http://www.esotericarchiues.com/agrippa/preem.htm [21] At ne cui dupium sit, mulieres omnia ea posse quae uiri: exemplis rem ipsam agamus, et comperiemus nullum unquam egregium facinus in ulla uirtutum genere a uiris perpetratum, quod a mulieribus non sit aeque praeclare factitatum. Claruerunt in sacerdotio olim apud gentes Melissa Cybeles, a cuius nomine ceterae deae sacerdotes, Melisse postea dictae sunt. Item Hypeccaustria sacerdos Mineruae, Mera Veneris, Iphigenia Dianae fuerunt, et foeminae Bacchi sacerdotes, multis nominibus clarae, ut Thyades, Menades, Bachae Eliades, Mimallonides, Aedonides, Euhyades, Bassarides, Triaterides. Apud Iudaeos quoque Maria Mosse soror una cum Aaron sanctuarium ingrediebatur, et tanquam sacerdos habita est. In nostra autem religione, licet mulieribus sacerdotii functione interdictum sit, scimus tamen historiis proditum, mulierem aliquando mentito sexu, ad summi pontificatus apicem conscendisse. Nec obscurae sunt ex nostris tot sanctissimae abbates et moniales, quas antiquitas non dedignatur uocare sacerdotes. Claruerunt in prophetia apud omnis regionis gentes, Cassandra, Sybillae, Maria Mosi soror, Delbora, Holda, Anna, Elizabeth, quatuor Philippi filiae, et multae aliae recentiores sanctae foeminae, quales Brigida et Heldegardis. Praeterea in magica siue bonorum, siue malorum daemonum inexpugnabili disciplina prae caeteris Circes, atque Medea longe mirabiliora effecerunt, quam uel ipse Zoroastes, licet huius artis inuentor a pluribus credatur. Insuper in philosophia praeclarae extiterunt Theano uxor Pythagorae, eius denique filia Dama in exponendis paternis sententiarum inuolucris clara. Item Aspasia et Diotima Socratis discipulae et Mantinea ac Philesia Axiochia, Ambae discipulae Platonis. Extollit denique Plotinus Geminam, atque Amphicleam, laudat Lactantius Themisten. Exultat Christiana ecclesia in diua Caterina, quae sola puella omnem illius aeui sapientum doctrinam longe superauit. Nec nobis hoc loci Zenobia regina Longini philosophi discipula, memoria excidat, quae ob effusam et candidam literarum peritiam Ephinissae accepit appellationem, cuius opera sacrosancta Nicomachus Graeca reddidit. Ad Oratoriam et Poesim uadamus. En se nobis offerunt Armesia, cognomenta Androginea, Hortensia, Lucera, Valeria, Copiola, Sapho, Corinna, Cornificia Romana, et Erimna Telia seu Tesbia, quae epigrammatista cognominata fuit. Et apud Salustium Sempronia, apud iurisconsultos Calphurnia, et nisi uetitum esset hodie mulieribus literas discere, iamiam adhuc haberentur clarissimae doctrigae excellentores ingenio mulieres quam uiri. [22] Quid de hoc dicendum est, quod sola natura ipsa, mulieres facile omnium disciplinarum artifices superare uidentur. Nonne grammatici se benedicendi magistros iactant, atque id nos longe melius discimus a nutricibus et matribus, quam a grammaticis? Nonne Grachorum eloquentissimam linguam, mater Cornelia formauit, et Sylem Aripithi Scythiae regis filium Istrinei mater Graecam linguam docuit? nonne semper in introductis apud exteras gentes coloniis nati, pueri matrum sermonem tenuerunt? Non aliam ob causam Plato et Quintilianus de deligenda pueris nutrice idonea, tam sollicite statuerunt, ut pueri lingua atque sermo recte discreteque formaretur. Iam uero nonne et Poetae in suis nugis et fabulis, ac Dialectia in sua contentiosa garrulitate a mulieribus uincuntur? Orator nuspiam adeo tam bonus aut tam felix, ut suadela uel meretricula superior sit. quis Arithmeticus, falsum supputando, mulierem soluendo debito, decipere potest? Quisue