http://www.esotericarchiues.com/agrippa/preem.htm [0] HENRICI CORNELII AGRIPPAE DECLAMATIO de nobilitate et praecellentia Feminei sexus. [1] DEVS optimus maximus cunctorum genitor, pater ac bonorum utriusque secus fecunditate plenissimus, hominem sibi similem creauit, masculum et foeminam creauit illos. Quorum quidem sexuum discretio non nisi situ partium corporis differente constat, in quibus usus generandi diuersitatem necessaria requirebat. Eandem uero et masculo et foeminaet, ac omnino indifferentem animaet formam tribuit. Inter quas nulla prorsus sexus est distantia. Eandem ipsa mulier cum uiro sortita est mentem, rationem atque sermonem, ad eundum tendit beatitudinis finem, ubi sexus nulla erit exceptio. Nam iuxta Euangelicam ueritatem. Resurgentes in proprio sexu, sexus non fungentur officio, sed angelorum illis promittitur similitudo. Nulla itaque est ab essentia animae inter uirum et mulierem, alterius super alterum nobilitatis praeeminentia. Sed utrisque par dignitatis innata libertas. [2] Quae autem praeter animae diuinam essentiam in homine reliqua sunt, in iis muliebris inclyta stirps durum uirorum genus in infinitum pene excellit, quod tum demum ratum firmumque erit, quum id ipsum (et quod institutum nostrum est) non adulterinis fucatisue sermonibus neque etiam logicis tendiculis quibus multi sophistae homines illaqueare solent, sed cum optimorum authorum patrociniis, rerumque gestarum ueridicis historiis ac apertis rationibus, tum sacrarum literarum testimoniis et utriusque iuris sanctionibus ostensum est. [3] Principio itaque ut rem ipsam ingrediar: Mulier tanto uiro excellentior facta est, quanto excellentius prae illo nomen accepit: Nam Adam terra sonat, Eua autem uita interpretatur. At uita ipsa quam terra est excellentior, tam uiro ipso mulier est praeferenda. Neque est quod dicatur debile hoc argumentum esse ex nominibus de rebus ipsis iudicium ferre. Scimus enim summum illum rerum ac nominum artificem prius cognouisse res quam nominasse, qui cum decipi non potuit, eatenus nomina fabricauit, quatenus rei naturam proprietatem et usus exprimeret. Ea enim est antiquorum nominum ueritas, testantibus id quoque Romanis legibus, ut ipsa sint consona rebus, ac aperte rerum significatiua. Ideo a nominibus argumentum apud theologos ac iurisconsultos magni est momenti. Quemadmodum de Nabal scriptum legimus, secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo. Hinc Paulus in epistola ad Hebraeos ostensurus praecellentiam Christi, hoc utitur argumento: Quia tanto melior angelis effectus est (inquiens) quanto differentius prae illis nomen haereditauit. Et alibi: Dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et inferorum. Adde non paruam iuris utriusque uim in uerborum obligationibus, in uerborum significationibus, in conditionibus et demonstrationibus, in conditionibus appositus atque id genus disputationibus, iuriumque apicibus comprehendi, uti in illis ipsis comparibusque aliis utriusque iuris titulis comprehendere licet. Sic enim in iure arguimus a nominis interpretatione. Item a ui uerbi, atque uocabuli. Insuper et ab etymologia nominis, et a nominis ratione, et a uerborum ordine. Iura etenim ipsa haud segniter considerant significationes nominum, ut ex illis aliquid interpretentur. Cyprianus etiam aduersus Iudaetos arguit primum hominem a quatuor mundi cardinibus nomen adeptum esse, quasi quod sonat oriens, occidens, septentrio, meridies. Et in eodem libro interpretatur idem nomen Adam, quia terra caro facta est, quam uis talis expositio discrepat a traditione Mose, quum apud Hebraeos non quatuor literis sed tribus scribatur. Haec tamen expositio in tam sancto uiro non est uituperanda, qui linguam Hebraicam non didicit, quam plures sancti et sacrarum literarum expositores sine multa culpa ignorarunt. Quod si mecum non habeatur similis licentiae patientia, ut liceat mihi ad arbitrium in feminei sexus laudem nominis Euae pariformem