[0] DE TRANQUILLITATE ANIMI PLUTARCHUS PACCIO S-. [1] I. Sero tuas accepi litteras, in quibus me hortabaris ut aliquid de Animi Tranquillitate tibi scriberem, et de his quae in Timaeo scripta accuratiorem desiderant interpretationem. Sub idem tempus Eroti sodali nostro incidit Romam cito nauigandi necessitas, accepta a Fundano optimo uiro epistola, more suo, festinare iubente. Ita cum neque tempus haberem iis quae uolebas uacandi, neque pati uellem istum plane uacuis manibus ad te abs me uenire, ex commentariis, quos mihi feceram, istaec de Animi tranquillitate collegi : cum et te existimarem non auditionis elegantem uenantis orationem gratia, sed ob usum uitae ea requirere : tibique gratuler, qui et principum usus amicitiis, et gloriam, quantam in foro dicentium nemo, consecutus, non itidem, ut Merops ille tragicus, passus es uocibus te beatum praedicantium percelli, et ultra quam naturales animi motus sint attonitum reddi : quippe qui memoria teneas id quod saepius audiuisti, neque calceum podagra, neque annulum pretiosum reduuia, neque diadema dolore capitis liberare. Etenim, unde ad uacuitatem molestiae animo, uitaeque constantiam parandam, diuitiis, aut gloriae, aut potentiae aulicae facultas sit, nisi eas res uel praesentes usus uenustus, uel absentes nullum desiderium perpetuo comitetur? Hoc autem quid est aliud, quam ratio condocefacta motibus obnoxiam et brutam animae partem saepe de potestate exeuntem celeriter reprehendere ; neque permittere, ut praesentibus non contenta rebus diffluat atque inuertatur. Itaque sicut Xenophon praecipiebat, "debere nos deorum maxime meminisse, iisque honorem habere, cum secundae essent res ; ut usu flagitante inuocare eos cum fiducia possemus, iam scilicet propitios atque amicos" : ita eas quoque rationes, quae aduersus animi perturbationes auxilio sunt, cordati ante quam perturbentur meditari debent, ut multo ante praeparatae tanto plus habeant uirium. Quemadmodum enim feri canes cum ad omnem uocem exasperentur, sola ea cui assueuere demulcentur : sic et animi motus saeuientes nemo facile deliniuerit, nisi rationes familiares et consuetae animo perturbato praesto sint eumque inhibeant. [2] II. Caeterum is qui dixit : "Animi tranquillitatem affectanti neque priuatim multa neque publice debere agere": primum magno nobis emendam facit rem, uenalem nimirum inertia : tanquam unicuique infirmo praecipiens, "Quietus in stratis mane tuis, miser". Et quidem stupor aduersus desperationem malum est corpori remedium: neque melior est medicus animo, socordia et mollitie et amicorum familiarium patriaeque neglectu perturbationes eius amoliens. Deinde id quoque falsum est, animo tranquillo esse eos, qui non agant multa. Oportebat enim mulieres uiris esse animo quietiore, plerumque domi in re familiari curanda desidentes. Nunc Aquilo quidem "uirginis intactae nunquam per membra penetrat", ut ait Hesiodus: sed dolores, tumultus, aegritudines ob riualitatem, superstitionem, ambitionem et uanas opiniones innumerae in gynaeceum confluunt. Et Laertes per uiginti annos seorsim in agro degens "Cum famula uetula, quae mensam et pocula soli poneret", patriam quidem, et domum, regnumque fugit, dolorem autem cum otio et moestitia perpetuo secum habuit. Sunt quos ipsum otium in animi coniicit aegritudinem : qualis "Ille sedens iuxta naues diuinus Achilles pascebat rabidas animis feruentibus iras. Non ille aut socium coetus ueniebat in ullos, ad pugnam sumptis aut procedebat in armis. sed desiderio belli pugnaeque suum cor conficiebat, in incisa scenaque manebat". Atque ipse hoc de se grauissima affectus molestia dicit : "Nauibus assideo telluris inutile pondus". Hinc adeo etiam Epicurus cupidos honorum et gloriae non uult quiescere, sed obsequi naturae suae rempublicam tractando iubet : quod facilius otio perturbatum iri eos et laedi putaret, si non consequerentur quae appetiissent. Verum absurde is non eos qui possint ad rempublicam gerendam adhortatur, sed qui nequeant quiescere. Enimuero non multitudine aut paucitate actionum, sed pulchritudine ac turpitudine, Animi uel Tranquillitas definienda est uel perturbatio : nam, ut dixi, non minus pulchrorum omissio, quam actio turpium perturbans et molesta est. [3] III. Eos enim, qui unum aliquod certum uitae genus molestia putant uacare, ut agricolarum quidam , alii coelibum, alii regum, eos Menander satis clare erroris sui admonet his uerbis: "Existimabam diuites ego, Phania, fenore quibus non est sumenda pecunia, non gemere noctu, nec sus deque uoluier, eheu mihi dicentes: sed placidum magis carpere soporem suauiter". Deinde postquam narrando explicauit, animaduertisse se diuitibus idem quod pauperibus euenire, inquit : "Est ergo uitae consanguinea molestia. Vitae haec adest molli, clarae uitaeque adest, Inopique consenescit uitae". Sed ueluti timidi inter nauigandum nausea correpti melius se habituros putant si in lintrem e lembo, rursumque inde in triremem conscendant, nihil agentes ii, quia bilem et metum secum transferunt : ita uitae mutationes non tollunt ex animo id quod aegre facit ac perturbat : id autem est imperitia rerum, inopia iudicii, et impotentia atque inscitia recte utendi statu praesenti. Haec sane tam diuites iactant quam pauperes, tam coelibes quam coniuges : ob haec forum fugitur, et rursus molestum est otium : ob haec produci in aulis uolunt, et producti