[11,0] LIBER UNDECIMUS - Quae intra uillam agi debeant ab homine officio uillicationis praeposito. [11,1] I. (1) Claudius Augustalis, tam ingenuae naturae, quam eruditionis adulescens, conplurium studiosorum et praecipue agricolarum sermonibus instigatus extudit mihi, cultus hortorum prosa ut oratione conponerem. Nec me tamen fallebat hic euentus rei, quum praedictam materiam carminis legibus implicarem. (2) Sed tibi, Publi Siluine, pertinaciter expetenti uersificationis nostrae gustum, negare non sustinebam, facturus mox, si conlibuisset, quod nunc aggredior, ut olitoris curam subtexerem uillici officiis : quae quamuis primo Rei rusticae libro uidebar aliquatenus exsequutus; quoniam tamen ea simili desiderio noster idem Augustalis saepius flagitabat, numerum, quem iam quasi consummaueram, uoluminum excessi, et hoc undecimum praeceptum rusticationis memoriae tradidi (3) Vilicum fundo familiaeque praeponi conuenit aetatis nec primae nec ultimae; nam seruitia sic tirunculum contemnunt, ut senem, quoniam alter nondum nouit opera ruris, hic exsequi iam non potest; atque hunc adulescentia negligentem, senectus illum facit pigrum. Media igitur aetas huic officio est aptissima : poteritque ab anno tricesimo usque in sexagesimum, si non interueniant fortuita corporis uitia, satis ualidi fungi muneribus agricolae. (4) Quisquis autem destinabitur huic negotio, sit oportebit idem scientissimus robustissimusque, ut edoceat subiectos, et ipse commode faciat, quae praecipit. Siquidem nihil recte sine exemplo docetur, aut discitur, praestatque uilicum magistrum esse operariorum, non discipulum, quum etiam de patre familiae prisci moris exemplum Cato dixerit: "Male agitur cum domino, quem uilicus docet." (5) Itaque in Oeconomico Xenophontis, quem Marcus Cicero Latino sermoni tradidit, egregius ille Ischomachus Atheniensis, rogatus a Socrate, utrumne, si res familiaris desiderasset, mercari uillicum tamquam fabrum an a se instituere consueuerit : "Ego uero, inquit, ipse instituo. Etenim qui, me absente, in meum locum substituitur, et uicarius meae diligentiae succedit, is ea, quae ego, scire debet." Sed haec nimium prisca, et eius quidem temporis sunt, quo idem Ischomachus negabat, quemquam rusticari nescire. (6) Nos autem memores ignorantiae nostrae uigentis sensus adulescentulos, corporisque robusti, peritissimis agricolis conmendemus, quorum monitionibus uel unus ex multis (nam est difficile erudire) non solum rusticationis, sed imperandi consequatur scientiam. Quidam enim, quamuis operum probatissimi artifices, imperitandi parum prudentes, aut saeuius aut etiam lenius agendo, rem dominorum corrumpunt. (7) Quare, sicut dixi, docendus, et a pueritia rusticis operibus edurandus, multisque prius experimentis inspiciendus erit futurus ulilicus : nec solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam domino fidem ac beniuolentiam exhibeat, sine quibus nihil prodest uillici summa scientia. Potissimum est autem in eo magisterio scire, et existimare, quale officium et qualis labor sit cuique iniungendus : nam nec ualentissimus possit exsequi, quod imperatur, si nesciat, quid agat; nec peritissimus, si sit inualidus. (8) Qualitas itaque cuiusque rei consideranda est; quippe aliqua sunt opera tantummodo uirium, tamquam promouendi onera portandique : aliqua etiam sociata uiribus et arti, ut fodiendi arandique, segetes et prata desecandi : nonnullis minus uirium, plus artis adhibetur, sicut putationibus insitionibusque uineti : plurimum etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris, atque eiusdem medicina. (9) Quorum omnium officiorum uilicus, quod iam dixi prius, aestimator bonus esse non potest, nisi fuerit etiam peritus, ut in unoquoque corrigere queat perperam factum; neque enim satis est reprehendisse peccantem, si non doceat recti uiam. Libenter igitur eadem loquor : tam docendus est futurus uillicus, quam futurus figulus aut faber. Et haud facile dixerim, num illa tanto expeditiora sint discentibus artificia, quanto minus ampla sunt. (10) Rusticationis autem magna et diffusa materia est, partesque si uelimus eius percensere, uix numero conprehendamus. Quare satis admirari nequeo, quod primo scriptorum meorum exordio iure conquestus sum : ceterarum artium minus uitae necessariarum repertos antistites; agriculturae neque discipulos, neque praeceptores inuentos : nisi magnitudo rei fecerit reuerentiam uel discendi, uel profitendi pene immensam scientiam, quum tamen non ideo turpi desperatione oportuerit eam negligi; (11) nam nec oratoria disciplina deseritur, quia perfectus orator nusquam repertus est; nec philosophia, quia nullus consummatae sapientiae : sed e contrario plurimi semet ipsos exhortantur uel aliquas partes earum addiscere, quamuis uniuersas percipere non possint. Etenim quae probabilis ratio est obmutescendi, quia nequeas orator esse perfectus; aut in socordiam conpelli, quia desponderis sapientiam? (12) Magnae rei, quantulumcumque possederis, fuisse participem, non minima est gloria. Quis ergo, inquis, docebit futurum uillicum, si nullus professor est? Et ego intellego, difficillimum esse ab uno uelut auctore cuncta rusticationis consequi praecepta; uerumtamen ut uniuersae disciplinae uix aliquem consultum, sic plurimos partium eius inuenias magistros, per quos efficere queas perfectum uilicum; nam et arator reperiatur aliquis bonus, et optimus fossor, aut foeni sector, nec minus arborator et uinitor, tum etiam ueterinarius, et probus pastor, qui singuli rationem scientiae suae desideranti non subtrahant. (13) Igitur complurium agrestium formatus artibus, qui susceperit officium uillicationis, in primis conuictum domestici, multoque magis exteri uitet. Somni et uini sit abstinentissimus, quae utraque sunt inimicissima diligentiae : nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahitur; et somniculoso plurima effugiunt. Quid enim possit aut ipse agere, aut cuiquam dormiens imperare? (14) Tum etiam sit a uenereis amoribus auersus : quibus si se dediderit, non aliud quidquam possit cogitare, quam illud, quod diligit; nam uitiis eiusmodi pellectus animus, nec praemium iucundius, quam fructum libidinis, nec supplicium grauius, quam frustrationem cupiditatis, existimat. Igitur primus omnium uigilet, familiamque semper ad opera cunctantem pro temporibus anni festinanter producat, et strenue ipse praecedat. Plurimum enim refert colonos a primo mane opus aggredi, nec lentos per otium pigre procedere. (15) Siquidem Ischomachus idem ille, "Malo, inquit, unius agilem atque industriam quam decem hominum neglegentem et tardam operam." (16) Quippe plurimum adfert mali, si operario tricandi potestas fiat : nam ut in itinere conficiendo saepe dimidio maturius peruenit is qui nauiter et sine ullis concessationibus permeauit, quam is, qui quum sit una profectus, umbras arborum, fonticulorumque amoenitatem, uel aurae refrigerationem captauit : sic in agresti negotio dici uix potest, quid nauus operarius ignauo et cessatore praestet. (17) Hoc igitur custodire oportet uillicum, ne statim a prima luce familia cunctanter et languide procedat, sed uelut in aliquod proelium cum uigore et alacritate animi praecedentem eum tamquam ducem strenue sequatur; uariisque exhortationibus in opere ipso exhilaret laborantes : et interdum, tamquam deficienti succursurus, ferramentum auferat parumper, et ipse fungatur eius officio, moneatque sic fieri debere, ut ab ipso fortiter sit effectum. (18) Atque ubi crepusculum incesserit, neminem post se relinquat, sed omnes subsequatur more optimi pastoris, qui e grege nullam pecudem patitur in agro relinqui. Tum uero, quum tectum subierit, idem faciat, quod ille diligens opilio : nec in domicilio suo statim delitiscat, sed agat cuiusque maximam curam; siue quis (quod accidit plerumque) sauciatus in opere noxam ceperit, adhibeat fomenta : siue aliter languidior est, in ualetudinarium confestim deducat, et conuenientem ei ceteram curationem adhiberi iubeat; (19) eorum uero, qui recte ualebunt, non minor habenda erit ratio, ut cibus et potio sine fraude a cellariis praebeatur: consuescatque rusticos circa larem domini, focumque familiarem semper epulari, atque ipse in conspectu eorum similiter epuletur sitque frugalitatis exemplum : nec nisi sacris diebus accubans coenet, festosque sic agat, ut fortissimum quemque, et frugalissimum largitionibus prosequatur, nonnumquam etiam mensae suae adhibeat, et uelit aliis quoque honoribus dignari. (20) Tum etiam per ferias instrumentum rusticum, sine quo nullum opus effici potest, recognoscat, et saepius inspiciat ferramenta; eaque semper duplicia comparet, ac subinde refecta custodiat, ne si quod in opere uitiatum fuerit, a uicino petendum sit : quia plus in operis seruorum auocandis, quam in pretio rerum eiusmodi dependitur. (21) Cultam uestitamque familiam utiliter magis habeat, quam delicate, id est munitam diligenter a frigoribus et imbribus; quae utraque prohibentur optime pellibus manicatis et sagaceis cucullis : idque si fiat, omnis pene hiemalis dies in opere tolerari possit. Quare tam uestem seruitiorum, quam, ut dixi, ferramenta bis debebit omnibus mensibus recensere : nam frequens recognitio nec inpunitatis spem nec peccandi locum praebet. (22) Itaque mancipia uincta, quae sunt ergastuli, per nomina quotidie citare debebit atque explorare, ut sint diligenter compedibus innexa; tum etiam custodiae sedes an tuta et recte munita sit : nec, si quem dominus aut ipse uinxerit, sine iussu patrisfamiliae resoluat. Sacrificia nisi ex praecepto domini facere nesciat : haruspicem, sagamque sua sponte non nouerit; quae utraque genera uana superstitione rudes animos infestant. (23) Non urbem, non ullas nundinas, nisi uendendae aut emendae rei necessariae causa, frequentauerit; neque enim coloniae suae terminos egredi debet, nec absentia sua familiae cessandi aut delinquendi spatium dare. Semitas, nouosque limites in agro fieri prohibeat. Hospitem, nisi ex amicitia domini, quam rarissime recipiat; ad ministeria sua conseruos non adhibeat; nec ulli terminos egredi, nisi magna coegerit necessitas, permittat. (24) Pecuniam