bremam curandis scolis magister ibidem preditus est. Fuitque in regendis scolis uir ualde idoneus, curator chori, eruditor iuuenum forma honestatis. Denique discipulos, quos antea mos precipitatus agebat, reddidit artibus ingenuos et in cultu Dei et frequentia chori officiosos. Quam ob rem diligebat eum antistes Frethericus ceterique, quos aut dignitas aut honestas in ecclesia fecerat editiores. Illis solum onerosus uidebatur, quibus consuetudini fuerat deserto cultu ecclesiae et disciplina clericali bibere in tabernis, spaciari per domos et plateas, uanitatibus obsecundare, qui insolentias suas argui ab ipso pertimescebant. Unde etiam probris et derogationum spiculis sepius eum appetere solebant. Sed nil fuit, quod in moribus eius a perfectione dissideret uel emulorum commentis alluderet, nisi quod in cohercendis iuuenibus uerberibus modum negauerit. Unde etiam plerisque discipulis capescentibus fugam crudelitate notatus est. Quotquot autem ualidiores animis disciplinae eius iugum sustinuerunt, grandi emolimento prediti sunt; succreuerunt enim sicut studiorum et prudentiae maiestate, ita etiam dignitatis et honorum gratia. Fuit eo tempore in disciplinatu eius iuuenis optimae indolis Thetmarus nomine, cuius mater reuerentissima ipsa nocte, qua tali sobole onustanda erat, conspexit in uisu ueluti auream crucem gemmis redimitam sese gremio recepisse. Preclarum sane futurae prolis argumentum sanctitatis fulgore irradiandum. Postquam igitur procreatus est filius, mater non inmemor oraculi mancipauit eum diuino cultui et sacris litteris imbuendum. Sed cum in primis neglectus esset, eo quod studium apud Bremam defecisset, contigit aduentare magistrum Vicelinum et curandis scolis prefici. Cuius tutelae commendatus puer Thetmarus factus est eius discipulus et contubernio. [1,45] {XLV}. Emensis igitur quam pluribus annis magister Vicelinus, perspecto discipulorum et profectu et numero, proposuit ire in Franciam, maiorum scilicet gratia studiorum, orauitque Deum cogitacionem suam ab ipso dirigi. Haec eo animo uolutante, Adelbertus maioris ecclesiae prepositus die quadam accessit ad eum dicens: 'Quare celasti amicum et consanguineum tuum ea quae in corde tuo sunt?' Qui cum sollicite requireret causam, ille respondens ait: 'Scio quidem, quia profectionem paras in Franciam, nec quemquam uis hoc nosse. Noueris igitur iter tuum a Domino directum. Noctu enim in sompnis uisus sum michi assistere ante altare Domini et orare Deum instantius. Tunc ymago beatae Dei genitricis, quae forte in altari constitit, allocuta est me dicens: "Vade et nuntia uiro, qui iacet post ostium, quia habet licentiam migrandi quo uult". Parui ego iubentis imperio et accedens ad ostium repperi te in oratione decubantem. Nuntiaui tibi sicut edoctus fueram; audisti et letatus es. Iam nunc igitur accepta permissione perge quo desideras'. Hoc itaque diuinae respectionis solacio animatus resignauit scolis, non tamen sine dolore pontificis maiorumque ecclesiae, tanti uiri presentia moleste carentium. Assumptoque secum honestissimo iuuene Thetmaro perrexit in Franciam adiitque scolas uenerabilium magistrorum Radolfi et Anselmi, qui in explanacione diuinae paginae fuerant eo tempore precipui. A quibus etiam honorabiliter habitus est propter feruentissimum studii desiderium et uitae probabilis meritum. Questiones enim superuacuas pugnasque uerborum, quae non edificant, sed magis subuertunt, omnino deuitans, ad ea solum enisus est, quae sobrio intellectui et moribus instruendis sufficerent. Denique accepto semine uerbi Dei eo usque conualuit, ut iam tunc proposuerit propter Deum austerioris uitae uias aggredi, abdicare scilicet carnis esum, cilicio ad carnem operiri, cultui diuino artius applicari. Adhuc enim acolitus existens altiori gradu abstinuerat timens lubricum etatis. Ubi igitur maturior etas et diutinum continentiae experimentum uiro firmitatem addiderant, transactis in studio tribus annis, statuit patriam reuisere et ad sacros ordines promoueri. Contigit in diebus illis dilectum discipulum eius Thetmarum infirmari. Qui metuens periculum mortis fleuit cum Ezechia fletu magno, postulans dilacionem uitae propter magistri sui Deo accepta merita. Quo perorante, gloria Deo! infirmitate releuatus est. Post haec recepti in patriam diuisi sunt ab inuicem; et quidem uenerabilis Thetmarus canonica Bremensis ecclesiae inuestitus est. At magister Vicelinus oblatam recusauit, ordinacione Dei ad opus aliud destinandus. [1,46] Aduentus Vicelini in Slauiam. Capit. XLVI. Eo itaque anno, quo Francia reuersus est, accedens ad reuerentissimum Northbertum Magdeburgensem presulem eius notitia perfrui et ad sacerdocii gradum promoueri meruit. Statimque feruentissimo zelo exestuans, quibusnam sedibus locandus aut cui operi mancipandus foret, in quo ecclesiae fructuosus existeret, audiuit famam Heinrici principis Slauorum, et qualiter idem domitis barbaris gentibus ad ampliandum cultum domus Dei pronam gesserit uoluntatem. Ratus igitur ad opus euangelii se diuinitus uocari adiit uenerabilem Adelberonem Hammemburgensem archiepiscopum, qui forte apud Bremam constitit, reuelaturus ei propositum cordis sui. Ille non modice letificatus approbauit consilium deditque ei legacionem uerbi Dei in Slauorum gente {predicandi et} uice sua ydolatriam extirpandi. Statimque aggressus est iter in terram Slauorum, comitantibus secum uenerabilibus presbiteris Rodolfo Hildensemensi et Ludolfo Verdensi canonico, qui se deuouerant in opus ministerii huius. Repertum igitur in urbe Lubicensi principem Heinricum conuenerunt rogantes dari sibi facultatem predicandi nomen Domini. Qui nil titubans uiros dignissimos coram gente sua magnis honoribus extulit, deditque eis ecclesiam Lubeke, ubi tuta secum stacione possent consistere et agere quae Dei