[1,0] HELMOLDUS BOZOVIENSIS CRONICA SLAVORUM. INCIPIUNT CRONICA SLAVORUM EDITA A VENERABILI HELMOLDO PRESBITERO. Reuerendis dominis ac patribus sanctae Lubecensis ecclesiae canonicis Helmoldus, ecclesiae quae est in Buzu indignus seruus, debitae obedientiae uoluntariam exhibitionem. Retractaui in longa meditatione, quid operis acceptarem, quo matri meae, sanctae Lubecensi ecclesiae, aliquem famulatus mei honorem impenderem, sed nichil aptius occurrit animo, quam ut ad laudem ipsius scribam conuersionem Slauicae gentis, quorum scilicet regum siue predicatorum industria Christiana religio his in partibus primum plantata et postmodo restaurata fuerit. Hortatur me ad id studium scriptorum, qui ante nos sunt, imitabilis deuotio, quorum plerique propter magnum scribendi studium omnibus negotiorum tumultibus renuntiarunt, ut in secreto contemplationis otio inuenire possent uiam sapientiae, preferentes eam auro obryzo et cunctis opibus preciosis; qui etiam extendentes aciem ingenii ad inuisibilia Dei et ipsis arcanis approximare cupientes plerumque supra uires laborare nisi sunt. Alii autem, quorum conatus non fuit tanti, consistentes in suae dispositionis meta, auxerunt et ipsi de simplicitate sua arcana scripturarum, multaque ab ipsa constitutione mundi de regibus et prophetis et uariis bellorum euentibus commentantes, super uirtutibus laudem, uitiis uero detestationem suis preconiis addiderunt. In huius enim seculi tenebrosa caligine, si desit lucerna scripturarum, ceca sunt omnia. Arguenda igitur est modernorum insolentia, qui de abysso iudiciorum Dei multa sicut olim ita et nunc emanare uidentes obturauerunt uenas eloquentiae suae, auersi in lubricas huius uitae uanitates. Ego autem in eorum laudem, qui Slauorum prouinciam diuersis etatibus manu, lingua, plerique etiam in sanguinis effusione illustrarunt, operis huius paginam dicandam arbitror, quorum gloria non erit obstruenda silentio, quia post excidium Aldenburgensis ecclesiae Lubecensium inclitam ciuitatem Domino fauente ad hunc decoris apicem prouexerunt, ut inter omnes Slauorum opinatissimas ciuitates haec iam caput extulerit tam rerum opulentia quam religione diuina. Porro aliis omissis quae nostra etate gesta sunt, quae aut longeuis uiris referentibus percepi aut oculata cognitione didici, statui Domino propicio cum fide perscribere, tanto sane effusius, quanto uberius suppeditat scribenda gestarum nostro tempore rerum magnitudo. Nec ad hoc opus temeritas impulsat, sed preceptoris mei uenerabilis Geroldi episcopi adduxit persuasio, qui primus Lubecensem ecclesiam fecit insignem cathedra simul et clero. [1,1] LIBER I. INCIPIUNT CRONICA SLAVORUM EDITA A VENERABILI HELMOLDO PRESBITERO. De distinctione Slauorum. Capitulum I. Operae precium existimo in conscriptionis huius introitu aliqua de Slauorum prouinciis, natura, moribus hystorico prelibare compendio, quantis scilicet ante conuersionis gratiam errorum nexibus impliciti fuerint, ut per quantitatem morbi facilius agnoscatur efficacia diuini remedii. Slauorum igitur populi multi sunt habitantes in litore Balthici maris. Sinus huius maris ab occidentali occeano orientem uersus porrigitur. Appellatur ideo Balthicus, eo quod in modum balthei longo tractu per Schiticas regiones tendatur usque in Greciam, idemque mare barbarum seu pelagus Schiticum uocatur a gentibus, quas alluit, barbaris. Hoc mare multae circumsedent naciones. Dani siquidem ac Sueones, quos Northmannos uocamus, septentrionale litus et omnes in eo continent insulas. At litus australe Slauorum incolunt nationes, quorum ab oriente primi sunt Ruci, deinde Polani, habentes a septentrione Pruzos, ab austro Boemos et eos qui dicuntur Marahi siue Karinthi atque Sorabi. Quod si adieceris Ungariam in partem Slauaniae, ut quidam uolunt, quia nec habitu nec lingua discrepat, eo usque latitudo Slauicae linguae succrescit, ut pene careat estimatione. Omnes hee naciones preter Pruzos Christianitatis titulo decorantur. Diu enim est ex quo Rucia credidit. Rucia autem uocatur a Danis Ostrogard, eo quod in oriente positus omnibus abundet bonis. Haec etiam Chunigard dicitur, eo quod ibi sedes Hunorum primo fuerit. Huius metropolis ciuitas est Chue. Quibus autem doctoribus ad fidem uenerint, minime compertum habeo, nisi quod in omnibus obseruantiis suis Grecos magis quam Latinos imitari uidentur. Nam Rucenum mare breui (spatio) in Greciam transmittit. Pruci necdum lumen fidei cognouerunt, (tamen sunt) homines multis naturalibus bonis prediti, humanissimi erga necessitatem pacientes, qui etiam obuiam tendunt his qui in mari periclitantur uel qui a piratis infestantur et subueniunt eis. Aurum et argentum pro minimo ducunt, pellibus habundant peregrinis, quarum odor letiferum nostro orbi superbiae uenenum propinauit; et illi quidem uti stercora haec habent, ad nostram credo dampnationem, qui ad marturinam uestem anhelamus quasi ad summam beatitudinem. Itaque pro laneis indumentis, quos nos appellamus faldones, illi offerunt tam preciosos martures. Multa poterant dici de hoc populo laudabilia in moribus, si haberent solam fidem Christi, cuius predicatores inmaniter persecuntur. Apud illos martyrio coronatus est illustris Boemiae episcopus Adelbertus. Usque hodie profecto inter illos, cum cetera omnia communia sint cum nostris, solus prohibetur accessus lucorum et fontium, quos autumant pollui Christianorum accessu. Carnes iumentorum pro cibo sumunt, quorum lacte uel cruore utuntur in potu, ita ut inebriari dicantur. Homines hii cerulei, facie rubea et criniti. Preterea inaccessi paludibus, nullum inter se dominum pati uolunt. Ungarica gens ualidissima quondam et in armis strennua, ipsi etiam Romano imperio formidolosa. Nam post Hunorum atque Danorum strages tercia Ungarorum deseuit irruptio, omnia finitima regna uastans atque collidens. Collecto enim inmenso exercitu bellica manu omni Bawaria siue Sueuia potiti sunt. Preterea loca Reno contigua depopulati sunt; Saxoniam quoque usque ad occeanum Britannicum igne atque cruore compleuerunt. Quantis autem imperatorum laboribus et Christiani exercitus dispendio subneruati fuerint et diuinis legibus subacti, multorum habet noticia et publicae locuntur hystoriae. Charinthi confines sunt Bawaris, homines diuino cultui dediti, nec est ulla gens honestior et in cultu Dei et sacerdotum ueneratione deuocior. Boemia habet regem et uiros bellicosos, plena est ecclesiis et religione diuina. In duos disterminatur episcopatus, Pragensem et Olomucensem. Polonia magna Slauorum prouincia, cuius terminum in Ruciae regnum dicunt connecti, et diuiditur in octo episcopatus; quondam habuit regem, nunc autem ducibus gubernatur; seruit et ipsa sicut Boemia sub tributo imperatoriae maiestati. Est autem Polonis atque Boemis eadem armorum facies et bellandi consuetudo. Quociens enim ad externa bella uocantur, fortes quidem sunt in congressu, sed in rapinis et mortibus crudelissimi; non monasteriis, non ecclesiis aut cimiteriis parcunt. Sed nec alia ratione extraneis bellis implicantur, nisi condicionibus admissis, ut substantiae, quas sacrorum locorum tuicio uallauerit, direptionibus publicentur. Unde etiam contingit, ut propter auiditatem predarum amicissimis sepe abutantur ut hostibus, ob quod rarissime ad quaslibet bellorum necessitates asciscuntur. Haec de Boemis atque Polonis et ceteris orientalibus Slauis dicta sufficiant. [1,2] De ciuitate Vinneta. II. Ubi igitur Polonia finem facit, peruenitur ad amplissimam Slauorum prouinciam, eorum qui antiquitus Wandali, nunc autem Winithi siue Winuli appellantur. Horum primi sunt Pomerani, quorum sedes portenduntur usque ad Odoram. Est autem Odora ditissimus amnis Slauicae regionis et oritur in profundissimo saltu Marahorum, qui sunt ab oriente Boemiae, ubi et Albia sortitur principium. Nec longis ab inuicem distant spaciis, sed diuerso currunt meatu. Albia enim in occasum ruens primo impetu Boemos alluit cum Sorabis, medio cursu Slauos dirimit a Saxonibus, nouissimo Hammemburgensem parrochiam diuidens a Bremensi uictor occeanum ingreditur Britannicum. Alter fluuius, id est Odora, uergens in boream transit per medios Winulorum populos, diuidens Pomeranos a Wilzis. In cuius ostio, qua Balthicum alluit pelagus, quondam fuit nobilissima ciuitas Iumneta, prestans celeberrimam stacionem barbaris et Grecis, qui sunt in circuitu. De cuius preconio urbis, quia magna quaedam et uix credibilia recitantur, libet aliqua commemorare digna relatu. Fuit sane maxima omnium, quas Europa claudit, ciuitatum, quam incolunt Slaui cum aliis gentibus permixtis, Grecis et barbaris. Nam et aduenae Saxones parem cohabitandi licentiam acceperunt, si tantum Christianitatis titulum ibi commorantes non publicassent. Omnes enim usque ad excidium eiusdem urbis paganicis ritibus oberrarunt, ceterum moribus et hospitalitate nulla gens honestior aut benignior potuit inueniri. Ciuitas illa mercibus omnium nacionum locuples nichil non habuit iocundi aut rari. Hanc ciuitatem opulentissimam quidam Danorum rex maxima classe stipatus funditus euertisse refertur. Presto sunt adhuc antiquae illius ciuitatis monimenta. Ibi