etymologiam effingere, saltem hoc unum mihi dicere permittant ex Cabalistarum mysticis symbolis, ipsum nomen mulieris plus affinitatis habere cum nomine ineffabili diuinae omnipotentiae, quam nomen uiri quod cum diuino nomine nec in characteribus, nec in figura, nec in numero conuenit. Sed in nunc supersedebimus: sunt enim paucis lecta, paucis lecta, paucioribus intellecta, et fusiorem narrationem requiunt quam ut hic adscribi conueniat. [4] Nos interim excellentiam mulieris non a nomine modo, sed a rebus ipsis ac muniis meritisque inuestigabimus. Scrutemur itaque scripturas (ut aiunt) et ab ipso creationis initio sumentes exordium quid dignitatis mulier ipsa in primo productionis ordine supra uirum sortita est disseramus. Scimus quaecunque a Deo optimo maximo facta sunt, hoc potissimum differre ut quaedam eorum perpetuo maneant incorruptibilia, quaedam corruptioni, ac mutationi subiecta sint, atque in his creandis, Deum hoc ordine progressum ut a nobiliori unius incipiens, in nobilissimum alterius desineret. Itaque creauit primum incorruptibiles angelos, et animas: ita namque contendit Augustinus animam primi nostri parentis ante corporum productionem una cum angelis creatam fuisse. Porro creauit incorruptibilia corpora, ut coelos ac stellas, ac elementa incorruptibilia quidem, sed uariis mutationibus obnoxia, ex quibus caetera omnia quae corruptioni subiecta sunt, conflauit ex uilioribus per singulos dignitatis gradus, rursus ascendendo ad uniuersi perfectionem procedens. Hinc primum mineralia prodierunt post uegetabilia, plantae, et arbores, deinde zoophita, demum animantia bruta per ordinem reptilia, natantia, uolantia, quadrupedia. Postremo uero creauit sibi similes homines duos, marem inquem primum, et postremo foeminam, in qua perfecti sunt coeli, et terra, et omnis ornatus eorum, ad mulieris enim creationem, ueniens creator, quieuit in illa, ut nihil honoratius creandum prae manibus habens, in ipsaque conclusa et consummata est omnis creatoris sapientia, atque potestas, ultra quam non reperitur creatura alia, nec excogitari potest. Cum itaque mulier sit ultima creaturarum, ac finis, et complementum omnium operum Dei perfectissimum, ipsiusque uniuersi perfectio, quis eam negabit super omnem creaturam praecellentia dignissimam sine qua mundus ipse iam ad unguem perfectissimus, et numeris omnibus absolutus fuisset imperfectus, qui non aliter quam in creaturarum omnium longe perfectissima perfici potuit. Dissentaneum enim est et absurdum opinari, Deum in aliquo imperfecto tantum opus perfecisse. Nam cum mundus ipse uelut integerrimus aliquis perfectissimusque circulus a Deo creatus sit, oportuit illum in ea particula absolui quae omnium primum cum omnium ultimo unitissimo quodam nexu in sese copularet. Sic mulier dum creatur mundus inter omnia creata tempore fuit ultima, eademque cum authoritate, tum dignitate in ipso diuinae mentis conceptu omnium fuit prima, sicut de illa scriptum est per Prophetam: Antequam coeli crearentur elegit eam Deus, et praetelegit eam. Ea siquidem est peruulgata philosophantium (ut illorum uerbis utar) sententia finem semper priorem esse in intentione et in executione postremum. Mulier autem fuit postremum Dei opus introducta a Deo in hunc mundum uelut eius regina in regiam sibi iam paratam ornatam, et omnibus muneribus absolutam. Merito igitur illam omnis creatura amat, ueneratur, obseruat, meritoque illi omnis creatura subiicitur, atque obedit, quae omnium creaturarum regina est atque finis, et perfectio, et gloria modis omnibus absoluta. Quamobrem de illa Sapiens inquit: Generositatem mulieris glorificat, contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit eam. [5] Quantum etiam ratione loci in quo creata est mulier, generis nobilitate uirum excedit, sacra nobis eloquia locupletissime testantur, quando mulier in paradiso nobilissimo loco pariter et amoenissimo formata est cum angelis, uir autem extra paradisum in