[110,0] EPISTOLA CX. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, debitam cum omni deuotione obedientiam. [110,1] Quanta charitate hactenus sollicitudo Romanorum pontificum quieti inuigilauerit monachorum, quanto feruore studuerit procul fieri infestationes monasteria grauantium a uexatione monasteriorum, quanto etiam cautelae studio discuti mandauerit personas et causas accusantium et testificantium, non est nostrum docere doctores nostros a quibus tantum exspectamus formam praecepta implendi, sicut accepimus regulam praecipiendi. Quae omnia si obseruare uult sanctitas uestra in causa domni abbatis Maioris-Monasterii, nec accusatores admittendos credimus ad accusandum, nec testes ad testificandum. Primo enim si personam accusatoris, Turonensis uidelicet archiepiscopi attendimus, pene omnia quae in ordinatione eius facta sunt, contra ordinem usurpata sunt. Crimina uero aduersum se commissa uel in se admissa, periurium uidelicet et proditio, quae in praedictum abbatem intendit, non sunt facile, quantum uidetur, a iudicibus ecclesiasticis audienda; quae aut nunquam perpetrata sunt, aut ordinata curatione ad sanitatem perducta sunt, cum dicat Apostolus: Qui uidebantur esse columnae, quales antea fuerint, nihil mea interest. Deus enim personam hominis non accipit. Quae si uera essent, tunc dicenda fuissent, quando uidebat eum in publicis conuentibus de ecclesiasticis negotiis cum episcopis iudicantem, pontificalia sacramenta tractantem; quae tractare non debet nisi manus a crimine immunis, et conscientia innocentiae testis. Si de his recte pulsari poterat, magis arguendus erat propter usurpationem sacerdotii quam propter gerendam sollicitudinem monasterii, in qua nullum nouimus esse genus ecclesiastici sacramenti, cum dicat Hieronymus monachorum institutor praecipuus: « Monachus non docentis habet officium, sed plangentis, qui se et mundum lugeat. » [110,2] Sed dicet aliquis, quia tunc merito tacuit, quando in episcopatu eum non laesit. Tanto minus itaque iste alienae uitae curiosus inspector et suae desidiosus corrector audiendus est, qui modo sincerum uas non amore iustitiae, sed liuore uindictae nititur incrustare, non incrustatum a sorde mundare. Credo enim et bene credo, quia cum ueterem hominem depositurus, et nouum pariturus, uetustatis suae saccum in oculis Dei me praesente conscinderet, et omne noxium quod intus latebat per confessionem oris effunderet, si haec dedecora in se agnouisset, nullatenus abscondisset. Denique, si causam huius accusationis inspicitis, manifeste scitis non aliunde exarsisse istam maleuolentiam, nisi inde quod interdicente sedis apostolicae decreto non potest Turonensis archiepiscopus in Maiori Monasterio publicas missas celebrare, erga monachos imperiose agere, bona monasterii prout libuerit usurpare. Unde etiam hoc anno in synodo agens, sicut dicunt qui adfuerunt, quantum in se est, Iuliani renouauit decretum, uidelicet, « ne quis saeculo renuntiaturus parochianorum suorum maius ingrederetur monasterium. » Postremo, si testificantium personae discutiuntur et causae, tales sibi subornauit, quos inter notos notum est aut maculis aspersos, aut sibi consanguineos, aut mercede conductos, aut de domo sua productos, quibus personis, sicut scitis, facile poterit imperari, ut testimonium perhibeant tam mendacio quam ueritati. Cum igitur ea quae dicta sunt ita se habeant, quamuis non necessario, tamen supplicando exhortamur sanctitatem uestram, quatenus sic in hac causa paternarum traditionum tramitem teneatis, ut et innocentia non periclitetur, et peruersa uoluntas iusto talione punienda suis conatibus corruat, suisque nexibus innodetur. Valete.