cernitur Neptunus triplicis naturae: tribus enim fretis alluitur illa insula, quorum aiunt unum esse uiridissimae speciei, alterum subalbidae, tercium motu furibundo perpetuis seuit tempestatibus. Sunt et alii Slauorum populi, qui inter Odoram et Albiam degunt longoque sinu ad austrum portenduntur, sicut Heruli uel Heueldi, qui sunt iuxta Habolam fluuium et Doxam, Leubuzi et Wilini, Stoderani cum multis aliis. Post Odorae igitur lenem meatum et uarios Pomeranorum populos ad occidentalem plagam occurrit Winulorum prouincia, eorum qui Tholenzi siue Redarii dicuntur; ciuitas eorum uulgatissima Rethre, sedes ydolatriae. Templum ibi magnum constructum demonibus, quorum princeps est Redegast. Simulachrum eius auro, lectus eius ostro paratus. Ciuitas ipsa nouem habet portas undique lacu profundo inclusas, pons ligneus transitum prebet, per quem tantum sacrificantibus aut responsa petentibus uia conceditur. Deinde uenitur ad Cyrcipanos et Kycinos, quos a Tholenzis et Rederis separat flumen Panis et ciuitas Dimine. Kycini et Circipani cis Panim, Tholenzi et Redari trans Panim habitant. Hii quatuor populi a fortitudine Wilzi siue Lutici appellantur. Ultra illos sunt Linguones et Warnaui. Hos secuntur Obotriti, ciuitas eorum Mikilinburg. Inde uersus nos Polabi, ciuitas eorum Racisburg. Inde transitur fluuius Trauena in nostram Wagirensem prouinciam. Ciuitas huius prouinciae quondam fuit Aldenburg maritima. Sunt et insulae Balthici maris, quae incoluntur a Slauis, quarum una Vemere uocatur. Haec opposita est Wairis, ita ut uideri possit (ab) Aldenburg. Altera insula, longe maior, est contra Wilzos posita, quam incolunt Rani, qui et Rugiani, gens fortissima Slauorum, qui soli habent regem, extra quorum sententiam nichil agi de publicis rebus fas est, adeo metuuntur propter familiaritatem deorum uel pocius demonum, quos maiori pre ceteris cultura uenerantur. Hii igitur sunt Winulorum populi diffusi per regiones et prouincias et insulas maris. Omne hoc hominum genus ydolatriae cultui deditum, uagum semper et mobile, piraticas exercentes predas, ex una parte Danis, ex altera Saxonibus infestum. Sepius igitur multisque modis magnorum imperatorum atque sacerdotum sollertia temptatum est, si gentes istae rebelles et incredulae possent aliquatenus ad agnicionem diuini nominis et credulitatis gratiam adduci. [1,3] Quomodo Karolus Saxones ad fidem conuertit. III. Inter omnes ergo strennuos Christianae fidei propagatores, qui pro fidei suae merito laudabilem adepti sunt principatum, gloriosissimus semper elucet Karolus, uir omnium scriptorum preconiis attollendus et in fronte statuendus eorum, qui pro Deo in partibus aquilonis laborauerunt. Ipse enim Saxonum gentem ferocissimam atque rebellem ferro perdomuit et Christianis legibus subegit. Saxones autem uel Thuringi itemque ceterae quae iuxta Renum sunt nationes ex antiquo Francis tributariae leguntur. Quibus deinde a regno eorum deficientibus Pipinus, genitor Karoli, bellum intulit, quod tamen filius maiore felicitate peregit. Longo igitur tempore bellum aduersus Saxones profligatum est, quod magna utrimque animositate, tamen maiori Saxonum quam Francorum dampno per continuos triginta tres annos gerebatur. Poterat siquidem cicius fieri, si Saxonum hoc pertinacia pateretur, qui libertatem armis tueri malentes Francorum terminos usque ad Renum uastabant. Nullis itaque fere annis a bello uacantibus, tandem Saxones ita profligati leguntur, ut ex hiis qui utrasque ripas Albiae incolunt decem milia hominum cum mulieribus et paruulis in Franciam translati sint. Et hic annus est diuturni Saxonum belli tricesimus tercius, quem Francorum hystorici ponunt memorabilem, scilicet Karoli imperatoris tricesimum septimum, quo Widekindus incentor rebellionis deposita tyrannide, imperio subiectus est baptizatusque est ipse cum aliis Saxonum magnatibus; et tunc demum Saxonia in prouinciam redacta est. Hac itaque in bellis uictoria potitus fortissimus Karolus non in se, sed in domino Deo exercituum confisus est, fortia gesta sua gratiae ipsius adiumentis attribuens. Qui etiam magna usus industria Saxonum populos, licet male meritos, statuit supernae mercedis intuitu omni debito censu absoluere atque pristinae libertati condonare, ne forte seruiciis aut tributis pregrauati ad rebellionis necessitatem et paganismi errores impellerentur. Porro ea condicio a rege proposita et ab ipsis suscepta est, ut abiecto demonum cultu Christianae fidei sacramenta susciperent essentque tributarii et sublegales domini Dei, omnium iumentorum suorum et fructuum culturae seu nutriturae suae (decimas) sacerdotibus legaliter offerentes et Francis adunati unus cum eis populus efficerentur. Diuisa est igitur Saxonia in octo episcopatus et dignissimis pastoribus subiecta, qui ad imbuendas rudes in fide animas uerbo et exemplo sufficerent. Quibus etiam huius uitae stipendia memoratus Cesar multo honore, plena denique munificentia prouidit. Perfectum est igitur in Saxonia nouellae plantationis opus et pleno uigore constabilitum. Sed et Fresonum agrestes ipso tempore receperunt Christianae fidei gratiam. Ex tunc igitur preparatum est iter predicatoribus uerbi Dei trans Albiam, ieruntque angeli ueloces annuntiare ewangelium pacis in uniuersam latitudinem aquilonis. Quo tempore, cum Slauorum quoque gentes Francorum imperio subicerentur, fertur Karolus Hammemburg ciuitatem Nordalbingorum, constructa ibidem ecclesia, Heridago cuidam sancto uiro, quem loci episcopum designauit, regendam commisisse, proponens eandem Hammemburgensem ecclesiam cunctis Slauorum Danorumque gentibus metropolim statuere. In qua re ad perfectum ducenda et mors Heridagi presbiteri et occupacio bellorum Karolum imperatorem, ne desiderata compleret, prepediuit. Idem enim uictoriosissimus princeps, qui omnia regna Europae subegerat, nouissimum cum Danis bellum suscepisse narratur. Nam Dani et ceteri qui trans Daniam sunt populi ab hystoricis Francorum Northmanni uocantur. Quorum rex Godefridus, iam antea Fresis, itemque Nordalbingis, Obotritis et aliis Slauorum populis tributo subactis, ipsi Karolo bellum minatus est. Haec dissensio maxime uoluntatem imperatoris de Hammemburg retardauit. Tandem extincto celitus Godefrido Hemming ei successit, patruelis eius, qui mox pacem cum imperatore faciens Egdoram fluuium accepit regni terminum. Nec multo post Karolus presenti uita decessit, uir tam in diuinis quam in humanis rebus probatissimus primusque, qui de Francorum regno ad imperium meruit prouehi. Nam cesarea dignitas, quae post Constantinum in Grecia, urbe scilicet Constantinopoli, multis etatibus laudabiliter uiguit, deficientibus inibi regalis prosapiae uiris, adeo concidisse dinoscitur, ut res publica, cui in primitiuo uigore insimul tres consules uel dictatores aut certe cesares uix sufficiebant, muliebri tandem condicione gubernaretur. Consurgentibus igitur undique aduersus imperium rebellibus, cum omnia pene Europae regna ab imperio defecissent, ipsa quoque mater orbis Roma finitimis bellis attereretur, nec esset defensor, placuit apostolicae sedi sollempne sanctorum adunari concilium et de generali necessitate commune participare consilium. Omnium ergo uotis, omnium laudatione insignis Francorum rex Karolus corona Romani imperii sublimatus est, eo quod ipse fidei merito et potestatis gloria nec non etiam bellorum uictoriis neminem in orbe uideretur habere consortem; atque in hunc modum cesareum nomen de Grecia translatum est in Franciam. [1,4] De diuisione regni. IIII. Postquam igitur Karolus Francorum rex et Romanorum imperator augustus cum magno bonorum fructu ad celos emigrauit, Loduicus filius eius ei successit in regnum. Qui paternis per omnia uotis concordans eadem liberalitate, qua pater eius, erga cultum domus Dei et omnem clerum usus est, amplissimas regni diuicias ad decorem et gloriam ecclesiae intorquens, in tantum ut episcopos, qui propter animarum regimen principes sunt celi, ipse eosdem nichilominus principes efficeret regni. Hic ubi super Hammemburg patris sui comperit uotum, communicato statim sapientum consilio sanctissimum uirum Anscarium, quem etiam aliquando ad Danos et Suedos predicatorem direxerat, Hammemburgensi ecclesiae ordinari fecit archiepiscopum, statuens eandem ciuitatem metropolim uniuersis borealibus populis, ut legatio uerbi Dei exinde uberius pullularet in omnes barbaras naciones. Quod et factum est. Nam Hammemburgensis ecclesiae pontificum instantia disseminatum est uerbum Dei in omnes Slauorum, Danorum siue Northmannorum populos et dissolutum est gelidum illud frigus aquilonis a calore uerbi Dei. Multis itaque diebus siue annis maximisque doctorum laboribus in gentibus his desudatum est; tanta enim fuit opacitas errorum et difficultas siluescentis ydolatriae, ut nec subito nec facile potuisset euinci. Sed et bellorum uariae tempestates post obitum piissimi Loduici latius emergentes uocacionem gentium non modice retardauerunt. Illo siquidem ex hac luce subtracto orta sunt intestina bella, quatuor scilicet filiis eius propter principatum contendentibus. Multa itaque inter fratres orta est discordia