statim aegre ferunt : "Ob inopiam morosi sunt quibus est male" : aegrotis et uxor molesta est, et medicum incusant , et lectulus displicet, et de amicis "Grauis est qui uenit : abiens parit molestiam", ut Ion ait. Morbo autem fugato, aliaque facta temperie, sanitas redit omnia grata redigens atque iucunda : qui enim heri oua, amylum, panem e cribrata farina respuebat, hodie cibarium panem cum oliua et nasturtio comedit alacriter ac suauiter. [4] IV. Eodem modo recta ratio quoduis uitae genus, quamuis mutationem, facit facilem. Alexander cum infinitos mundos esse ex Anaxarcho audiuisset, fleuit ; ac rogantibus amicis quid accidisset: "Non dignum, inquit, fletu uobis uidetur, si, cum sint infiniti mundi, nos ne uno quidem etiamnum potiti sumus"? At Crates pera et palliolo instructus , uitam tanquam festiuitatem quamdam per iocum et risum exigebat. Et quidem Agamemnoni molestiam attulit imperium in multos : "Atriden cernes Agamemnona, Iuppiter unum prae reliquis tot inexhaustos tolerare labores quem iubet assidue". Contra Diogenes cum uenderetur, sedens surgere noluit, subsannauitque uenditorem surgere iubentem, cum ioco et risu dicens : "Quid faceres, si piscem uenderes"? Socrates in carcere philosophans cum amicis colloquebatur. Phaethon conscenso coelo plorabat, quod nemo ei patris equos et currum traderet. Sicut igitur calceus una cum pede, non in diuersam partem conuertitur, sic animi affectio uitam sibi conformem reddit. Non enim consuetudo, ut quidam dixit, uitae optimum modum electum facit iucundum : sed prudentia simul et optimam et suauissimam parat uitae rationem. Ergo fontem Tranquillitatis Animi in nobis insitum expurgemus : ut externa etiam tanquam familiaria non cum molestia nobis accidant atque usurpentur. "Nihil est quod irascare rebus scilicet : non ira curae illis tua est: bene huic erit, qui rebus obtingentibus recte utitur". [5] V. Ludo enim tesserarum Plato uitam comparabat, ubi et iaciendum est quod sit commodum, et iactu quod cecidit recte usurpandum. Et iacere quidem in nostra non est potestate : si uero recte sapimus, penes nos est quod fortuna obtulit conuenienter accipere et suo quoque disponere loco, ubi et propria maxime conducant, et quae praeter uoluntatem eueniunt minime offendant. Alioqui eos qui uitam nulla arte adhibita, nulla prudentia degunt, quo modo morbis obnoxios uidemus neque calorem ferre, neque frigus posse, cum res secundae supra suam extollunt sortem, tum aduersae deiiciunt : utraque autem fortuna turbantur, aut potius ipsi utroque fortunae statu turbas sibi cient, magisque adeo bono, qui dicitur, rerum successu. Theodorus, qui Atheus (quod deos esse uideretur negare) dictus est, aiebat "se suas rationes dextra manu porrigente, ab auditoribus eas sinistra excipi". Rudes autem homines, saepenumero fortuna ad dextram assistente turpiter manu sinistra excipiunt. Ab altera parte homines cordati, sicut apibus mel praebet thymus, acerrima et aridissima herba, ita e rebus aduersissimis saepenumero conueniens aliquid et commodum decerpunt. [6] VI. Id ergo est primo omnium exercitatione perdiscendum, ut quo pacto is qui canem lapide ferire cum uoluisset, icta nouerca, dixit, "Ne sic quidem iactum lapidis male cecidisse": ita nos quoque ea, quae nolentibus nobis fortuna obtulit, alio transferre sciamus. Actus est in exsilium Diogenes : ne hoc quidem male : nam factus extorris , philosophari coepit. Zeno Citiensis, audito, naui oneraria, quam unicam reliquam habebat, una cum mercibus esse ui fluctuum obrutam atque demersam : "Laudo , inquit, tuum factum, o fortuna, quae nos in palliolum et porticum redigis". Quid obstat quominus tales imiteris ? Obeundo aliquo magistratu impegisti? uiues postmodo ruri, rerum tuarum satagens. Ambiens principis alicuius amicitiam, passus es repulsam? uiues periculorum et negotiorum liber. Rursum res gessisti curarum et occupationum plenas? Atqui "ne calida quidem aqua ita fouebit mollia membra", ut est apud Pindarum, sicut gloria et honor coniuncta potentiae alicui laborem facient dulcem, molestiamque molestiae expertem. Accidit per calumniam uel inuidiam exsibilatio aliqua et infelix successus? Secundo uento ad Musas et Academiam nauigare licet, quod fecit Plato, postquam naufragium amicitiae cum Dionysio fecit. Ac profecto ad parandam animi tranquillitatem multum conducit, illustres uiros considerare, qui eadem illa fortuna aequo sunt animo usi. Molestum tibi est quod prole cares? at Romanorum uide reges, quorum nullus filio regnum reliquit. Paupertas tibi grauis est ? quis uero Boeotorum esse malles quam Epaminondas, aut Romanorum quam Fabricius? Adulterata est mulier? nonne legisti inscriptionem apud Delphos : "Agis me posuit terrae rex et maris idem"; et audiuisti uxorem eius Timaeam fuisse ab Alcibiade uitiatam, et ancillis insusurrasse, Alcibiadem esse quem peperit infantem? Verum id Agidi non obstitit, quominus Graecorum fieret clarissimus atque maximus. Neque Stilponem prohibuit iucundissime omnium suae aetatis philosophorum uiuere intemperans filia : quin etiam Metrocli id exprobranti : "Meumne, inquit , hoc est peccatum, an filiae"? Ac dicente Metrocle, "Filiae peccatum est, tuum infortunium : Quid ais"? respondit: nonne peccata etiam sunt lapsus? Omnino", aiebat Metrocles. "Quid? inquit, nonne lapsus sunt earum rerum lapsus, quibus assequendis excidimus"? Assensit. "Nonne