sunt. His rite peractis reuersi sunt in Saxoniam ordinaturi de rebus domesticis suis et paraturi se ad iter Slauanicum. Sed grandis et subita mesticia corda eorum perculit; fama enim uelox pertulit Heinricum regem Slauorum presenti uita decessisse, sicque ad presens pia eorum uota retardata sunt. Filii enim Heinrici Zuentepolch necnon Kanutus, qui dominio successere, intestinis bellis adeo perturbati sunt, ut tranquillitatem temporum et tributa regionum perderent, quae pater eorum armorum uirtute conquisierat. [1,47] De penitentia Northalbingorum. Capitulum XLVII. Circa idem tempus domnus Adelbero archiepiscopus transiuit Albiam uisitaturus Hammemburg et Nordalbingorum prouinciam uenitque in ciuitatem Milethorp habens in comitatu suo uenerabilem sacerdotem Vicelinum. Tres autem sunt Nordalbingorum populi: Sturmari, Holzati, Thetmarki, nec habitu nec lingua multum discrepantes, tenentes Saxonum iura et Christianum nomen, nisi quod propter barbarorum uiciniam furtis et latrociniis operam dare consueuerunt. Hospitalitatis gratiam sectantur. Nam furari et largiri apud Holzatos ostentacio est. Qui uero predari nesciat, ebes et inglorius est. Consistente igitur pontifice in Milethorp uenerunt ad eum ciues de Faldera rogantes dari sibi sacerdotem. Est autem Falderensis pagus limes Holzaciae uersus eam partem, qua Slauos attingit. Statimque pontifex conuersus ad Vicelinum sacerdotem dixit: 'Si tibi propositum est laborandi in Slauia, uade cum hominibus istis et potire ecclesia eorum, eo quod sita sit in terminis utriusque prouinciae, sitque tibi intranti et exeunti Slauiam locus et stacio'. Quo respondente se parere consilio, ait ad uiros de Faldera: 'Vultis uobis dari sacerdotem prudentem et ydoneum?' Quibus dicentibus se hoc omnimodis et uelle et expetere, acceptum per manus sacerdotem commisit eum cuidam Marchrado, prepotenti uiro, ceterisque de Faldera precipiens, ut dignam personae sollicitudinem gererent. Cumque peruenissent ad locum destinatum, perspexit habitudinem loci campumque uasta et sterili mirica perorridum, preterea accolarum genus agreste et incultum, nichil de religione nisi nomen tantum Christianitatis habentes. Nam lucorum et fontium ceterarumque supersticionum multiplex error apud eos habetur. Incipiens igitur habitare in medio nacionis prauae et peruersae, in loco horroris et uastae solitudinis eo artius diuino se commendabat presidio, quo {magis} humano destitutus est solacio. Dedit autem ei Dominus gratiam in conspectu gentis illius. Statim enim, ut gloriam Dei et bona futuri seculi carnisque resurrectionem predicare cepit, ad nouitatem incogniti dogmatis gens bruta grandi miraculo perculsa est, diffugeruntque tenebrae peccatorum ab illustracione irradiantis gratiae Dei. Denique incredibile dictu est, quanta plebium caterua in diebus illis ad penitentiae remedium confugerit, insonuitque uox predicacionis eius in omni Nordalbingorum prouincia. Cepitque pia sollicitudine circumiacentes uisitare ecclesias, prebens populis monita salutis, errantes corrigens, concilians dissidentes, preterea lucos et omnes ritus sacrilegos destruens. Comperta igitur sanctitatis eius fama multi tam de clero quam de laicali ordine conuenerunt ad ipsum, inter quos primi et precipui fuerunt uenerabiles sacerdotes Ludolfus, Eppo, Luthmundus, Volcwardus, ceterique quam plures, ex quibus aliqui dormiunt, quidam uero adhuc superstites sunt. Hii ergo sacris connexi federibus statuerunt amplecti celibatum uitae, perdurare in oratione et ieiunio, exerceri in opera pietatis, uisitare infirmos, alere egentes, tam propriam quam proximorum salutem curare. Super omnia uero pro Slauorum uocacione solliciti orabant Deum ostium fidei quantocius aperiri. Quorum Deus peticiones longius distulit; necdum enim completae sunt iniquitates Amorreorum, neque uenit tempus miserendi eorum. [1,48] De Zuentepolco. Capitulum XLVIII. Siquidem filii Heinrici domestica bella conflantes populis Nordalbingorum nouos labores parturiebant. Zuentepolch enim senior solus dominari cupiens Kanuto fratri suo multas irrogauit iniurias, ad ultimum sumptis Holzatis eundem in castro Plunensi obsedit. At Kanutus prohibens socios, ne obsidentes iaculis appeterent, ascendens ad propugnacula allocutus est omnem exercitum dicens: 'Audite, queso, uerbum meum, uiri optimi, qui uenistis de Holzatia. Quid, rogo, causae est, ut consurgatis aduersus amicum uestrum? Nonne ego frater sum Zuentepolci, eodem patre Heinrico genitus et de iure dicionis paternae coheres? Quare igitur frater meus extorrem me facere nititur hereditatis paternae? Nolite, queso, frustra uexari aduersum me, sed reuertimini ad iudicium et optinete michi apud fratrem meum, ut det portionem, quae me iure contingit'. His auditis animequiores facti sunt animi obsidentium, decreueruntque uirum iusta postulantem exaudiri. Adhibitaque opera germanos discordes reconciliauerunt, partita inter eos prouincia. Sed Kanutus non longe post interfectus est in urbe Lutilinburg, Zuentepolch solus dominio potitur. Conuocansque Adolfum comitem cum Holzatis et Sturmariis direxit expedicionem in prouinciam Obotritorum obseditque urbem quae dicitur Werlo. Qua in potestatem redacta ultra progressus est ad urbem Kicinorum obseditque eam ebdomadibus quinque. Tandem urbe subacta acceptisque obsidibus Zuentepolch reuersus est Lubeke, Nordalbingi quoque ad sedes suas redierunt. Videns autem Vicelinus sacerdos, quia princeps Slauorum humanius se gereret erga Christicolas, accessit ad eum et innouauit apud eum paternae pollicitacionis ceptum. Impetratoque principis fauore misit in urbem Lubeke uenerabiles sacerdotes Ludolfum et Volcwardum, qui salutem populi curarent. Receptique sunt benigne a mercatoribus, quorum non paruam coloniam Heinrici principis fides et pietas ibidem