domini neque in pecore, nec in aliis rebus promercalibus occupet; haec enim res auocat uilici curam, et eum negotiatorem potius facit, quam agricolam : nec umquam sinit eum cum rationibus domini paria facere; sed ubi aeris numeratio exigitur, res pro nummis ostenditur. Itaque tam istud uitandum habebit, quam hercule fugiendum uenandi aut aucupandi studium, quibus rebus plurimae operae auocantur. (25) Iam illa, quae etiam in maioribus imperiis difficulter custodiuntur, considerare debebit ne aut crudelius aut remissius agat cum subiectis : semperque foueat bonos et sedulos, parcat etiam minus probis, et ita temperet, ut magis eius uereantur seueritatem, quam ut saeuitiam detestentur; poteritque id custodire, si maluerit cauere, ne peccet operarius, quam, quum peccauerit, sero punire. Nulla est autem uel nequissimi hominis amplior custodia, quam cotidiana operis exactio. (26) Nam illud uerum est M. Catonis oraculum: "Nihil agendo homines male agere discunt." Itaque curabit uillicus, ut iusta reddantur; idque non aegre consequetur, si semper se repraesentauerit. (27) Sic enim et magistri singulorum officiorum diligenter exsequentur sua munia : et familia, post operis exercitationem fatigata, cibo quietique potius ac somno, quam maleficiis, operam dabit. In uniuersa porro uilllicatione, sicut in cetera uita, pretiosissimum est intellegere quemque, nescire se quod nesciat, semperque cupere, quod ignoret, addiscere : (28) nam etsi multum prodest scientia, plus tamen obest inprudentia, uel neglegentia, maxime in rusticatione; cuius disciplinae caput semel est fecisse, quidquid exegerit ratio culturae : nam, quamuis interdum emendata sit perperam facti uel inprudentia uel neglegentia, res tamen ipsa iam domino decoxit, nec mox in tantum exuberat, ut et iacturam capitis amissi restituat, et quaestum resarciat. (29) Praelabentis uero temporis fuga quam sit inreparabilis, quis dubitet? Eius igitur memor praecipue semper caueat, ne improuidus ab opere uincatur. Res est agrestis insidiosissima cunctanti : quod ipsum expressius uetustissimus auctor Hesiodus hoc uersu significauit: g-Aiei g-d' g-amboliergos g-anehr g-ataisi g-palaiei. Quare uulgare illud de arborum positione rusticis usurpatum, "Serere ne dubites," id uillicus ad agri totum cultum referri iudicet, credatque, praetermissas non duodecim horas, sed annum perisse, nisi sua quaque die, quod instat, effecerit : (30) nam quum propriis pene momentis fieri quidque debeat, si unum opus tardius, quam oporteat, peractum sit, ceterae quoque, quae sequuntur, culturae, post iusta tempora serius adhibentur, omnisque turbatus operis ordo spem totius anni frustratur. Quare necessaria est menstrui cuiusque officii monitio ea, quae pendet ex ratione siderum caeli. (31) Nam, ut ait Vergilius, - - - Tam sunt Arcturi sidera nobis, Haedorumque dies seruandi, et lucidus Anguis, quam quibus in patriam uentosa per aequora uectis pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. Contra quam obseruationem multis argumentationibus disseruisse, me non infitior, in iis libris, quos aduersus astrologos cmnposueram. Sed illis disputationibus exigebatur id quod mnprobissime Chaldaei pollicentur, ut certis quasi terminis, ita diebus statis aeris mutationes respondeant : (32) in hac autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scrupulositas; sed, quod dicitur, pingui Minerua, quamtumuis utile continget uillico tempestatis futurae praesagium, si persuasum habuerit, modo ante, modo post, interdum etiam stato die orientis uel occidentis competere uim sideris; nam satis prouidus erit, cui licebit ante multos dies cauere suspecta tempora. [11,2] Quid quoque mense faciendam sit, temporibus accommodando opera. II. (1) Itaque praecipiemus, quid quoque mense faciendum sit, sic temporibus accommodantes opera ruris, ut permiserit status caeli : cuius uarietatem mutationemque, si ex hoc commentario fuerit praemonitus uillicus, aut numquam decipietur, aut certe non frequenter. Et ne desciscamus ab optimo uate, (qui ait ille) : "Vere nouo terram proscindere incipiat." (2) Noui autem ueris principium non sic obseruare rusticus debet, quemadmodum astrologus, ut exspectet certum illum diem, qui ueris initium facere dicitur : sed aliquid etiam sumat de parte hiemis, quoniam consumpta bruma, iam intepescit annus, permittitque clementior dies opera moliri. (3) Possit igitur ab Idibus Ianuariis (ut principem mensem Romani anni obseruet) auspicari culturarum officia : quorum alia ex pristinis residua consummabit, atque alia futuri temporis inchoabit. Satis autem erit per dimidios menses exsequi quodque negotium, quia neque praefestinatum opus nimium immature uideri possit ante quindecim dies factum, nec rursus post totidem nimium tarde. (4) Idibus ianuariis, uentosa tempestas, et incertus status. XVIII kalend- febr-, tempestas incerta. XVII kalend- febr-, sol in Aquarium transit; Leo mane incipit occidere; africus, interdum Auster cum pluuia. XVI kalend- febr-, Cancer desinit occidere; hiemat. XV kalend- febr-, Aquarius incipit oriri; uentus africus tempestatem significat. XI kalend- febr-, Fidicula uespere occidit; dies pluuius. (5) IX kalend- febr-, ex occasu pristini sideris significat tempestatem; interdum etiam tempestas. VI kalend- febr-, Leonis, quae est in pectore, clara stella occidit, nonnumquam significat, hiems bipertita. V kalend- febr-, auster aut africus, hiemat; pluuius dies. III kalend- febr-, Delphinus incipit occidere; item Fidicula occideit. Pridie kalend- febr-, eorum, quae supra, siderum occasus, tempestatem facit : interdum tantummodo significat. (6) Hoc igitur semestrium, et deinceps sequentia tempestatibus adnotatis percensuimus, quo cautior uillicus, ut iam dixi, uel abstinere possit operibus, uel festinationem adhibere. Itaque ab idibus ianuariis, quod habetur tempus inter brumam et aduentum fauonii, si maior est uineae uel arbusti modus, qudcquid ex autumno putationis superfuit, repetendum est, sed ita, ne matutinis temporibus uitis saucietur : quoniam pruinis et gelicidiis nocturnis adhuc rigentes materiae ferrum reformidant. (7) Itaque dum hae regelatae sinuntur, usque in horam secundam uel tertiam poterunt uepres attenuari, ne incremento suo agrum occupent, segetes emundari, acerui uirgarum fieri, ligna denique confici, ut tum demum tepenti iam die putatio administretur. Apricis etiam et macris aut aridis locis prata iam purganda, et a pecore sunt defendenda, ut faeni sit copia. (8) Siccos quoque et pingues agros tempestiuum est proscindere : nam et uliginosi, et mediocris habitus sub aestatem ueruagendi sunt; macerrimi uero et aridi post aestatem, primo autumno arandi, et subinde conserendi. Sed iugerum agri pinguis hoc tempore anni commode duabus operis proscinditur, quia hibernis pluuiis adhuc madens terra facilem cultum sui praebet. (9) Eodemque mense ante kalend- febr- sariendae segetes autumnales, siue illae seminis adorei sunt, quod quidam far uennuculum uocant, seu tritici : earumque tempestiua sarritio est, quum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt. Hordeum quoque maturum, quibus superest opera, nunc demum sarire debebunt. (10) Sed et faba eandem culturam exigit, si iam coliculus eius in quattuor digitos altitudinis creuerit; nam prius sarruisse nimium teneram non expedit. Eruum melius quidem priore mense, nec tamen improbe hoc ipso uel proximo, seremus; nam martio nullo modo terrae conmittendum esse rustici praecipiunt. (11) Vineae, quae sunt palatae et ligatae, recte iam fodiuntur. Surculi, qui primi florem adferunt, statim circa idus inserendi sunt, ut cerasiorum, tuburum, amygdalorum, persicorumque. Ridicis uel etiam palis conficiendis idoneum tempus est; nec minus in aedificia succidere arborem conuenit; sed utraque melius fiunt luna decrescente ab uicesima usque in tricesimam : quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non infestari. (12) Palos una opera caedere et exputatos acuere centum numero potest; ridicas autem querneas, siue oleagineas findere, et dedolatas utraque parte exacuere numero sexaginta, item ad lucubrationem uespertinam palos decem, uel ridicas quinque conficere, totidemque per antelucanam lucubrationem. (13) Materies si roborea est, ab uno fabro dolari ad unguem debet per quadratos pedes XX : haec erit uehis una. Pinus autem V et XX pedum aeque ab uno expeditur, quae et ipsa uehis dicitur : nec minus ulmus et fraxinus pedum XXX; cupressus autem pedum XL : tum etiam sexagenum pedum abies, atque populus, singulis operis ad unguem quadrantur, atque omnes eae mensurae similiter uehes appellantur. (14) His etiam diebus maturi agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadripedia charactere signari debent. kalend- febr-, Fidis incipit occidere; uentus eurinus et interdum auster cum grandine est. III non- febr-, Fidis tota, et Leo medius occidit; corus, aut septentrio, nonnumquam fauonius. Non- febr-, mediae partes Aquarii oriuntur; uentosa tempestas. (15) VII idus febr-, Callisto sidus occidit; fauonii spirare incipiunt. VI idus. febr-, uentosa tempestas. III idus febr-, eurus. Per hosce dies locis maritimis, et calidis ac siccis prata, uel arua purgantur, et in faenum submittuntur. (16) Reliquae partes uinearum propter brumam (uel frigora) omissae, nunc palandae et alligandae sunt, ne postea tumentes gemmae laedantur, et oculi adterantur; item uinearum fossio iisdem locis peragenda, arbustorumque siue putatio, siue alligatio finienda est, quorum iusta certa esse non possunt. Inter nonas deinde et idus, pomorum seminaria facienda sunt, et maturae plantae de seminariis in scrobes transferendae. (17) Pastinatio quoque, quae mense decembri uel ianuario coepta est, iam nunc includenda, et uitibus conserenda est. Pastinatur autem terreni iugerum ita, ut solum in altitudinem trium pedum defodiatur operis LXXX :uel in altitudinem dupondii semissis, operis L; uel ad bipedalium, cui est altitudo duorum pedum, operis XL. (18) Haec tamen in agro sicco surculis conserendis minima pastinationis mensura est; nam oleribus deponendis possit uel sesquipedalis altitudo