uero, inquit , istae a rebus appetitis aberrationes eorum sunt infortunia qui eas non assequuntur"? Sic ille placido et philosophico sermone ostendit uanum latratum esse cynicam calumniam. [7] VII. At multos non amicorum modo et familiarium, sed inimicorum etiam perturbant atque irritant mala. Nam maledicta, irae , inuidiae, maleuolentiae, obtrectationes cum malignitate coniunctae, pestes sunt eorum quibus insunt : stolidos autem turbant atque exasperant : sicut etiam uicinorum iurgia, familiarium morositas, et administrorum rebus agendis adhibitorum improbitas. Qua quidem re tu mihi non minimum uideris irritatus , quemadmodum apud Sophoclem medici "Amaro amaram pharmaco bilem eluunt", ita eorum peccatis acerbum te saeuumque uicissim exhibere : non quidem hoc rationi conuenienter. Quas enim tu res tibi demandatas agis, earum ministeria non simplicia aut bona ingenia, tanquam commoda instrumenta, sed plerumque aspera et distorta obeunt. Quorum tu persequi delicta, non debes existimare muneris tui esse, aut rem confectu facilem. Quod si iis talibus utens, sicut medicus forcipibus ad euellendos dentes et hamulis ad constringenda uulnera utitur, placido animo mediocriter quae contingunt feras, magis tua te affectione animi oblectabis, quam aliorum prauitata et malitia perturbabis : neque instar canis, qui ubi allatrauerit suo se defunctum officio putat, singula persequendo ; imprudens eo rem deduces, ut multa molestiam afferentia in hanc animi tui paruitatem atque imbecillitatem, tanquam locum cauum et humilem confluentia contrahas, eamque alienis oppleas malis. Quando enim philosophorum nonnulli misericordiam, qua affcimur ob aliorum calamitates, uituperant, quod debere nos opitulari aliis, non una dolere et animum demittere statuant : et quando , quod sane maius est, delicta nos nostra aut morbos animi ubi sentimus, non sinunt moestos esse et aegre ferre, sed absque dolore mederi uitio iubent : qui non sit rationi aduersum hoc in nos per negligentiam admittere, ut aegri indignabundique simus propterea, quod non omnes quibuscum nobis res est, probi sunt atque sciti? Verum hoc uide, mi Pacci, ne nosmetipsos non satis attendentes, non in uniuersum improbitatem eorum quibus utimur, sed nostram affectionem a sui amore, non malorum odio proficiscentem, praetendamus atque affectemus. Nimiae enim animi ad res incitationes, et uehementiores iusto appetitiones, aut contra auersationes et uituperationes, eae suspiciones et morositatem aduersus homines nobis ingenerant, quorum culpa uel non adeptos quod cupiebamus, uel in ea quae nollemus incidisse nos putamus : qui uero in rebus cum facilitate animi et moderatione uersari assueuit, is cum hominibus agere facillime ac mansuetissime potest. [8] VIII. Itaque sermonem de rebus coeptum repetamus. Febricitantibus, quidquid gustemus, amarum et insuaue uidetur : sed tamen ubi alios uidemus eadem citra molestiam gustare, non iam cibum potumue, sed morbum et aegrotantes in causa esse dicimus. Eodem modo culpare res et inique ferre desinemus , si uideamus iisdem alios absque dolore et cum hilaritate uti. Iam id quoque multum ad animi tranquillitatem confert, si in his quae nobis inuitis euenerunt, non negligamus in haec intueri quae nobis grata et uenusta adsunt : sed mixtione utrorumque instituta, meliorum momentis deteriora aboleamus. Sed nos, qui oculos nimio splendore offensos ad florida et uiridia auertentes reficimus : iidem cogitationem rebus dolorem afferentibus intendimus, eamque recensioni molestiarum immorari cogimus, tantum non ui abstractam a melioribus. Atqui huc non inepte transferri potest, quod scite dictum est in curiosum: "Aliena quorsum acute peruides mala, in propriis caecus, hominum inuidissime"? Quia enim mala tua, mi homo, nimis subtili uisu perspiciens, semper conspicua facis ac renouas? bonis autem praesentibus animum non adhibes? sed, quemadmodum cucurbitulae deterrimum e carne humorem eliciunt, ita de rebus tuis pessima quaeque aduersum te colligis? nihil sane Chio illi praestans, qui multo boni uini alios diuendito, acidum sibi ad coenam gustando exquirebat : seruus autem quidam ab alio interrogatus, "quidnam rei agentem herum reliquisset", respondit : " Bonis praesentibus mala quaerentem". Plerique enim bonis et conducentibus rebus praeteritis, ad difficilia et grauia toleratu currunt. Ex horum numero non fuit Aristippus, gnarus quasi in trutina meliorum rerum momentis aduersus incommoda sese subleuare atque efferre : itaque praedio amisso quodam egregio, ex aliquo eorum qui maiorem in modum se casum eius dolere et inique ferre simulabant, quaesiuit: "Nonne tu unicum possides agellum, mihi tres fundi sunt reliqui"? Assenso: "Cur itaque non tuam potius uicem doleam", inquit? Est enim insani, ob amissa dolore affici, non gaudere relictis, ac sicut pueruli, si quis ludicrarum rerum unam ipsis auferat, reliquis etiam omnibus proiectis plorant ac uociferantur, ita una aliqua in re fortuna nobis obturbante , inique ferendo et lamentando caetera omnia nobis reddere inutilia. [9] IX. Diceres, quid habemus? Imo autem, quid non habemus? huic gloria, illi familia, alii coniugium, alii bonus amicus contigit. Antipater Tarsensis, cum iam moriturus bona quae ipsi contigissent recenseret, ne prosperam quidem nauigationem prateriit, qua e Cilicia Athenas usus fuerat. Communia quoque negligenda