agro rurali cum brutis animalibus factus est. Postea creandam mulierem traductus in paradisum. Ideoque mulier peculiari quadam naturae dote ueluti assueta aeditissimo creationis suae loco, quantumuis ab also despiciens non patitur uertiginem, neque caligant oculi eius, ut uiris accidere solet. Praeterea si contingat mulierem cum uiro pariter in aquis periclitari omni externo adiutorio semoto mulier diutius supernatat uiro, citius subsidente fundumque petente. Quod autem loci dignitas ad hominis nobilitatem faciat, leges ciuiles sacrique canones haud obscure confirmant, et omnium gentium consuetudo. Illud maxime obseruat non solum in hominibus, sed quibusque animalibus, etiam in inanimatis aestimandis, ut quanto quaeque digniorae sunt orto loco tanto generosiora censeantur. Quocirca Isaac praecepit filio suo Iacob ne uxorem acciperet de terra Canaan, sed de Mesopotamia syriae conditione meliore. Est haud dissimile quod est apud Iohannem dum Philippus diceret: Inuenimus Iesum filium Ioseph, a Nazareth dixit ei Nathanael, a Nazareth potest esse aliquid boni. Nunc ad alia pergamus. [6] Praecellit mulier uirum materia creationis, propterea quod non ex inanimato quopiam aut uili luto creata, quemadmodum uir, sed ex materia purificata, uiuificata, et animata, anima inquam rationali mentem participante diuinam. Accedit ad hoc quod uir ex terra quasi suapte natura omnis generis animantia producente cooperante coelesti influxu a Deo factus est. Mulier autem supra omnem coeli influxum ac naturae promptitudinem absque ulla uirtute cooperante a solo Deo creata est, in omnibus sibi constans integra, et perfecta uiro interim unius costae iacturam faciente, ex qua formata est mulier, uidelicet Eua de Adam dormiente, atque tam profunde ut ne costam quidem euelli sentiret, quam Deum abstulit a uiro et dedit mulieri. Vir itaque naturae opus, mulier opificium dei. Ideoque mulier diuini splendoris plerunque uiro capacior, saepeque plena existit, quod etiamnum, ex munditia et pulchritudine ipsius mirifica facile uidere licet. Nam quum pulchritudo ipsa nihil est aliud quam diuini uultus, atque luminis splendor rebus insitus, per corpora formosa relucens. Is certe mulieres prae uiris habitare ac replere abundantissime elegit. Hinc mulieris corpusculum omni aspectu tactuque delicatissimum. Caro tenerrimam, color clarus, et candidus, cutis nitida, caput decorum, casaries uenustissima, capilli molles, lucidi et protensi, uultus augustior, prospectusque hilarior, facies omnium formosissima, ceruix lactea, frons expeditus, spatiosus et splendidus, oculos habet uibrantiores, micantioresque, amabili hilaritate, et gratia contemperatos, supra hos supercilia in tenuem gyrum composita, eademque cum decora planitie, decenti distantia diuisa, e quorum medio descendit nasus, aequalis et intra rectum modum cohibitus, sub quo os rutilum, et tenellis labris conformi compositione uenustum intra quae tenui risu, dentes emicant, minutili et aequo ordine locati, eburneo candore nitentes, illorumque quam uiro paucior numerus quod neque edax neque mordax. Circumsurgunt maxillae, genaeque, tenera mollitie roseo fulgore rubentes, uerecundiaeque plenae, ac mentum orbiculare, decenti concauitate iucundum. Sub hoc collum habet gracile, et longiusculum, rotundis ex humeris erectum, gulam delicatam et albicantem, mediocri crassitiae fultam uocem, et orationem suauiorem, pectus amplum, et eminens, aetquali carne uestitum cum mamillarum duritie, illarumque simul ac uentris orbiculari rotunditate, latera mollia, dorsum planum et erectum brachia extensa, manus teretes digitosque concinnis iuncturis, protensos, ilia coxasque habitiores, suras carnosiores, extrema manuum pedumque in orbicularem ductum desinentia, singulaque membra succi plena. [7] Ad haec incessus gressusque modestus, motus decentior, gestus digniores, totiusque praeterea corporis ordine atque symmetria, figura ac habitudine longe lateque in omnibus