consciuerat. Habitaueruntque in ecclesia sita in colle, qui est e regione urbis trans flumen. Nec longum tempus effluxit, et ecce Rugiani urbem uacuam nauibus offendentes opidum cum castro demoliti sunt. Sacerdotes incliti, barbaris unam ecclesiae ianuam irrumpentibus, per aliam elapsi beneficio uicini nemoris saluati sunt et ad Falderensem portum refugerunt. Zuentepolch non longe post interfectus est dolo cuiusdam Dasonis prediuitis de Holzatia. Remansit Zuentepolch filius nomine Zuinike, sed et hic interfectus est apud Ertheneburg urbem Transalbianorum. Defecitque stirps Heinrici in principatu Slauorum, mortuis scilicet filiis et filiorum filiis. Predixerat hoc idem princeps, nescio quibus oraculis edoctus, stirpem suam quantocius defecturam. [1,49] De Kanuto. Capitulum XLIX. Post haec translatus est principatus Slauorum ad nobilissimum principem Kanutum, filium Herici regis Danorum. Hericus enim potentissimus rex, cum se deuouisset ad iter Iherosolimitanum, fratri suo Nicolao regnum cum filio Kanuto commendauit, accepto iuramento, ut, si non rediret, filio suo, postquam adoleuisset, regnum contraderet. Cum ergo regem Ierosolima redeuntem fata sustulissent, Nicolaus, licet concubina natus, Danorum regnum obtinuit, eo quod Kanutus adhuc esset infantulus. Sed et Nicolao erat filius nomine Magnus. Nutriebantur igitur regalius et magnificentius haec duo genimina in futuras commociones bellorum et multorum ruinam Danorum. Ubi autem Kanutus adolere cepit, timens se insidiis patrui sui facile posse obrui, transiit ad imperatorem Lotharium et mansit apud eum multis diebus siue annis, habitus, ut regiam magnificentiam decuit, cum plena honorificentia. Inde subiens in patriam a patruo benigne receptus et ducatu tocius Daciae preditus est. Cepitque uir pacificus regionem compacare, auferens uiros desertores de terra. Precipue uero Sleswicensibus beneficus erat. Contigit autem latrones forte comprehendi in mirica, quae interiacet inter Sliam et Egdoram, et perduci in faciem Kanuti. Quos cum ille suspendio addixisset, unus ex eis uitae consulere cupiens proclamauit se consanguineum eius esse et regia Danorum stirpe oriundum. Cui Kanutus: 'Turpe', inquit, 'est consanguineum nostrum uulgarium more affici, decet nos ei impendere claritatem'. Et iussit ei in nautica pinu sollempne exhiberi suspendium. Interea subiit animum eius, quod principatus regni Slauorum uacaret, mortuo scilicet Heinrico et filiis eius adnullatis. Adiit igitur Lotharium imperatorem emitque multa pecunia regnum Obotritorum, omnem scilicet potestatem, qua preditus fuerat Heinricus. Et posuit imperator coronam in caput eius, ut esset rex Obotritorum, recepitque eum in hominem. Post haec transiit Kanutus in terram Wagirorum et occupauit montem qui antiquitus Alberg dicitur, imposuitque illic mansiunculas, intendens ibidem communire castellum. Et sociauit sibi in terra Holzatensium omnem uirum fortem fecitque cum eis incursationes in terram Slauorum, occidens et sternens omnes sibi aduersantes. Sed et fratruelem Heinrici Pribizlaum et maiorem terrae Obotritorum Niclotum duxit in captiuitatem posuitque eos Sleswich in custodiam, astringens eos manicis ferreis, quousque pecunia et uadibus redempti ea quae subiecta sunt sentirent. Sepius et in terram Wagirorum deuersans Falderensi hospicio usus est prebuitque se familiarem Vicelino et omnibus illic commorantibus, promittens eis bona, si Dominus res suas in Slauia direxisset. Veniens quoque Lubeke dedicari fecit ecclesiam, quam construxerat Heinricus, astante uenerabili sacerdote Ludolfo et ceteris qui de Faldera eidem loco mancipati fuerant. In diebus illis obiit comes Adolfus, habuitque duos filios. Quorum senior Hartungus, uir militaris, habiturus erat comeciam. At iunior filius Adolfus litterarum studiis deditus erat. Contigit autem imperatorem Lotharium cum grandi expedicione ire in Boemiam. Ubi interfecto Harthungo cum multis nobilibus Adolfus accepit comeciam terrae Nordalbingorum, uir prudens et in diuinis et humanis rebus exercitatissimus. Preter facundiam enim Latinae et Teutonicae linguae Slauicae nichilominus linguae gnarus erat. [1,50] De Nicolao. Capitulum L. Circa tempus dierum illorum accidit, ut Kanutus rex Obotritorum ueniret Sleswich habiturus cum patruo suo Nicolao curiale colloquium. Cum autem populus uenisset in concionem, et rex senior sedisset in trono indutus cultu regio, Kanutus assedit ex opposito, gestans et ipse coronam regni Obotritorum stipatusque satellitum agmine. Sed cum rex patruus uideret nepotem suum in fastu regio sibique nec assurgere nec osculum ex more dare, dissimulata iniuria transiit ad eum oblaturus ei salutacionem cum osculo. Cui ille occursans ex medio sese per omnia patruo et loco et dignitate adequauit. Quod factum Kanuto letale odium consciuit. Nam Magnus filius Nicolai cum matre huic spectaculo assidens, incredibile dictu est, quanta ira exarserit, dicente ad eum matre sua: 'Nonne uides, quia nepos tuus sumpto sceptro iam regnat? Arbitrare ergo eum hostem publicum, qui uiuente adhuc patre tuo nomen sibi regium usurpare non timuit. Quod si longius dissimulaueris et non occideris eum, scito te et uita et regno ab eo priuandum'. His itaque uerbis instimulatus cepit insidias moliri, ut Kanutum occideret. Quod sentiens Nicolaus rex conuocat uniuersos principes regni deditque operam, ut iuuenes dissidentes confederaret. Dissensionibus igitur ad pacem inclinatis iurata sunt utrimque federa. Sed pactiones istae apud Kanutum firmae, apud Magnum dolis oblitae sunt. Statim enim, ut ficta soliditate animum eius inuestigat et omni suspicionis malo uacuum considerat, rogat Kanutum Magnus, ut occurrat sibi ad singulare colloquium. Dissuadet Kanuto uxor exitum timens insidias, simul etiam exasperata sompnio, quod preterita