non sunt, sed eorum habenda ratio est, et gaudendum quod uiuimus, ualemus, solem uidemus, bellum nullum, nulla est seditio, terra cultui, mare nauigationi libere prostat, licet nobis loqui, tacere, res agere, otio frui. Haec praesentia maiorem nobis animi parabunt tranquillitatem, si absentium imagines nobis fingamus, saepius nobiscum memoria repetentes, quam desiderabilis sit aegrotanti sanitas, in bello constitutis pax, gloria in tanta urbe et amicorum copia peregrino et ignoto : et quam sit molestum priuari partis iis. Sic fiet, ut non tum demum magna ac praeclara singula ista deputemus, quando amittimus : ante autem, et dum potimur, pro nihilo ducamus. Non enim pretium rebus istis interitus addit. Neque eas debemus tanquam magnas comparare, semperque trepidare et metuere ne tantis rebus spoliemur; dum uero possidemus, tanquam nullius pretii res contemnere et negligere : sed ita maxime frui, ut uoluptatem ex iis gaudiumque capiamus; ut etiam amissionem eorum, sicubi accidat, aequiore animo feramus. Sed plerique poemata, ut aiebat Arcesilaus, aliena, et picturas, et statuas putant sibi exacte singulis partibus animo oculisque perlustratis contemplanda : uitam autem suam multa habentem consideratu non iniucunda praetereunt, foras semper prospicientes, aliorumque famam et fortunam admirantes : sicut adulteri alienas spectant mulieres, suas ipsorum despiciunt. [10] X. Caeterum id quoque ad animi tranquillitatem magnopere conducit, maxime quidem se et suas res intueri : sin minus, inferiores certe intueri, nec cum praestantioribus se comparare : quo uitio uulgo laboratur. Nam, uerbi gratia, qui uincti sunt, solutorum laudant fortunam, soluti liberorum, liberi ciuium, ciues diuitum, diuites satraparum, satrapae regum, reges deorum, tantum non tonare et fulgurare cupientes. Atque ita semper se egere sentiunt iis quae sunt supra ipsos, gratiam non habentes de propriis. "Non res mihi sunt cordi Gygae diuitis"; et, "Neque cepit aemulatio me, superum neque magna obstupesco facta, nec tyrannidem magnam appeto, procul ab oculis sita est meis". At uero Thasius, ais, hic fuit! Atqui est alius, Chius, Galata, uel Bithynus, non contentus se aliquo inter suos ciues loco, in honore et cum potentia esse, plorat se non gestare uestem patriciam : et si ferat, quod non sit praetor Romanorum : et hoc adeptus, quod non consul : et consul, quod non prior, sed posterior fuerit renunciatus. Hoc autem quid est aliud, quam occasiones ingrato animo fortunam accusandi conquirentem, a se ipso sumere supplicium? At qui sana mente praeditus salubriter sapit, is sole infinita millia hominum intuente, "Amplae quicunque fruuntur terrae frugibus", non si quem de his gloria sibi et opibus praestare uidet, ideo deplorans sortem suam abiecto animo sedet , sed in publicum procedit, fortunam suam et uitam praedicans, quae sibi in tanta multitudine aliis beatior obtigit. In Olympiaco quidem certamine non ita permittere uincere, ut ipse tibi qui cum certes deligas. At in uita licet, ac res humanae concedunt ut cum multis praestes felicitate, magno sis animo aliisque potius aemulandus, quam aliorum admirator : siquidem te non cum Briareo aut Hercule componas. Ergo ubi magna te ceperit admiratio eius qui lectica gestatur, oculis paululum demissis etiam baiulos contemplare et cum Xerxem illum rati mare transeuntem cum Hellespontio illo beatum praedicabis, inspice etiam eos qui flagellis urgentibus Atho montem perforant, et quibus ob ruptum fluctibus pontem aures naresque amputantur, simulque eorum sensum considera, quod uitam et res tuas ii felices existimant. Socrates quemdam amicorum audiens dicere : "Quam caro in hac urbe pretio uiuitur! Mina uenditur uinum Chium, purpura tribus, mellis hemina quinque denariis" : adduxit ad farinas : "Hic, dicens, semisextarius uenditur obolo ; exiguo pretio in urbe uiuitur" : tum ad oliuas : "Duobus cereis choenix"; deinde ad exomides : "Haec decem drachmis uenditur uestis; exiguo in hac urbe uiuitur pretio". Ita et nos, cum audiemus aliquem pronunciantem tenues res nostras esse et afflictas, qui consules aut procuratores non simus; esse nos in lauta atque splendida re dicemus, ut qui neque mendicemus, neque oneribus baiulandis aut adulando uiuamus. [11] XI. Enimuero quando ea est nostra stultitia ut magis aliorum quam nostri respectu uiuere assuescamus, ingeniumque ita est obtrectatione et inuidentia corruptum, ut non tam gaudeamus nostris bonis, quam ob aliorum bona doleamus : eorum quos aemularis atque admiraris, non tantum uide splendida illa et nobilia bona, sed aperiens ea, et gloriae ac speciei tanquam florido aliquo conopeo reducto, intus penetra, cernes multa molesta et minime iucunda iis inesse. Pittacus ille, cui magnam fortitudo, sapientia, et iustitia parauerunt gloriam, cum hospites conuiuio excepisset, uxorque irata superuenisset, et mensam subuertisset, hospitibus perturbatis: "Unicuique, inquit, nostrum est mali aliquid : felicissimus hic , cui hoc meum". "Hic in foro beatus esse creditur, cum foribus apertis sit suis miserrimus : imperat mulla, iubet omnia, semper litigat. multa afferunt illi dolorem, nil mihi". Talia multa opibus, gloriae, regno inhaerent, ignota uulgo : officit enim luminibus fastus. "O felix, fatisque Atrida beantibus orte" : extrinsecus illa beatitatis laudatio ducta, ob circumfusam armorum, equorum, militum