[63,0] EPISTOLA LXIII. IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, LEUDONI fratri et compresbytero, salutem. [63,1] Post multam obliuionem recordatus sum tuae petitionis et meae sponsionis, quia spoponderam me scripturum aliqua contra quorumdam nescio simplicium an duplicium ineptias, qui secundum Apostolum nesciunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant, dicentes quascunque personas etiam sacrum ordinem non habentes, uerba Dominica proferentes, sacramenta altaris et caetera ecclesiastica sacramenta posse conficere, et salubriter accipientibus ministrare. Quorum fatuitas multipliciter improbari potest, partim ratione, partim diuinorum operum attestatione, postremo sanctorum Patrum irrefragabili auctoritate. Primo namque si a quibuscunque personis diuina sacramenta confici et tractari possent, ex abundanti constitutus esset in Ecclesia ordo sacerdotalis et leuiticus; quod impium est aliquem arbitrari, cum hunc utrumque ordinem et uetus lex, primo, Domino iubente, sub figura constituerit, et euangelica uel apostolica doctrina postmodum in ueritate consecrauerit. Unde in Exodo Dominus ita loquitur ad Moysem: Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis, et balteos ac tiaras in gloriam et ad decorem, uestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum, et filios eius cum eo, et cunctorum consecrabis manus, consecrabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi. Et in consequentibus: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi, et iuxta compositionem eius non facietis aliud. Et item: Sanctum sanctorum erit in thymiama, tamen compositionem non facietis. Quicunque homo fecerit simile, peribit de populis suis. Unde legitur in Leuitico quod Nadab et Abiu, filii Aaron, cum acceptis thuribulis posuissent ignem, et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, quod eis non erat praeceptum, egressus est ignis a Domino et deuorauit eos. Quid est autem ignem alienum sacrificio opponere, nisi sacerdotii opus sine legitima ordinatione ex sui spiritus praesumptione usurpare? Habemus quoque in Leuitico, quia completis a sacerdote summo Aaron hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, egressus ignis a Domino deuorauit holocaustum et adipes quae erant super altare. Unde e contrario in libro Numeri legitur quod cum Datan, Core et Abiron, sacerdotium sibi usurpare uolentes, imposito igne thuribulis, thymiama superposuissent, non thymiama diuinus ignis adoleuit, sed absorptis principibus a terra complicem multitudinem similiter thurificantem materialis ignis assumpsit. Sicut ergo diuinus ignis holocausta umbratilia a legitimis tamen sacerdotibus oblata uisibiliter absumebat et in se conuertebat, usurpatorum autem uictimas non tantum respuebat, uerum etiam usurpantes terribiliter condemnabat; sic diuina uirtus sacramenta huius temporis a legitimis sacerdotibus ministrata inuisibiliter consecrat et in ueritatem Christi corporis et sanguinis transformat. [63,2] Aliter uero praesumentium hostias non tantum habet irritas, uerumetiam ipsos praesumptores interim caecitate interiore condemnat, in futuro quoque eis irremediabiles poenas parat. Neque enim illa sacrificia quae erant umbra futurorum, solis uerbis Dominus perfici uoluit, sed omnia circumstantia mysteria et ministeria ad completionem eorum adhiberi praecepit, altaria uidelicet et uasa ad hoc opus sacrata, sacerdotes quoque et ministros ad haec offerenda uel ministranda ordinatos non sine ornamentis mysticis ad hoc officium sanctificatis, de quorum omnium sanctificatione sic habemus in Leuitico: Tulit Moyses unctionis oleum quo liniuit tabernaculum cum omni supellectili sua. Cumque sanctificans aspersisset altare septem uicibus, unxit illud et omnia uasa eius, labrumque cum basi sua, quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecrauit, filiosque eius oblatos uestiuit lineis tunicis, et cinxit balteos (al. balteo), imposuitque mitras, ut iusserat Dominus (Leu. VIII). Et post pauca: Assumensque unguentum et sanguinem qui erat super altare, aspersit super Aaron et super uestimenta eius, et super filios eius ac uestes eorum, et sanctificauit in uestitu suo. Completa autem sanctificatione dixit Moyses ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo. Offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo. Statimque Aaron immolauit uitulum pro peccato suo, cuius sanguinem obtulerunt ei filii eius. In quibus attendendum est quia primum sacratur tabernaculum, altare et uasa, sacerdotes et indumenta sacerdotalia, dehinc iubetur ut accedant ad altare sacrificaturi, et pro suis populique peccatis Dominum deprecaturi, ut intelligat populus Christianus, quia si, in his sacrificiis quae tantum fiebant ad emundationem carnis, cum tanta reuerentia, iste ritus ministrorum et ministeriorum erat obseruandus, quanto magis in consecratione Dominici corporis et sanguinis, in quibus consistit emundatio carnis et spiritus, non statim ad mysticas benedictiones et obsecrationes, quibus illa consecratio perficitur, quilibet est admittendus, nisi primum fuerit in ordine sacerdotali