bellumque maximum, in quo, ut hystorici testantur, omnes Francorum gentes consumptae sunt. Tandem mediante papa Sergio discordia sedata est, regnumque diuisum est in quatuor partes, ita ut Lotharius maior natu cum Italia Romam, Lotharingiam cum Burgundia possideret, Loduicus Renum cum Germania, Karolus Galliam, Pipinus Aquitaniam. [1,5] De profectione sancti Anscarii in Suecia. V. Ea igitur tempestate, qua germana discordia maximos bellorum motus et diminucionem scisso imperio parturiuit, multos ad rebellionem oportunitas temporis adduxit. Inter quos primi uel precipui Danorum populi, uiribus et armis prepotentes, prius quidem Slauos, itemque Fresones tributis subiciunt, dehinc classe piratica per Renum subuecti Coloniam obsederunt, per Albiam Hammemburg funditus exciderunt. Inclita ciuitas et recens ecclesiae structura tota incendio disperiit, quin et Nordalbingorum prouincia et quicquid flumini contiguum fuit barbarorum direptionibus cessit. Saxonia magno terrore concussa est. Sanctus autem Anscarius Hammemburgensis archiepiscopus et ceteri predicatores in Slauiam siue in Daniam destinati magno persecutionis feruore sedibus suis pulsi sunt et usquequaque dispersi. Loduicus igitur, cui Germaniam cessisse supra dictum est, glorioso genitori suo nomine et pietate per omnia similis, defectum Hammemburgensis ecclesiae taliter resarcire studuit, ut Bremensis sedes, quae tunc defuncto pastore uacabat, Hammemburgensi ecclesiae adiceretur, essentque de cetero non duae parrochiae, sed una. Quia enim utraque ciuitas propter piratarum incursus plena fuit periculis, utile fuit unam alterius ope leuari atque foueri mutuo. Accepto igitur super hac re apostolicae sedis mandato ad effectum perducta sunt omnia, quae fuerant animo pii principis digesta. Unitaque est ecclesia Bremensis Hammemburgensi, et recepit sanctus Anscarius utramque regendam, factumque est unum ouile et unus pastor. Post non multum uero temporis, furore Danorum aliquantulum sopito, ceperunt reedificari diruta Hammemburgensis urbis, et Nordalbingorum populi ad proprias sedes reuersi sunt. Pontifex quoque Anscarius cesaris legacione functus regem Danorum frequenter adiit, ubi pro commodis utriusque regni et pacis stabilitate strennue agens multam apud regem, licet gentilem, familiaritatis gratiam pro fidei suae reuerentia consecutus est. Cui etiam (rex) facultatem attribuit ecclesiam statuendi in Sleswich et Ripe, prebita prius licentia, ne quis uolentes baptizari et Christianis legibus uti prepediret. Nec mora, sacerdotes ad hec explenda directi sunt. Procedentibus itaque sensim diuinae gratiae incrementis in gente Danorum cepit memoratus pontifex magno desiderio assurgere ad Sueonum conuersionem. Hoc iter arduum per se ipsum aggressus petiit litteras et nuntium regis Danorum, profectusque cum multis nauali itinere peruenit ad Byrcam principalem Suediae ciuitatem. Ubi multo fauore et leticia exceptus est fidelium, quos ipse quondam ante pontificatus honorem illo predicator directus Christo acquisierat, obtinuitque apud regem, ut uolentibus Christianitatis assumere titulum libera pateret facultas. Dato ergo in Suedia episcopo et sacerdotibus, qui uice sua diuinas res et populi salutem curarent, et singulos ad fidei perseuerantiam adortatus, reuersus est ad propriam sedem. Ab eo igitur tempore iactum semen uerbi Dei in populis Danorum atque Sueonum uberius fructificare cepit. Quamuis enim in eisdem gentibus multi postmodum tiranni surrexerint, qui crudelitatem suam non solum in Christicolas suae gentis, sed etiam in exteras naciones extenderint, datur tamen intelligi Christianitatis titulum post primum fundacionis suae tempus in Dania siue Suedia eo usque conualuisse, ut, et si persecucionum procellis impellentibus aliquando titubauerit, numquam tamen penitus exciderit. [1,6] De conuersione Ruianorum. VI. Inter omnes autem borealium nacionum populos sola Slauorum prouincia remansit ceteris durior atque ad credendum tardior. Sunt autem multi, ut supra dictum est, Slauorum populi, quorum hii qui dicuntur Winuli siue Winithi magna ex parte respiciunt Hammemburgensem parrochiam. Nam preter honorem metropolitanae sedis, qua omnes naciones siue regna complectitur aquilonis, habet utique Hammemburgensis ecclesia prescriptos terminos suae parrochiae, ultimam scilicet partem Saxoniae, quae est trans Albiam et dicitur Nordalbingia, continens tres populos, Thethmarcos , Holsatos, Sturmarios. Inde extenduntur termini ad Winithos, eos scilicet qui dicuntur Wagiri, Obotriti, Kycini, Circipani, et usque ad flumen Panim et urbem Dimin. Ibi est limes Hammemburgensis parrochiae. Non caret igitur admiracione, quod dignissimi presules et ewangelici predicatores, Anscarius, Reimbertus et sextus in ordine Unni, quorum in conuersione gentium ingens claruit studium, Slauorum curam tantopere dissimulauerint, ut nec per se nec per ministros aliquem in eis fructum fecisse legantur. Effecit hoc, ut estimo, populi huius inuincibilis duricia, non autem predicatorum torpor, quibus animus circa uocationem gentium adeo fuit affectus, ut nec opibus nec uitae pepercerint. Tradit enim ueterum antiqua relacio, quod temporibus Loduici secundi egressi fuerint de Corbeia monachi sanctitate insignes, qui Slauorum salutem sitientes impenderunt se ipsos ad subeunda pericula et mortes pro legacione uerbi Dei. Peragratisque multis Slauorum prouinciis peruenerunt ad eos qui dicuntur Rani siue Rugiani et habitant in corde maris. Ibi fomes est errorum et sedes ydolatriae. Predicantes itaque uerbum Dei cum omni fiducia omnem illam insulam lucrati sunt, ubi etiam oratorium fundauerunt in honorem domini ac saluatoris nostri Iesu Christi et in commemoracionem sancti Viti, qui est patronus Corbeiae. Postquam autem, permittente Deo mutatis rebus, Rani a fide defecerunt, statim pulsis sacerdotibus atque Christicolis religionem uerterunt in supersticionem. Nam sanctum Vitum, quem nos martirem ac seruum Christi confitemur, ipsi pro Deo uenerantur, creaturam anteponentes creatori. Nec est aliqua barbaries sub celo, quae Christicolas ac sacerdotes magis exorreat; solo nomine sancti Viti gloriantur, cui etiam templum et simulachrum amplissimo cultu dedicauerunt, illi primatum deitatis specialiter attribuentes. De omnibus quoque prouinciis Slauorum illic responsa petuntur et sacrificiorum exhibentur annuae soluciones. Sed nec mercatoribus, qui forte ad illas sedes appulerint, patet ulla facultas uendendi uel emendi, nisi prius de mercibus suis deo ipsorum preciosa quaeque libauerint, et tunc demum mercimonia foro publicantur. Flaminem suum non minus quam regem uenerantur. Ab eo igitur tempore, quo primo fidei renuntiauerunt, haec supersticio apud Ranos perseuerat usque in hodiernum diem. [1,7] Persecucio Northmannorum. VII. Sane populis Slauorum et ceteris gentibus fide imbuendis graue ab inicio prebuit irritamentum ea bellorum tempestas, quae Northmannis tumultuantibus in toto pene deseuit orbe. Porro Northmannorum exercitus collectiuus fuit de fortissimis Danorum, Sueonum, Norueorum, qui tunc forte sub uno principatu constituti primo omnium Slauos, qui pre manibus erant, miserunt sub tributum, deinde cetera finitima regna terra marique uexabant. Quibus profecto non parum addiderat uirium ea Romani imperii diminutio, qua, ut supra dictum est, post tempora senioris Loduici prius quidem intestinis est bellis exhaustum, postea in quatuor diuisum portiones totidem gubernabatur regulis. Constat igitur ipso tempore Northmannos per Ligerim Thuronis succendisse, per Sequanam Parisios obsedisse, Karolum regem timore compulsum terram eis dedisse ad habitandum, quae a Northmannis possessa Northmandiae nomen accepit. Deinde Lotharingia uastata et subacta est Fresia. Noster autem Loduicus, rex scilicet Germaniae, Northmannos federibus siue preliis hoc modo retinuit, ut, cum Franciam totam uastauerint, regnum eius uel minime nocuerint. Post cuius mortem effera barbaries laxis regnabat habenis. Nam Boemi, Surabi, Susi et ceteri Slaui, quos ipse tributis subiecerat, tunc seruitutis iugum excusserunt. Tunc etiam Saxonia uastata est a Northmannis siue Danis, Bruno dux occisus cum duodecim comitibus, Theodericus et Marquardus episcopi obtruncati. Tunc Fresia depopulata, Traiectum ciuitas excisa. Tunc piratae Coloniam et Treueros incenderunt, Aquisgrani palacium stabulum equis suis fecerunt. Mogontia propter metum barbarorum instaurari cepit. Karolus adolescens, filius Loduici ipso tempore Roma rediens cum grandi exercitu Northmannos iuxta Mosam fluuium apprehendit. Quos obsidione coartans quintodecimo tandem die ad deditionem compulit. Captos igitur tyrannos Danorum non ea qua decuit hostes Dei seueritate ultus est, sed ad diutinam deiectionem et grauem ecclesiae ruinam parcens impiis, accepto ab eis iureiurando et federis condicione, amplissime donatos a se abire permisit. At illi regis adolescentis inertiam irridentes, ubi noxia libertate potiti sunt, rursum in unum conglobati tantas strages dederunt, ut crudelitas modum excesserit. Quid multa? Urbes cum ciuibus, episcopi cum toto grege simul obruti sunt, ecclesiae