copiam : at intus uoces perturbationum animi uanae huic gloriae reclamant: "Iuppiter implicuit noxae me prorsus acerbae. Item haec : "Suspicio te, o senex, et quicunque uirorum sine periclo uitam exegit inglorius, ignotusque". Ergo id genus ratiocinationes ualent ad carpendum exhauriendumque hunc animi morbum, quo de fortuna nostra queruli, ob uicinorum admirationem res nostras extcnuamus ac deprimimus. [12] XII. Id quoque non leuiter tranquillitati mentis obest, quod non mediocribus et ad facultates nostras accommodatis appetitionibus, tanquam uelis, utimur : sed spe maiorum rerum concepta, postmodo frustrante conatu genium fortunamque incusamus, non nostram, quod erat rectius, stultitiam. Etenim non is infortunatus est, qui iaculari aratro, aut boue leporem uenari uoluit : neque ei qui frustra uerriculo aut funda captauit ceruum, ullus malus aduersatur genius : sed stultitia et amentia eum ad tentanda impossibilia adigentes. In culpa est sui amor, studium ingenerans primas sibi in omnibus rebus contentiose arrogandi, et inexsaturabili cupiditate omnia aggrediundi : non enim diuites modo simul, et docti, et robusti, et ad compotandum idonei, et comes esse atque amici regum et urbium principes uolunt : sed male secum agi putant, nisi canes etiam, et equos, et coturnices, et gallos aliis habeant praestantiores. Dionysius maior non contentus omnium ea tempestate tyrannorum quod esset maximus, irritato atque exasperato animo quod Philoxenum poetam canendo, Platonem disserendo non superaret, alterum in lapicidinas coniecit, alterum in Aeginam uendidit. Non hoc modo egit Alexander : qui cum Criso stadii cursor cum ipso de uelocitate certans dedita opera uisus fuisset succumbere, uehementer est indignatus. Probe etiam Homericus Achilles, cum dixisset: "Non me inter Danaos cum sit praestantior alter", subiecit : "Pugnando ; mea namque aliis facundia cedat". Megabyzo Persae cum in officinam Apellis pictoris descendisset, et nescio quid de arte dicere coepisset, silentium imposuit Apelles his uerbis : "Quandiu tacebas, existimabare aliquid esse ob auri et purpurae ornamenta: at nunc te nugantem etiam pueruli isti ochram terentes derident". Sed nonnulli Stoicos ludere putant, quando ab iis audiunt sapientem non modo prudentem, iustum, fortem, sed rhetorem quoque, imperatorem, poetam, diuitem, regemque cognominari; cum interim hos sibi titulos ipsi arrogent omnes, et, nisi obtinent, indignentur. Atqui Deorum alius alia uirtute praeditus, hic bellicosus, ille fatidicus, rursum alius lucri praeses nominatur : et Venerem Iupiter, quod ad eam res bellicae nihil pertinerent, ad nuptias et cubilia ablegat. [13] XIII. Et uero sunt quae simul locum habere non possint, sed inuicem pugnent studia : puta, otio opus habet dicendi exercitatio, et mathematum tractatio, atque aliarum uacatione occupationum; facultas ciuilis, et amicitiae regum, non sine negotiis et occupationibus parari possunt : tum uini et carnium usus largior, corpus ualidum ac robustum facit, animum imbecillum : assidua rei faciundaqe cura et conseruatio diuitias auget, contemptus opum ad philosophiam est perquam utile uiaticum. Hinc quidem constat non omnia esse omnium : sed oportere Pythicae obtemperantem inscriptioni, Se ipsum nosse : deinde uti suo ingenio ad ea ad quae natura factum est : neque id ad alius uitae studium trahendo, huic uim facere. "Equus est ad currum idoneus, ad aratra bos : propter ratem delphin celerrime incitatur. Apro si quis necem struit, canem inueniat laboriosum". Qui autem indigne fert, quod non simul est "Robore confidens leo , montibus innutritus", et catellus Melitaeus in sinu uiduae mulieris educatus, stupidus est. Neque eo melior, qui simul uult et Empedocles, P!ato, aut Democritus esse de mundo et de uera rerum natura scribens, et cum uetula diuite dormire, ut Euphorion; aut cum comessatoribus Alexandri potare, ut Medius : et qui iniquo animo toleret, non simul et ob diuitias, ut Ismeniam, et ob uirtutem, ut Epaminondam, se in admiratione haberi. Nam neque cursores animo sunt aegro, quia non auferunt coronas luctatorum, sed suis gaudent atque exsultant. "Spartam es nactus, hanc orna". Sic et Solon : "At nos uirtutis non permutabimus horum, pulchraque uirtutis munia diuitiis : cum stet uirtutis stabilis possessio semper, incertae uaria sorte ferantur opes". Et Strato physicus audito Menedemum multis modis plures habere discipulos : "Quid mirum est, aiebat, si plures sunt qui lauare, quam qui ungi uolunt"? Aristoteles quoque ad Antipatrum scribebat : "Non solum Alexandrum debere multum sibi tribuere ob imperium in tot homines; nihilo minus id licere iis, qui recte de deo sentiant". Etenim eos qui hoc modo sua extollunt bona, minus aliorum perturbabunt. Nunc nos, qui a uite ficus, aut ab olea uuas non requirimus, nisi praerogatiuas simul omnes diuitum, doctorum, bellatorum, philosophantium, adulantium, libere dicentium, parcorum , sumptus facientium habeamus, calumniamur, ingratique aduersum nosmetipsos sumus, ac uitam nostram ut inopem mutilamque spernimus. Praeter haec uero, ab ipsa nos natura admoneri uidemus. Ut enim brutorum animalium aliis aliunde nutrimentum suggessit, neque omnibus carnem edendi, semina legendi, radices effodiendi facultatem indidit ea : sic homini quoque uarias ad uitam tolerandam opportunitates praebuit : opilioni suas, suas aratori, aucupi, et