Musicus hanc cantu, et uocis amoenitate aequat? Philosophi, Mathematici, Astrologi, nonne in suis diuinationibus, et praecognitionibus non raro rusticis mulieribus inferiores sunt, et saepissime anicula medicum uincit? Ipse Socrates uir omnium sapientissimus, si Pythio testimonio fides habenda est, iam natu grandior a muliere Aspasia adhuc quiddam discere non dedignatus est, sicut nec Apollo Theologus a Priscilla erudiri ueritus est. [23] Quod si etiam prudentia requiratur, exemplo sunt Opis inter deas relata, Plotina raiani uxor, Amalasuntha Ostrogothorum regina, Emilia Scipionis uxor, quibus accedit Delbora mulier prudentissima uxor Labidoth, quae ipsa ut legitur in libris Iudicum, aliquamdiu super populum Israël iudicauit, ascendebantque ad eam filii Israël in omne iudicium. Quae etiam recusante Barach, hostilem pugnam ipsa dux Israëlitici exercitus electa, hostibus caesis fugatisque uictoriam reportauit. Legitur praeterea in regum historia Attaliam reginam regnasse, et iudicasse per septem annos in Hierusalem. Atque Semir amis post mortem Nini regis iudicabat populos quadraginta annis. Et omnes reginae Candaces Aethiopiae prudentissimae potentissimaeque regnarunt, de quibus mentio est in Actibus Apostolorum. Mira autem de illis narrat fidus ille antiquitatis scriptor Iosephus. Huc etiam accedit Nicaula regina Saba, quae ueniens a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et testimonio domini condemnatura est omnes uiros Hierusalem. Fuit et Thecnites quaedam sapientissima mulier, quae Dauid regem interrogatione concludit, enigmate docet, exemplo Dei mitigat. Nec hic praetere unda sunt Abigail et Bethsaba, quarum illa uirum suum liberauit ab ira Dauid, et post mortem uiri sui, facta est regina et uxor Dauid. Altera autem Salomonis mater filio suo regnum prudenter impetrauit. [24] Porro in rerum inuentionibus exemplo sunt Isis, Minerua, Nycostrata. In condendo imperio et urbibus, Semiramis uniuersi orbis monarchiam tenens, Dido, Amazones. In bellorum certaminibus, Thomiris Massagetarum regina, quae Cyrum Persarum monarcham deuicit. Item Camilla de gente Volscorum, Valisca Bohemiae ambae potentes reginae. Item Indorum Pande Amazones, Candaees, Lemnenses, Phocensium, Chiarum, Persidaeque mulieres. Legimus de aliis multis illustrissimis mulieribus, quae mira uirtute uniuersae nationi suae, in summa rerum desperatione salutem restituerunt. Inter quas est Iudith, quam beatus Hieronymus his uerbis extollit, inquiens: Accipite Iudith uiduam castitatis exemplum, triumphali laude, perpetuis eam praeconiis declarate. Hanc enim non solum foeminis, sed et uiris imitabilem dedit, qui castitatis eius remunerator, uirtutem talem tribuit, ut inuictum omnibus, uinceret, et insuperabilem superaret. Legimus adhuc quia mulier quaedam sapiens, uocauit Ioab, et dedit in manus suas caput Sibae inimici Dauid, ut conseruaret Abelam ciuitatem, quae erat mater ciuitatum in Israë. Et mulier quaedam iaciens fragmentum molae, allisit caput Abimelech, et confregit cerebrum eius, executurum uindictae Dei super Abimelech, quia fecerat malum coram domino, contra patrem suum, interfectis per eum septuaginta fratribus super uno lapide. Sic Hester Assueri regis uxor, non solum liberauit populum suum a morte turpissima, sed insuper summa honore decorauit. Obsessaque a Volscis urbe Roma, Cn. Martio Coriolano duce, quam armis uiri urbem defendere non poterant. Veturia magno natu mulier, ac Coriolani mater filii obiurgatione seruauit. Arthemisia irruentes sibi Rhodios et classe exuit, et insulam domuit, erecta in urbe