speciosissima, nullumque in tota creaturarum serie, neque spectaculum adeo mirandum, neque miraculum perinde spectandum, ut nemo nisi caecus omnino non uideat deum ipsum quicquid pulchritudinis capax est mundus uniuersus in mulierem simul congessisse, ut ob id illam omnis creatura stupescat, et multis nominibus amet, ac ueneretur, usque adeo ut usu uenire uideamus quod incorporei spiritus, daemonesque mulieres saepissime ardentissimis amoribus depereant, quaet non fallax opinio est, sed multis experimentis nota ueritas. Atque ut omittam ea quae poetae nobis de amoribus deorum, eorumdemque amasiis tradidere, ut Apollinis, Daphne, Neptuni, Salmonea, Herculis, Hebe, Iole, et Omphale, caeterorumque deorum amasiis, et ipsius Iouis admodum multis, Hoc tam diuinum pulchritudinis munus diis, hominibusque amabile sacra eloquia in mulieribus prae caeteris gratiarum dotibus in multis locis celebriter commendant. Hinc legitur in Genesi quod uidentes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, delegerunt uxores sibi ex illis quas uoluerunt. Legimus etiam de Sara Abrahae quod fuit pulchra prae aliis terrae mulieribus, imo pulcherrima. Sic seruus Abrahae cum uidisset Rebeccam eximiae pulchritudinis puellam, dixit tacitus secum: Haec est quam praeparauit Dominus filio Abrahae, Isaac, et Abigail uxor Nabal uiri pessimi erat prudens, et cordata, perinde atque speciosa. Ideoque seruauit uitam et facultatem uiri sui a furore Dauid. Et malus uir per pulchram mulierem seruatus est. His namque uerbis allocutus est eam Dauid: Vade pacifice in domum tuam, ecce audiui uocem tuam, et honorificaui faciem tuam, nam cum omnis pulchritudo sit, uel spiritualis, uel uocalis, uel corporea. Abigail tota pulchra fuit, et prudentia spiritus, et facundia sermonis, et uenustate corporis, quo nomine mortuo uiro suo Nabal facta est una uxorum Dauid. Et Bathsaba fuit adeo insigni forma mulier, ut eius amore captus Dauid, illam post mortem uiri desponsatam reginali dignitate prae caeteris eleuaret. Item Abisag sunamitis quod esset puella pulcherrima, propterea electa fuit ut accubando Dauid senescoentis iam regis calorem instauraret. Quapropter et summis honoribus senex eam rex augere uoluit, et post mortem regis potentis reginae loco habita est. Huc spectant ea quae de mira pulchritudine reginae Vasti legimus, atque de Hester quaet illi praelata, illaque praestantior fuit, nimis quam pulchra et decora facie. De Iudith etiam legimus cuius auxit Dominus pulchritudinem, in tantum ut eam conspicati stupore sint admirando affecti. De Susanna denique quae fuit oppido quam delicata, et specie pulchra. Quid quod legimus etiam post uaria tentamenta Iob et eius aerumnas exantlatas praeter caetera quaet summa patientia meruit, dedisse illi Dominum tres filias pulcherrimas, tribus charitibus longe gratiores, quibus mulieres in uniuersa terra speciosiores neutiquam inuentae sunt. Legamus porro licebit sanctarum uirginum historias, nimirum mirabimur quam mirae pulchritudinis et speciosissimae formae prae caeteris filiis hominum catholica ecclesia solemniter illas collaudando decantet. Sed omnium longe lateque principem immaculatam Dei genitricem uirginem Mariam, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, e cuius speciosissimo uultu tanta simul effulsit pulchritudinis castimonia, atque sanctitudo, ut licet omnium oculos pariter et mentes perstringeret, nemo tamen unquam mortalium suis illecebris, uel minimo cogitatu corruerit. Haec etiam si fusius e sacris bibliis ubi toties de pulchritudine facta mentio, idque ipsissimis pene uerbis ideo recensui, quo plane intelligamus mulierum pulchritudinem, non apud homines solum, sed et apud Deum cohonestatam esse et honore cumulatam. Proinde et alibi legimus in sacris literis Deum praetcepisse omnem masculum sexum etiam pueros occidi, mulieres uero pulchras seruari. Et in Deuteronomio permittitur filiis Israetl pulchram mulierem e captiuis sibi