satisfacere, quae plerumque in singula iugera triginta operis conficitur. Hoc eodem tempore stercoris pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arboribus inspargenda: quin etiam uinearia diligenter facienda, malleolusque quam (recentissimus) curiosissime pangendus. (19) Populos et salices, et fraxinos, prius quam frondeant, plantasque ulmorum nunc ponere utile est, ante autem satas nunc exputare et circumfodere, ac summas earum aestiuas radices amputare. Sarmenta, uineis nondum fossis, atque arbustis et segetibus ramos, aut rubos, quidquid denique iacens, fodientem, uel alio genere terram molientem, potest impedire, nunc egerere, et ad sepem applicare oportet; rosaria noua conserere, uel antiqua curare; arundineta nunc ponere, uel etiam pristina colere; salicta facere, uel deputare, runcare, ac fodere; genistam semine, uel plantis in pastinato, uel etiam sulco deponere. (20) Trimestrium quoque satio non est aliena huic tempori, quamuis tepidis regionibus melius administretur per mensem ianuarium. Idibus februariis, Sagittarius uespere occidit; uehementer hiemat. XVI kalend- martii, uespere Crater oritur; uenti mutatio. XV kalend- martii sol in Pisces transitum facit; nonnumquam uentosa tempestas. (21) XIII et XII kalend- martii, fauonius, uel auster cum grandine et nimbis. X kalend- martii, Leo desinit occidere; uenti septentrionales, qui uocantur ornithiae, per dies triginta esse solent; tum et hirundo aduenit. VIIII kalend- martii, Arcturus prima nocte oritur; frigidus dies aquilone, uel coro, interdum pluuia. VIII kalend- martii, Sagitta crepusculo incipit oriri; uariae tempestates : (Halcyonei dies uocantur;) in Atlantico quidem mari summa tranquillitas notata est. (22) VII kalend- martii, uentosa tempestas; hirundo conspicitur. Per hos dies frigidis locis earum rerum, quas supra scripsimus, tempestiua est administratio; locis autem calidioribus, quamuis sera, tamen necessaria. Ceterum malleoli et uiuiradicis positio huius temporis esse uidetur optima. (23) Nec tamen deterior etiam inter kalend- et idus sequentis mensis, utique si, non sit feruentissima regio; si uero etiam magis frigida, uel melior. Insitio quoque arborum atque uitium tepidis locis hoc tempore commode administrabitur. Kalend- martii, africus; interdum auster cum grandine. (24) VI nonas martii, Vindemiator apparet, quem Graeci g-Trugehtehra dicunt; septentrionales uenti. IIII nonas martii, fauonius, interdum auster; hiemat. Nonis martiis, Equus mane oritur; flatus aquilonis. III idus martii, Piscis aquilonius desinit oriri; septentrionales uenti. Pridie idus martii, Argo nauis exoritur; fauonius aut auster, interdum aquilo. (25) His diebus commode instruuntur horti, de quibus suo loco dicam secretius, ne inter hanc quasi turbam operum neglegentius olitoris officia descripsisse uidear, aut nunc ordinem reliquarum culturarum coeptum interrupisse. (26) Igitur a kalendis martii eximia est uitium putatio usque in decimim kalend- aprilium, si tamen se gemmae nondum moueant; surculi quoque silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque leguntur, et ipsa insitio uitium atque arborum longe nunc est optima. Frigidis quoque locis et umidis uitium satio nunc praecipua est, sed et ficulnea cacumina iam tumentia utilissime ponuntur. Sarritura quoque frumentorum iteratur egregie : modios tres una opera recte sarit. (27) Prata purgare, et a pecore defendere iam tempestiuum est : locis quidem calidis et siccis etiam a mense ianuario, ut supra diximus, id fieri debet : nam frigidis uel a Quinquatribus prata recte submittuntur. (28) Scrobes omnis generis, quos eris autumno consiturus, hoc tempore praeparare oportebit : eorum quaternarii, hoc est quoquouersus pedum IV, si est commodum terrenum, XIV ab uno fiunt; ternarii autem XVIII. Ceterum ad deponendas uites, uel non magni incrementi arbores, sulcus, qui sit pedum centum et uiginti, latitudine bipedanea, in altitudinem deprimi debet dupondii semissis, eumque similiter una opera efficit. (29) Rosarium serotinum perfossum et cultum habere, iam tempus est. Oleis laborantibus circum radices amurcam, quae salem non habeat, nunc conueniet infundere : maximis sex congii, mediocribus arboribus urna satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio; sed tamen quae nihil uitii habuerint, aliquanto laetiores fient, si amurca rigentur insulsa. (30) Nonnulli hoc optimum tempus esse seminariis instituendis dixerunt; tum etiam baccas lauri et myrti, ceterorumque uiridium semina in areolas disserere praeceperunt; orthocissos et hederas ab idibus februariis, uel etiam kalend- martiis poni oportere iidem censuerunt. Idibus martii, Nepa incipit occidere; significat tempestatem. (31) XVII kalend- april-, Nepa occidit; hiemat. XVI kalend- april-, sol in Arietem transitum facit; fauonius uel corus. XII kalend- april-, Equus occidit mane; septentrionales uenti. X kalend- april-, Aries incipit exoriri; pluuius dies; interdum ningit. VIIII et VIII kalendarum aprilium, aequinoctium uernum tempestatem significat (32) Ab Idibus eadem, quae supra utique peragenda sunt. Optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur; at quae mense ianuario ueruacta fecimus, nunc ultima parte Martii sunt iteranda; et si quae pergulae uitium generosarum, uel si quae in agris aut uepribus singulares arbores maritae a putatoribus relictae sunt, ante kalend- april- utique deputari debent; post quem diem sera et infructuosa fit eiusmodi rerum cultura. (33) Milii quoque et panici haec prima satio est, quae peragi debet circa idus april- utriusque seminis sextarii quini singula iugera occupant. Quin etiam pecus lanatum, ceteraque quadripedia tempus idoneum est castrandi. Locis autem tepidis ab idibus februarii usque in idus aprilis; in locis frigidis ab idibus martii usque in idus maias omnia recte pecora castrantur. (34) Kalend- aprilis, Nepa occidit mane, tempestatem significat. Non- april-, fauonius aut auster cum grandine, nonnumquam hoc idem pridie. Octauo idus april-, Vergiliae uespere celantur; interdum hiemat. Septimo idus aprilis, et sexto, et quinto, austri et africi tempestatem significant. Quarto idus aprilis, sole oriente, Libra occidere incipit; interdum tempestatem significat. (35) Pridie idus aprilis, Suculae celantur; hiemat. His diebus locis frigidis prima uinearum fossio utique ante idus peragenda est; quaeque mense martio post confectum aequinoctium fieri debuerunt, nunc denique quam primum exsequenda sunt. Fici uitesque adhuc recte inseruntur : seminaria, quae sunt ante facta, runcari et adhuc commode fodiri possunt. Oues Tarentinae radice lanaria lauari debent, ut tonsurae praeparentur. Idibus aprilis, ut supra, Libra occidit; hiemat. (36) Decimo octauo kalend- maias, uentosa tempestas et imbres; nec hoc constanter. XV kalend- maias, sol in Taurum transitum facit; pluuiam significat. XIIII kalend- maias, Suculae se uesperi celant; pluuiam significat. XI kalend- maias, uer bipertitur; pluuia et nonnumquam grando. X kalend- maias, Vergiliae cum sole oriuntur; Africus uel Auster; dies humidus. Nono kalend- maias, prima nocte Fidicula apparet; tempestatem significat. Quarto kalend- maias, auster fere cum pluuia. (37) Tertio kalend- maias, mane Capra exoritur; austrinus dies, interdum pluuiae. Pridie kalend- maias, Canis se uespere celat; tempestatem significat. Per hos dies eadem, quae supra, persequemur, possuntque, si iam librum remittunt, inseri oleae, uel emplastrari, ceteraeque pomiferae arbores eodem emplastrationis genere inseri. (38) Sed et prima pampinatio recte inchoatur, dum prorepentes oculi digito decuti possint; si qua praeterea in uineis aut fossor disturbauit, aut neglegentia omisit, diligens uinitor restituere debet, et fracta iuga considerate, resarcire, aut disiectos palos reponere, ita ne teneros pampinos explantet. Eodem tempore secundi foetus pecudes signari oportet. (39) Kalend- maiis, hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam, VI nonas maii, Sucula cum sole exoritur; septentrionales uenti. V nonas maias, Centaurus totus apparet; tempestatem significat. III nonas maias, idem sidus pluuiam significat. Pridie nonas maias, Nepa medius occidit; tempestatem significat. Nonis maiis, Vergiliae exoriuntur mane, Fauonius. VII idus maias, aestatis initium; fauonius aut corus, interdum etiam pluuiae. (40) VI idus maias, Vergiliae totae apparent; fauonius aut forus, interdum etiam pluuiae. III idus maias, Fidis mane oritur; significat tempestatem. Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae instituendae. Bonus operarius prati iugerum desecat, nec minus mille ducentos manipulos unus obligat, qui sint singuli quaternarum librarum. Arbores quoque tempus est ablaqueatas circumfodere, et operire : una opera nouellas circumfodiet arbores LXXX, mediocres LXV, magnas L. (41) Hoc mense seminaria omnia crebre fodere oportebit; sed et a kalendis martiis usque in idus septembres, omnibus mensibus, non solum seminariis, sed etiam nouellis uineis danda fossio est. Iisdem diebus, ubi praegelidum et pluuium caelum est, oleae putantur et muscantur. Ceterum tepidis regionibus duobus temporibus anni facere istud oportebit : primo ab idibus octobribus usque in idus decembres, iterum ab idibus februariis usque in idus martias, si tamen arbor librum non remittit. (42) Hoc eodem mense in pastinato seminario nouissima positio est olearis taleae, eamque oportet, quum panxeris, fimo et cinere mixtis oblinere, et superponere muscum, ne sole findatur : sed hoc idem opus melius fiet ultima parte mensis martii, uel prima mensis aprilis, et ceteris temporibus, quibus praecepimus seminaria plantis uel ramis conserere. (43) Idinus maiis, Fidis mane exoritur; auster aut euonotus; interdum dies humidus. XVII kalend- iunias, idem quod supra. XVI et XV kalend- iunias, euronotus uel auster cum pluuia. XIIII kalend- iunias, sol in Geminos introitum facit. XII kalend- iunias, Suculae exoriuntur; septentrionales uenti, nonnumquam auster cum pluuia. XI et X kalend- inias, Arcturus mane occidit; tempestatem significat. VIII et VII et VI kalend- iunias, Capra