nocte uiderat. Nec tamen uir fidelis retineri potuit, sed, sicut laudatum fuerat, occurrit ad locum placiti, comitatus quatuor tantum uiris. Adest Magnus cum uiris totidem amplexatumque deosculatur nepotem, consederuntque tractaturi negocia. Nec mora, surrexerunt insidiae de latebris suis percussumque Kanutum interfecerunt, diuisoque membratim corpore crudelitatem etiam in mortuo exsaturare gestierunt. Et multiplicatae sunt a die illa perturbaciones et intestina bella in Dania, de quibus in consequentibus aliquantisper commemorandum est, eo quod prouinciam Nordalbingorum uehementer attigerint. Audito enim sinistro hoc nuntio Lotharius imperator cum coniuge sua Rikenza non modice contristati sunt, eo quod corruerit uir imperio amicicia coniunctissimus. Venitque cum graui exercitu prope ciuitatem Sleswich ad uallum illud notissimum Dinewerch ulturus mortem funestam optimi uiri Kanuti. Consederat e regione Magnus cum inmenso Danorum exercitu defensurus terram suam. Sed territus uirtute Teutonici militis apud cesarem inmenso auro et hominio impunitatem indemptus est. [1,51] De Herico. Capitulum LI. Videns ergo Hericus, frater Kanuti natus de concubina, quia refriguit cesaris ira, cepit armari in ultionem fraterni sanguinis currensque terra et mari congregauit multitudinem Danorum execrantium inpiam mortem Kanuti. Sumptoque regio nomine cepit frequentibus bellis incursare Magnum, sed superatus, sed fugatus est. Unde etiam Hericus Hasenuoth, id est pes leporis, propter fugam continuam appellatus est. Dania tandem exturbatus confugit in ciuitatem Sleswich. Illi autem memores bonorum, quae impenderat eis Kanutus, receperunt uirum, parati pro eo ferre mortem et exterminium. Quam ob rem Nicolaus et filius eius Magnus preceperunt omni populo Danorum, ut descenderent ad pugnam Sleswich, creuitque obsidio in inmensum. Porro lacus ille, qui ciuitati adiacet, glacie concretus peruius erat, impugnaueruntque ciuitatem terra marique. Tunc Sleswicenses miserunt nuntios ad comitem Adolfum offerentes ei centum marcas, ut cum gente Nordalbingorum ciuitati presidio foret. Sed et Magnus tantumdem obtulit, ut bello abstineret. Inter haec comes incertus, quid ageret, consuluit maiores prouinciae. Illi consuluerunt ciuitati subueniendum, eo quod mercibus eius sepe potirentur. Congregato igitur exercitu Adolfus comes transiit Egdoram fluuium, uisumque ei fuit paululum subsistendum, quousque uniuersus conueniret exercitus, eundumque in terram hostilem cum diligenti caucione. Sed populus predarum auidus retineri non potuit; tanta festinantia preterlapsi sunt, ut uenientibus primis ad siluulam Thieuela, nouissimi Egdoram fluuium uix attingerent. Audito igitur Magnus comitis aduentu elegit de exercitu mille loricatos abiitque in occursum exercitus, qui exierat de Holzatia, et commisit cum eis prelium. Et fugatus est comes, percussique populi Nordalbingorum attritione maxima. Comes autem et quotquot fugerant de acie reuersi per Egdoram saluati sunt. Magnus igitur potitus uictoria reuersus est ad obsidionem, frustrato tamen labore; nam neque ciuitate neque hoste potitus est. Laxata enim hieme pariter et obsidione Hericus elapsus uenit in maritimam Sconiae regionem, conquerens ubique innoxiam fratris cedem et proprias calamitates. Audiens igitur Magnus, quia comparuit Hericus, accedente estate direxit expedicionem in Sconiam cum innumera classe. At ille consederat e regione stipatus accolarum, licet breui, numero. Soli enim Sconenses uniuersis Danis restiterant. Cum igitur Magnus in sacro die pentecosten aciem urgeret ad congressum, dixerunt ad eum uenerabiles pontifices: 'Da gloriam Deo celi et habe reuerentiam diei tantae et quiesce hodie, pugnaturus in crastinum'. Qui monita contempnens aggressus est prelium. Produxitque Hericus exercitum suum et occurrit ei in manu ualida. Ceciditque Magnus in die illa, percussaque sunt uniuersa Danorum agmina a uiris Sconensibus et ad internicionem deleta. Et factus est Hericus ea uictoria insignis, et creatum est ei nomen nouum, ut Hericus Emun, hoc est memorabilis, appellaretur. Porro Nicolaus rex senior naui elapsus uenit Sleswich percussusque est a uiris ciuitatis in gratiam uictoris. Ultusque est Dominus sanguinem Kanuti, quem interfecit Magnus, preuaricator iurisiurandi, quod iurauit. Et regnauit Hericus in Dania, generauitque ex concubina Thunna filium nomine Suein. Sed et Kanuto erat filius nobilis Waldemarus, Magnus quoque genuit Kanutum. Remanseruntque haec regalia incrementa Danorum populis, in quibus exercerentur, ne forte amisso usu preliandi quandoque insolescerent. Solis enim ciuilibus bellis prepollent. [1,52] De ritu Slauorum. Capitulum LII. Postquam igitur mortuus est Kanutus cognomento Lawardus rex Obotritorum, successerunt in locum eius Pribizlaus atque Niclotus, bipartito scilicet principatu, uno scilicet Wairensium atque Polaborum, altero Obotritorum prouinciam gubernante. Fueruntque hii duo truculentae bestiae, Christianis ualde infesti. Inualuitque in diebus illis per uniuersam Slauiam multiplex ydolorum cultura errorque supersticionum. Nam preter lucos atque penates, quibus agri et opida redundabant, primi et precipui erant Proue deus Aldenburgensis terrae, Siwa dea Polaborum, Radigast deus terrae Obotritorum. His dicati erant flamines et sacrificiorum libamenta multiplexque religionis cultus. Porro sollempnitates diis dicandas sacerdos iuxta sortium nutum denuntiat, conueniuntque uiri et mulieres cum paruulis mactantque diis suis hostias de bobus et ouibus, plerique etiam de hominibus Christianis, quorum sanguine deos suos oblectari iactitant. Post cesam hostiam sacerdos de cruore libat, ut sit efficacior oraculis capescendis. Nam demonia sanguine facilius inuitari multorum opinio est. Consummatis iuxta morem sacrificiis