[1] Exercitatio linguae latinae XXIV : EDVCATIO. [2] FLEXIBVLVS, GRYMPHERANTES, GORGOPAS. [3] (Flexibulus) Quanam gratia misit te huc ad me pater tuus? [4] (Grympherantes) Dixit te esse hominem egregie institutum, sapienter educatum eaque de causa gratum huic ciuitati, cupere se, ut ego eisdem, quibus tu, uestigiis insistens perueniam ad similem fauorem populi. [5] (Flexibulus) Quomodo igitur te id assecuturum censes? [6] (Grympherantes) Ingenua educatione, quali te omnes praedicant esse praeditum. [7] Adiecit pater eam educationem magis decere me, quam alium quemuis. [8] (Flexibulus) Cedo, mi fili, quomodo ea in re uenis a patre imbutus? [9] (Grympherantes) Non tam me pater praeceptis instruxit, quam patruus quidam meus, uir senex, uersatus multum et diu in regum comitatibus. [10] (Flexibulus) Quid ergo illi te docuerunt, mi fili et amice? [11] (Gorgopas) Vide, uir prudentissime, ne fortasse per ignorantiam labaris in dictum aliquod aut factum stultum uel rusticanum, unde amittas istud nomen optime educati. [12] (Flexibulus) Quid? tam leuiterne apud uos perit? [13] (Gorgopas) Vel unica uocula, unico flexu poplitis, unica inclinatione capitis. [14] (Flexibulus) Nimis est inter uos delicatum et infirmum, inter nos enim multo est robustius et firmius. [15] (Gorgopas) Sic sunt nostra iudicia, ut nostra corpora, quae nullam ferunt offensionem. [16] (Flexibulus) Immo, ut est uidere, facilius ferunt corpora, quam animi. [17] (Gorgopas) Fortasse tu non nosti hunc, ideo filium et amicum nominas. [18] (Flexibulus) Annon sunt haec honesta nomina et plena beneuolentiae? [19] (Gorgopas) Beneuolentiae credo, quam nos haud magni sane facimus, sed non reuerentiae neque officii, quae nos anxie uenamur. [20] Nam hic dominus solet appellari, non amicus. [21] Annon animaduertis domini praefationem ante praenomen et famulos uersicolores? non annotasti in aui huius sollemnibus parentalibus tot cereos, tot insignia, tot homines atratos? [22] (Flexibulus) Quid ergo? affectas tu omnibus esse dominus, nulli amicus? [23] (Grympherantes) Ita docuerunt me propinqui mei. [24] (Flexibulus) Edat iam, mi domine, tua excellentia praeclara illa tuorum consanguineorum documenta. [25] (Gorgopas) Videris tu mihi puerum hunc naso suspendere, at non est quilibet. [26] Ne feceris. [27] (Grympherantes) Primum, esse me ex honestissima progenie, quae nulli cedat per uniuersam hanc prouinciam; idcirco curandum mihi diligenter atque annitendum, ne degenerem a maiorum meorum uirtute: illos parasse sibi magnum decus, nemini concedendo de loco, de dignitate, de auctoritate, de appellatione, me idem debere facere; si quis quid uelit de honore detrahere, pugnandum statim cum eo; de pecunia oportere esse largum atque adeo profusum, in honore astrictum et attentum; decere nihilominus me ac mei similes assurgere aliis, uia cedere, ducere, reducere, nudare caput, poplitem incuruare, non quod alius quispiam id mereatur a me sibi exhiberi, sed quod sic conciliabo mihi fauorem hominum, captabo auram popularem et parabo illum, quem tantopere gestamus semper in ore et in corde honorem; in ea educatione situm esse discrimen nobilis et ignobilis, quod nobilis ad illa omnia dextere praestanda institutus est atque assuefactus, ignobilis agresti more nihil illorum doctus est facere. [28] (Flexibulus) Et excellentiae tuae, domine, qualis uidetur eiusmodi institutio? [29] (Grympherantes) Qualis uero? nisi multo optima et digna meo genere? [30] (Flexibulus) Quid ergo est aliud, quod a me requiras? [31] (Grympherantes) Nihil plane restaret, mea sententia, nisi accessiset uoluntas patris, qui iussit prorsum, seu uerius imperauit rigide, ut ad te uenirem, ut si quid in hac educatione nosses magis reconditum et quasi mysterium sacratius, quo maius mihi decus acquirerem, in gratiam sui ne grauareris exponere, quo familia nostra, alioqui