illustres cum fidelium caterua simul incensae sunt. Quam ob rem Karolus accusatus in curia et ob stulticiam regno depositus Arnulfum germani sui filium accepit successorem. Qui congregato exercitu fines adiit Danorum eosque multis grauibusque preliis ad internicionem usque deleuit. Bellum celitus administratum est, siquidem centum milibus paganorum prostratis in bello uix unus de Christianis cecidisse repertus est. Et ita extincta est persecucio Northmannorum, Domino uindicante sanguinem seruorum suorum, qui iam per annos septuaginta effusus est. Haec autem acta sunt tempore Adelgarii archiepiscopi, qui fuit successor beati Reimberti et tercius a beato Anscario. Defuncto Adelgario successit ei Hogerus in cathedram, post hunc Reinwardus. In regum quoque successione post Arnulfum regnauit Loduicus puer. In isto Loduico Magni Karoli finitur prosapia. Hic postmodum regno depositus Conradum Francorum ducem habuit successorem. [1,8] Irruptio Ungarorum. Capitulum octauum. Itaque regnante Conrado orta est Ungarorum grauis irruptio, qui non solum nostram Saxoniam aliasque cis Renum prouincias, uerum etiam trans Renum Lotharingiam et Franciam demoliti sunt. Tunc incensis ecclesiis cruces a barbaris truncatae et ludibrio habitae, sacerdotes ante altaria trucidati, clerus uulgo mixtus aut interfectus aut in captiuitatem ductus. Cuius signa furoris ad nostram durauerunt etatem. Dani quoque Slauos auxilio habentes, primo Nordalbingos, deinde Transalbianos Saxones uastantes, magno Saxoniam terrore quassabant. Apud Danos eo tempore Worm regnauit, crudelissimus, inquam, uermis et Christianis non mediocriter infestus. Ille Christianitatem quae in Dania fuit prorsus demolire molitus sacerdotes a finibus suis depulit, plurimos etiam per tormenta necauit. At uero Heinricus rex, filius Conradi, iam tunc a puero timens Deum et in eius misericordia omnem ponens fiduciam, Ungaros quidem maximis preliis triumphauit, Boemos et Surabos ab aliis regibus edomitos et ceteros Slauorum populos uno grandi prelio ita percussit, ut ceteri, qui perpauci remanserant, et regi tributum et Deo Christianitatem ultro promitterent. Deinde cum exercitu Daniam ingressus Worm regem primo impetu adeo perterruit, ut imperata se facere mandaret et pacem supplex deposceret. Sic Heinricus rex uictor apud Sleswich, quae nunc Heidebo dicitur, regni terminos ponens, ibi et marchionem statuit et Saxonum coloniam habitare precepit. Videns igitur sanctissimus archiepiscopus Unni, qui Reinwardo successit in cathedram, misericordia Dei nostri et uirtute regis Heinrici Danorum Slauorumque pertinaciam esse edomitam ostiumque fidei in gentibus apertum esse, omnem suae diocesis latitudinem elegit per se ipsum circuire. Multis igitur religiosis comitatus peruenit ad Danos, ubi tunc crudelissimus Worm regnauit; et illum quidem pro ingenita flectere nequiuit seuicia, filium autem Haroldum conuertit et fidelem Christo perfecit, ita ut Christianitatem, quam pater eius semper odio habuit, ipse seruari publice permiserit, quamuis ipsemet baptismi sacramentum nondum perceperit. Ordinatis itaque in regno Danorum per singulas ecclesias sacerdotibus sanctus Dei multitudinem credentium commendasse fertur Haroldo. Cuius etiam fultus adiutorio et legato omnes insulas Danorum penetrauit, ewangelizans uerbum Dei et fideles, quos inuenit illic captiuos, in Christo confortans. Deinde uestigia secutus magni predicatoris Anscarii, remigans mare Balthicum, non sine labore peruenit ad Byrcam principalem Suediae ciuitatem, quo iam post obitum sancti Anscarii nemo doctorum annis septuaginta uenire ausus est preter solum, ut legimus, Reimbertum. Est autem Byrca opidum Gothorum celeberrimum, in medio Suediae positum, quod tractus quidam Balthici maris alluit, reddens portum optabilem, quo omnes Danorum, Norueorum itemque Slauorum ac Semborum naues aliique Scithiae populi pro diuersis commerciorum necessitatibus sollempniter conuenire solent. In eo igitur portu confessor Domini egressus insolita populos appellare cepit legacione. Quippe Sueones et Gothi propter uaria temporum pericula et regum cruentam feritatem Christianae religionis penitus obliti fuerunt, sed fauente gratia Dei a sancto patre Unni denuo ad fidem reuocati sunt. Perfecto igitur legacionis suae ministerio, cum iam redire disponeret ewangelista Dei, egritudine correptus apud Byrcam fessi corporis sarcinam deposuit. Obiit autem peracto boni certaminis cursu anno dominicae incarnacionis nongentesimo XXX-o sexto. Cui successit in cathedra uenerabilis Adheldagus. [1,9] Conuersio Haroldi. Capitulum nonum. Eodem quoque anno contigit gloriosum imperatorem Heinricum migrare de hac uita, et constitutus est in regnum filius eius Otto, cognomento Magnus. Qui cum regnare cepisset, multas perpessus est iniurias a fratribus suis. Rex quoque Danorum, qui patri eius fuit tributarius, reiecto seruitutis iugo arma corripuit pro libertate. Et primo omnium marchionem, qui erat apud Sleswich, quae alio nomine Heidebo dicitur, cum legatis regis Ottonis obtruncauit, omnem Saxonum coloniam, quae ibidem erat, funditus extinguens. Slaui etiam nouas res affectantes nichilominus rebellare moliti sunt, multis terroribus Saxonum confinia pulsantes. Rex igitur Otto diuino fultus auxilio, ubi primum de insidiis fratrum suorum liberatus est, fecit iudicium et iusticiam populo suo. Deinde postquam omnia pene regna, quae post mortem Karoli defecerant, suo subiugauit imperio, in Danos arma corripuit. Transgressus igitur cum exercitu fines Danorum, qui olim fuerant apud Sleswich, ferro et igne uastauit omnem regionem usque ad mare nouissimum, quod Northmannos dirimit a Danis, et usque in presentem diem a uictoria regis Ottensund dicitur. Cui regredienti Haroldus rex apud Sleswich bellum intulit. In quo utrisque uiriliter concertantibus Saxones uictoria potiti sunt, et Dani terga uertentes ad naues cesserunt. Tandem condicionibus ad pacem inclinatis Haroldus Ottoni subicitur et ab eo regnum suscipiens Christianitatem in Dania recipere spopondit. Nec mora, baptizatus est ipse Haroldus cum uxore sua Gunnild et filio paruulo, quem rex noster a sacro fonte susceptum Sueinotto appellauit. Eo tempore Dania plenarie recepit fidem et diuisa in tres episcopatus Hammemburgensi metropoli subiecta est. Igitur beatissimus Adheldagus primus ordinauit episcopos in Daniam, et ex eo tempore Hammemburgensis ecclesia cepit habere suffraganeos. Et haec quidem inicia celestis misericordiae secutum est tale incrementum, ut ab illo tempore usque in hodiernum diem ecclesiae Danorum multiplici borealium gentium fructu redundare uideantur. His rite peractis in Dania fortissimus Otto rex conuertit exercitum ad subiugandos Slauorum rebelles. Quos pater eius uno grandi bello domuerat, ipse tanta deinceps uirtute constrinxit, ut tributum et Christianitatem pro uita simul et patria libenter offerrent uictori, baptizatusque est totus gentilium populus, ecclesiae in Slauania tunc primum constructae. De quibus rebus suo loco, ut gesta sunt, oportunius aliqua scribenda sunt. [1,10] De duce Hermanno. Capitulum X. Post haec autem, cum rex uictoriosissimus Otto ad liberandam sedem apostolicam uocaretur in Italiam, consilium fertur habuisse, quem post se uicarium potestatis relinqueret ad faciendam iusticiam in his partibus, quae barbaris confines sunt terminis. Nondum enim post tempora Karoli propter ueteres illius gentis sediciones Saxonia ducem accepit nisi cesarem. Ne igitur in regis absentia Dani siue Slaui noui aliquid molirentur, rex necessitate persuasus Heremanno primum tutelae uicem in Saxonia commisit. De quo uiro et progenie uiri, quoniam nostris temporibus multum inualuerunt , aliqua commemorare necessarium duxi. Vir iste pauperibus ortus natalibus primo, ut aiunt, septem mansis totidemque manentibus ex hereditate patrum fuit contentus. Deinde, quod erat acris ingenii decorisque formae, cum pro merito fidei et humilitatis, quam dominis et paribus exhibuit, facile notus in palacio, ad familiaritatem ipsius regis (peruenit). Qui comperta iuuenis industria suscepit eum in numero ministrorum, deinde nutricium precepit esse filiorum, mox etiam succedentibus prosperis commisit ei uices prefectorum. In quibus officiis strennue administratis dicitur manentes suos pro furto in iudicio delatos data sententia simul omnes dampnasse ad mortem. Cuius nouitate facinoris et tunc carus in populo et clarissimus deinceps factus est in palacio. Postquam uero ducatum Saxoniae meruit, iudicio et iusticia gubernauit prouinciam et in defensionem ecclesiarum sanctarum studiosus permansit usque in finem. Igitur tali uiro piissimus rex uicem suam in hac regione commendans in Italiam discessit. Ubi rex habito concilio episcoporum Iohannem papam, cui Octauianus cognomentum erat, multis accusatum criminibus deponi fecit, quamuis absentem - nam fuga iudicium subterfugerat -, et in locum eius protum Leonem ordinari fecit. A quo ipse mox coronatus imperator et augustus a populo Romano consalutatus est anno regni eius XX°VIII°; post coronatum Romae Karolum centum quinquaginta tres anni fluxerunt. Eo tempore