populus ad epulas et plausus conuertitur. Est autem Slauorum mirabilis error; nam in conuiuiis et compotacionibus suis pateram circumferunt, in quam conferunt, non dicam consecracionis, sed execracionis uerba sub nomine deorum, boni scilicet atque mali, omnem prosperam fortunam a bono deo, aduersam a malo dirigi profitentes. Unde etiam malum deum lingua sua Diabol siue Zcerneboch, id est nigrum deum, appellant. Inter multiformia autem Slauorum numina prepollet Zuanteuith, deus terrae Rugianorum, utpote efficacior in responsis, cuius intuitu ceteros quasi semideos estimabant. Unde etiam in peculium honoris annuatim hominem Christicolam, quem sors acceptauerit, eidem litare consueuerunt. Quin et de omnibus Slauorum prouinciis statutas sacrificiorum impensas illo transmittebant. Mira autem reuerentia circa fani diligentiam affecti sunt; nam neque iuramentis facile indulgent neque ambitum fani uel in hostibus temerari paciuntur. Fuit preterea Slauorum genti crudelitas ingenita, saturari nescia, inpaciens otii, uexans regionum adiacentia terra marique. Quanta enim mortium genera Christicolis intulerint, relatu difficile est, cum his quidem uiscera extorserint palo circumducentes, hos cruci affixerint, irridentes signum redemptionis nostrae. Sceleratissimos enim cruci subfigendos autumant. Eos autem, quos custodiae mancipant pecunia redimendos, tantis torturis et uinculorum nodis plectunt, ut ignoranti uix opinabile sit. [1,53] De edificatione Segeberch. Capitulum LIII. Cum igitur inclitus cesar Lotharius et reuerentissima coniunx eius Rikenze plenam erga diuinum cultum deuocionis curam gererent, adiit eum sacerdos Christi Vicelinus Bardewich consistentem et suggessit ei, ut Slauorum genti secundum datam sibi celitus potentiam aliquod salutis remedium prouideret. Preterea intimauit ei, quia in Wairensi prouincia mons haberetur aptus, cui propter tutelam terrae regale possit castrum imponi. Nam et Kanutus rex Obotritorum olim eundem montem occupauerat, sed miles illic positus inmisso noctu latrone captus est dolo senioris Adolfi metuentis se a Kanuto, si forte inualesceret, facile posse premi. Imperator igitur audito sacerdotis prudenti consilio transmisit uiros idoneos, qui specularentur aptitudinem montis. Certior igitur factus uerbis nuntiorum transmisso amne uenit in terram Slauorum ad locum destinatum. Precepitque omni populo Nordalbingorum, ut occurrerent ad edificacionem castelli. Sed et principes Slauorum aderant in obsequium imperatoris, facientes operacionem, sed cum grandi tristicia, eo quod sentirent clam sibi suscitari pressuram. Dixit igitur quidam principum Slauorum ad alterum: 'Vides hanc structuram firmam et preeminentem? Ecce uaticinor tibi, quia castrum hoc erit iugum uniuersae terrae; hinc enim egredientes primum effringent Plunen, deinde Aldenburg atque Lubeke, deinde transgressi Trabenam Racesburg et omni Polaborum terra abutentur. Sed neque Obotritorum terra effugiet manus eorum'. Cui ille respondit: 'Quis nobis malum hoc parauit, aut regi montem hunc quis prodidit?' Ad quem princeps: 'Vides', inquit, 'homuncionem illum caluum, stantem prope regem? Ille induxit super nos uniuersum malum hoc'. Perfectum est igitur castrum et numeroso milite communitum uocatumque Sigeberg. Posuitque in eo quendam satellitem suum Herimannum, qui castro preesset. Nec his contentus ordinauit fundacionem nouae ecclesiae ad radices eiusdem montis, deputans in subsidium diuini cultus et stipendia fratrum illic adunandorum sex uel eo amplius oppida, iuxta morem priuilegiis constabilita. Porro dispensacionem eiusdem basilicae commisit domno Vicelino, ut edificiis subrigendis et personis coadunandis instaret propensius. Idem quoque fecit de Lubicensi ecclesia, precipiens Pribizlauo sub obtentu gratiae suae, ut memorati sacerdotis uel qui uicem eius egissent plenam gereret diligentiam. Proposuitque, ut ipse protestatus est, omnem Slauorum gentem diuinae religioni subigere et de ministro Christi statuere pontificem magnum. [1,54] Obitus Lotharii imperatoris. Capitulum LIIII. His ita peractis imperator, ordinatis rebus tam Slauorum quam Saxonum, dedit ducatum Saxoniae Heinrico, genero suo, duci Bawariae, quem etiam secum assumens parauit secundam profectionem in Italiam. Interea domnus Vicelinus, legacionis sibi creditae sollers curator, idoneas ewangelio personas ad opus ministerii consciuit; ex quibus uenerabiles sacerdotes Ludolfum, Herimannum, Brunonem in Lubeke constituit, Luthmundum cum ceteris Sigeberg esse mandauit. Iactumque est misericordia Dei et uirtute Lotharii cesaris seminarium nouellae plantacionis in Slauia. Sed accedentibus ad seruitutem Dei non desunt temptaciones: sic et patres nouellae ecclesiae permaximas inuenere iacturas. Imperator enim bonus, cuius erga uocacionem gentium uirtus probata, postquam Roma cum Italia potitus est, Rogerum quoque Siculum Apulia pepulit, cum iam redire pararet, inmatura morte preuentus est. Conturbati sunt hac fama omnes potestates imperii, uirtus quoque Saxonum tanto principe illustrata penitus concidisse uisa est; et in Slauia res ecclesiasticae labefactatae sunt. Statim enim, ut corpus defuncti cesaris perlatum est in Saxoniam et Lutture tumulatum, ortae sunt sediciones inter Heinricum regis generum et Adelbertum marchionem, contendentium propter ducatum Saxoniae. Conradus autem rex in solium regni leuatus Adelbertum in ducatu firmare nisus est, iniustum esse perhibens quemquam principum duos tenere ducatus. Nam Heinricus duplicem sibi uendicabat principatum , Bawariae atque Saxoniae. Bellabant igitur hii duo principes, duarum sororum filii, intestinis preliis, et commota est uniuersa Saxonia. Et quidem Adelbertus preripiens castrum Lunenburg cum ciuitatibus Bardewich atque Brema occidentali Saxonia potitus est. Sed