[1,0] EPISTOLA I. IVO, minimus Beluacensis Beati Quintini presbyter, HAIMERICO bonae spei fratri, quod pie pulsat sibi patenter aperiri. [1,1] Litteras fraternitatis tuae nuper accepi; neque enim domi eram quando ad Ecclesiam nostram perlatae sunt, Lugdunum profectus occasione cuiusdam ecclesiastici negotii. Quaerit autem in litteris illis fraternitas tua utrum Dominus noster Iesus Christus in coena quam fecit cum discipulis ante passionem suam dederit eis corpus suum passibile, cum nos illud de mensa altaris accipiamus impassibile. Ad quam quaestionem si tibi respondeatur, discipulos Christi corpus tale accepisse quale tunc erat, nos uero tale accipere quale nunc est, non uideo quae auctoritas contradicat, non uideo quae rationis uiolentia me urgeat: imo, si aliter dicerem, repugnantem mihi uiderem rationem et auctoritatem. Nam corpus illud quod tunc discipulis suis Dominus commendabat, adhuc fuisse passurum, nemo est qui abnuat; sicut tu ex auctoritate Dominica in litteris tuis posuisti: « Hoc corpus quod pro uobis tradetur. » Passibile autem fuisse quod passurum erat, quis deneget? [1,2] Impassibile uero nunc esse quod sumimus, tu ipse bene ex auctoritate Apostoli confirmasti, quod Christus resurgens ex mortuis « iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. » Quomodo enim si figulus daret mihi uas fictile ante fornacem crudum et infirmum, post fornacem uero redderet idem coctum et firmum et humanae utilitati commodum, quam utilitatem habere non posset nisi coctum prius esset: sic Christi corpus ante passionem quale erat datum est discipulis passibile, quod per passionem transiturum erat ad impassibilitatem. Nec cuiquam profuisset ad salutem infirmitas illa passibilis corporis, nisi subsecuta fuisset glorificatio impassibilis et immortalis. Quomodo enim posset mihi dicere figulus, Vas quod tibi do ante ignem inutile et infirmum, hoc statim reddam post ignem utile et firmum : ita Dominus noster Iesus Christus signanter dixit: Hoc corpus, quod pro uobis tradetur, accipite; et subsequenter adiunxit: Hoc facite. Hoc dixit, non aliud: alterum tamen futurum esse non negauit, quatenus relinqueret intellectui nostro, corpus quod de Dominica mensa sumimus, eiusdem esse substantiae ; quod exemplo suae transfigurationis et documento suae auctoritatis praesignauerat suis discipulis futurum esse alterius gloriae. Nec praetereundum est ad huius rei discussionem, quod cum dixisset, hoc facite, addidit, in meam commemorationem. Quae autem sit illa commemoratio, beatus apostolus exponit dicens: « Quotiescunque enim panem Domini accipimus, et calicem eius bibimus, mortem Domini annuntiamus donec ueniat. » Sicut ergo impassibilis corporis assumptio, Dominicae mortis praeteritae est commemoratio, sic passibilis illius corporis acceptio, eiusdem Dominicae mortis adhuc futurae fuit praenuntiatio. Nec refert quale tunc acceptum fuerit uel modo accipiatur, sed qua utilitate acceptum sit uel accipiatur. Et cum utriusque acceptionis unus finis reperiatur, de qualitate rei quae sumitur, omnis dubitatio sopiatur. Sicut enim cum esurio panis meus qualis sit non exquiro, mollis an durus, frigidus an calidus: uinum quoque meum cum sitio, non curo sapa sit an carenum ; sed hoc attendo, ut ruinas uentris reficiat, et indigentiae meae satisfaciat: sic Christi corpus qualecunque sumptum sit a discipulis, uel nunc sumatur a Christicolis, nil mea interest; tantum utilitati satisfaciat propter quam statutum est a Domino, ut illud populus fidelis accipiat. [1,3] Item dixisti te haerere in quibusdam uerbis beati Augustini conantis determinare uerba Domini duodecim apostolos instruentis qui remanserant, septuaginta ferme retro abeuntibus. Sunt autem haec uerba: « Non hoc corpus quod uidetis, manducaturi estis; neque bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt illi qui me crucifigent. Quod sic conuenienter intelligi potest, quia ipsum est, et non ipsum. Ipsum quidem materiali essentia, sed non uisibili forma. Unde et subditur: Etsi necesse est illud uisibiliter celebrari, necesse est tamen inuisibiliter intelligi. » Ipsi enim qui recesserunt, putabant quod carnes Domini uiuentis bestiali more essent in frusta scissuri, et aut elixas uel assas in uerubus comesturi. Quod si nollent, non possent eius esse discipuli. Nos autem sic immolatum Christum manducamus et bibimus, ut integrum eum ad dexteram Patris manere credamus. Et cum semel in distinctione membrorum suorum, in manifestatione corporis sui se obtulerit hostiam uiuentem, passibilem et mortalem, quotidie tamen sub uelamento panis et uini a sancta Ecclesia immolatur, et non in partes scissum neque cruentum corpus eius fidelium ore percipitur, et hoc est quod dicitur, non hoc corpus quod uidetis manducaturi estis. Neque enim quod de altari sumimus, beatus Augustinus uerum corpus esse negaret, qui hoc in plerisque tractatuum suorum locis euidenter affirmat. Unde dicit in quodam sermone de uerbis Euangelii: « Quod uidetis in altari panis est et calix, quod etiam oculi renuntiant; quod autem fides postulat instruenda, panis est corpus, calix est sanguis. » Et interpositis quibusdam: « Quomodo panis est corpus, uel quod habet calix quomodo est sanguis? Ista fratres, ideo dicuntur sacramenta, quia aliud uidetur, aliud intelligitur. » Idem in sermone ad neophytos. « Hoc accipite in pane, quod pependit in cruce, hoc accipite in calice, quod manauit de Christi latere. » De hac item inuisibili corporis Christi assumptione dicit Eusebius Emissemus : « Cum reuerendum altare cibis spiritualibus satiandus ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide respice, honora, mirare, mente continge, manu cordis suscipe, et maxime totum haustu interioris hominis assume. » Possem quidem de Scripturis in hanc sententiam plura colligere, sed nunc ista sufficiant fraternitati tuae. Vale.