imperator cum filio quinquennium in Italia commoratus filios Beringarii debellauit Romamque pristinae reddidit libertati. Reuersus ergo in patriam omne studium intorsit ad gentium uocacionem, precipue uero Slauorum, quod etiam pro sententia eius ita euenit, Deo cooperante et piissimi regis dexteram in omnibus corroborante. [1,11] De Alberto archiepiscopo. Capitulum XI. Subactis autem Christianaeque fidei copulatis Slauorum gentibus Magnus Otto inclitam urbem Magdeburg super ripas Albiae fluminis condidit, quam Slauis metropolim statuens Adhelbertum summae sanctitatis uirum ibidem consecrari fecit archiepiscopum. Is primus in Magdeburg ordinatus duodecim annis strennue pontificatum administrauit multosque Slauorum populos illic predicando conuertit. Cuius ordinatio facta est anno imperatoris XXXV-o, et sunt anni post ordinacionem sancti Anscarii CXXX septem. Magdeburgensi autem archiepiscopatui subiecta est tota Slauania usque ad Penem fluuium; episcopatus suffraganei quinque, quorum Merseburg et Cicen super Salam fluuium conditae, Misna uero super Albiam, Brandenburg et Hauelberg interius uadunt. Sextus episcopatus Slauaniae est Aldenburg. Hunc episcopatum sicut et ceteros imperator Otto Magdenburgensi primum subicere decreuerat, quem tamen postmodum Adheldagus Hammemburgensis episcopus requisiuit, eo quod terminis suae ecclesiae antiquis imperatorum priuilegiis esset circumscriptus. [1,12] De Marcone episcopo. Capitulum XII. Est autem Aldenburg, ea quae Slauica lingua Starigard, hoc est antiqua ciuitas, dicitur, sita in terra Wagirorum, in occiduis partibus Balthici maris, et est terminus Slauiae. Haec autem ciuitas siue prouincia fortissimis quondam incolebatur uiris, eo quod in fronte tocius Slauiae posita contiguos haberet Danorum siue Saxonum populos et omnes bellorum motus ipsi aut primi inferrent aut aliis inferentibus exciperent. Tales autem in eis quandoque reguli fuisse probantur, qui omni Obotritorum siue Kycinorum et eorum qui longe remotiores sunt dominio fuerint potiti. Conclusa igitur atque subneruata, ut supra dictum est, omni Slauorum prouincia, urbs nichilominus Aldenburg ad fidem conuersa est et facta est numero fidelium copiosissima. Huic urbi precellentissimus cesar pontificem dederat uenerabilem uirum Marconem, subdens ei omnem Obotritorum prouinciam usque ad Penem fluuium et urbem Dimine. Preterea ciuitatem opinatissimam Sleswich, quae alio nomine Heidibo dicitur, eiusdem curae delegauit. Eo enim tempore Sleswich cum prouincia adiacente, quae scilicet a lacu Slya ad Egdoram fluuium portenditur, Romano imperio subiacebat, habens terram spaciosam et frugibus fertilem, sed maxime desertam, eo quod inter occeanum et Balthicum mare sita crebris insidiarum iacturis attereretur. Postquam autem misericordia Dei et uirtute Magni Ottonis matura pax omnia possedit, ceperunt habitari deserta Wagricae et Sleswicensis prouinciae, nec ullus iam angulus relictus fuerat, qui non esset conspicuus urbibus et uicis, plerisque etiam monasteriis. Adhuc restant antiquae illius habitacionis pleraque indicia, precipue in silua, quae ab urbe Lutilinburg per longissimos tractus Sleswich usque protrahitur, cuius uasta solitudo et uix penetrabilis inter maxima siluarum robora sulcos pretendit, quibus iugera quondam fuerant dispertita. Urbium quoque seu ciuitatum formam structura uallorum pretendit. In plerisque etiam riuis qui propter molendina stipandis aquis aggeres congesti sunt ostendunt omnem illum saltum a Saxonibus quondam inhabitatum. Primus igitur, ut dixi, huic nouellae plantacioni episcopus Marco prefuit, qui populos Wagirorum siue Obotritorum sacro baptismatis fonte lauit. Quo defuncto, Sleswich singulari pontifice honorata est. Aldenburgensem sedem suscepit regendam uenerabilis uir Ecwardus, qui multos Slauorum conuertit ad Dominum. Ordinatus est a sancto Adeldago Hammemburgensi archiepiscopo. Creuit autem populus fidelium, nec fuit aliquid, quod nouellae ecclesiae aduersaretur, omni tempore Ottonum. Horum tres fuisse comperi omnes pari deuocione erga Slauorum uocacionem affectos. Et repleta est omnis Wagirorum, Obotritorum siue Kycinorum prouincia ecclesiis et sacerdotibus, monachis et Deo dicatis uirginibus. Porro Aldenburgensis ecclesia dedicata fuit in commemoracione sancti Iohannis baptistae, existens honore matricis ecclesiae insignis. Michilinburgensis uero ecclesia fuit constructa in honore principis apostolorum Petri, continens monasterium uirginum. Fuerunt preterea Aldenburgenses pontifices admodum honorabiles erga regulos Slauorum, eo quod munificentia magni principis Ottonis cumulati essent temporalium rerum affluentia, unde possent copiose largiri et fauorem sibi populi consciscere. Dabatur autem pontifici annuum de omni Wagirorum siue Obotritorum terra tributum, quod scilicet pro decima imputabatur, de quolibet aratro mensura grani et XL resticuli lini et XII nummi puri argenti. Ad hoc unus nummus, precium colligentis. Slauicum uero aratrum par boum aut unus conficit equus. De urbibus uero aut prediis aut curtium numero, quae ad possessionem pontificis pertinebant, non est huius operis explanare, eo quod uetera in obliuionem uenerint, et ecce noua sunt omnia. [1,13] De Wagone episcopo. Capitulum XIII. Anno igitur regni sui XXX'VIII', imperii XI', magnus princeps Otto, domitor omnium septentrionis nacionum, feliciter migrauit ad Dominum et sepultus est in ciuitate sua Magdeburg. Cui filius Otto medianus succedens per X annos strennue gubernauit imperium. Is statim Lothario et Karolo Francorum regibus subactis, cum in Calabriam bellum transferret, a Sarracenis et Grecis uictor et uictus apud Romam discessit. Illi tercius Otto, cum adhuc esset puer, in regnum substitutus annos X et VIII' forti et iusto sceptrum ornauit imperio. Eodem tempore Hermannus dux Saxonum obiens heredem suscepit filium Bennonem, qui etiam uir bonus et fortis memoratur, excepto quod degenerans a patre populum rapina grauauit. Apud Aldenburg defuncto Ecwardo successit Wago. Hic in summa prosperitate inter Slauos degens sororem fertur habuisse speciosam, quam appetiit regulus Obotritorum nomine Billug. Cumque allegacionibus crebris pontificem super hoc negocio conuenisset, quidam familiarium episcopi petitionem incauta uerborum iniuria repulerunt, dicentes iniustum esse pulcherrimam uirginem agresti et inculto uiro copulare. Quam ille contumeliam dissimulacione repressit et amoris stimulo concitatus preces iterare non destitit. Timens autem episcopus, ne ecclesiae nouellae grauius aliquid exinde emergeret, postulacioni eius fauore concurrit, data ei sorore sua in coniugio. Procreauit autem ex ea filiam nomine Hodicam, quam pontifex, auunculus eius, monasterio uirginum contraditam et sacris litteris edoctam abbatissam prefecit uirginibus, quae degebant Mikilinburg, cum tamen necdum peruenisset ad annos. Quod utique frater eius Missizla egre tulit, odio, licet occulto, concitatus Christianae religionis, timens etiam, ne hoc exemplo peregrinus mos illis in partibus inolesceret. Patrem autem frequenter coarguit, quasi qui mente alienatus superuacuas diligeret adinuentiones nec timeret patriis derogare legibus, prius quidem ducens uxorem Teutonicam, deinde filiam suam monasticae clausurae contradens. Cumque his uerbis patrem sepius exacueret, ille cepit sensim flecti animo iamque cogitare de acceptae coniugis repudio et de mutacione rerum. Sed conatus eius timor repressit, eo quod grauium causarum introitus semper sint difficiles, uirtus quoque Saxonum admodum esset formidabilis. Necesse enim fuit repudiata sorore pontificis et diuinis rebus pessundatis statim ad bella ueniri. [1,14] De dolo Billug. Capitulum XIIII. Quadam igitur die contigit pontificem uenire in ciuitatem Obotritorum Mikilinburg uisitacionis gratia, quo etiam Billug cum primoribus occurrerat, excepturus eum simulata deuocione. Episcopum itaque publicis causis intentum sepedictus Obotritorum regulus palam alloquitur: 'Magnas pietati tuae, pater uenerabilis, debeo gratulaciones, licet me ad has exsoluendas nequaquam sufficere ipse recognoscam. Priuata enim beneficia, quae michi inpendisti, quia multiplicia sunt et prolixo sermone egent, ad presens differo, generale tocius prouinciae bonum commemorare compellor. Sollicitudo enim tua super ecclesiarum instauracione et animarum salute omnibus manifesta est; sed nec latet, quantas principum offensas tua prouidentia fregisti, ut cum pace et tranquillitate in gratia principum consistere possimus. Honori igitur tuo, si expostulati fuerimus, et nos et nostra incunctanter impendemus. Peticionem autem paruulam apud te deponere non dubito: ne confundas faciem meam. Est apud Obotritos pontificale tributum, quod pro decima imputatur, de quolibet scilicet aratro, quod duobus bobus aut uno constat equo, mensura grani et XL restes lini et XII nummi probatae monetae; preterea unus nummus, qui debetur colligenti. Hoc me rogo permittas colligere deputandum stipendiis neptis tuae, filiae scilicet meae. Quod ne forte ad tui iniuriam et annonae tuae diminucionem rogare uidear, adicio possessioni tuae in singulis