honestissima et celsissima, altius ascenderet, quoniam sunt non pauci noui homines, qui freti sua opulentia nactique dignitatem et honores, per diuitias emerserunt, adeo ut etiam audeant cum uetustate et decoribus gentis nostrae contendere. [32] (Flexibulus) Facinus nefandum. [33] (Grympherantes) Nonne? [34] (Flexibulus) Vel caeco esset clarum. [35] (Grympherantes) Itaque noui illi homines ambulant comitati longo asseclarum ordine, ipsi segmentati in uestibus, uel bombycini uillosi intercisi uel texti Attalici, ut nos nihil esse prae illis uideamur, qui uillato uestimur, dissimulandae paupertatis gratia. [36] Praemium autem huius tui laboris, si operam hanc nauaris patri, erit recipi te in numerum nostrae familiae et admitti ad illius gratiam et meam, ut procedente tempore aliquod a nobis accipias beneficium, sisque semper in nostra clientela et quasi tutela. [37] (Flexibulus) Quid potest dici amplius aut optabilius? [38] Sed cedo iam, si aperias caput ac cedas uia et loco, appelles blande, quam ob causam eris gratus iis, quibuscum uersabere? [39] (Grympherantes) Ob eam ipsam causam, quia haec ago. [40] (Flexibulus) Istaec omnia exteriora sunt solum signa, quae denotant aliquid esse in animo tuo, propter quod diligare. [41] Nam ipsa per se nemo diligit. [42] (Grympherantes) Quidni diligant omnes, quae sunt honestae conuersationis, in mea praesertim nobilitate? [43] (Flexibulus) Parum admodum es progressus, quod liceat inter nos dicere, et tu te peruenisse iam arbitraris ad summum. [44] (Grympherantes) Nihil necesse habeo parare mihi litteras atque eruditionem: maiores mei reliquerunt mihi unde uiuam, quod etiamsi desit, non istis est mihi artibus quaerendum tam ignobilibus sed hastae cuspide et ense districto. [45] (Flexibulus) Animose istuc quidem et ferociter, quasi uero quia es nobilis, non sis futurus homo. [46] (Grympherantes) Bona uerba. [47] (Flexibulus) Ecqua tandem parte tui es homo? [48] (Grympherantes) Me toto. [49] (Flexibulus) An corpore, quo non differs a beluis? [50] (Grympherantes) Minime. [51] (Flexibulus) Non ergo te toto: ratione igitur et mente. [52] (Grympherantes) Quidni? [53] (Flexibulus) Si hanc ergo sinis incultam et siluestrem, excolis autem corpus et illi uni studes, annon transis ab humana in ferinam condicionem? [54] Sed ad id, de quo coeperamus loqui: nam haec digressio, si uellem mihi indulgere, longissime nos a proposito abduceret. [55] Verum cum tu cedis de uia et nudas caput, qualem te esse alii existimant? [56] (Grympherantes) Nobilem et generose informatum atque institutum. [57] (Flexibulus) Nimium durus es. [58] Nihilne domi audiuisti de animo, de probitate, de modestia, de moderatione? [59] (Grympherantes) In templo nonnunquam audiui de contionatoribus. [60] (Flexibulus) Cum illa abs te uident occurrentes fieri, iudicant te esse adolescentem modestum, probum, bene de ipsis iudicantem, de te autem moderate, qua ex opinione, nascitur beneuolentia et fauor. [61] (Grympherantes) Explicatius id quaeso. [62] (Flexibulus) Huc pertinet mea ratio: si te homines existimarent adeo superbum, ut si omnes contemneres prae te, nudare tamen caput et genuflectere, non quod ipsis is honor debeatur, sed quod te deceat, putas tu ullum fore, qui tibi haberet gratiam aut te de honoris illa falsa simulatione diligeret? [63] (Grympherantes) Quidni? [64] (Flexibulus) Quia id tu tibi praestas et tua gratia facis, non illorum: quis enim iudicabit se deuinctum tibi de eo, quod pro te ipso feceris, non pro se? an ego honorem eum uelut mihi impensum accipiam, quem tu tribuis opinioni de te, non meis meritis? [65] (Grympherantes) Ita uidetur. [66] (Flexibulus) Ergo paratur beneuolentia, si illi credant sibi honorem illum dari, non ut tu habearis comior ac nobilior. [67] Istud uero non fiet, nisi eam de te induant opinionem, quod tu illos esse potiores ducas te et