Rhodia statua, quae perpetuum stigma illi inureret. Iam quis satis laudare poterit puellam nobilissimam (licet humili generae ortam) quae anno Christianorum M.CCCC.XXVIII. occupato, per Anglos Franciae regno Amazonis more, sumptis armis primamque aciem ducens, tam strennue feliciterque pugnauit, ut pluribus praeliis superatis Anglis, Francorum regi iam amissum regnum restitueret. In cuius rei perpetuam memoriam apud Genabum oppidum quod Aurelianum uocant, in ponte qui est super Ligurim fluuium sacra statua puellae erecta est. Possem innumeras adhuc ex Graecorum, Latinorum, Barbarorumque, tam ueteribus quam recentioribus historiis praestantissimas mulieres recensere, quod, ne in grande nimium opus turgesceret, breuitati studere uolui. Nam scripserunt de illis Plutarchus, Valerius, Bocacius et plures alii. Hinc est quare non tam multa de mulierum laudibus dixerim, quam plurima reticuerim, quippe qui non sum tam ambitiosae ceruicis, ut mulierum infinitas praestantias atque uirtutes tam pauculo sermone me posse complecti praesumam. Quis enim ad percensendas infinitas mulierum laudes sufficiat, a quibus omne nostrum esse, omnisque humani generis conseruatio, quod alias in breui petriturum esset, omnisque familia et respublica dependet. [25] Quod nec Romanae urbis conditorem latuit, qui dum mulieribus careret, cum Sabinis raptis eorum filiabus, bellum asperrimum inire non dubitauit, cogllouit namque eiusmodi imperium, si mulieres non adessent breui periturum. Tandem capto a Sabinis capitolio, cum media foro collatis signis cruentissime pugnaretur, intercursu mulierum inter ambas acies praelium cessauit, factaque tandem pace, et percusso foedere perpetuam amicitiam inierunt. Quamobrem earum nomina Curiis imposuit Romulus, uolentibusque Romanis, in publicis tabulis exceptum est, mulierem nec molere, nec coquinariam facere, uxorem a uiro, uirum ab uxore aliquid dono accipere uetitum, quo bona omnia communia esse scirent. Hinc tandem consuetudo emersit, ut sponsam introducentes, dicere iuberent, ubi tu ego, denotantes ubi tu dominus, ego domina. Ubi tu herus, ego hera, deinde cum regibus exactis Cariolano Martio duce Volscorum legiones ad quintum lapidem castrametatae essent, per mulieres auersae sunt, pro quo beneficia insigne templum fortunae muliebri dedicatum est. Magni insuper honores dignitatisque insignia, senatusconsulto illis collata. Cuiusmodi sunt, quod in uia superiori loco incedant, uiris insuper quibusque illis in pedes assurgentibus, locumque cedentibus. Praeterea uestes purpureae cum fimbriis inauratis, gemmarum etiam ornatus, et inaures anulique et torques illis concessa, posterumque imperatorum lege cautum, ut quoties alicubi statutum fiat, prohibens deferri certas uestes aut ornamenta, mulieres sub illo non comprehendi. Haereditatum quoque et bonorum successionibus donatae sunt, legibus etiam permissum est, mulierum funera, quemadmodum illustrium uirorum publicis laudibus celebrari. Siquidem cum mittendum ad Delphicum Apollinem munus esset, ex Camilli uoto, nec foret auri tantum in urbe, mulieres sponte corporis ornamenta contulere. Porro in eo bello quod Cyrus contra Astyagen gessit in fugam conuersa Persarum acie, mulierum castigatione reprehensa est, ac denuo instaurata, insignemque illis uictoriam dedit. Ob quod facinus lege cautum est a Cyro, ut persarum reges urbem ingressuri, singulis mulieribus singulos auri nummos persoluerent. Quod etiam Macedo bis eam urbem ingressus, toties erogauit. Insuper et praegnantibus munus duplicari iussit. Sic a priscis illis Persarum regibus