consecratus, et omnium congruentium supellectilium, et omnium circumstantium ministeriorum plenitudine subornatus. Quod uero alius quam sacerdos ad consecrandum accedere non debeat, legitur in libro Numeri dicente Domino ad Aaron: Tu et filii tui, custodite sacerdotium uestrum; et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra uelum sunt, per sacerdotes administrabuntur. Si quis externus accesserit, occidetur. Quid Aaron nisi summos sacerdotes, quid filii eius nisi minores significant sacerdotes? qui accipientes a summis sacerdotibus manus impositionem, tanquam per paternam successionem, promouentur ad sacerdotalem beneditionem; qui ea quae intra uelum sunt administrant, dum corpus et sanguinem Domini, quae intus aliud sunt, aliud foris apparent, mystica benedictione consecrant, et fidelibus populis salubriter administrant. Quid est autem externus nisi in presbyterali officio non consecratus? qui autem sacramenta Dominica simulare praesumit, iuste occiditur, quia a corpore iustorum sua praesumptione praeciditur. Quod uero non sine sacris uestibus ministrare debeant, legitur in Exodo: Cum enim Dominus ad Moysem loquens uestes sacerdotales enumerasset, addidit: Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femoralia et utentur eis Aaron et filii eius, quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. [63,3] De caetero si ad paginas ueniamus euangelicas, legimus Saluatorem non laicis personis, sed solis discipulis suis sacramenta sui corporis et sanguinis commisisse celebranda. Qui etiam cum sacerdotium uetus transferre uellet in nouum, praecepit eisdem discipulis ut sibi Pascha pararent in coenaculo, ubi ipse manifeste nouo functus sacerdotio eos huius sacerdotii constituit successores, post ministratam Eucharistiam ita illis praecipiens: Hoc facite in meam commemorationem. Quid est quod Saluator primum in coenaculo uoluit hoc sacramentum celebrari, nisi quia coenaculum celsior est habitatio domus, sicut sacerdotium celsior est in Ecclesia gradus? Cum ergo facta Domini, et facta sint in aperto, et aliud loquantur in occulto, quid uoluit Dominus hac loci positione signari, nisi ut nemo attrectare praesumat hoc mysterium, nisi prius peruenerit ad sacerdotium? Hinc et Apostolus ad Hebraeos: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. Hoc officium ab apostolis, caeteris presbyteris per successionem esse relictum testatur Hieronymus in epistola ad Heliodorum monachum: « Absit ut de eis sinistrum quidquam loquar, qui apostolico gradui succedentes, corpus Christi sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui habent claues regni coelorum. » Quod autem non solum solemnibus uerbis diuina contenta sint sacramenta, testatur idem Hieronymus in explanatione super Sophoniam his uerbis : « Sacerdotes qui Eucharistiae seruiunt, et sanguinem Domini populis eius diuidunt, impie agunt in legem Christi, putantes eucharistiam imprecantis facere uerba non uitam, et necessariam esse tantum solemnem orationem, et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: Et sacerdos in quacunque fuerit macula, non accedet offerre oblationes Domino. » Huic sententiae consonat Pater Augustinus, quod benedicere non possit quis, nisi fuerit ordinatus, ita dicens in quaestionibus Veteris Testamenti : « Dictum est a Domino in Numeris ad Aaron: Vos ponite nomen meum super filios Israel. Ego Dominus benedicam eos, ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus. Quanta autem dignitas sit sacerdotalis ordinis, hinc aduertamus. Dictum est autem de nequissimo Caipha interfectore Saluatoris, inter caetera: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius prophetauit. Per quod ostenditur Spiritum sanctum gratiarum non personam sequi digni ut indigni, sed ordinem traditionis, aut quamuis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis. » Ex his igitur claret, quia diuinorum plenitudo sacramentorum non in solis constat mysticis orationibus et solemnibus uerbis, sed etiam his quae supra taxata sunt indiget supplementis. Qui enim dedit praeceptum, ut ordinate fierent, negauit effectum ueritatis quae in sacramentis intelligitur his qui traditum ordinem praetermitterent. Unde apostoli qui potestatem acceperant super omnia daemonia, cum quemdam lunaticum solo uerbo sanare uoluissent, et non ualuissent, cum admiratione ad Dominum reuertentes didicerunt se praetermisisse quaedam necessaria, sine quibus perfici non poterat illius lunatici cura. Ait enim: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi in oratione et ieiunio. Si ergo hi qui potestatem acceperant, in quod intendebant praetermisso ordine implere non potuerunt, quid mysticum, quid diuinum facere poterunt, qui nullam potestatem tractandorum diuinorum mysteriorum acceperunt? Sufficiant tibi interim ista, charissime, quia cum his quae a nobis dicta sunt multa legendo reperiet tua diligentia, quibus facile propulsabitur talium uaniloquorum nulla ratione uel auctoritate fulta insipientia. Auertat autem Deus hunc errorem ab Ecclesia sua, qui eam mundauit sibi lauacro aquae in uerbo, ut eam haberet sponsam sine macula et ruga. Vale.