urbibus, quae sunt in terra Obotritorum, uillas, quas ipse elegeris, exceptis his, quae ad ius pontificale imperatoria iam dudum concessione peruenerunt'. Pontifex igitur non aduertens callidissimi hominis dolum uerborum coloribus adumbratum, reputans etiam nichil sibi officere concambium, sine mora peticioni eius annuit. Ipse quidem uillas amplissimae possessionis accepit, tributum uero, quod supra memoraui, genero suo ad manus filiae ipsius colligendum resignauit; aliquandiu etiam apud Obotritos commoratus predia colonis exercenda distribuit ordinatisque omnibus in terram Wagirorum reuersus est. Ibi enim statio oportunior fuit et extra pericula posita, eo quod Slauorum animi naturaliter sint infidi et ad malum proni ideoque cauendi. Habuitque preter alias curtes duas nobiles, apud quas sepius pontifex diuersatus est, unam in uilla publica quae dicitur Buzu, alteram super fluuium Trabenam in loco qui dicitur Nezenna, ubi etiam fuit oratorium et caminata murato opere facta, cuius fundamenta ego adolescentulus uidi, eo quod non fuerint longe a radice montis, quem antiqui Eilberch, moderni propter castellum impositum Sigeberch appellant. Post multos igitur dies, cum pontifex Wago alias occupatus terram Obotritorum rarius inuiseret, supradictus Billug una cum filio suo Missizla oportunitatem nactus dolum, quem erga dominum et pastorem suum conceperat, paulatim detexit, cepitque possessiones episcopales, quas sibi ut fideli et affini suo tuendas episcopus commendauerat, occultis uastare latrociniis et subintromittere seruos suos, qui colonis equos et ceteras substantias furtim auferrent. Conatus enim illius ad id usque processit, ut episcopum sicut decimarum iure sic possessionibus eximeret, perturbatoque capite cultus Dei facilius pateret exterminio. Tandem igitur pontifex ueniens in prouinciam Obotritorum ibique habita cum colonis inquisicione deprehendit ad liquidum, quorum machinamentis tanta possessioni suae inmitterentur latrocinia. Permotus itaque, quod non mirum, stupore simul et timore, eo quod atrocissimos insidiatores inuenisset eos, quos putabat amicissimos, iamque presentiens nouellae plantacionis defectionem, multum cepit fluctuare animo. Recurrens autem ad id, quod pro tempore tutius uidebatur consilium, temptare cepit, si forte uerbis suasibilibus mederi posset morbo paulatim subrepenti, multisque generum blandiciis mulcere cepit, ut a ceptis desisteret, neue possessiones ecclesiasticas predonibus depascendas exponeret; prouenturam sibi, si non resipuerit, non solum offensam diuinitatis, sed et maiestatis imperatoriae. Ille obiectionibus dolos prestruens respondet nunquam se erga dominum et patrem suum tantam admisisse inposturam, circa quem animum habuerit optime semper affectum; si quid autem forefactum fuisset, latronum hoc insidiis contigisse, qui de Ranis siue Wilzis commeantes forte nec suis parcerent; se quidem ad hos cohibendos consilio et auxilio libenter affuturum. Facile igitur persuasum est simplici uiro concepta opinione desistere. Postquam autem accepta satisfactione pontifex abcessit, illi statim rupta pollicitacione ad cepta deuoluti sunt flagicia furtisque uillarum incendia copulauerunt, preterea colonis omnibus, qui ad ius episcopi pertinebant, nisi quantocius predia desererent, mortem interminati sunt. Sicque possessiones illas desolacio in breui consecuta est. Accessit his malis, quod idem Billug matrimonii sui iura corrupit, repudiata scilicet sorore pontificis. Fuit haec causa inimiciciarum precipua occasio, ceperuntque res ecclesiasticae paulatim titubare. Nec fuit, unde status nouellae ecclesiae ad plenum posset conualescere, eo quod Magnus Otto iam pridem uita presenti decessisset, medius quoque necnon et tercius Otto bellis Italicis essent occupati, et ob hanc causam Slaui temporis oportunitate freti non solum diuinis legibus, sed et imperatoriis iussis cepissent paulatim obniti. Solus Saxoniae dux Benno aliquam dominationis umbram, licet tenuem, pretendere uidebatur, cuius respectu Slauorum impetus retardati sunt, ne aut fidei Christianae renuntiarent aut arma corriperent. Wagone igitur facto de medio Ezico successit in cathedram. Iste suscepit ordinem a sanctissimo Adeldago Hammemburgensi archiepiscopo. Quatuor ergo pontifices ante excidium Aldenburgensis ecclesiae extitisse comperimus, uidelicet Marconem, Ecwardum, Wagonem, Eziconem, quorum tempore Slaui in fide perstiterunt. Ecclesiae in Slauania ubique erectae sunt, monasteria uirorum ac mulierum Deo seruientium constructa sunt plurima. Testis est magister Adam, qui gesta Hammemburgensis ecclesiae pontificum disertissimo sermone conscripsit, qui cum commemoret Slauaniam in duo de XX pagos dispertitam, affirmat absque tres omnes ad Christi fidem conuersos. [1,15] De Suein rege Danorum. Capitulum XV. Eodem quoque tempore Bolizlaus Polenorum christianissimus rex confederatus cum Ottone tercio omnem Slauiam, quae est ultra Odoram, tributis subiecit, sed et Ruciam et Pruzos, a quibus passus est Adelbertus episcopus. Cuius reliquias tunc Bolizlaus transtulit in Poloniam. Principes Slauorum, qui Winuli siue Winithi dicuntur, fuerunt eo tempore Missizla, Naccon et Sederich, sub quibus pax continua fuit, et Slaui sub tributo seruierunt. Nec pretereundum uidetur, quod idem Missizlaus Obotritorum princeps Christum palam confitens, sed clam persequens, sororem suam, Deo dicatam uirginem Hodicam, monasterio uirginum quod erat Mikilinburg subtraxit eamque cuidam Bolizlao incestissimo sociauit coniugio; ceteras uirgines, quae ibidem repertae sunt, aut militibus suis nuptum tradidit aut in terram Wilzorum siue Ranorum transmisit, sicque monasterium illud desolacio consecuta est. Siquidem in diebus illis permittente Deo propter peccata hominum perturbata est apud Danos et Slauos tranquillitas, et pulchris diuinae religionis incrementis inimicus homo superseminare zizania conatus est. Apud Danos enim Sueinotto filius christianissimi regis Haroldi, dyabolico spiritu inflammatus, multas aduersus patrem molitus est insidias, cupiens eum quasi longeuum et minus ualidum regno priuare et opus diuinae plantacionis de finibus Danorum penitus exterminare. Haroldus autem, ut supradictum est, primum quidem gentilis, deinde magni patris Unni doctrina ad fidem Christi conuersus, tanta se erga Dominum deuocione exercuit, ut non surrexerit similis ei inter omnes reges Danorum, qui tantam aquilonis latitudinem ad fidem diuinae cognicionis traxerit et omnem terram ecclesiis et sacerdotibus fecerit esse insignem. Huius uiri industria in diuinis quidem rebus fuit eximia, tamen etiam in mundana sapientia. In his uidelicet, quae ad regni gubernacionem pertinere uidentur, adeo claruit, ut leges et iura statuerit, quae pro auctoritate uiri non solum Dani, sed et Saxones adhuc hodie seruare contendunt. Concitantibus igitur his qui Deo seruire et pace regi detrectabant, Dani unanimi conspiratione Christianitatem abdicarunt et statuentes impium Suein in regnum patri eius Haroldo bellum indicunt. Qui licet ab inicio regni sui semper spem suam in Deo posuerit, uel tunc maxime Domino commendauit euentum rei, non tam dolens sua pericula quam filii delictum et ecclesiae angustias. Cernens enim tumultum non posse sedari sine prelio arma sumpsit inuitus, adhortantibus his qui Domino ac regi suo fidem inuiolatam exhibere nitebantur. Ventum est igitur ad bellum. In quo conflictu uicta est pars Haroldi, cecideruntque uulnerati multi. Ipse uero Haroldus grauiter sauciatus fugit ex acie ascensaque naui elapsus est ad ciuitatem opinatissimam Slauorum nomine Iumnetam. Ubi preter spem, quia barbari erant, humane receptus, post aliquot dies ex eodem uulnere deficiens, in Christi confessione migrauit, asscribendus non solum inter Deo dignos reges, sed etiam inter gloriosos martyres. Regnauit autem annis L. Quo defuncto Suein regno potitus in sua crudelitate seuire cepit, grauissimam in Christianos persecucionem exercens. Consurrexeruntque omnes iniqui in finibus aquilonis gaudentes uel tunc patere locum maliciae suae, bellis scilicet et perturbationibus, ceperuntque finitima regna uexare terra marique. Primum ergo conflato nauali exercitu, remigantes mare Britannicum breui compendio, appulerunt litoribus Albiae fluminis, ubi improuisi irruentes super quietos et impauidos uastauerunt omnia maritima Hathelen omnemque terram Saxonum, quae erat super ripas fluminis, quousque peruenirent Stadium, quod est oportuna stacio nauium per Albiam descendentium. Quo tristi rumore uelociter comperto comites Sigafridus et Thidericus ceterique nobiles, ad quos prouinciae tutela pertinebat, ruerunt obuiam barbaris, cum tamen essent perpauci, constricti temporis articulo, exceperuntque hostes in memorato portu Stadii. Facta est igitur pugna uehementissima, in qua superantibus Danis uirtus Saxonum penitus est attrita. Comites ambo ceterique nobiles et militares uiri, qui interfectioni superfuerant, uincti et cathenati ad naues perducti sunt. Comes Sigafridus auxilio cuiusdam piscatoris noctu profugit et euasit captionem. Quam ob rem barbari furore correpti omnes quos habebant