atque Romanis, ab ipsis inquam Romanae urbis imperiique incunabulis, mulieres omni semper honoris genere donatae sunt. Porro abipsis imperatoribus non minus ueneratae. Hinc Iustinianus imperator etiam in legibus condendis, uxorem consulendam adhibendamque censuit. Et alibi dicit lex, quod uxor coruscat, merito in honore ut sentiat eius fulgorem, ut in quantum uir in altum tollitur, tantum et coniunx eius. Sic uxor imperatoris dicitur imperatrix, et uxor regis regina, et uxor principis princeps et illustris undecunque sit nata. Et Ulpianus ait: Princeps, hoc est imperator legibus est solutus. Augusta autem quae est uxor imperatoris, licet legibus soluta non est, princeps tamen eadem illi priuilegia contulit, quae ipse habet. Hinc est quod illustribus mulieribus iudicare permittitur, et arbitrari, atque ut possint feudum inuestire et inuestiri, et inter Vasallos quid iuris decernere. Ad idem facit quod foemina potest habere seruos peculiares sicut et uir, potestque mulier iudicare etiam inter extraneos, potest etiam nomen indere familiae, sic quod filii denominentut a matre, non a patre. [26] Habent et circa dotes grandia priuilegia. Hinc inde in diuersis locis in corpore iuris expressa, ubi etiam cauetur quod mulier honestae uitaeet famae pro debitis ciuilibus incarcerari non debeat, imo iudex poena capitis punitur, qui ipsam carceri mancipauerit. Quod si sit suspecta de delicto in monasterium trudatur, aut mulieribus incarceranda tradatur, quia teste lege mulier melioris est conditionis quam uir, tum quia in eodem genere delicti, plus peccat uir quam mulier, hinc uir in adulterio deprehensus, capite punitur: sed mulier adultera in monasterium retruditur. Plura priuilegia colligit Azo in summa sua super titulo ad senatusconsultum Velleianum, et Speculator de renunciationibus. [27] Illi etiam ueteres legum latares, ac reipublicae artifices uiri sapientia graues, scientia prudentissimi, Lycurgus inquam et Plato cum scirent ex philosophiae penetralibus mulieres, nec animi excellentia, nec corporis robore, nec dignitate naturae uiris inferiores, sed ad omnia aeque habiles, statuerunt mulieres cum uiris in luctationibus et gymnasticis exerceri, etiam in omnibus quae ad bellicam pertinent disciplinam, in artu, in funda, iactu lapidum, in sagittando, in armorum dimicatione tam equestri quam pedestri, in castrorum positione, ac in acierum ordinatione, in ducendo exercitu, et (ut breuiter dicam) omnia eademque mulieribus quae uiris exercitia communia tribuerunt. Legamus antiquitatum fide dignos scriptores, comperiemus in Getulia, Bactris, Galletia morem fuisse uiros mollicie deditos, mulieres autem agros colere, aedificare, negotiari, equitare, praeliari et caetera facere, quae modo apud nos uiri factitant. Apud Cantabros uiri mulieribus dotem dabant, fratres a sororibus nuptui dabantur, filiae haeredes designabantur. Apud Scythas, Thraces, et Gallos mulieribus uirisque communia erant officia. Et de bello paceque agentes, mulieres iudicio consultationibus adhibebantur, quod percussum cum Hannibale Celtarum foedus in haec uerba demonstrat. Si quis Celtarum iniuria a Carthaginensium aliquo affectum se conqueritur, eius rei Carthaginensium magistratus aut imperatores qui in Hispania fuerint iudices sunto. Si quis Carthaginensium ab ullo Celtarum iniusti quippiam passus fuerit, Celtarum de ea re mulieres iudicium faciunto. [28] Sed uirorum nimia tyrannide, contra diuinum ius, naturaeque leges praeualente, data mulieribus libertas. Iam, iniquis, legibus interdicitur, consuetudine usuque