quem mare alit. Quo aequius est nos id genus uitae, quod nobis est commodum, amplexos, in eo elaborare, reliqua omittere, neque ostendere Hesiodum intra modum substitisse, cum diceret : "Succenset figulo figulus, fabrum faber odit". Non enim eamdem modo artem, eamdem uitae rationem exercentes dum aemulantur, sed et doctos opulenti, et opulentos fama clari, et causidici sophistas, atque adeo comoedos in theatris pulchre stantes, histrionesque et seruos rerum aulicos liberi homines ac patricii cum stupore admirantes beatosque dicentes, non mediocrem sibi ipsis dolorem perturbationemque afferunt. [14] XIV. Iam quod hominum unusquisque penum uel tranquillitatis animi, uel aegritudinis in sese habeat, et dolia bonorum ac malorum non in Iouis limine, sed in animo suo reposita, affectionum diuersitates demonstrant. Stolidi enim bona etiam praesentia non cernunt neque curant; quod cogitationes suas semper futuris habent intentas : prudentes ea quoque, quae esse desierunt, memoriae perspicacitate sibi praesentia faciunt. Quippe stultis id quod praesens est, et exiguissimo temporis puncto se tangendum praebens, deinde sensum effugit, non iam amplius ad ipsos pertinere uidetur : sed, quemadmodum apud Manes pingitur quidam funem torquens, et id quod contexuit asino uorandum permittens, ita multorum stupida quaedam et ingrata obliuio omnem actionem, omnes res praeclare gestas, omne iucundum otium, omnem conuiuiorum et uoluptatum fruitionem abolens, non sinit uitam esse continuam, praesentibus ad praeterita adiunctis : sed hesternam ab hodierna, hanc a crastina diuidens, quidquid euenit obterens tanquam non factum redigit. Nam qui in scholis incrementa corporum negant, ob continuatam substantiae fluxionem, ii uerbo faciunt nos subinde alios : qui autem priora non complectuntur memoria, neque reuocant, sed effluere sinunt, ii re ipsa faciunt se quotidie indigos inanesque, et a crastino pendentes : tanquam ea quae superiore anno, dudum adeoque heri obtigerunt, plane ad ipsos nihil pertineant, neque omnino ipsis euenerint. [15] XV. Et hoc igitur animi tranquillitatem non leuiter impedit : et magis etiam illud, quod homines muscarum in morem in speculis de laeui superficie delabentium et asperitatibus ac fissuris inhaerentium, a iucundarum rerum memoria defluentes recordationi molestarum implicantur : imo, sicut Olynthi cantharos ferunt in locum quemdam qui ab exitio eius insecti Cantharolethrum dicitur iniectos, quod exire inde nequeant, perpetua circumuersione enecari : ita ipsi quoque in malorum commemorationem ubi incidere, inde se reuocare et recreare nolunt. Oportet autem sicut in tabula colorem, ita in animo rerum eas quae maxime nitent ac splendent proponere, iisque tetrica obscurare et opprimere, quandoquidem omnino deleri et amoueri non possunt. Ut enim lyrae aut arcus nerui, ita mundi quoque concentus uicissitudine quadam intenditur ac remittitur : et in rebus humanis nihil sinceri, nihil puri est. Sed quemadmodum in musica soni sunt et graues et acuti, et in grammatica litterae cum uocales, tum mutae : musicus autem et grammaticus est non qui alterum genus moleste fert atque fugit, sed qui omnia usurpare et permiscere arte sua potest : ita in rebus quoque humanis cum sint oppositi inuicem ordines (quando, ut est apud Euripidem, "Seiungier non possunt a bonis mala, sed est eorum, ut res habeant satis bene, commixtio quaedam ), non debemus in altero animum ob dolorem despondere : uerum harmonicos imitari, et melioribus deteriora obscurando, ac mala bonis occupando, concinnum uitae, nobisque conueniens, temperamentum conticere. Non enim uerum est quod dixit Menander : "Hominem unumquemque, simul in lucem est editus, sectatur Genius, uitae qui auspicium facit, bonus nimirum" : sed Empedoclis probanda potius est sententia, qui unumquemque nostrum, postquam est natus, arripi gubernarique a duplicibus fatis geniisque docet : "Hic inerant Chthonia, et cernens procul Heliopea , et suaui Harmonie uultu, Derisque cruenta , Aeschraque Callistoque, Thoosaque, Denaeeque, Nemertes et amoena, nigro fructuque Asaphea. [16] XVI. Horum geniorum nominibus uariae animi perturbationes exprimuntur, quarum omnium semina cum ortus noster secum tulerit, ideoque uitae magna sit inaequalitas, meliora quidem optat, qui sana est mente, sed tamen altera quoque exspectat, et utrisque utitur ita, ut Ne quid nimis. Non enim tantum "qui minime desiderat crastinam diem", sicut Epicurus aiebat, "suauissime procedit in crastinam diem" : sed et diuitiae, et gloria, potentia, honores eos maxime delectant, qui contraria horum minime metuunt. Nam nimia istarum rerum appetitio, acerrimum amittendi metum ingenerans, gratiam earum fruendarum infirmam reddit atque instabilem, instar flammae uento agitatae. Cui uero ratio hoc parauit, ut ad fortunam intrepide dicere possit : "Suaue est, si quid das: paruus dolor, hoc ubi tollis"; hunc fïducia et uacuitas metus amissionis, tanquam intolerabilis, docent suauissime uti rebus praesentibus. Ac licet Anaxagorae affectum animi, a quo profectum est ut de morte filii hanc uocem ederet, "Sciebant mortalem esse quem genueram", non admirantes modo, sed et imitantes, ad singulos fortunae casus dicere : "Noueram diuitias me possidere in diem durantes et instabiles : Noueram magistratum ab iis adimi posse, qui eo me ornauerant: Noueram mihi esse