et Nordalbingorum fines partibus eius appliciti sunt. Quam ob rem comes Adolfus prouincia pulsus est, eo quod fidem iuratam imperatrici Rikenze et genero eius temerare noluisset. Comeciam eius, urbes et seruitia Heinricus de Badwide beneficio Adelberti assecutus est. Sed et castrum Sigeberg in custodiam accepit, mortuo scilicet Herimanno ceterisque exturbatis, quos cesar imposuerat. [1,55] Persecucio Pribizlai. Capitulum LV. His igitur turbulentiis usquequaque per Saxoniam concitatis Pribizlaus de Lubeke occasionem nactus assumpta latronum manu suburbium Sigeberg et omnia circumiacentia, in quibus Saxonum erant contubernia, penitus demolitus est. Ibi oratorium nouum et monasterii recens structura igne consumpta sunt. Volkerus, frater magnae simplicitatis, ictu gladii percussus est. Ceteri fratrum, qui euaserant, ad Falderensem portum refugerunt. Ludolfus autem sacerdos et qui cum eo Lubeke demorati sunt ea uastitate non sunt dissipati, eo quod in castro et tuicione degerent Pribizlaui, stantes utique loco et tempore difficili et pleno formidine mortis. Preter egestatem enim et cottidiana uitae pericula cogebantur aspicere uincula et uaria tormentorum genera Christicolis illata, quos latronum manus passim captiuare solebat. Non multo post uenit quidam Race de semine Crutonis cum classica manu, arbitratus se hostem suum Pribizlaum Lubeke reperturum. Duae enim cognaciones Crutonis atque Heinrici propter principatum contendebant. Cum igitur Pribizlaus adhuc fortuitu abesset, Race cum suis castrum et circumiacentia demoliti sunt. Sacerdotes inter arundineta saluati Falderense presidium apprehenderunt. Venerabilis ergo sacerdos Vicelinus ceterique predicatores uerbi graui mesticia confecti sunt, eo quod nouella plantatio in ipsis iniciis emarcuerit, continueruntque se in Falderensi ecclesia orationibus et ieiuniis assidue intenti. Quanta uero austeritate, quanta ciborum temperantia omnique conuersacionis perfectione Falderense illud collegium primitus claruerit, non satis explicari potest. Dedit igitur eis Dominus gratiam sanitatum, iuxta quod ipse pollicitus est: infirmos curare, demones effugare. Quid enim dicam de arrepticiis? Obsessorum, qui late aduecti sunt, plena erat domus, ita ut fratres quiescere non possent, clamantes sanctorum uirorum presentia ignes suos accendi. Sed quis illuc uenit et Dei gratia liberatus non est? In diebus illis contigit uirginem quandam Ymme dictam uexari a demone et ad Vicelinum sacerdotem perduci. Quem cum interrogacionibus urgeret, cur uas incorruptum ipse, auctor corruptelae temerare presumpsisset, ille diserta uoce respondit: 'Quia', inquit, 'tercio me offendit'. 'In quo', ait, 'te offendit?' 'Quia', inquit, 'negocium meum prepediuit. Bis enim transmisi fures ad perfodiendum domum, sed haec assidens focis clamoribus suis eos absterruit. Nunc quoque legacione principis nostri in Daniam functurus hanc in uia offendi ulturusque, quod michi tercio offendiculo fuerit, subter ipsam deuolutus sum'. Sed cum uir Dei coniuracionum uerba aduersus eum coaceruaret, ille ait: 'Cur', inquit, 'propellis paratum ultro egredi? Iam enim abibo ad proximam uillam uisitaturus sodales meos, qui illic delitescunt. Hoc etenim in mandatis accepi, priusquam in Daniam proficiscar'. 'Quod tibi', ait, 'nomen, et qui socii tui? aut cum quibus habitant?' 'Ego', inquit, 'Rufinus uocor; porro sodales mei, de quibus requiris, duo hic sunt, unus cum Rothesto, alter cum muliere quadam eiusdem oppidi. Hos igitur hodie uisitabo, crastina, priusquam signum ecclesiae primam increpuerit, huc ualedicturus reuertar et ita demum in Daniam proficiscar'. Et haec dicens egressus est, uirgo quoque passione uexacionis liberata. Tunc iussit eam sacerdos refici et crastina ante horam primae ad ecclesiam reduci. Quam cum parentes proximo mane ad ecclesiam ducerent, priusquam limen calcarent, et prima pulsari et uexari uirgo cepit. Nec tamen boni pastoris diligentia prius abstitit, quam idem spiritus presidentis potentia Dei actus abscessit. Porro ea quae de Rothesto predixerat rei exitus probauit; nam in breui maligno spiritu acerrime correptus laqueo semet strangulauit. In Dania quoque occiso Herico perturbacio grauis erupit, adeo ut oculis probari potuerit magnum eo dyabolum aduentasse in afflictionem gentis illius. Bella enim et tempestates, pestilentias et cetera humano generi inimica demonum ministerio fieri quis nesciat? [1,56] Obitus Heinrici ducis. Capitulum LVI. Agitabantur autem, sicut in Dania, sic et in Saxonia uariae bellorum tempestates, intestina scilicet prelia magnorum principum, Heinrici Leonis et Adelberti, contendentium propter ducatum Saxoniae. Super omnia autem Slauicus furor propter occupationes Saxonum ueluti ruptis loris efferuescens Holzatorum fines inquietabat, adeo ut Falderensis pagus iam pene in solitudinem redigendus esset propter cotidianas interfectiones hominum uillarumque depredaciones. Inter has tribulacionum angustias Vicelinus sacerdos ortabatur populum {in Deo} spem suam constituere, agere letanias in ieiunio et attricione cordis, eo quod dies mali instarent. Heinricus itaque, qui comeciam administrabat, uir ocii impaciens et strennuus in armis, congregato latenter de Holzatis et Sturmariis exercitu hiemali tempore intrauit Slauiam, aggressusque eos qui pre manibus erant et quasi sudes defixae in oculis Saxonum, percussit eos plaga magna, omnem scilicet terram Plunensem, Lutilenburgensem, Aldenburgensem omnemque regionem quae inchoat a riuo Sualen et clauditur mari Baltico et flumine Trabena. Omnem hanc terram una incursacione preda et incendio uastauerunt preter urbes, quae uallis et seris munitae obsidionis propensius studium perquirebant. Proxima estate Holzati se mutuo adhortantes etiam sine comite castrum Plunen adierunt diuinoque