mane exoritur; septentrionales uenti. (44) Ab idibus usque in kalend- iunias, ueteranam uineam, priusquam florere incipiat, iterum fodere oportet, eamdemque, et ceteras omnes uineas identidem pampinare. Quod si saepius feceris, puerilis una opera iugerum uineti pampinabit. Quibusdam regionibus, oues nunc tondentur, et pecoris nati aut amissi ratio accipitur; item qui lupinum stercorandi agri causa seuit, nunc demum aratro subuertit. (45) Kalend- iun- et IV non-, Aquila exoritur; tempestas uentosa, et interdum pluuia. VII idus iun-, Arcturus occidit; fauonius aut corus. IV idus iun-, Delphinus uespere exoritur; fauonius, interdum rorat. (46) His diebus, si (non) opere uicti sumus, eadem, quae extremo mense maio facienda sunt; item omnes arbores frugiferae circumfossae aggerari debent, ut ante solstitium id opus peractum sit. Quin etiam, pro conditione regionis et caeli terra, uel proscinditur uel iteratur : eaque, si est difficilis, proscinditur operis tribus, iteratur duabus, tertiatur una; lirantur autem iugera duo bis opera una. At si facilis est terra, proscinditur iugerum duabus operis, iteratur una, lirantur una iugera quattuor (quum in subacta iam terra latiores porcae sulcantur). (47) Quae ratio colligit, ut per autumnum facile possint uno iugo tritici obseri modii centum quinquaginta, ceterorumque leguminum modii centum. Iisdem his diebus area triturae praeparanda est, ut quaeque res desecta erit, in eam conferatur. Vinearum quoque cultus, quibus maior est modus iteratus esse debet. (48) Ante solstitium pabulum, si facultas est, uel nunc, uel etiam superioribus XV diebus, qui fuerunt ante kalend- iunii, praeberi pecori oportet. A kalend- autem iuniis, si iam defecit uiridis herba, usque in ultimum autumni frondem caesam praebebimus. Idibus iuniis, calor incipit. (49) XIII kalend- iulii, sol introitum Cancro facit; tempestatem significat. XI kalend- iulii, Anguifer, qui Graece dicitur g-Ophiouchos, mane occidit; tempestatem significat. Octauo, et VII, et VI kalend- iulii, solstitium; fauonius et calor. Tertio kalend- iulii, uentosa tempestas. (50) His diebus eadem, quae supra. Sed et uiciam in pabulum secare oportet, priusquam siliquae eius durentur; hordeum metere; fabam serotinam ducere; fabam maturam conterere, et paleas eius diligenter recondere; hordeum terere, paleasque omnis recondere; alueos castrare, quas subinde nono quoque aut decimo die a kalend- maias considerare et curare oportet; nunc autem si sunt pleni atque operculati faui, demetendi sunt : sin autem maiore parte uacant, aut sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos significatur : itaque mellatio est differenda. Quidam in prouinciis transmarinis uel hoc uel sequente mense sesama serunt. (51) Kalend- iuliis, fauonius uel auster, et calor. Quarto non- iul-, Corona occidit mane. Pridie non- iul-, Cancer medius occidit; calor. Octauo idus iul-, Capricornus medius occidit. Septimo idus iul-, Cepheus uespere exoritur; tempestatem significat. Sexto idus iul-, prodromi flare incipiunt. (52) His diebus eadem, quae supra. Sed et proscissum ueruactum optime nunc iteratur, et siluestris ager decrescente luna utilissime exstirpatur. Idibus iuliis, Procyon exoritur mane; tempestatem significat. Tertiodecimo kalend- augustas, sol in Leonem transitum facit; fauonius. (Nono kalend- augustas, Leonis in pectore clara stella exoritur); interdum tempestatem significat. Octauo kalend- augustas, Aquarius incipit occidere clare; fauonius uel auster. (53) Septimo kalend- augustas, Canicula apparet; caligo aestuosa. Sexto kalend- augustas, Aquila exoritur. Quarto kalend- augustas, Leonis in pectore clara stella exoritur; interdum tempestatem significat. Tertio kalend- augustas, Aquila occidit; significat tempestatem. (54) His diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur, et intra dies triginta, qua desecta est, stramenta praecisa in aceruum congeruntur. Iugerum stramentorum opera una desecat, quibus remotis, priusquam sol acrior exurat terram, omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere et adobruere oportet; iItem quibus magna sementis praeparatur, nunc debent iterare. (55) Nam de fodiendis colendisue nouellis uineis, saepius iam dixi, nullum esse mensem omittendum, donec autumnale aequinoctium conficiatur. Meminisse autem oportebit, ut per hos et augusti mensis dies antelucanis et uespertinis temporibus frondem pecudibus caedamus. Item quascumque uineas culturi sumus, ne per aestum, sed mane usque in tertiam, et a decima usque in crepusculum fodiamus. (56) Quibusdam regionibus, sicut in Cilicia et Pamphylia, hoc mense sesama seruntur; Italiae autem regionibus humidis possunt ultimo mense iun- seri. Quin etiam tempus est ficulneis arboribus caprificum suspendere, quod quidam existimant idcirco fieri debere, ne fructus decidat, et ut celerius ad maturitatem perueniat. Kalend- augusti, etesiae. Pridie non- augusti, Leo medius exoritur; tempestatem significat. (57) VII idus augusti, Aquarius occidit medius; nebulosus aestus. Pridie non- augusti, Fidis occidit mane; et autumnus incipit. His diebus eadem quae supra. Nonnullis tamen locis faui demetuntur : qui si non sunt melle repleti, nec operculati, differenda est in mensem octob. mellatio. Idibus augusti, Delphini occasus tempestatem significat. XIX kalend- septembr-, eiusdem sideris matutinus occasus tempestatem significat. (58) XIII kalend- septembr-, sol in Virginem transitum facit; hoc et sequenti die tempestatem significat; interdum et tonat. Hoc eodem die Fidis occidit. Decimo kalend- seprembr., ex. Eodem sidere tempestas plerumque oritur et pluuia. VII kalend- septembr-, Vindemitor exoritur mane, et Arcturus incipit occidere; interdum pluuia. III kalend- septembr-, humeri Virginis exoriuntur; etesiae desinunt flare, et interdum hiemat. (59) Pridie kalend- septembr-, Andromeda uespere exoritur, interdum hiemat. His quidem diebus arbores ficorum inoculant; quod genus insitionis emplastratio uocatur. Idque licet uel commodius facere superiore mense post idus iulii quo tempore etiam aliarum arborum nonnulli emplastrationem faciunt. (60) Quibusdam locis, ut in Baetica, maritimis regionibus, et in Africa uindemia conficitur; sed frigidioribus regionibus puluerationem faciunt, quam uocant rustici occationem, quum omnis gleba in uineis refringitur, et resoluitur in puluerem. Hoc eodem tempore priusquam uineae puluerentur, si perexilis est, uel rara ipsa uitis, lupini modii tres uel quattuor in singula iugera sparguntur et ita inoccantur; qui, quum fruticauerint, prima cum fossione conuersi satis bonum stercus uineis praebent. (61) Multi etiam, si pluuius est status caeli, sicut suburbana regione Italiae, pampinis uitem spoliant, ut percoqui fructus possint, nec putrescere imbribus. At e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis prouinciis, circa uindemiam adumbrantur, uel stramentis, uel aliis tegmentis, uuae, ne uentis aut caloribus exarescant. (62) Hoc idem tempus est aridis uuis ficisque conficiendis, de quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus, quum uillicae persequemur officia. Felix quoque aut carex, ubicumque nascitur, augusto mense recte exstirpatur, melius tamen circa Idus Iulias ante Caniculae exortum. (63) Kalendis septembr-, calor. Quarto nonas septembr-, Piscis austrinus desinit occidere; calor. Non- septembr-, Arcturus exoritur; fauonius uel corus. VII idus septembr-, Piscis aquilonius desinit occidere, et Capra exoritur; tempestatem significat. tertio idus septembr-, fauonius aut africus; Virgo media exoritur. (64) His diebus, locis maritimis et calidis, uindemia, et cetera, quae supra scripta sunt, commode administrantur. Iteratio quoque arationis peracta esse debet, si serius terra proscissa est; sin autem celerius, etiam tertiatum solum esse conuenit. Hoc etiam tempore, qui consueuerunt uina condire, aquam marinam praeparant, et aduectam decoquunt : de qua conficienda praecipiam, quum uillicae officia persequar. Idibus septembr-, ex Pristino sidere nonnumquam tempestatem significat. (65) XV kalend- octobr-, Arcturus exoritur; fauonius aut africus, interdum eurus, quem quidam uulturnum appellant. XIV kalend- octobr-, Spica Virginis exoritur; fauonius aut corus. XIII kalend- octobr-, sol in Libram transitum facit; Crater matutino tempore apparet. XI kalend- octobr-, Pisces occidunt mane, item Aries occidere incipit; fauonius aut corus, interdum auster cum imbribus. (66) X kalend- octobr-, Argo nauis occidit; tempestatem significat, interdum etiam pluuiam. Nono kalend- octobre., Centaurus incipit mane oriri; tempestatem significat, interdum et pluuiam. Octauo kalend- octobr-, et septimo et sexto, aequinoctium autumnale pluuiam significat. Quinto kalend- octobr-, Haedi exoriuntur; fauonius, nonnumquam auster cum pluuia. Quarto kalend- octobre., Virgo desinit oriri; tempestatem significat. (67) His diebus uindemiae plurimis regionibus fiunt, quarum maturitatem alii aliter interpretati sunt : quidam quum uidissent partem aliquam uuarum uirescere, crediderunt tempestiuam esse uindemiam; quidam quum coloratas et perlucidas uuas animaduertissent; nonnulli etiam quum pampinos ac folia decidere considerassent. Quae omnia fallacia sunt : quoniam immaturis uuis omnia eadem possunt accidere, propter intemperiem solis aut anni. (68) Itaque nonnulli gustu explorare maturitatem temptauerunt, ut siue dulcis esset sapor uuae, siue acidus, proinde aestimarent. Sed et haec ipsa res habet aliquam fallaciam; nam quaedam genera uuarum numquam dulcedinem capiunt propter austeritatem nimiam. (69) Itaque optimum est, quod nos fecimus, ipsam naturalem contemplari maturitatem. Naturalis autem maturitas est, si quum expresseris uinacea, quae acinis celantur, iam infuscata, et nonnulla praeter modum nigra fuerint: nam colorem nulla res uinaceis potest adferre, nisi naturae maturitas, praesertim quum ita media parte acinorum sint, ut et a sole aestiuante, et a uentis protegantur, humorque ipse non patiatur ea percoqui aut infuscari, nisi suapte natura. (70) Hoc igitur quum exploratum habuerit uillicus, sciat uindemiam