dignos quibus tu concedas. [68] (Grympherantes) At non est ita tamen. [69] (Flexibulus) Quantumcumque hoc sit falsum in eo tamen necesse est eos falli, alioqui nunquam consequeris, quod tantopere expetis. [70] (Grympherantes) Quae igitur erit persuadendi uia? [71] (Flexibulus) Facilis, modo animum sedulo aduertas. [72] (Grympherantes) Profer, quaeso, nam ea de causa huc sum missus et eris semper in nostra clientela. [73] (Flexibulus) Nimis crudum est hoc pomum. [74] (Grympherantes) Quid tu mussas? [75] (Flexibulus) Dico uiam esse unicam, si sis talis, qualem te credi cupis. [76] (Grympherantes) Quî istuc? [77] (Flexibulus) Si uis aliquid calefacere, adfersne fictum ignem? [78] (Grympherantes) Non, sed uerum. [79] (Flexibulus) Si scindere, an pictum in tela gladium? [80] (Grympherantes) Non, sed ferreum. [81] (Flexibulus) Non est igitur eadem uis rerum uerarum, quae fictarum? [82] (Grympherantes) Apparet non esse. [83] (Flexibulus) Nec tu idem efficies simulata moderatione, quod uera, nam falsa ipsa se aliquando produnt, uera semper sunt eadem. [84] In ficta moderatione aliquid aliquando dices aut facies publice aut priuatim, cum tibi excides (neque enim semper te et ubique poteris obseruare) unde fictus deprehendaris, et quantum prius ignotus diligebare, tantum postea cognitus sis odio et longe plus. [85] (Grympherantes) Quomodo ego mihi ipse indicam germanam illam animi moderationem, quam tu praecipis? [86] (Flexibulus) Si persuaseris tibi id quod res habet: alios esse meliores te. [87] (Gorgopas) Meliores uero? ubi tandem? in caelo credo, nam in terra pares sunt paucissimi, melior nemo. [88] (Grympherantes) Sic audiui saepe de patre et patruo. [89] (Flexibulus) Multum abducit uos a cognitione ueri, nominum ignorantia. [90] Quid tu uocas bonum? ut sciamus, num sit aliquis te melior. [91] (Grympherantes) Quid ego scio, quid sit bonum? ex bonis esse progenitum. [92] (Flexibulus) Ignoras etiamnum quid sit bonum et iam tenes quid sit melius? quomodo peruenisti ad comparatiua, cum nondum positiua didiceris? ipsos autem tuos progenitores, quomodo scis fuisse bonos? qua tu id nota cognoscis? [93] (Grympherantes) Quid? negas tu fuisse illos bonos? [94] (Flexibulus) Non noui illos, quomodo de illorum bonitate possum aliquid in alterutram partem statuere? [95] Quaero modo, qua ratione assequaris tu fuisse illos bonos? [96] (Grympherantes) Quia ita omnes praedicant, sed quorsum, rogo te, pertinent tam molestae interrogationes? [97] (Flexibulus) Non sunt molestae sed necessariae, ut accipias quod ex me sciscitaris. [98] (Grympherantes) Confer, quaeso te, in pauca. [99] (Flexibulus) Multis esset id explicandum, cuius tam crassa ignorantia inuolueris. [100] Sed quando ita es fastidiosus, dicam breuius, quam res tanta dici postulat. [101] Defige iam oculos tuos in me, dum dissero. [102] Qui sunt dicendi eruditi? annon ii, qui habent eruditionem? qui opulenti? annon qui habent opes? [103] (Grympherantes) Indubie. [104] (Flexibulus) Qui ergo boni? num non ii demum, qui habent bona? [105] (Grympherantes) Ita plane. [106] (Flexibulus) Missas nunc diuitias faciamus, quae non sunt uera bona, quae si essent, multi patre tuo inuenirentur meliores, et negotiatores ac foeneratores praestarent bonitate uiros bonos et sapientes. [107] (Grympherantes) Sic uidetur, ut dicis. [108] (Flexibulus) Expende ergo attente ac diligenter singula eorum quae referam. [109] Annon est bonum acutum ingenium, sagax, maturum iudicium, integrum, sanum, tum eruditio uaria et magnarum rerum atque utilium, prudentia, exercitatio in rebus praestantibus, consilium, dexteritas in exsequendis negotiis? quid tu de istis? [110] (Grympherantes) Vel sola nomina uidentur mihi pulchra profecto et magnifica, quanto magis res ipsae. [111] (Flexibulus) Age porro, quid sapientia, quid religio, pietas in Deum, in