aboletur, educatione extinguitur. Mulier namque mox ut nata est, a primis annis domi detinetur in desidia, ac uelut altioris prouinciae incapax, nihil praeter acus et filum concipere permittitur. Ubi exinde pubertatis annos attigerit, in mariti traditur zelotipum imperium, aut uestalium ergastulo perpetuo recluditur. Publica quae que officia legibus sibi interdicta sunt. Postulare in iudicio licet prudentissima non permittitur, repelluntur. Praeterea in iurisdictione, in arbitrio, in adoptione, in intercessione, in procuratione, in tutela, in cura, in testamentaria et criminali causa. Item repelluntur in uerbi pei praedicatione, contra expressam scripturam, qua promisit illis spiritus sanctus per Iohelem inquiens : Et prophetabunt filiae uestrae, quemadmodum et Apostolorum aetate publice docebant, sicut de Anna Simeonis, et filiabus Philippi, atque Priscilla Aquilae notum est. Sed tanta est recentium legis latorum improbitas, qui irritum fecerunt mandatum Dei propter traditiones suas, quod mulieres alias naturae eminentia, et dignitate nobilissimas, pronunciarunt cunctis uiris conditione uiliores. His itaque legibus mulieres uiris tanquam bello uictae, uictoribus cedere coguntur, non naturali non diuina aliqua necessitate aut ratione, sed consuetudine educatione, fortuna et tyrannica quadam occasione id agente. [29] Sunt praeterea, qui ex relligione auctoritatem sibi corrogant in mulieres, et ex sacris literis suam probant tyrannidem, quibus illud Euae maledictum continuo in ore est: Sub potestate uiri eris, et ipse dominabitur tui. Quod si illis respondeatur Christum abstulisse maledictum, obiicient rursus idem ex dictis Petri, cui accedit et Paulus: Mulieres uiris suis subditae sint, mulieres in ecclesia taceant. Sed qui nouerit uarios scripturae tropos, eiusdemque affectus, facile cernet haec non nisi in cortice repugnare. Est enim is ordo in ecclesia, ut uiri praeponantur in ministerio mulieribus, sicuti Iudaei Graecis in promissione. Non tamen est acceptor personarum Deus, in christo enim nec mas, nec foemina, sed noua creatura. Quin et pleraque uiris propter duriciem cordis eorum in mulieres permissa sunt sicut Iudaeis quondam concessa repudia, quae tamen mulierum dignitati nihil officiunt, quin et deficientibus errantibusque uiris, mulieres in uirorum opprobrium potestatem habent iudicii. Et ipsa regina Saba iudicatura est uiros Hierusalem. Qui ergo iustificati per fidem effecti sunt filii Abrahae, filii inquam promissionis subiiauntur mulieri, et obnoxii sunt praecepto Dei ad Abraham inquientis: Omnia quaecumque dicit tibi Sara, audi uocem eius. [30] Nunc tandem ut me quam breuissime recolligam, ostendimus praecellentiam muliebris sexus, a nomine, ab ordine, a loco, a materia, et quid dignitatis mulier supra uirum sortita sit a Deo, De inde a religione, a natura, ab humanis legibus, iam uaria autoritate, ratione et exemplis promiscue demonstrauimus. Tamen non tam multa diximus, quam plurima adhuc dicenda reliquerimus, quia non ambitione commotus, aut meae commendationis causa ueni ad scribendum, sed officio et ueritate. Ne tanquam sacrilegus, tam denoto sexui debitas sibi laudes (ut talentum mihi creditum suffodiendo) impia quadam taciturnitate surripere uidear sisilerem. Quod si quis me curiosior a nobis praeteritum aliquod argumentum repererit, quod huic operi nostro ad struendum putet, ab illo me non argui sed adiuuari credam, quatenus bonam hanc operam nostram, suo ingenio doctrinaque meliorem reddiderit. Ne ergo opus ipsum in nimis magnum uolumen exeat, Hic illius finis esto. FINIS.