sibi esse faciendam. Sed antequam fructum cogere incipiat, cuncta praeparanda erunt superiore, si fieri possit, mense; si minus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata, partim defricata, et diligenter lota marina uel aqua salsa, et recte siccata; (71) tum et opercula, colaque, et cetera, sine quibus probe confici mustum non potest; torcularia uero et fora diligenter emundata, lotaque, et, si res ita exegerit, picata; praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam decoquat; tum etiam salem atque odoramenta, quibus condire uina consueuerit, multo ante reposita esse oportet. Nec tamen haec cura totum auocet eum a cetera ruris cultura; nam et napinae itemque rapinae, siccaneis locis per hos dies fiunt; farraginaria quoque, pecori futura per hiemem praesidio; itemque siliqua, quod rustici faenum graecum uocant, nec minus in pabulum uicia nunc demum conseruntur. (72) Tum etiam lupini haec erit praecipua satio, quem quidam uel ab area protinus in agrum deferri putant oportere. Milium et panicum hoc tempore demetitur, quo faseolus ad escam seritur; nam ad percipiendum semen ultima parte octobris circa kalend- nouembris melius obruitur. Quare quum haec cuncta in agris exsequi debeat, possit eorum curam, quae intra uillam facienda sunt, uillicae delegare : ita tamen, ut ipse consideret an recte facta sint. Kalendis octobribus, et sexto non-, interdum tempestatem significat. (73) Quarto non- octobris, Auriga occidit mane, Virgo desinit occidere; significat nonnumquam tempestatem. Tertio non- octobris, Corona incipit exoriri; significat tempestatem. Pridie non- octobris, Haedi oriuntur uespere; Aries medius occidit; aquilo. Octauo idus octobris, Coronae clara stella exoritur. (74) Sexto idus octobris, Vergiliae exoriuntur uespere; fauonius et interdum africus cum pluuia. tertio et pridie idus octobris,. Corona tota mane exoritur; auster hibernus, et nonnumquam pluuia. Per hos dies frigidis regionibus uindemia et cetera, quae supra scripta sunt fieri solent. Iisdemque regionibus frumenta matura seruntur, et praecipue far adoreum. Locis etiam opacis triticum nunc recte seritur. Et quoniam sementis mentionem fecimus, non intempestiue, quantum cuiusque seminis iugerum agri recipiat, referemus. (75) Iugerum agri recipit tritici modios quattuor uel quinque, farris adorei modios nouem uel decem, hordei modios quinque uel sex, milii uel panici sextarios quattuor uel quinque, lupini modios octo uel decem, faseoli modios quattuor, pisi modios tres uel quattuor, fabae modios sex, lentis modium unum paulo amplius, lini seminis modios octo uel decem, cicerculae modios tres uel quattuor, ciceris modios tres uel quattuor, sesami sextarios quattuor uel quinque, uiciae pabularis modios septem uel octo, uiciae seminalis modios quinque uel sex, erui modios quattuor uel quinque, farraginis hordeaceae modios septem uel octo, siliquae modios sex, medicae singulos cyathos serere oportet in areolis longis pedum denum, latis pedum quinum. Cannabis grana sex in pede quadrato ponuntur. (76) Idibus octobris et sequenti biduo interdum tempestas, nonnumquam rorat. Decimotertio kalend- nouembr-, sol in Scorpionem transitum facit. (77) Tertiodecimo et duodecimo kalend- nouembr-,solis exortu, Vergiliae incipiunt occidere; tempestatem significat. Undecimo kalend- nouembr-, Tauri cauda occidit; auster, interdum pluuia. Octauo kalend- nouembr-, Centaurus exoriri mane desinit; tempestatem significat. (78) Septimo kalend- nouembr-, Nepae frons exoritur; tempestatem significat. Quinto kalend- nouembr-, Vergiliae occidunt; hiemat cum frigore et gelicidiis. Quarto kalend- nouembr-, Arcturus uespere occidit; uentosus dies. Tertio kalend- nouembr-, et pridie Cassiope incipit occidere; tempestatem significat. (79) Per hos dies quaecumque semina differri debent, arbusculaeque omnis generis recte ponuntur; ulmi quoque uitibus recte maritantur, ipsaeque uites in arbustis et uineis commode propagantur; seminaria runcare et fodere tempus est, tum etiam arbores ablaqueare, nec minus uineas, easdemque putare, itemque in arbustis uitem deputare; seminaria, quae suo tempore pampinata non sunt, arbusculaeque ficorum in seminariis putari, et ad singulos stilos redigi debent : quae tamen melius, dum tenera sunt, per germinationem pampinantur. Sed quum omnia in agricultura strenue facienda sint, tum maxime sementis. (80) Vetus est agricolarum prouerbium, maturam sationem saepe decipere solere, seram numquam, quin mala sit. Itaque in totum praecipimus: ut quisque natura locus frigidus erit, is primus conseratur; ut quisque calidus, nouissimus. Vicia et faba stercorare agrum dicuntur. (81) Lupinum nisi in florem uerteris, nihil agrum stercoraueris: sed nec ulla res magis uacuis operariis aut seritur aut conditur; nam et primis temporibus ante ullam sementem possis id obrui, et nouissimis post coactos fructus tolli. (82) Sementi facta inoccare oportet, quod sparseris. Duo iugera tres operae commode occabunt, arboresque, quae intererunt, ablaqueabunt; quamuis antiqui singulis operis singula iugera sarriri et occari uelint : quod an recte fieri possit, adfirmare non ausim. Eodem tempore fossas riuosque purgare et elices sulcosque aquarios facere conuenit. (83) Iisdem temporibus, si sit, fraxineam; si minus, orneam; si nec haec sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus. Glandis quoque non inutile est singulis iugis modios singulos dare : nec tamen amplius, ne laborent, nec minus diebus XXX praebueris; nam si paucioribus diebus datur, ut ait Hyginus, per uer scabiosi boues fiunt. Glans autem paleis immiscenda est, atque ita bubus adponenda. Tum etiam siluam, si quis barbaricam, id est consemineam, uelit facere, recte conseret glandibus et ceteris seminibus. Tum et olea destringenda est, ex qua uelis uiride oleum efficere; quod fit optimum ex uaria oliua, quum incipit nigrescere; nam acerbum nisi ex alba olea fieri non debet. (84) Kalendis nouembribus et postridie, caput Tauri occidit; pluuiam significat. III non- nouembris, Fidicula mane exoritur; hiemat et pluit. VIII idus nouembris, idem sidus totum exoritur; auster uel fauonius; hiemat. VII idus nouembris, stella clara Scorpionis exoritur; significat tempestatem; hiemat. Sexto idus nouembris, Vergiliae mane occidunt; significat tempestatem; hiemat. Quinto idus nouembris, hiemis initium, auster aut eurus, unterdum rorat. (85) His diebus usque in idus, quae superiore mense facere non potueris, adhuc tolerabiliter efficies. Sed et proprie hoc obseruabis, ut pridie, quam plenilunium sit; si minus, certe ipso plenilunio, omnem, quam saturus es, fabam uno die spargas; sed postea licebit ab auibus et pecore defensam obruas : eamque, si ita competierit lunae cursus, ante idus nouembr- occatam habeas quam pinguissimo et nouo loco : si minus, quam stercoratissimo. (86) Satis erit in singula iugera uehes stercoris comparare numero decem et octo : uehis autem stercoris una habet modios octoginta; ex quo colligitur, oportere in denos quoquouersus pedes, modios quinos stercoris spargere. Quae ratio docet, uniuerso iugero satisfacere modios MCCCCXL. (87) Tum etiam conuenit oleas ablaqueare, et si sunt parum fructuosae, uel cacuminibus retorridae frondis, magnis arboribus quaternos modios stercoris caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine portionem seruare. Eodem tempore uineis ablaqueatis columbinum stercus ad singulas uites, quod sit instar unius sextarii, uel urinae hominis congios, uel alterius generis quaternos sextarios stercoris infundere. Iugerum uinearum, in senos pedes positarum, duae operae oblaqueant. (88) Idibus nouembr-, dies incertus, saepius tamen placidus. Seprimodecimo kalend- decembris, aquilo, interdum auster cum pluuia. Sextodecimo kalend- decembris, Fidis exoritur mane; auster, interdum aquilo magnus. Quintodecimo kalend- decembris, sol in Sagittarium transitum facit. Suculae mane oriuntur; tempestatem significat. Duodecimo kalend- decembris,Tauri cornua uespere occidunt; aquilo frigidus, et pluuia. (89) Undecimo kalend- decembris, Sucula mane occidit; hiemat. Decimo kalend- decembris, Lepus occidit mane; tempestatem significat. Septimo kalend- decembris, Canicula occidit solis ortu; hiemat. Pridie kalend- decembris, totae Suculae occidunt; fauonius aut auster, interdum pluuia. (90) His diebus, quae praeterita erunt superioribus, opera consequi oportet. Et, si non plurimum serimus, optimum est intra kalend- decembris sementem fecisse. Sed etiam longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiiciendum est; nam multa sunt, quae in lucubratione recte agantur. Siue enim uineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari, exacuique; siue regio ferulae uel corticis ferax est, apibus aluaria fieri debent; siue palmae spartiue fecunda est, fiscinae sportaeque; seu uirgultorum, corbes ex uimine. (91) Ac ne cetera nunc persequar, nulla regio non aliquid adfert, quod ad lucubrationem confici possit : nam inertis est agricolae exspectare diei breuitatem, praecipue in his regionibus, in quibus brumales dies horarum nouem sunt, noctesque horarum quindecim. (92) Possit etiam salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari, et ad uitium ligamina praeparari. Quae si natura minus lenta est, ante dies quindecim praecidenda, et purgata in stercore obruenda est, ut lentescat. Sin autem iam pridem caesa exaruit, in piscina maceranda est; tum etiam per lucubrationem ferramenta acuere, et ad ea facere, uel facta manubria aptare, quorum optima sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea. (93) Kalend- decembris dies incertus, saepius tamen placidus. Octauo idus decembris, Sagittarius medius occidit; tempestatem significat. Septimo idus decembris, Aquila mane oritur; africus, interdum auster, irrorat. Tertio idu decembris, corus, uel septentrio, interdum auster cum pluuia. His diebus, quae praeterita erunt superiore mense opera, peragi debebunt, utique in locis temperatis, aut calidis : nam frigidis recte fieri iam non possunt. Idibus decembr. Scorpio totus mane exoritur; hiemat. (94) Sextodecimo