[12,0] EPISTOLA XII. Reuerendissimo Patri Patrum URBANO, fidelissimus eius filius IVO Carnotensium dictus episcopus, non deficere in tribulationibus. [12,1] Quoniam per sacram uestrae manus impositionem, me de stercore erectum diuina prouidentia suae messis ordinauit operarium; in ipsa Dei agricultura exercenda, quantum ualeo, me moueo, sed tanquam formicino gressu incedens, praepediente imbecillitate mea, non quantum uolo promoueo; in erogando uerbi semine, curam, prout diuina gratia subministrat, adhibeo. Sed quia messis multa est, et ab inimico homine multum zizaniorum prius seminatum uel superseminatum est, paucos fructus ex meo labore capere me sentio. Timens igitur triticum eradicare cum lolio, et tanquam de discretione prudentis agricolae mihi blandiens multa tolero, multa dissimulo. Sed rursus, utrum hoc sit uirtus discretionis, uel uitium remissionis sub specie uirtutis occurrentis, non satis acute distinguo. In qua mentis anxietate, cum diuinum a me studiosius imploretur auxilium, insufficientiae meae necessarium ac debitum a uestra paternitate piae orationis imploro suffragium. Neque enim aliqua ratione hoc onus subire uoluissem, nisi uestra praemonuisset sanctitas, nisi ut id ipsum subirem uestra perfecisset auctoritas. Paterne igitur filio uteri uestri consulite, paterne succurrite, ut si quid per me diuina manus dignata fuerit operari, non meae paruitati, sed uestrae post Deum ascribatur sanctitati. Multa enim inordinata fieri uideo in domo Dei quae me torquent, maxime quod apud nos qui altari non seruiunt, de altari uiuunt. A quo sacrilegio, cum eos absterrere uelim monendo, increpando, excommunicando, altaria a me redimere uolunt sub nomine personae, sicut a praedecessoribus meis ex praua consuetudine redemerunt. In quo maxime indigeo consilio uestro, si id tolerabile uobis uidetur, uel auxilio, si id intolerabile iudicatur. Caetera quidem tolerabilia uel corrigibilia mihi in parochia nostra uidentur, si hoc consilio uestro et auxilio ad ordinem redigi cogeretur. [12,2] De caetero notum facio beatitudini uestrae quod Senonensis archiepiscopus consilio Parisiensis episcopi infatuatus, adhibito sibi eodem Parisiensi episcopo, et duobus aliis non dissimilis uecordiae, Meldensi et Trecassino, hoc anno Stampis de ordinatione, quam a uobis acceperam, me inordinate satis accusauit, dicens me in maiestatem regiam offendisse, qui a sede apostolica consecrationem praesumpseram accepisse. Cum itaque conarentur Gaufridum depositum contra decretum uestrum in statum pristinum reformare, et in me depositionis sententiam proferre, sedem apostolicam appellaui, et decretis apostolicis, quamuis ea non nisi in futurum timerent, a sua praesumptione reuocaui, appellationem tamen nec prosequi taxauerunt, nec plenam pacem mecum habere uoluerunt. Unde necessarium mihi uidetur, ut litteras communes tam archiepiscopo quam suffraganeis mittatis, quatenus aut plenam mecum pacem habeant, aut praesentiam uestram, rationem inde reddituri, mecum adeant. [12,3] Suggero etiam paternitati uestrae ut partibus nostris ordinetis aliquem legatum, uirum boni testimonii, qui non sua quaerat, sed quae Iesu Christi. Necessarius enim esset Ecclesiae Dei, in qua quilibet quodlibet audet, et quod audet facit, et quod facit impunitum transit. Aduersa an prospera erga uos sint, speciali filio uestro mandate, quatenus quantum Dei donauerit, orare studeamus, ut si prospera sunt firmentur, si uero aduersa pellantur. Si uenerit ad uos quidam propter infamiam de ecclesia nostra pulsus, rogo ne de eo quidquam statuatur, donec a uobis causa eius plenius audiatur. Bene ualeat, sanctitas uestra.