[8,0] Franciscus Genselinus Magistro Ortuino Gratio. [8,1] Salutem quam mille talenta non possunt aequiualere in sua grauitate. Venerabilis domine magister, scitote quod hic est magnus sermo de uobis, et theologi ualde laudant uos quod non respexistis aliquem, et scripsistis pro defensione fidei contra doctorem Reuchlin. Sed aliqui socii qui non habent intelligentiam, et etiam iuristae qui non sunt illuminati in fide christiana, spernunt uos, et loquuntur multa contra uos: sed non possunt praeualere, quia facultas theologica tenet uobiscum. Et nuper quando uenerunt hnc isti libri, qui uocantur Acta Parrhisiensium, tunc fere omnes magistri emerunt et gauisi sunt maxime: ego protunc etiam emi, et misi ad Heidelbergam ut ibi uiderent. Et credo quod ubi uiderunt, tune paenituit Heidelbergenses quod non etiam concluserunt cum alma uniuersitate Coloniensi contra doctorem Reuchlin. et propterea audio quod uniuersitas Coloniensis fecit unum statutum quod nunquam in aeternum uolunt promouere unum qui compleuit pro gradu baccalaureatus uel magisterii in Heidelberga: et est bene factum, quia sic debent discere quid est uniuersitas Coloniensis, et alia uice debent tenere cum ea. ego uellem quod sic facerent aliis. sed credo quod aliae uniuersitates non sciuerunt: et igitur parcitis eis propter ignorantiam. Etiam quidam socius dedit mihi pulchra carmina quae debetis intimasse in uniuersitate Coloniensi, quae ostendi Magistris, et Magistris nostris, et fuerunt multum commendata. Et misi illa ad multas ciuitates pro uestra gloria, quia faueo uobis. Et sunt ista, ut sciafis quid puto : Qui uult legere hereticas prauitates, Et cum hoc discere bonas latinitates, Ille debet emere Parrhisiensium acta Et scripta de Parrhisia nuper facta, Quomodo Reuchlin in fide errauit, Sicut magister noster Tungarus doctrinaliter probauit, Illa uult magister Ortuinus legere Gratis, in hac alma uniuersitate, Et cum hoc textum ubique glosare Necnon quaedam notabilia in margine notare, Et uult arguere pro et contra, Sicut fecerunt Theologi in Parrhisia, Quando speculum oculare examinauerunt Et Reuchlin magistraliter damnauerunt, Ut sciunt fratres Carmelitae Et alii qui uocantur Iacobitae. Ego miror quomodo potestis ita speculari talia : uos estis ualde artificialis in compositionibus uestris, et habetis magnam dulcedinem, ita quod semper ego rideo pre laetitia, quando lego aliquid quod uos composuistis, et opto semper quod uelitis diu uiuere quod laus uestra crescat sicut fecit usque huc, quia uestra scripta sunt ualde utilia. Deus uos conseruet et uiuificet uos, et non tradat uos in manus inimicorum uestrorum ; et sicut dicit Psalmista: "Tribuat uobis dominus secundum cor uestrum, et omne consilium uestrum confirmet". Et uos etiam scribatis mihi de factis uestris, quia libenter audio, et uideo quid facitis seu agitis: et sic Valete. ex Friburga.