kalend- ianuarii, sol in Capricornum transitum facit; brumale solstitium, ut Hipparcho placet : itaque tempestatem saepe significat. XV kalendas ianuarias (uentorum conmutationem significat. X kalend- ianuarias), Capra occidit mane; tempestatem significat. Nono kalend- ianuarias, brumale solstitium, sicut Chaldaei obseruant, significat. Sexto kalend- ianuarias, Delphinus incipit oriri mane; tempestatem significat. Quarto kalend- ianuarias, Aquila uespere occidit; hiemat. Tertio kalend- ianuaria, Canicula occidit uespere; tempestatem significat. Pridie kalend- ianuarias, tempestas uentosa. (95) His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si uinearum causa pastines, negant debere terram ferro commoueri. Itaque quidquid citra id genus effici potest, id ab his comprehenditur, ut olea legatur, et oleum conficiatur, ut uitis paletur, et capite tenus adligetur, ut iuga uineis imponantur, et capistrentur. (96) Ceterum palmare, id est materias alligare, hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem, qui fit ex frigore, franguntur. Possunt etiam his diebus cerasi, et tubures, et armeniacae, atque amygdalae, ceteraeque arbores, quae primae florent, inseri commode. Nonnulli tamen etiam legumina serunt. (97) Kalend- ianarii, dies incertus. Tertio nonas ianuarii, Cancer occidit; tempestas uaria. Pridie nonas ianuarii, media hiems; auster multus, interdum pluuia. Non- ianuariis, Fidis exoritur mane; tempestas uaria. Sexto idus ian-, auster, interdum fauonius. Quinto idus ian-, auster, interdum imber. Pridie idus ian-, incertus status caeli. (98) Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolae, ita tamen ut ipsis kalendis ianuariis auspicandi causa omne genus operis instaurent. Ceterum differant terrenam molitionem usque in proximas idus. Sed nec ignorare debebit uillicus, quid uni iugo boum quoquo mense per singulos dies praestari satis sit : quare huius quoque curae rationem subiiciemus. (99) Mense ianuario paleas cum erui macerati sextariis sex, uel paleas cum cicerculae fresae semodio, uel frondis corbem pabulatorium modiorum uiginti, uel paleas quantum uelint, et faeni pondo uiginti, uel adfatim uiridem frondem ex siliquis et lauru uel (quod his omnibus praestat) farraginem hordeaceam dabit siccam : februario mense idem, martio idem uel, si opus facturi sunt, faeni pondo quinquaginta. (100) Aprili frondem querneam et populneam; ex kalendis ad idus, uel paleas, et faeni pondo quadraginta. Maio pabulum adfatim. Iunio ex kalendis frondem adfatim. Iulio idem. Augusto idem, uel paleas ex eruo pondo quinquaginta. (101) Septembri frondem adfatim. Octobri frondem et ficulnea folia. Nouembri ad idus frondem uel folia ficulnea, quae sint corbis unius. Ex idibus glandis modium unum paleis immixtum, et lupini macerati modium unum paleis inmixtum, uel maturam farraginem. Decembri frondem aridam, uel paleas cum erui semodio macerato, uel lupini, quod ex semodio macerato exierit, uel glandis modium unum, ut supra scriptum est, uel farraginem. [11,3] Prosa de cultu hortorum, et herbis hortensibus. III. (1) Et quoniam percensuimus opera, quae suis quibusque temporibus anni ulilicum exsequi oporteret, memores polliciti nostri subiungemus cultus hortorum, quorum aeque curam suscipere debebit, ut et quotidiani uictus sui leuet sumptum, et aduenienti domino praebeat, quod ait poeta, inemptas ruris dapes. (2) Democritus in eo libro, quem Georgicon appellauit, parum prudenter censet eos facere, qui hortis exstruant munimenta, quod neque latere fabricata maceries perennare possit, pluuiis ac tempestatibus plerumque infestata, neque lapides supra rei dignitatem poscat inpensa : si uero amplum modum sepire quis uelit, patrimonio esse opus. Ipse igitur ostendam rationem, qua non magna opera hortum ab incursu hominum pecudumque munimus. (3) Vetustissimi auctores uiuam sepem structili praetulerunt, quia non solum minorem inpensam desideraret, uerum etiam diuturnior immensis temporibus permaneret : itaque uepres efficiendi consitis spinis rationem talem reddiderunt. (4) Locus, quem saepire destinaueris, ab aequinoctio autumnali, simulatque terra maduerit imbribus, circumuallandus est duobus sulcis tripedaneo spatio inter se distantibus; modum altitudinis eorum abunde est esse bipedaneum : sed eos uacuos perhiemare patiemur praeparatis seminibus, quibus obserantur; ea sint uastissimarum spinarum, maximeque rubi et paliuri et eius, quam Graeci uocant g-kunosbaton, nos sentem canis appellamus. (5) Horum autem ruborum semina quam maturissima eligi oportet, et erui moliti farinae immiscere : quae quum est aqua consparsa, illinitur uel nauticis ueteribus funibus, uel quibuslibet aliis restibus. Siccati deinde funiculi reponuntur in tabulato : mox ubi bruma confecta est, intermissis quadraginta diebus, circa hirundinis aduentum, quum iam fauonius exoritur, post idus feb., si qua in sulcis per hiemem constitit aqua, exhauritur, resolutaque humus, quae erat autumno regesta, usque ad mediam sulcorum altitudinem reponitur. (6) Praedicti deinde funes de tabulato prompti explicantur, et in longitudinem per utrumque sulcum porrecti obruuntur, sed ita, ut non nimium supergesta terra semina spinarum, quae inhaerent toris funiculorum, enasci possint. Ea fere citra tricensimum diem prorepunt : atque ubi coeperunt aliquod incrementum habere, sic insuesci debent, ut in id spatium, quod sulcis nteriacet, inclinentur. (7) Oportebit autem uirgeam saepem interponere, quam superscendant sentes utriusque sulci, et sit, quo interdum quasi adminiculo, priusquam corroborentur, adquiescant. Hunc ueprem manifestum est interimi non posse, nisi radicitus effodere uelis; ceterum etiam post ignis iniuriam melius renasci, nulli dubium est. Et haec quidem claudendi horti ratio maxime est antiquis probata. (8) Locum autem (prius) eligi conueniet, si permittit agri situs, iuxta uillam, praecipue pinguem, quique adueniente riuo, uel si non sit fluens aqua, fonte puteali possit irrigari. Sed ut certam perennitatis puteus habeat fidem, tum demum effodiendus est, quum sol ultimas partes Virginis obtinebit, id est mense septembri ante aequinoctium autumnale : siquidem maxime explorantur uires fontium, quum ex longa siccitate aestatis terra caret umore pluuiatili. (9) Prouidendum est autem, ne hortus areae subiaceat, ne per trituram uenti possint paleas aut puluerem in eum perferre : nam utraque sunt holeribus inimica. Mox inordinandi pastinandique soli duo sunt tempora : quoniam duae quoque olerum sationes : nam et autumno et uere plurima seruntur; melius tamen uere riguis locis, quoniam et nascentis anni clementia excipit prodeuntia semina; et sitis aestatis restinguitur fontibus. (10) At ubi loci natura neque manu illatam, neque suae spontis aquam ministrari patitur, nullum quidem aliud auxilium, est quam hiemales pluuiae. Potest tamen etiam in siccissimis locis opus custodiri, si depressius pastinetur solum : eiusque abunde est gradum effodere tribus pedibus, ut in quattuor consurgat regestum. (11) At ubi copia est rigandi, satis erit non alto bipalio, id est minus quam duos pedes ferramento nouale conuerti. Sed curabimus, ut ager, quem uere conseri oportet, autumno circa kalendas nouembr- pastinetur : quem deinde uelimus autumno instruere, mense maio conuertamus, ut aut hiemis frigoribus, aut aestiuis solibus et gleba soluatur, et radices herbarum necentur : nec multo ante stercorare debebimus : et quum sationis adpropinquabit tempus, ante quintum diem exherbandus erit locus, stercorandusque, et ita diligenter fossione iterandus, ut fimo terra conmisceatur. (12) Optimum uero stercus est ad hunc usum asini, quia minimum herbarum creat; proximum uel armenti, uel ouium, si sit anno maceratum : nam quod homines faciunt, quamuis habeatur excellentissimum, non tamen necesse est adhibere, nisi aut nudae glareae, aut sine ullo robore solutissimae arenae, quum maior scilicet uis alimenti desideratur. (13) Igitur solum, quod conserere uere destinauerimus, post autumnum patiemur effossum iacere brumae frigoribus et pruinis inurendum : quippe e contrario sicut calor aestatis, ita uis frigoris excoquit terram, fermentatamque soluit. Quare peracta bruma tum demum stercus iniicietur, et circa idus ianuarias humus refossa in areas diuiditur; quae tamen sic informandae sunt, ut facile runcantium manus ad dimidiam partem latitudinis earum perueniant, ne, qui prosequuntur herbas, semina proculcare cogantur : sed potius per semitas ingrediantur et alterna uice dimidias areas eruncent. (14) Haec, ante sationem quae facienda sunt, dixisse abunde est; nunc quid quoque tempore uel colendum, uel serendum sit, praecipiamus. Et primum de his generibus loquendum est, quae possunt duobus seri temporibus, id est autumno et uere. Sunt autem semina brassicae, et lactucae, cinarae, erucae, nasturtii, coriandri, chaerephylii, anethi, pastinacae, siseris, papaueris : haec enim uel circa kalendas septembr- uel melius ante kalendas martias februario seruntur. (15) Locis uero siccis, aut tepidis, qualia sunt Calabriae et Apuliae maritima, possunt circa idus ianuarias terrae conmitti. Rursus quae tantum autumno conseri debent (si tamen uel maritimum, uel apricum agrum incolimus), haec fere sunt, allium, cepae capitula, ulpicum, sinape. Sed etiam nunc quo quidque tempore terrae mandari plerumque conueniat, per menses digeramus. (16) Ergo post kalendas ianuar. confestim recte ponetur lepidium. Mense autem februario uel planta uel semine ruta, atque asparagus, et iterum cepae semen et porri; nec minus si uernum et aestiuum fructum uoles habere, Syriacae radicis et rapae napique semina obrues; nam alii et ulpici ultima est huius temporis positio. (17) At circa kalend- martii locis apricis licet porrum, si iam ingranduit, transferre. Item panacem ultima parte martii mensis. Deinde circa kalendas apriles aeque porrum atque inulam, et serotinam plantam rutae. Item ut maturius enascatur, cucumis, cucurbita, capparis, serenda est; nam semen betae, quum Punicum malum florebit, tum demum optime seritur. (18) Porri autem caput circa idus maias tolerabiliter adhuc transfertur. Post