adiuti presidio municionem hanc ceteris firmiorem preter spem obtinuerunt, Slauis, qui inibi erant, occisioni traditis. Gesseruntque eo anno bellum perutile uastaueruntque crebris incursibus terram Slauorum feceruntque eis, ut sibi facere proposuerant, omni terra eorum in solitudinem redacta. Habueruntque Holzati pro omine bellum illud Transalbianum Saxonum, eo quod inuenissent libertatem ulciscendi se de Slauis, nemine scilicet obsistente. Nam principes Slauos seruare solent tributis suis augmentandis. Postquam igitur Heinricus, gener Lotharii regis, auxilio socrus Rikenze imperatricis ducatum obtinuit et nepotem suum Adelbertum Saxonia deturbauit, Adolfus comes rediit in comeciam suam. Videns autem Heinricus de Badewid, quia subsistere non potest, succendit castrum Sigeberg arcemque firmissimam Hammemburg, quam comitis Adolfi mater murato opere construxerat, ut esset firmamentum urbi contra impetus barbarorum. Hanc igitur domum et quicquid nobile senior Adolfus construxerat Heinricus fugam meditans demolitus est. Post haec Heinricus Leo cepit armari aduersus Conradum regem duxitque contra eum exercitum in Thuringiam, ad locum qui dicitur Cruceburg. Bello itaque per inducias protracto dux rediit in Saxoniam et post non multos dies mortuus est. Obtinuitque filius eius Heinricus Leo ducatum Saxoniae, puer adhuc infantulus. Tunc domna Ghertrudis, mater pueri, dedit Heinrico de Badewid Wairensium prouinciam, accepta ab eo pecunia, uolens suscitare pressuras Adolfo comiti, eo quod non diligeret eum. Postquam autem eadem domna nupsit principi Heinrico, fratri Conradi regis, et alienata est a negociis ducatus, accessit Adolfus comes ad ducem puerum et consiliarios eius acturus, causam suam super Wairensi terra, preualuitque et iustiori causa et auctiori pecunia. Dissensiones igitur, quae fuerunt inter Adolfum et Heinricum, taliter compacatae sunt, ut Adolfus Sigeberg et omni Wairorum terra potiretur, Heinricus in recompensacionem acciperet Raceburg et terram Polaborum. [1,57] Edificacio ciuitatis Lubicanae. Capitulum LVII. His uero in hunc modum ordinatis Adolfus cepit reedificare castrum Sigeberg cinxitque illud muro. Quia autem terra deserta erat, misit nuntios in omnes regiones, Flandriam scilicet et Hollandriam, Traiectum, Westfaliam, Fresiam, ut, quicumque agrorum penuria artarentur, uenirent cum familiis suis accepturi terram optimam, terram spaciosam, uberem fructibus, redundantem pisce et carne et commoda pascuarum gratia. Dixitque Holzatis et Sturmariis: 'Nonne uos terram Slauorum subegistis et mercati eam estis in mortibus fratrum et parentum uestrorum? Cur igitur nouissimi uenitis ad possidendurnm eam? Estote primi et transmigrate in terram desiderabilem et incolite eam et participamini deliciis eius, eo quod uobis debeantur optima eius, qui tulistis eam de manu inimicorum. Ad hanc uocem surrexit innumera multitudo de uariis nacionibus, assumptis familiis cum facultatibus uenerunt in terram Wairensium ad comitem Adolfum, possessuri terram, quam eis pollicitus fuerat. Et primi quidem Holzatenses acceperunt sedes in locis tutissimis ad occidentalem plagam Segeberg, circa flumen Trabenam, campestria quoque Zuentineueld et quicquid a riuo Sualen usque Agrimesou et lacum Plunensem extenditur. Dargunensem pagum Westfali, Utinensem Hollandri, Susle Fresi incoluerunt. Porro Plunensis adhuc desertus erat. Aldenburg uero et Lutilenburg et ceteras terras mari contiguas dedit Slauis incolendas, factique sunt ei tributarii. Post haec uenit comes Adolfus ad locum qui dicitur Bucu inuenitque ibi uallum urbis desolatae, quam edificauerat Cruto Dei tirannus, et insulam amplissimam gemino flumine cinctam. Nam ex una parte Trabena, ex altera Wochniza preterfluit, habens uterque paludosam et inuiam ripam. Ex ea uero parte, qua terrestre iter continuatur, est collis contractior, uallo castri prestructus. Videns igitur industrius uir competentiam loci portumque nobilem cepit illic edificare ciuitatem uocauitque eam Lubeke, eo quod non longe abesset a ueteri portu et ciuitate, quam Heinricus princeps olim constituerat. Transmisitque nuntios ad Niclotum Obotritorum principem componere cum eo amicicias, omnes nobiliores donariis sibi adeo astringens, ut omnes ei obsequi et terram eius compacare decertarent. Ceperunt igitur inhabitari deserta Wairensis prouinciae, et multiplicabatur numerus accolarum eius. Vicelinus quoque sacerdos inuitante pariter et adiuuante comite predia recepit, quae Lotharius imperator ad constructionem monasterii et subsidium seruorum Dei iam olim sibi coram castro Sigeberg contradiderat. [1,58] {LVIII}. Visum autem fuit eis propter incommoda fori et tumultus castrenses monasterium in proximo oppido, quod Slauice Cuzalina, Teutonice Hagerestorp dicitur, fundacione commodissimum esse. Misitque eo uenerabilem sacerdotem Volcwardum cum industriis uiris, qui oratorio et claustralibus officinis subrigendis operam darent. Porro forensis ecclesia in curam parrochiae ad radices montis posita est. In diebus illis nobilissimus uir Thethmarus, domni Vicelini quondam discipulus et in studio apud Franciam socius, relicta prebenda et decania Bremensi deuouit se Falderensi collegio, uir contemptor huius seculi, sectator uoluntariae paupertatis et in spiritali conuersacione summae perfectionis. Cuius per omnia extollenda sanctitas tanto humilitatis culmine et benignitatis uigore subnixa erat, ut uideres inter homines angelum, scientem compati infirmitatibus singulorum, temptatum autem per omnia. Destinatus post haec Hagerestorp, quae et Cuzelina, cum aliis fratribus hominibus nouae transmigracionis magno solacio fuit. Domnus quoque Vicelinus nouellae ecclesiae sibi commissae sollers curator omni studio enisus est, ut ecclesiae locis oportunis edificarentur, prouidens