patriam, parentes, necessarios, iustitia, temperantia, liberalitas, magnanimitas, contemptus casuum humanorum et fortis animus in aduersis: quid uero ista? [112] (Grympherantes) Praestantissima etiam haec. [113] (Flexibulus) Haec sola sunt hominis bona. [114] Nam reliqua omnia, quae commemorari possint, bonis et malis sunt communia, atque ea de causa nec bona. [115] Quaeso manda sedulo memoriae. [116] (Grympherantes) Faciam. [117] (Flexibulus) Peruelim. [118] Nam ingenium tuum non malum est sed non bene excultum. [119] Reputa igitur cum animo tuo, an tu haec habeas, et si habes quam pauca, et ea quam tenuiter. [120] Quod ubi examinaueris acute ac subtiliter, intelliges tum demum te non magnis nec multis esse bonis ornatum ac instructum, nec esse in populo, qui pauciora habeat quam tu. [121] Nam in multitudine alii sunt senes, qui uiderunt atque audierunt multa, habent experimenta rerum plurimarum, alii studiosi qui ingenium discendo exacuunt et expoliunt, alii capessunt rempublicam, alii libenter et diligenter uersant scriptores profuturos, alii sunt seduli patres familias, alii alias artes profitentur et praestant, uel ipsi agricolae quam multa ex arcanis naturae tenent! [122] Nautae uero, cursum dierum et noctium, naturam uentorum, positus terrarum et maris, alii ex multitudine sunt uiri sacri et religiosi, qui Numen pie uenerantur ac colunt, alii res prosperas moderate rexerunt et fortiter pertulerunt aduersas. [123] Quid horum tu nosti? quid exerces? quid praestas? [124] Nihil omnino, praeterquam illud: nemo est melior me, bono sum natus genere. [125] Qui potes esse melior, qui nondum es bonus? [126] Nec pater tuus, nec aui tui aut proaui fuerunt boni, nisi haec habuerint, quae recensui; quae an habuerint, tu uideris, ego multum dubito. [127] Sed si habuerunt, tu certe non eris bonus, nisi illorum fias similis. [128] (Grympherantes) Plane terruisti et pudefecisti me. [129] Non inuenio quod possim uel hiscere in contrarium. [130] (Gorgopas) Nihil horum intellexi, tenebras mihi offudisti ante oculos. [131] (Flexibulus) Nimirum uenis ad haec nimis durus et longe diuersis opinionibus infectus et mancipatus. [132] Sed tu adolescens, quo te nunc tandem nomine censes appellandum, dominum an mancipium? [133] (Grympherantes) Mancipium. [134] Nam si ita est, ut disseruisti, et intelligo nihil esse uerius, complures sunt serui multo potiores ac praestantiores me. [135] (Flexibulus) Haec ne leuiter degustes, confer te domum et solus tecum reuolue, excute, perpende: quo magis uersaueris, haec ueriora et certiora esse intelliges. [136] (Grympherantes) Obsecro te, adice alia, si qua habes. [137] Nam momento horae sentio me adeo immutatum, ut prorsum uidear mihi iam esse alius. [138] (Flexibulus) Utinam contigerit tibi, quod Polemoni philosopho. [139] (Grympherantes) Quid illi contigit? [140] (Flexibulus) Una Xenocratis oratione ex nequissimo et perditissimo factus est sapientiae ac uirtutum omnium studiosissimus euasitque magni nominis philosophus et Xenocratis in Academia successor. [141] Sed tu, mi fili, ubi aperte cognoueris quantum tibi ad bonitatem desit, quod aliis multis superest, uere et ex animo cedes aliis et in eis honorabis bonitatem, qua uides illos ornatos, te autem carere. [142] Iam et ex reputatione tui ipsius uilesces tibi ac sordebis, adeo ut nemini occurras tam abiecto contemptoque, quem non tibi anteponat conscientia tuae mentis. [143] Non enim adduci poteris, ut credas quemquam esse peiorem te, nisi quod illius malitia et nequitia protulit se foras, tua delitescit cautius. [144] (Grympherantes) Quid tum sequetur? [145] (Flexibulus) Haec si feceris, ueram ipsam solidamque ingenuam educationem atque urbanitatem, seu, ut nunc loquimur, aulicitatem assequere, eris gratus et clarus omnibus, sed id non iam magni facies. [146] Eris autem quod unice tum tibi erit curae, gratus Deo immortali.