hoc, nihil ingruente aestate obrui debet, nisi semen apii, si tamen rigaturus es : sic enim optime per aesatem prouenit. Ceterum Augusto circa Vulcanalia tertia satio est : eaque optima radicis et rapae, itemque napi et siseris, nec minus holeris atri; atque haec sunt sationum tempora. (19) Nunc de iis, quae aliquam curam desiderant, singulis loquar, quaeque praeteriero intellegi oportebit nullam postulare operam nisi runcatoris : de qua semel hoc dicendum est, omni tempore consulendum esse, ut herbae exterminentur. (20) Ulpicum, quod quidam alium Punicum uocant, Graeci autem g-aphroskorodon appellant, longe maioris est incrementi, quam alium : idque circa kalendas octobr-, antequam deponatur, ex uno capite in plura diuidetur; habet enim uelut alium plures cohaerentis spicas, eaeque quum sint diuisae, liratim seri debent, ut in puluinis positae minus infestentur hiemis aquis. (21) Est autem lira similis ei porcae, quam in sationibus campestribus rustici faciunt, ut uliginem uitent : sed haec in hortis minor est facienda, et per summam partem eius, id est in dorso inter palmaria spatia, spicae ulpici uel alii (nam id quoque similiter conseritur) disponendae sunt. Sulci lirarum inter se distent semipedali spatio. Deinde quum ternas fibras emiserunt spicae, sariantur : nam quo saepius id factum est, maius semina capiunt incrementum; deinde ante quam caulem faciant, omnem uiridem superficiem intorquere, et in terram prosternere conueniet, quo uastiora capita fiant. (22) Regionibus autem pruinosis neutrum horum per autumnum seri debet : nam brumali tempore corrumpuntur : quod fere mense ianuario mitescit, et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium uel ulpicum ponendi circa Idus praedicti mensis. Sed quandocumque uel conseremus, uel iam matura in tabulatum reponemus, seruabimus, ut iis horis, quibus aut obruentur, aut eruentur, ut luna infra terram sit ; nam sic sata, et rursus sic recondita, existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque mandentium halitus inodorare. (23) Multi tamen haec ante kalendas ianuar. mediis diebus serunt mense decembri, si caeli tepor et situs terrae permittit. Brassica, quum VI foliorum erit, transferri debet, ita ut radix eius liquido fimo prius illita, et inuoluta tribus algae taeniolis pangatur : haec enim res efficit, ut in coctura celerius madescat, et uiridem colorem sine nitro conseruet. (24) Est autem frigidis et pluuiis regionibus positio eius optima post idus aprilis; cuius depressae plantae quum tenuerint, quantum olitoris ratio patitur, saepius sarta et stercorata melius conualescit, pleniorisque incrementi et coliculum facit, et cymam. Nonnulli hanc eandem locis apricioribus a kalendis martiis deponunt : sed maior pars eius in cymam prosilit, nec postea hibernum caulem amplum facit, quum est semel desecta. Possis autem uel maximos caules bis transferre; idque si facias, plus seminis et maioris incrementi praebere dicuntur. (25) Lactuca totidem foliorum, quot brassica transferri debet; locis quidem apricis et maritimis optime autumno ponitur, mediterraneis et frigidis contra : hieme non aeque commode dispergitur; sed huius quoque radix fimo liniri debet, maioremque copiam desiderat aquae, sicque fit tenerioris folii. (26) Sunt autem conplura lactucae genera, quae suo quidque tempore seri oportet : eaorum quae fusci est uel purpurei, aut etiam uiridis coloris, et crispi folii, uti Caeciliana, mense ianuario recte differtur. At Cappadocia, quae pallido et pexo densoque folio uiret, mense februario : quae deinde candida est, et crispissimi folii, ut in prouincia Baetica et finibus Gaditani municipii, mense martio recte pangitur. (27) Est et Cyprii generis ex albo rubicunda, leui et tenerrimo folio, quae usque in idus april- commode disponitur. Fere tamen aprico caeli statu, quibus locis aquarum copia est, paene toto anno lactuca seri potest. Quae quo tardius caulem faciat, quum aliquod incrementum habuerit, exiguam testam media parte accipiat; eo quasi onere coercita in latitudinem se diffundit. Eadem est ratio etiam intybi, nisi quod hiemem magis sustinet : ideoque uel frigidis regionibus primo autumno seri potest. (28) Cinarae subolem melius per autumni aequinoctium disponemus; semen commodius circa kalendas martii seremus; eiusque plantam ante kalendas nouemb. deprimemus, et multo cinere stercorabimus : id enim genus stercoris huic oleri uidetur aptissimum. (29) Sinapi atque coriandrum, nec minus eruca et ocimum, ita uti sata sunt, sua sede immota permanent : neque est eorum cultus alius, quam ut stercorata runcentur; possunt autem non solum autumno, sed et uere conseri. Plantae quoque sinapis prima hieme translatae plus cymae uere adferunt. Panax utroque tempore leui et subacta terra rarissime disseritur, quo maius incrementum capiat : melius tamen eius uerna satio est. (30) Porrum si sectiuum facere uelis, densius satum praeceperunt priores relinqui : et ita quum increuerit, secari. Sed nos docuit usus,longe melius fieri, si differas, et eodem more, quo capitatum modicis spatiis, id est inter quaternos digitos depangas et quum conualuerit, deseces. (31) In eo autem, quod magni capitis efficere uoles, seruandum est, ut ante quam translatum deponas, omnes radiculas amputes, et fibrarum summas partes intondeas; tum testulae, uel conchae, quasi sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur, ut fiant capita latioris incrementi. (32) Cultus autem porri capitati assidua sarritio et stercoratio est; nec aliud tamen sectiui, nisi quod totiens rigari et stercorari, saririque debet, quoties demetitur. Semen eius locis calidis mense ianuario, frigidis februario seritur. Cuius incrementum quo maius fiat, raris linteolis conplura grana illigantur, atque ita obruuntur. Enatum autem differri debet in iis locis, quibus aqua subministrari non potest, circa aequinoctium autumni; at quibus possis humorem praebere, mense maio recte transferuntur. (33) Apium quoque possis plantis serere, nec minus semine; sed praecipue aqua laetatur; et ideo secundum fontem commodissime ponitur; quod si quis id uelit lati folii facere, quantum seminis possint tres digiti comprehendere, raro linteolo illiget, et ita in areolas dispositum relege ; uel si crispae frondis id fieri maluerit, semen eius inditum pilae, et saligneo palo pinsitum, exspoliatumque, similiter (in) linteolis ligatum obruat. (34) Potest etiam citra hanc operam fieri crispum qualitercumque satum, si, quum est natum, incrementum eius superuoluto cylindro coerceas. Satio eius est optima post idus maias usque in solstitium : nam teporem desiderat. Fere etiam his diebus ocima seruntur : quorum quum semen obrutum est, diligenter inculcatur pauicula, uel cylindro; nam si terram suspensam relinquas, plerumque corrumpitur. (35) Pastinaca, et siser, atque inula, conualescunt alte pastinato et stercorato loco : sed quam rarissime ponenda sunt, ut maiora capiant incrementa. Inulam uero interuallo trium pedum seri conuenit, quoniam uastos facit frutices, et radicibus, ut oculus harundinis, serpit; nec est alius cultus horum omnium, nisi ut sarritionibus herbae tollantur. Commodissime autem deponentur prima parte septembris uel ultima augusti parte. (36) Atrum holus, quod Graecorum quidam uocant g-hipposelinon, nonnulli g-smurnion, pastinato loco semine debet conseri, maxime iuxta maceriam, quoniam et umbra gaudet, et qualicumque conualescit loco : idque quum semel seueris, si non totum radicitus tollas, sed alternos frutices in semen submittas, aeuo manet, paruamque sarritionis exigit culturam. Seritur a Vulcanalibus usque in kalend- septembris, sed etiam mense ianuario. (37) Menta dulcem desiderat uliginem; quam ob causam iuxta fontem mense martio recte ponitur. Cuius si forte semina defecerunt, licet de noualibus siluestre mentastrum colligere, atque ita inuersis cacuminibus disponere : quae res feritatem detrahit, et edomitam reddit. (38) Rutam autumno semine satam mense martio differre oportet in apricum, et cinerem aggerare, runcarique donec conualescat, ne herbis enecetur; sed uelata manu debet runcari; quam nisi contexeris, perniciosa nascuntur ulcera. Si tamen per ignorantiam nuda manu runcaueris et prurigo atque tumor incesserit, oleo subinde perungito; eiusdem frutex pluribus annis permanet innoxius, nisi si mulier, quae est in menstruis, contigerit eum, et ob hoc exaruerit. (39) Thymum, et transmarina cunila, et serpyllum, sicut priore libro iam retuli, magis aluaria curantibus quam oolitoribus, studiose conseruntur; sed nos ea condimentorum causa (nam sunt quibusdam esculentis aptissima) non alienum putamus etiam in hortis habere. Locum neque pinguem, neque stercoratum, sed apricum desiderant, ut quae macerrimo solo per se maritimis plerumque regionibus nascantur. (40) Hae res et semine, et plantis circa aequinoctium uernum seruntur; melius tamen est thymi nouellas plantas disponere; quae quum subacto solo depressae fuerint, ne tarde comprehendant, aridi thymi fruticem contundi oportet, atque ita pinsito illo pridie, quam uolueris uti, aquam medicare; quae quum sucum eius perceperit, depositis fruticibus infunditur, donec eos recte confirmet. (41) Ceterum cunela uiuacior est, quam ut impensius curanda sit. Lepidium quum ante kalend- martias habueris dispositum, uelut porrum sectiuum demetere poteris; rarius tamen : nam post kalend- nouembr- secandum non erit, quoniam frigoribus uiolatum emoritur : biennio tamen sufficiet, si diligenter sartum et stercoratum fuerit; multis etiam locis uiuacitatem suam usque in annos decem prorogat. (42) Beta florente Punico malo semine obruitur, et simul atque quinque foliorum est, ut brassica, differtur aestate, si riguus est hortus : at si siccaneus, autumno, quum iam pluuiae incesserint, disponi debebit. Chaerephyllum, itemque holus atriplicis, quod Graeci uocant g-atraphasun, circa kalend- octobr- obrui oportet non frigidissimo loco : nam si regio saeuas hiemes habet, post idus februarias semina disserenda sunt, suaque sede patienda. Papauer et anethum eandem habent conditionem sationis quam chaerephyllum et