eis de Faldera tam sacerdotes quam reliqua altaris utensilia. [1,59] De beato Bernardo abbate Clareuallensi. Capitulum LIX. Circa tempora dierum illorum ortae sunt res nouae et toti orbi stupendae. Presidente enim sanctissimo papa Eugenio, Conrado quoque tercio gubernacula regni moderante, claruit Bernardus Clareuallensis abbas, cuius fama tanta signorum fuit opinione celebris, ut de toto orbe conflueret ad eum populorum frequentia cupientium uidere quae per eum fiebant mirabilia. Hic itaque egressus in Teutonicam terram uenit ad celebrem curiam Frankenuorde, quo tunc forte rex Conradus cum omni principum frequentia festiuus occurrerat. Cum igitur sanctus uir in ecclesia positus curandis egrotis in nomine Domini propensius instaret astante rege et summis potestatibus, incertum erat inter tantas populorum cateruas, quid quis pateretur, aut cui forte subueniretur. Aderat illic comes noster Adolfus, certius nosse cupiens ex operacione diuina uirtutem uiri. Inter haec offertur §:ei puer cecus et claudus, cuius debilitatis nulla potuit esse dubitacio. Cepit igitur sagacissimus intentare sollerter, si forte posset in hoc puero sanctitatis eius experimentum capere. Cuius incredulitati ueluti diuinitus edoctus uir Dei remedium prouidens puerum preter morem {iussit} sibi applicari -, ceteros enim uerbo tantum consignauit, hunc uero exhibitum manibus excepit oculisque morosa contrectacione uisum restituit, deinde genua contracta corrigens iussit eum currere ad gradus, manifesta dans indicia recuperati tam uisus quam gressus. Cepit sanctus ille, nescio quibus oraculis edoctus, adhortari principes ceterasque fidelium plebes, ut proficiscerentur Ierusalem ad comprimendas et Christianis legibus subigendas barbaras orientis naciones, dicens appropiare tempora, quo plenitudo gentium introire debeat, et sic omnis Israel saluus fiat. Protinus ad uerba exhortantis incredibile dictu est, quanta populorum caterua se ad profectionem eandem deuouerit; in quibus primi et precipui erant Conradus rex, Frethericus Sueuiae dux, qui postea regnauit, Welph dux, cum episcopis et principibus, milicia nobilium et ignobilium uulgariumque numero estimacionem excedente. Quid dicam de Teutonicorum exercitu, cum et Lodewicus Parisiorum rex et omnis Francigenarum uirtus in id ipsum aspirauerint? Non est recognitum uicinis temporibus nec auditum a diebus seculi tantum conuenisse exercitum, exercitum, inquam, grandem nimis. Fueruntque signati titulo crucis in uestibus et armatura. Visum autem fuit auctoribus expedicionis partem exercitus unam destinari in partes orientis, alteram in Hyspaniam, terciam uero ad Slauos, qui iuxta nos habitant. [1,60] De Conrado et Lodewico regibus. Cap. LX. Primus igitur, qui et maximus, abiit terrestri itinere cum rege Alemanniae Conrado et rege Franciae Lodewico et precipuis utriusque regni principibus, transieruntque regnum Ungariae, quousque peruenirent prope fines Greciae. Miseruntque legatos ad regem Greciae, ut daret eis conductum mercatumque transire cupientibus terram suam. Ille licet admodum territus, annuendum tamen decreuit, si quidem pacifici uenissent. Cui remandauerunt se nichil inquietudinis moliri, qui propter ampliandos fines pacis peregrinacionem ultroneam assumpserint. Dedit igitur eis rex Greciae iuxta placitum conductum forumque habundans rerum uenalium, ubicumque castra locanda fuissent. Multa uero portenta uisa sunt in exercitu illis diebus, futurae cladis demonstratiua. Quorum uel precipuum fuit, quod uespere quodam nebula densissima cooperuit castra, qua recedente uniuersa papilionum tegmina uel quae sub diuo fuerant adeo sanguine respersa comparuerunt, ac si nimbus ille sanguinem compluerit. Quod uidens rex ceterique principum coniecerunt se ad maximos labores et mortium pericula euocatos. Nec fefellit eos coniectura. Non enim multo post uenerunt in montana quaedam, ubi cum inuenissent uallem pratis riuoque decurrente commodissimam, metati sunt castra in deuexum montis latus. Porro iumenta oneraria cum bigis et quadrigis uictualia sarcinasque militum portantibus, armentorum quoque in carnis esum ingens numerus in uallis medium collocata fuerant prope decursum aquae et pascuarum commoda. Appropiante uero nocte audita sunt in montis supercilio fragor tonitruum sonitusque tempestatis; tum ecce noctis medio, nescio an nubium eruptione uel quo euentu, torrens ille auctior erumpens quicquid uallis humilior habuit in hominibus et iumentis in momento eluit et in mare proiecit. Hanc igitur primam exercitus iacturam exceperunt milites peregrinacionis illius. Ceteri, qui residui fuerant, perrexerunt cepto itinere transeuntesque Greciam peruenerunt ad regiam urbem Constantinopolim. Quo per dies aliquot recreato exercitu, uenerunt ad sinum maris, qui uulgarium more dicitur Brachium Sancti Georgii. Illic prouiderat eis rex Greciae naues ad transducendum exercitum, adhibens notarios, qui expeditorum sibi numerum perferrent. Quo relecto grauiter ingemuit et ait: 'Quare eduxisti, domine Deus, populum hunc multum de sedibus suis? Vere brachio uirtutis tuae indigent, ut iterum uideant terram desiderabilem, terram, inquam, natiuitatis suae'. Transmisso igitur mari Lodewicus rex Franciae direxit iter uersus Ierosolimam et pugnantibus secum barbaris uniuersum perdidit exercitum. Quid dicam de rege Alemanniae et his qui cum eo fuerant? Uniuersi perierunt fame et siti, transducti in desertum maximum dolo legati regis Greciae, qui eos in fines Persarum ducere debuerat. Adeo contabuerunt fame et siti, ut incursantibus barbaris ultro ceruices prebuerint. Rex et ualidiores quique, qui neci superfuerant, in Greciam refugerunt. O iudicia excelsi! Tanta fuit clades exercitus et miseria inexplicabilis, ut eorum qui interfuerunt adhuc hodie lacrimis deplangatur.