in uinculis nobiliores truncauerunt manibus et pedibus et nare precisa ad terram semianimes proiecerunt. Deinde quod residuum fuit prouinciae illius impune predati sunt. Altera pars piratarum, quae per Wirraham subuecta omnem illius fluminis ripam usque Lestmonam uastauerat, cum maxima captiuorum multitudine peruenerunt ad paludem Glindesmor. Ubi cum quendam Saxonem militem captiuum facerent ducem itineris, ille perduxit eos ad difficiliora loca paludis. In qua illi diu fatigati facile a Saxonibus, qui insecuti sunt, disiecti sunt, et perierunt ex eis XX milia. Nomen militis, qui deduxit eos ad inuium, fuit Heriwardus, perhenni Saxonum laude celebratur. [1,16] Quomodo Slaui fidem reliquerint. Capitulum XVI. Circa idem tempus impletus est annus incarnacionis uerbi millesimus primus, in quo fortissimus imperator tercius Otto, cum iam tercio uictor Romam intrasset, inmatura morte preuentus occubuit. Cui successit in regnum pius Heinricus, iusticia et sanctitate insignis, ille, inquam, qui Bauenbergensem fundauit episcopatum et erga cultum ecclesiarum amplissimae fuit munificentiae. At uero anno regni eius X° mortuus est dux Saxoniae Benno, uir omni probitate conspicuus et strennuus ecclesiarum defensator. Cuius principatus heres factus est Bernardus filius eius, licet a paterna felicitate diuerterit. Ex illo enim tempore, quo dux constitutus est, in hac regione nunquam cessauit discordia et perturbacio, quoniam dux Heinrico imperatori rebellare ausus totam secum ad rebellandum cesari mouit Saxoniam. Deinde surgens in Christum omnes ecclesias Saxoniae terruit atque turbauit, illas precipue, quae in memorata rebellione ipsius maliciae noluerunt applicari. Accessit his malis, quod idem dux, tam paternae quam auitae deuocionis, quam erga Slauos habebant, penitus inmemor, gentem Winulorum per auariciam crudeliter opprimens ad necessitatem paganismi coegit. Sane eo tempore Slauorum dominio potiti sunt Theodericus marchio et dux Bernardus, illo quidem orientalem, isto occidentalem possidente prouinciam, quorum ignauia coegit Slauos fieri desertores. Rudes enim adhuc in fide gentilium populos, quos optimi quondam principes cum magna lenitate fouerant, temperantes rigorem his, quorum propensius insistebant saluti, isti tanta crudelitate insectati sunt, ut excusso tandem seruitutis iugo libertatem suam armis defendere cogerentur. Principes Winulorum erant Mistiwoi et Mizzidrag, quorum ductu sedicio inflammata est. Sermo igitur est et ueterum narracione uulgatum, quod idem Mistiwoi petiit sibi neptem ducis Bernardi (dari in uxorem), illeque promisit. Tunc idem princeps Winulorum uolens sponsione dignus fieri perrexit cum duce in Italiam cum equitibus mille, qui omnes fere ibidem sunt interfecti. Cumque rediens de expeditione pollicitam sibi mulierem expeteret, Theodericus marchio intercepit consilium, consanguineam ducis proclamans non dandam cani. Quo ille audito cum magna indignacione recessit. Cum igitur dux mutato consilio nuntios post eum direxisset, ut concupitis potiretur nuptiis, ille refertur tale dedisse responsum: 'Oportet quidem generosam magni principis neptem prestantissimo uiro copulari, non uero cani dari. Magna gratia nobis pro seruicio refertur, ut iam canes, non homines iudicemur. Si igitur canis ualens fuerit, magnos morsus dabit'. Et hoc dicens reuersus est in Slauiam, et primo omnium transiuit in ciuitatem Rethre, quae est in terra Luticiorum, conuocatisque omnibus Slauis, qui ad orientem habitant, intimauit eis illatam sibi contumeliam, et quia Saxonum uoce Slaui canes uocentur. At illi: 'Merito haec', inquiunt, 'pateris, qui spernens contribules tuos excoluisti Saxones, gentem perfidam et auaram. Iura igitur nobis, quod deseras eos, et stabimus tecum'. Iurauitque eis. Postquam autem dux Bernardus emergentibus causis arma aduersus cesarem corripuit, Slaui, oportunitate accepta, congregato exercitu totam primo Nordalbingiam ferro et igne depopulati sunt. Deinde reliquam peragrantes Slauaniam omnes ecclesias incenderunt et ad solum usque diruerunt. Sacerdotes autem et reliquos ecclesiarum ministros uariis suppliciis enecantes nullum Christianitatis uestigium trans Albiam reliquerunt. Apud Hammemburg eo tempore ac deinceps multi ex clero et ciuibus in captiuitatem abducti sunt, plures etiam interfecti propter odium Christianitatis. Narrant seniores Slauorum, qui omnes barbarorum gestas res in memoria tenent, Aldenburg ciuitatem populatissimam de Christianis inuentam fuisse. Sexaginta igitur presbiteri, ceteris more pecudum obtruncatis, ibi ad ludibrium seruati sunt. Quorum maior loci prepositus Oddar nomen habuit. Ille igitur cum ceteris tali martirio consummatus est, ut, cute capitis in modum crucis incisa, ferro cerebrum singulis aperiretur. Deinde ligatis post terga manibus confessores Dei per singulas ciuitates Slauorum tracti sunt, usque dum deficerent. Taliter illi spectaculum facti et angelis et hominibus in stadio medii cursus exhalarunt uictorem spiritum. Multa in hunc modum per diuersas Slauorum aut Nordalbingorum prouincias tunc facta memorantur, quae scriptorum penuria nunc habentur pro fabulis. Tani denique in Slauia habentur martyres, ut uix possent libro comprehendi. Omnes igitur Slaui, qui inter Albiam et Odoram habitant, per annos LXX et amplius Christianitatem coluerunt, omni scilicet tempore Ottonum, talique modo se absciderunt a corpore Christi et ecclesiae, cui ante coniuncti fuerant. O uere occulta super homines Dei iudicia, qui miseretur cui uult et quem uult indurat! Cuius omnipotentiam mirantes uidemus eos ad paganismum relapsos esse, qui primi crediderunt, illos autem conuersos ad Christum, qui uidebantur nouissimi. Ille igitur iudex iustus, fortis et paciens, qui olim deletis coram Israel VII gentibus Canaan solos reseruauit allophilos, in quibus experiretur Israel, ille, inquam, modicam gentilium portionem nunc indurare uoluit, per quos nostra confunderetur perfidia. Haec facta sunt ultimo tempore senioris Libentii archiepiscopi sub duce Bernardo, filio Bennonis, qui populum Slauorum grauiter afflixit. Theodericus marchio Slauorum, cui cum commemorato eadem fuit auaritia, similis crudelitas, depulsus ab honore et ab omni hereditate prebendarius apud Magdeburg mala morte, ut dignus fuit, uitam finiuit. Mistiwoi princeps Slauorum, circa ultima tempora penitentia ductus et ad Deum reuersus, cum nollet Christianitatem deserere, depulsus est patria fugiensque ad Bardos ibidem consenuit fidelis. [1,17] De Unwano episcopo. Capitulum XVII. Defuncto igitur Ezicone in Aldenburg successit Volcwardus, post quem Reginbertus; quorum prior Volcwardus persecucionis tempore Slauia pulsus abiit in Norwegiam, ibique multos Domino lucratus cum gaudio rediit Bremam. In Hammemburgensi quoque metropoli Adaldago, qui primus in Aldenburg ordinauit episcopos, successit Libentius, uir sanctitate insignis. Huius temporibus Slaui defecerunt a fide. Post hunc fuit Unwanus clarissimo genere oriundus, preterea diues et largus, omnibus hominibus acceptus, clero autem adprime beniuolus. Eo igitur tempore, quo dux Bernardus suique complices cesari Heinrico rebellauit omnibusque Saxoniae ecclesiis esset grauis et infestus, illis maxime, qui erga maiestatem imperatoriam fidelitatis suae iura temerare noluissent, eius impetum uiri dicitur archiepiscopus Unwanus sua magnanimitate refregisse, ut propter sapientiam et liberalitatem episcopi cogeretur ipse dux ecclesiae, cui antea aduersatus est, deinceps benignus esse in omnibus. Igitur habito pontificis consilio rebellis princeps tandem flexus apud Scalchisburg cesari Heinrico supplex dedit manus. Mox quoque fauente Unwano Slauos tributo subiciens pacem reddidit Nordalbingis et matri Hammemburg. Ad cuius restauracionem uenerabilis metropolitanus asseritur post cladem Slauanicam ciuitatem et ecclesiam fecisse nouam, simul ex singulis congregacionibus suis, quae uirorum essent, tres eligens fratres, ita ut XII fierent, qui in Hammemburg canonica degerent conuersatione uel qui populum conuerterent ab errore ydolatriae. Ordinauitque in Slauaniam mortuo Reginberto Bennonem, uirum prudentem, qui de fratribus Hammemburgensis ecclesiae electus in populo Slauorum multum predicando fructum attulit. [1,18] De Bennone episcopo. Capitulum XVIII. Benno, magnae deuotionis uir, cupiens diruta Aldenburgensis sedis reedificare, perquirere cepit de possessionibus et reditibus, quos ad ius episcopale Magni Ottonis deputauerat institucio. Sed quia post excidium Aldenburgensis ecclesiae primitiua instituta et magnorum principum donationes uenerant in abolicionem et Slauorum possessioni cesserant, memoratus pontifex in presentia ducis Bernardi questus est, quia Wagiri et Obotriti ceterique Slauorum populi debita sibi negarent stipendia. Unde principes Winulorum ad colloquium euocati sunt et interrogacione habita, quare pontifici legitimam subtraherent annonam, illi pretendere ceperunt uarias exactionum grauedines; expedire sibi egredi terram quam implicari maioribus uectigalium pensionibus. Considerans igitur dux non posse instaurari ecclesiastica iura secundum eam