probam mulierem, sed tamen mulierem : Noueram amicum esse hominem, facile, ut ait Plato, mutabile animal". Huiusmodi enim praeparatio animique informatio, si quid eorum quae nollemus quidem, posse tamen euenire cogitabamus, accidat, non admittentes uoces istas : "Non putaram, Alia speraui, Haec non exspectabam", saltum cordis et trepidationem auertunt, ac celeriter furiosam et perturbatam facultatem sedant. Carneades de magnis rebus admonebat omnem dolorem moeroremque ab hac una causa nasci, quod inexspectato nobis accidit quippiam. Macedonum regnum cum Romano comparatum imperio, uix aliquanta huius pars erat : et tamen Perseus, amissa Macedonia, cum ipse suam deplorabat fortunam, tum ab omnibus miserrimus infelicissimusque homo iudicabatur : at qui hunc deuicerat Aemilius, tradito alteri terrae marisque imperio coronabatur ac sacrificabat, non iniuria beatus habitus : norat enim se magistratum accepisse, quem esset depositurus ; Perseus autem suo regno praeter exspectationem suam erat exutus. Pulchre etiam Poeta docuit, quid rei sit id, quod inexspectato contingit. Ulysses enim cane mortuo cum non continuisset lacrimas, uxori assidens flenti nihil tale passus est : huc enim uenerat, animo ratione iam ante confirmato, et aduersus motum munito : in illum autem subita res et inexspectata eum coniecerat. [17] XVII. In uniuersum uero quae nolentibus nobis accidunt, partim suapte natura molestiam ea afferunt, partim opinio nos assuefacit ut aegre feramus : aduersum haec utile est in promptu habere istuc Menandri : "Mali nil equidem es passus, ni prae te feras" : cuius generis sunt ignobilitas patris, adulterium uxoris, coronae aut primarii in consessu loci priuatio, quibus etiam absentibus nihil obstat quia et animo et corpore optime ualeas. Ad ea autem, quae natura suapte dolorem uidentur excitare, ut sunt morbi, aerumnae, obitus amicorum et liberorum, accommodari debet Euripideum illud : "Heu mihi qui heu mihi ? more hominum sane accidit". Non est enim alia ratio quae facultatem animi affectionibus obnoxiam labascentem magis reuocet et confirmet, quam quae communis naturae et necessitatis memoriam renouat : cui necessitati homo propter corpus expositus, hic tantum fortunae ansam praebet, in potissimis maximisque rebus tutus ac securus. Demetrius cum Megara cepisset, quaesiuit e Stilpone: Ecquid in ista direptione ipsi periisset? Cui Stilpo : "Neminem, respondit, uidi qui scientiam auferret". Proinde fortuna ubi reliqua depraedatur omnia, atque adimit, habemus aliquid in nobismetipsis tale : "Quod ferre aut agere immitis non possit Achiuus". Itaque consequens est, non ita plane extenuare aut deprimere naturam, ac si nihil ea supra fortunam posset, nihil stabile aut proprium haberet : sed hoc cognitum habere, exiguam esse partem hominis putridam illam et morbosam, quae fortunam admittit, meliorem in partem esse penes nos dominium, in qua bonorum maxima collocata sunt : bonae, inquam, opiniones, disciplinae, rationes in uirtutem desinentes, quae aboleri et corrumpi nequeunt; proinde inuicti quod ad futura attinet arque animosi, fortunae his uerbis responsabimus, quae Socrates uisus in Anytum et Melitum dicere, in ipsos torsit iudices : "Interficere me Anytus et Melitus possunt, nocere mihi non possunt". Potest enim fortuna me morbo aliquo grauare, opes auferre, in odium populi aut tyranni uocare : malum, timidum, animi abiecti, degenerem, inuidum, non potest eum efficere, qui sit bonus, fortis, magnanimus, neque animi habitum auferre eum, cuius ad uitam recte degendam usus maior est, perpetuo in promptu siti, quam gubernatoris aduersus mare. Quippe gubernator neque fluctus demitigare potest asperos et uiolentum uentum, neque in portum subire eo quo uult ipse loco, neque audacter et intrepide tempestatem subsistere : sed quandiu arte sua utitur, rebus nondum desperatis fugit, "Magnum" (ut poetae uerbis utar) uelum demittens, dum malus inferior supra tartareum mare emergat, tremens ipse et titubans". At enim affectio animi prudentis, cum ipsi corpori plerumque tranquillitatem conciliat, morborum occasiones continentia, uictu moderato, ac mediocribus laboribus auertens : tum si quod extrinsecus mali principium ostenditur, ueluti cum praeter cautes aliquas in mari latentes est nauigandum, contractis facile antennis praeteruehitur, ut ait Asclepiades : quod si uero inopinata aliqua et ueliementior procella occupet, in propinquo est portus, licetque et enatare e corpore, tanquam scapha aquam admittente. [18] XVIII. Insipientem enim mortis metus, non uitae desiderium , iubet a corpore dependere, id amplexum, quomodo Ulysses caprificum tenuit metu subiectae Charybdis, "Manere ubi uentus, nauigare et ubi uetat", et hoc inique ferentem, et illud metuentem. At qui animae naturam utcunque didicit, reputatque eam morte uel in meliorem, uel saltem nihilo peiorem statum abire, is uacuitatem metus aduersus mortem, non exiguum habet ad tranquillitatem animi in uita uiaticum. Nam cui licet uirtute ac praestantiore parte sui praeualenti, suauiter uiuere, alienis autem et naturae, aduersa quae sint superantibus intrepide abire, fato haec : "Ipse Deus, simul atque uolam, me soluet"; quid excogitari potest, quaeso, quod huic graue, molestum, aut tumultum afferens possit accidere? Certe qui dixit : "Anteuerti te, o fortuna, omnesque tibi ad me aditus obstruxi", non is