deligere in coniugem. [8] Praeter hanc admirandam pulchritudinem etiam honestatis quadam dignitate mulier dotata est, quod uiris non contingit: Nam capilli mulieris in tantum promittuntur, ut omnes corporis partes pudentiores operire possint. Adde quod has corporis partes in naturae operibus mulieri contrectare, id quod uiris adsolet usui uenire, nunquam est necesse. Ad miram denique decentiam natura ipsa mulieribus inguina ordinauit non prominentia uti uiris, sed intus manentia, ac secretiori tutiorique loco seposita. Porro natura plus uerecundiae contulit mulieribus, quam uiris. Quamobrem saepissime contigit mulierem inguinum periculoso abscessu aegrotantem mortem elegisse, potius quam se chyrurgi conspectu ac contrectationi obiiceret medendam. Et hanc uerecundiae honestatem etiamnum moribundae mortuaeque retinent, ut in his patet maxime quae in aquis pereunt. Nam authore Plinio atque experientia teste, mulier prona iacet pudori defunctarum parcente natura, uir autem natat supinus. [9] Accedit ad haec quod dignissimum in homine membrum quo maxime a brutis differimus diuinamque iudicamus naturam, caput est, et in eo potissimum uultus. Caput quidem in uiris caluitie deformatur, muliere contra magno naturae priuilegio non caluescente. Vultus insuper in uiris barba illis odiosissima adeo saepe deturpatur, pilisque sordidis operitur, ut uix a beluis discerni possint. In mulieribus contra ramanente semper facie pura atque decora. Hinc lege duodecim tabularum cautum erat ne mulieres genas raderent, ne quando barba excresceret et pudor occultaretur. Munditiae etiam ac puritatis ipsius mulieris omnibus uel hoc euidentissimum argumentum est, quod mulier semel munde abluta, quoties post aqua pura diluitur, aqua ipsa nullam recipit immunditiae maculam. Vir autem quantumcumque ablutus, quoties denuo abluit, turbat aquam, et inficit. Ad haec naturae ordinatione mulieribus per loca secretiora singulis mensibus superfluitates expelluntur, quae uiris per faciem multo digniorem humani corporis partem continuo emittuntur. Praeterea cum inter caetera animantia solis hominibus concessum sit ad coelum attollere uultus, natura fortunaque mulieri in hoc mirifice prospexerunt atque adeo pepercerunt, ut si casu fortuitoue cadendum sit, mulieres fere semper in tergum decidant, ac uel nunquam uel non temere in caput uultumue prosternantur. [10] Quid (quod ne omittamus) nonne in humani generis procreatione uidemus naturam uiris mulierem praetulisse? Quod hoc maxime perspicuum est, quia solum muliebre semen Galeno et Auicenna testibus, est materia et nutrimentum foetus, uiri autem minime, quod illi quodammodo ut accidens substantiae ingrediatur. Maximum enim ut ait lex, atque, praecipuum munus est foeminarum concipere, conceptumque tueri, obquam causam uidemus plurimos matribus similes esse, quia ex earum sanguine procreatos. Idque plurimum in corporis habitu, semper autem in moribus, si enim matres stolidae sunt, et filii stolidi fiunt, si matres prudentes, et filii earum prudentiam redolent. Contra uero in patribus qui si ipsi sint sapientes, filios ut plurimum generant stolidos, et stolidi patres sapientes producunt filios, modo sapiens mater sit. Nec alia ratio est cur matres plus patribus diligant filios suos, nisi quia multo plus de suo sentiunt, habentque in illis matres, quam patres. Ob eandem quam dixi causam, etiam arbitror nobis inditum esse, uti plus in matrem quam in patrem simus adfecti, usque adeo ut patrem diligere matrem solam amare uideamur. Eademque de causa natura mulieribus tanti uigoris lac contulit, quod non solum infantes nutriat uerum etiam et aegros restaurat, et adultis quibusque ad uitae columen sufficiat. Cuius experimentum legimus apud Valerium de plebeia, quadam iuuencula, quae matrem suam in carcere sic aluit, cum alioqui fame esset peritura, quam ob pietatem salus matri et utrique perpetua alimenta data sunt, carcerque in pietatis templum consecratus est.