g-atraphasus. (43) Satiui asparagi, quam corrudam rustici uocant, semina fere biennio praeparantur. Ea cum pingui et stercoroso loco post idus februarias sic obrueris, ut quantum tres digiti seminis comprehendere queunt, singulis fossulis deponas, fere post quadragensimum diem inter se implicantur, et quasi unitatem faciunt. Quas radiculas sic illigatas atque connexas olitores spongias appellant; easque, post quatuor et uiginti menses, in locum apricum, et bene madidum, stercorosumque transferri conuenit. (44) Sulci autem inter se pedali mensura distantes fiunt non amplius dodrantalis altitudinis, in quam ita spongiolae deprimuntur, ut facile superposita terra germinent; sed in locis siccis partibus sulcorum imis disponenda sunt semina, ut tamquam in alueolis maneant; at uliginosis e contrario in summo porcae dorso collocanda, ne humore nimio laedantur. (45) Primo deinde anno, quum ita consita sunt, asparagum, quem emiserint, infringi oportet : nam si ab imo uellere uolueris, adhuc teneris inualisque radiculis, tota spongiola sequetur. Reliquis annis non erit decerpendus, sed radicitus uellendus : nam nisi ita fiat, stirpes praefractae angunt oculos spongiarum, et quasi excaecant, nec patiuntur asparagum emittere. Ceterum stilus, qui nouissime autumnali tempore nascitur, non omnis est tollendus, sed aliqua pars eius in semen submittenda est. (46) Deinde quum spinam fecerit, collectis seminibus ipsis, scopiones ita uti sunt, in suo loco perurendi sunt, et deinde sulci omnes consariendi, herbaeque eximendae; mox uel stercus, uel cinis iniiciendus, ut tota hieme succus eius cum pluuiis manans ad radicem perueniat. Vere deinde, priusquam coeperit germinare, capreolis, quod genus bicornis ferramenti est, terra commoueatur, ut et facilius stilus emicet, et relaxa humo plenioris crassitudinis fiat (radix). (47) Raphani radix bis anno recte seritur, februario mense, quum uernum fructum exspectamus, et augusto mense circa Vulcanalia, quum maturum : sed haec satio sine dubio melior habetur. Cura est eius, ut terra stercorata et subacta obruatur; post, ubi ceperit aliquod incrementum, subinde aggeretur : nam si super terram emerserit, dura et fungosa fiet. (48) Cucumis et cucurbita, quum copia est aquae, minorem curam desiderant : nam plurimum iuuantur humore; sin autem sicco loco seri debuerint, quo rigationem ministrare non expediat, mense februario sesquipedali altitudine fossa facienda est, ppst idus deinde martias, quasi tertia pars altitudinis sulci stramentis inditis tegenda, mox stercorata terra usque in dimidium sulcum adgerenda, positisque seminibus tam diu est aqua praebenda, donec enascantur : atque ubi conualescere coeperint, adiecta humo incrementa eorum prosequenda sunt, donec sulcus coaequetur. Sic exculta semina sine rigatione tota aestate satis ualebunt, fructumque iucundioris saporis, quam rigua praebebunt. (49) Aquosis autem locis primo quoque tempore (non tamen ante kalend- mart.) semen ponendum est, ut differri possit aequinoctio confecto; idque de media parte cucurbitae semen inuerso cacumine ponito, ut fiat incrementi uastioris : nam sunt ad usum uasorum satis idoneae, sicut Alexandrinae cucurbitae, quum exaruerunt. (50) At si esculentae merci praeparabis, recto cacumine de collo cucurbitae sumptum semen serendum erit, quod prolixior et tenuior fructus eius enascatur, qui scilicet maius aeris inuenit pretium. Sed custodiendum est, ut quam minime ad eum locum, in quo uel cucumeres, aut cucurbitae consitae sunt, mulier admittatur : nam fere contactu eius languescunt incrementa uirentium; si uero etiam in menstruis fuerit, uisu quoque suo nouellos fetus necabit. (51) Cucumis tener et iucundissimus fit, si, antequam seras, semen eius lacte maceres; nonnulli etiam, quo dulcior exsistat, aqua mulsa idem faciunt. Sed qui praematurum fructum cucumeris habere uolet, confecta bruma stercoratam terram inditam cophinis obserat, modicumque praebeat humorem; deinde quum enata semina fuerint, tepidis diebus, et insolatis iuxta aedificium sub diuo ponat, ita ut ab omni afflatu protegantur; ceterum frigoribus ac tempestatibus sub tectum referat : idque tam diu faciat, dum aequinoctium uernum confiat; postea totos cophinos demittat in terram; sic enim praecoquem fructum habebit. 52) Possunt etiam, si sit operae pretium, uasis maioribus rotulae subiici, quo minore labore producantur, et rursus intra tecta recipiantur; sed nihilominus specularibus integi debebunt, ut etiam frigoribus serenis diebus tuto producantur ad solem. (53) Hac ratione fere toto anno Tiberio Caesari cucumis praebebatur. Nos autem leuiore opera istud fieri apud Aegyptiae gentis Bolum Mendesium legimus, qui praecipit aprico et stercoroso loco alternis ordinibus ferulas, alternis rubos in hortis consitas habere; deinde eas confecto aequinoctio paululo infra terram secare, et ligneo stilo laxatis uel rubi uel ferulae medullis stercus inmittere, atque ita semina cucumeris inserere, quae scilicet incremento suo coeant rubis et ferulis; nam ita non sua, sed quasi materna radice aluntur : sic insitam stirpem frigoribus quoque cucumeris praebere fructum. Satio secunda eius seminis fere Quinquatribus obseruatur. (54) Capparis plurimis prouinciis sua sponte noualibus nascitur. Sed quibus locis eius inopia est, si serenda fuerit, siccum locum desiderabit; isque debebit ante circumdari fossula, quae repleatur lapidibus et calce, uel Punico luto, ut sit quasi quaedam lorica, ne possint eam perrumpere praedicti seminis frutices, qui fere per totum agrum uagantur, nisi munimento aliquo prohibiti sunt. (55) Quod tamen non tantum incommodum est (subinde enim possunt exstirpari), quantum, quod noxium uirus habent, succoque suo sterile solum reddunt. Cultu aut nullo, aut leuissimo contenta est : quippe quae res etiam in desertis agris citra rustici operam conualescat. Seritur utroque aequinoctio. (56) Cepina magis frequenter subactam postulat terram, quam altius conuersam. Itaque ex kalendis nouembris proscindi solum debet, ut hiemis frigoribus et gelicidiis putrescat, intermissisque quadraginta diebus, tum demum iterari, et interpositis uno ac uiginti diebus tertiari, et protinus stercorari : mox bidentibus aequaliter perfossum in areas disponi, deletis radicibus omnibus. (57) Deinde ad kalendas februarias sereno die conueniat semina spargi : quibus aliquid satureiae semen intermiscendum erit, ut eam quoque habeamus : nam et uiridis esui est iucunda, nec arida inutilis ad pulmentaria condienda. Sed cepina uel saepius, certe non minus debet quam quater sariri; cuius si semen excipere uoles, capita maxima generis Ascalonii, quod est optimum, mense februario disponito, quaternorum, uel etiam quinum digitorum spatiis distantia, et quum coeperint uirere, ne minus ter consarito; (58) deinde quum fecerint caulem, humilioribus quasi canteriolis interpositis rigorem stilorum conseruato; nam nisi arundines transuersas in modum iugatae uineae crebre disposueris, thalli ceparum uentis prosternuntur, totumque semen excutietur : quod scilicet non ante legendum est, quam quum maturescere coeperit, coloremque nigrum habere. Sed nec patiendum est, ut perarescat, ut totum decidat, uerum integri thalli uellendi sunt, et sole siccandi. (59) Napus et rapa duas sationes habent, et eandem culturam, quam raphanus; melior est tamen satio mensis augusti. Iugerum agri quatuor sextarios seminis eorum poscit, sed ita ut radicis Syriacae super hanc mensuram paulo plus, quam heminam seminis recipiat. (60) Qui aestate ista seret, caueat, ne propter siccitates pulex adhuc tenera folia prorepentia consumat; idque ut uitetur, puluis (etiam), qui supra cameram inuenitur, uel etiam fuligo, quae supra focos tectis inhaeret, colligi debet : deinde pridie quam satio fiat, commisceri cum seminibus et aqua conspergi, ut tota nocte sucum trahat : nam sic macerata postero die recte obserentur. (61) Veteres quidem auctores, ut Democritus, praecipiunt, semina omnia succo herbae, quae sedum appellatur, medicare, eodemque remedio aduersus bestiolas uti; :quod uerum esse nos experientia docuit. Sed frequentius tamen, quoniam eius herbae larga non est facultas, fuligine et puluere praedicto utimur, satisque commode tuemur his incolumitatem plantarum. (62) Rapae semina Hyginus putat post trituram iacentibus adhuc in area paleis inspargi debere, quoniam fiant laetiora capita, quum subiacens soli duritia non patiatur in altum descendere; nos istud saepe frustra temptauimus : itaque rapum, et raphanum, et napum melius existimamus subacta terra obrui; seruantque adhuc antiquorum consuetudinem religiosiores agricolae, qui, quum ea serunt, precantur, ut et sibi, et uicinis nascantur. (63) Locis frigidis, ubi timor est, ne autumnalis satio hiemis gelicidiis peruratur, arundinibus humiles cantherii fiunt, iisque uirgae transeuersae imponantur, et uirgis stramenta supra iaciuntur, et sic a pruinis semina defenduntur. Ubi uero apricis regionibus post pluuias noxia incesserunt animalia, quae a nobis appellantur urucae, Graece autem g-kampai nominantur, uel manu colligi debent, uel matutinis temporibus frutices holerum concuti; sic enim dum adhuc torpent nocturno frigore, si deciderint, non amplius in superiorem partem prorepunt. (64) Id tamen superuacuum est facere, si ante sationem semina, uti iam praedixi, suco herbae sedi macerata sunt :nihil enim sic medicatis nocent urucae. Sed Democritus in eo libro, qui Graece inscribitur g-Antipathohn, affirmat, has ipsas bestiolas enecari, si mulier, quae in menstruis est, solutis crinibus et nudo pede unamquamque aream ter circumeat : post hoc enim decidere omnes uermiculos, et ita emori. (65) Hactenus praecipiendum existimaui de cultu hortorum, et officiis uillici : quem quamuis instructum, atque eruditum omni opere rustico esse oportere, prima parte huius exordii censuerim; quoniam tamen plerumque euenit, ut eorum, quae didicerimus, memoria nos deficiat, eaque saepius ex commentariis renouanda sint, omnium librorum meorum argumenta subieci, ut quum res exegisset, facile reperiri possit, quid in quoque quaerendum, et qualiter quidque faciendum sit.