uectibus, clauibus aut muris fidens hoc dixit, sed doctrinae et rationibus, quarum sane qui uolunt, participes fieri possunt. Neque de ullo talium dictorum desperandum aut diffidendum est : sed admiratione horum atque aemulatione, et quasi diuini cuiusdam instinctus societate impulsi periculum de nobis facere in minoribus rebus demum, quomodo simus ad maiora affecti : non fugere aut auersari hanc animi accurationem ; neque nos conuertere ad istud dictum : "Forte nil hoc re difficilius. Etenim animi oblectatio subducens se a rerum aduersarum cogitatione, et circa facillima et suauissima identidem uersans, fatuitatem quamdam et imperitam mollitiem ingenerat : qui uero morbi etiam, doloris, exsilii speciem meditatur, ac rationis imperio se ad ista sustinenda componit animus, multa is inueniet falsa, inania, et putrida esse in his, quae grauia uulgo ac terribilia uidentur : id quod de singulis initae rationes demonstrant. [19] XIX. Ad multi etiam ad hoc Menandreum expauescunt : "Dicere haud uiuus poti' quisquam, Non obtinget hoc mihi", scilicet ignorantes quantum sit ad uacuitatem doloris bonum, meditari ac posse aduersus fortunam apertis oculis respicere, neque in se ipso imaginationes concipere delicatas, neque in umbra educatum imbibere spes multas subinde cedentes, nullique reluctantes aduersitati. Menandro quidem sic possumus respondere : "Dicere haud uiuus poti' quisquam, Non obtinget hoc mihi", atqui hoc licet dicere : "Viuus nunquam in me istuc admittam, Non mentior, Non agam subdole, Non defraudabo, Non insidiabor". Hoc enim in nostra situm est potestate, non paruum, sed ingens ad animi tranquillitatem adiumentum. Contra male factorum "Conscientia, quod conscius sum male factorum mihi", ueluti ulcus in carne, in animo poenitentiam relinquit, pungentem subindc atque sauciantem. Alios enim dolores ratio tollens, poenitentiam solam efficit, anima ob pudorem morsibus crebris uexata et uentis dante. Ac quemadmodum qui rigent epialis febribusue aestuant, grauiorem sentiunt molestiam, ac deterius afficiuntur, quam quibus eadem extrinsecus ab aestu aut gelu accidunt : ita fortuita leuiores inferunt dolores, tanquam ab externis illatos : at uero hoc, "Horum non abus, mihi sum causa ipse, malorum" ; qui suis delictis intus cum luctu accinit, is dolorem turpitudine aggrauat. Quo fit, ut neque pretiosa domus, neque auri copia, neque generis dignitas, neque magistratus amplitudo, neque facundia aut eloquentia tantam uitae serenitatem tranquillitatemque praestet, quantam animus actionum consiliorumque prauorum pures, ingeniumque, qui uitae actionum hic est fons, perturbationis expers, intaminatumque : unde promanant honestae actiones, efficacitatemque quasi diuino instinctu exagitatam hilaremque, et cum animi honesta elatione coniunctam habent, memoriamque dulciorem et stabiliorem Pindarica illa spe, quam is "alumnam senum, dixit. Non enim aromatum quidem pyxides, ut Carneades testatur, etiam uacuae diu fragrantiam suam seruant : in anima autem uiri prudentis actiones pulchrae non semper gratam recentemque sui relinquunt memoriam, quibus laetitia rigatur, floretque, et contemnit eos qui deplorant uituperantque hanc uitam, ueluti quamdam malorum regionem, aut locum exsilii animis in hoc mundo designatum. [20] XX. Perquam mihi placet illud Diogenis dictum, qui hospitem Lacedamone uidens parare se magno studio ad quamdam festiuitatem : "Quid? aiebat : an non uir probus quemuis diem festum censet"? Et quidem, si sobrie uiuimus, admodum illustrem. Est enim sanctissimum templum ac diuinissimum hic mundus : in hunc inducitur homo cum nascitur, non manu factorum et immobilium spectator futurus simulacrorum, sed earum (ait Plato), quas mens diuina sensiles mente sola cernendorum effigies, insitam uitae motusque habentes facultatem, fabricata est, solem, inquam, lunam, sidera, fluuios nouam subinde aquam edentes, terram stirpibus animalibusque alimenta submittentem. Quorum sacrorum initiatio atque institutio perfectissima cum sit uita, profecto par est eam tranquillitatis animi ac laetitiae esse plenam. Nam uulgus hominum imitari minime debemus, qui Saturnalia, Liberalia, ac Panathenaea aliasque harum similes praestolantur festiuitates, ut ibi oblectentur, seque emptitio risu recreent, persoluta mimis et histrionibus mercede. Quid? Sedemus ibi silentes et compositi : nemo enim lamentatur, dum sacris initiatur, neque spectans Pythia luget, aut Saturnalibus potans : quas uero nobis deus ferias suppeditat, et ad quae nos sacra deducit, foedant homines uulgo, maiorem uitae partem in lamentis, moerore, ac laboriosis sollicitudinibus exigentes. Delectantur instrumentis sonitum belle ac suauiter reddentibus, cantu auicularum itidem, et non sine uoluptate spectant bestias ludentes atque exsultantes : contra rugitibus earum, fremitibus et aspectu tetrico offenduntur. Suam uero ipsorum uitam risus expertem, moestam, iniucundissimisque affectibus, rebus et curis nullum exitum habentibus atteri atque elidi uidentes, non ipsi tantum nullam sibi respirationem aut alleuationem quaerunt; unde enim? sed ne sociorum quidem admonentium orationes admittunt : quas nisi repudiarent, et praesentia citra uituperationem ferre possent utique, et praeterita grato animo recolere, et in posterum spe bona ac benigna usi, absque metu et sinistra de uitae suae conditioniibus suspicione uiuere.