formam, qua fuerant tempore Magni Ottonis, peticione adhibita uix obtinuit, ut de qualibet domo, paupere uel diuite, per omnem Obotritorum terram duo nummi pontificalibus soluerentur inpensis. Preterea curtes illae notissimae Buzu et Nezenna et ceterae possessiones in terra Wagirorum episcopo restitutae sunt rursus incolendae. Illa uero predia, quae fuerunt in remotiori Slauia, quae olim ad Aldenburgense episcopium pertinuisse antiquitas commemorat, ut est Derithsewe, Morize, Cuzin, cum attinentiis suis episcopus Benno nullatenus per ducem obtinere potuit, licet ad haec requirenda sepius enisus fuerit. Postquam autem placuit piissimo cesari Heinrico curiam celebrare in castro Werbene, quod est iuxta Albiam, ad experiendos animos Slauorum, uenerunt omnes principes Winulorum in presentiam cesaris seque imperio ad bonum pacis et subiectionis obtemperaturos protestati sunt. Ibi igitur cum Aldenburgensis pontifex in facie cesaris ueterem pro ecclesiae suae bonis innouaret querimoniam, interrogati principes Slauorum de possessionibus ad ius episcopi pertinentibus recognouerunt memoratas urbes cum suburbiis eorum ecclesiae et pontifici debere pertinere. Preterea omnes Obotriti, Kicini, Polabi, Wagiri et ceteri Slauorum populi, qui terminis Aldenburgensis ecclesiae concludebantur, polliciti sunt dare omnem censum, quem pro decima Magnus Otto ecclesiasticis stipendiis deputauerat. Quorum tamen pollicitatio plena simulacione et fallacia fuit. Statim enim, ut cesar soluta curia ad alia se conuertit, nichil de promissis curauerunt. Dux quoque Saxonum Bernardus, in armis quidem strennuus, sed totus auaricia infectus, Slauos, quos e uicino positos bellis siue pactionibus subegerat, tantis uectigalium pensionibus aggrauauit, ut nec memores Dei nec sacerdotibus ad quicquam essent beniuoli. Quam ob rem Christi confessor Benno, uidens legacionis suae ministerium a principibus seculi non solum non adiuuari, immo funditus prepediri, casso labore fatigatus, cum non inueniret, ubi requiesceret pes eius, peruenit ad sanctissimum uirum Berenwardum, Hildensemensem presulem, ostendens ei angustias suas et querens in tribulacione consolacionem. Ille, ut erat uir mitissimus, collegit hospitem, prebuit lasso humanitatis officia et de facultatibus ecclesiae suae supputauit ei uitae stipendia, quatinus ad legacionis suae opus exiens atque reuertens inueniret stacionem tutam, in qua pausare posset. Eo tempore memoratus pontifex Berenwardus in possessione, quae sibi hereditario iure prouenerat, magnam fundauit ecclesiam amplissimis, ut uideri potest, impensis, in honore scilicet sancti Michaelis archangeli, quo etiam copiosam monachorum turmam ad seruiendum Deo aggregauit. Consummata igitur ad uotum basilica, ad denuntiatum dedicacioni festum conuenit inmensa multitudo, ubi cum sinistrum ecclesiae latus noster episcopus Benno dedicaret, a populo compressus et attritus post paucos dies morbo ingrauescente uita defunctus est; in aquilonali absida eiusdem ecclesiae honestam obtinuit sepulturam. Huic successit Meinherus, suscepit benedictionem a Libentio secundo. Post hunc fuit Abelinus, ordinatus ab Alebrando archiepiscopo. [1,19] De persecucione Godescalci. Capitulum XIX. In diebus illis pax firma fuit in Slauia, eo quod Conradus, qui pio Heinrico successit in imperium, Winithos frequentibus bellis attriuerit. Verumptamen Christiana religio et cultus domus Dei paruum recepit incrementum prepediente auaricia ducis et Saxonum, qui omnia corrodentes nec ecclesiis nec sacerdotibus quicquam passi sunt esse residui. Principes Slauorum Anadrag et Gneus, tercius Udo, male Christianus. Unde etiam propter crudelitatem suam a quodam a Saxonum transfuga improuise confossus est. Filius eius Godescalcus nomine apud Lunenburg scolaribus erudiebatur disciplinis. Qui morte patris comperta fidem reiecit cum litteris amneque transmisso peruenit ad gentem Winithorum. Congregataque multitudine latronum percussit in ultionem patris omnem terram Nordalbingorum; tantas strages fecit Christianae plebis, ut crudelitas omnem modum excesserit. Nichilque remansit in Holzatorum et Sturmariorum prouincia siue eorum qui Thetmarsi dicuntur, quod manus eius effugerit, preter notissima illa presidia Echeho et Bokeldeburg. Illo se quidam armati contulerant cum mulieribus et paruulis et substantiis, quae direptioni superfuerant. Quadam igitur die, cum memoratus princeps latrocinali more per campos et miricas ferretur, uidens regionem uiris et ecclesiis quandoque refertam uastae solitudini subiacere, exhorruit propriae crudelitatis opus et tactus dolore cordis intrinsecus deliberauit a nefariis ceptis cohibere tandem manus. Auulsus ergo parumper a sociis et quasi ad insidias exiens inopinate offendit quendam Saxonem Christianum. Qui cum armatum eminus uenientem fugeret, ille clamore sublato hortatur, ut subsistat, iurat etiam se nichil ei nociturum. Cumque uir timidus recepta fiducia substitisset, cepit (per)cunctari ab eo, quis esset, aut quid nosset rumoris. At ille: 'Ego', inquit, 'sum homo pauper, Holsatia genitus; sinistros autem rumores cotidie experimur, quia princeps iste Slauorum Godescalcus multa mala infert populo et terrae nostrae sitimque crudelitatis suae saturare cupit sanguine nostro. Tempus enim esset, ut uindex Deus ulcisceretur iniurias nostras'. Cui Godescalcus: 'Multum', inquit, 'coarguis uirum illum, principem Slauorum. Reuera enim multas ille pressuras suscitauit populo et terrae uestrae, ultor paternae cedis existens magnificus. Ego autem sum uir iste, de quo nunc sermo est, et ueni, ut loquar tecum. Doleo enim me tantum nefas commisisse aduersus Deum et Christicolas et uehementer cupio redire in gratiam eorum, quibus me tanta iniuste intulisse recognosco. Accipe igitur uerba mea et reuertens ad populum tuum annuntia eis, ut ad locum destinatum transmittant uiros fideles, qui mecum clam agant de federe et pacis conuentione. Quo facto omnem hanc turbam latronum, cum quibus magis necessitate quam uoluntate detineor, tradam in manus eorum'. Et haec dicens designauit ei locum et tempus. Qui cum uenisset ad presidium, in quo Saxonum superstites in magno timore consistebant, nuntiauit senioribus uerbum istud absconditum, suggerens omnimodis, ut transmitterent uiros ad prefixum colloquii locum. At illi non intenderunt, reputantes dolum insidiis oportunum. Post aliquot itaque dies idem princeps a duce captus et quasi princeps latronum in uinculis coniectus est. Reputans autem dux uirum fortem et ad arma strennuum utilem sibi fore iniit cum eo fedus et honorifice donatum abire permisit. At ille dimissus abiit ad regem Danorum Kanutum et mansit apud illum multis diebus siue annis, uariis bellorum exercitiis in Normannia siue Anglia uirtutis sibi gloriam consciscens. Unde etiam filia regis honoratus est. [1,20] De fide Godescalci. Capitulum XX. Post mortem igitur Kanuti regis reuersus est Godescalcus in terram patrum suorum et inueniens hereditatem suam a quibusdam tyrannis inuasam dimicare statuit et comitante uictoria possessiones cum principatu ex integro recepit. Statimque ad conquirendum sibi apud Deum gloriam et honorem animum intendens Slauorum populos, quos Christianitatis olim susceptae obliuio iam tenebat, ad recipiendam credulitatis gratiam et ad gerendum ecclesiae curam suscitare studuit. Et prosperatum est opus Dei in manibus eius, adeo ut infinita gentilium multitudo conflueret ad baptismi gratiam. Et reedificatae sunt per uniuersam Wagirorum prouinciam necnon et Polabingorum (et) Obotritorum ecclesiae quondam dirutae, iamque missum est in omnes prouincias pro sacerdotibus ac ministris uerbi, qui rudes gentilium mentes doctrina fidei inbuerent. Gratulabantur itaque fideles de nouellae plantacionis incremento, factumque est, ut prouinciae plenae essent ecclesiis, ecclesiae uero sacerdotibus. Sed et Kycinii et Cyrcipani et quaecumque gentes circa Penim habitant receperunt gratiam fidei. Est autem Penis fluuius, in cuius ostio sita est ciuitas Dimine. Illuc quondam portendebatur limes Aldenburgensis parrochiae. Igitur omnes Slauorum populi, qui ad Aldenburgensem pertinebant curam, toto tempore, quo Godescalcus superuixit, Christianam fidem deuote tenuerunt. Sane magnae deuocionis uir dicitur tanto religionis diuinae exarsisse studio, ut sermonem exhortationis ad populum frequenter in ecclesia ipse fecerit, ea scilicet quae ab episcopis uel presbiteris mistice dicebantur cupiens Slauicis uerbis reddere planiora. Procul dubio in omni Slauia nemo umquam surrexit potentior et tam feruidus Christianae religionis. Etenim, si uita ei longior concederetur, omnes paganos ad Christianitatem cogere disposuit, cum fere terciam partem eorum conuerterit, qui prius sub auo eius Mistiwoi relapsi sunt ad paganismum. Tunc etiam per singulas urbes cenobia fiebant sanctorum uirorum canonice uiuentium, item monachorum atque sanctimonialium, sicut testantur hii qui in Lubeke, Aldenburg, Racesburg, Leontio et in aliis ciuitatibus singulas uiderunt. In Magnopoli uero, quae est inclita Obotritorum ciuitas, tres fuisse congregaciones Deo seruientium referuntur.