[8,1] Exercitatio linguae Latinae - VIII : GARRIENTES. [8,2] NVGO, GRACCVLVS, TVRDVS, BAMBALIVS, OBSERVATOR. [8,3] (Nugo) Assideamus in hac trabe: tu, Graccule, e conspectu in saxo illo, modo ne impedimento sis, quominus cernamus praetereuntes, apricemus nos ad hunc parietem, egregie soli ostentum. [8,4] Quam grandis truncus, et cui usui? [8,5] (Turdus) Ut nos hic sedeamus. [8,6] (Nugo) Oportet fuisse procerissimam et latam arborem, unde est sumpta. [8,7] (Turdus) Quales sunt in India. [8,8] (Gracculus) Qui scis? fuisti tu in India cum Hispanis? [8,9] (Turdus) Quasi scire aliquid de regione quapiam non possis, nisi in ea fueris. [8,10] Sed dabo tibi auctorem meum. [8,11] Plinius scribit, in India arbores crescere ad eam altitudinem, quae non possit iaculo superari. [8,12] Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris, ut ait Vergilius. [8,13] (Nugo) Scribit etiam Plinius, turmam equitum condi sub ramis. [8,14] (Turdus) Nemo id miretur, qui scirpos illius regionis consideret, quibus infirmi fulciunt gradum, diuites dumtaxat. [8,15] (Gracculus) Heus, quota est hora? [8,16] (Nugo) Nulla. [8,17] Nam horarum tintinnabulum nunc funditur: adfuisti? [8,18] (Gracculus) Non sum ausus. [8,19] Nam aiunt rem esse periculosam. [8,20] (Nugo) Ego interfui et uidi innumeras mulieres praegnantes transilire canalem fusionis, qui est sub terra conditus. [8,21] (Turdus) Audiui hoc illis esse salutare. [8,22] (Gracculus) Ea est colus philosophia, ut dicunt, sed de hora quaerebam. [8,23] (Nugo) Quid tibi opus est hora, si quid uis agere? dum est opportunitas, est hora. [8,24] Sed ubi est horologium tuum uiatorium? [8,25] (Gracculus) Excidit mihi nuper, cum fugerem canem holitoris, post decerpta pruna. [8,26] (Turdus) Ego te currentem uidi de fenestra, sed quo te recepisses, spectare non potui, quia impedimento mihi erat hortus pensilis, quem ibi mater affixit patre inuito et multum reclamante: mater uero in proposito constans obtinuit, ne tolleretur. [8,27] (Nugo) Quid tu? tacebas? [8,28] (Turdus) Flebam tacitus. [8,29] Quid enim aliud agerem, dissentientibus mihi carissimis capitibus? tametsi mater iubebat me ab se stare et clamare strenue, sed mihi non erat cordi quicquam aduersus patrem muttire. [8,30] Ergo missus sum ad scholam, quattuor continuis diebus inientatus a matre irata et deierante me non esse ex se natum, sed commutatum a nutrice, de quo ait dicturam se nutrici diem apud Praetorem capitalem. [8,31] (Nugo) Quid rei est praetor capitalis? annon praetor omnis habet caput? [8,32] (Turdus) Quid scio? sic illa dixit. [8,33] (Gracculus) Hem, qui sunt isti paenulati et ocreati? [8,34] (Nugo) Galli sunt. [8,35] (Gracculus) Quid? estne pax? [8,36] (Turdus) Bellum narrabant futurum et quidem atrox. [8,37] (Gracculus) Quid adferunt? [8,38] (Turdus) Vinum. [8,39] (Nugo) Exhilarabunt multos. [8,40] (Gracculus) Scilicet non solum uinum exhilarat, sed uini mentio et recordatio. [8,41] (Nugo) Vinosos utique: mea nihil refert, qui aquam bibo. [8,42] (Gracculus) Nunquam facies bonum carmen. [8,43] (Turdus) Nosti illam mulierem? [8,44] (Gracculus) Non, quaenam est? [8,45] (Turdus) Aures habet gossypio obturatas. [8,46] (Gracculus) Quid ita? [8,47] (Turdus) Ne quid audiat, quia male audit. [8,48] (Nugo) Quam multae pessime audiunt auribus patentibus et bene perforatis. [8,49] (Turdus) Credo huc pertinere, quod est apud Ciceronem in Tusculanis quaestionibus. [8,50] Surdaster erat M- Crassus, sed illud peius, quod male audiebat. [8,51] (Nugo) Non dubium est quin hoc ad infamiam sit referendum. [8,52] Sed heus tu Bambalio, inuenisti tuas Tusculanas quaestiones? [8,53] (Bambalius) Etiam, apud propolam: adeo interpolatas, ut non cognoscerem. [8,54] (Nugo) Quis surripuerat? [8,55] (Bambalius) Vatinius, quod illi male sit. [8,56] (Gracculus) Vah, hominem manibus aduncis et picatissimis: ne admittas eum nunquam ad tuas capsas, nec ad scrinia, si uis omnia esse salua. [8,57] Nescis illum crumenisecam existimari ab hominibus, et de crumenisecio accusatum apud gymnasiarcham? [8,58] (Nugo) Soror puellae illius enixa est heri gemellos. [8,59] (Gracculus) Quid mirum? [8,60] Mulier quaedam uia Salaria ad Leonem galeatum peperit nudius sextus ter geminos. [8,61] (Nugo) Plinius dicit, ad septimum posse procedi. [8,62] (Turdus) Quis uestrum audiuit de uxore Comitis Betauiae? quam ferunt uno partu tot edidisse, quot sunt in anno dies, ex imprecatione mendicae cuiusdam. [8,63] (Gracculus) Quid istuc fuit de mendica? [8,64] (Turdus) Mendica haec liberis onusta petiit ab hac Comite stipem. [8,65] Illa, ubi conspexit tot pueros, conuicio illam abegit, scortum uocitans. [8,66] Negabat enim posse fieri, ut ex uno uiro tantam sobolem suscepisset. [8,67] Innocens mendica precata est diuos ut, si se castam et puram scirent, darent Comiti ex marito suo tot fetus uno conceptu, quot sunt in anno dies. [8,68] Et ita contigit, ostenditurque propago numerosa illa in oppido quodam illius insulae. [8,69] (Gracculus) Malo credere, quam exquirere. [8,70] (Nugo) Omnia sunt Deo possibilia. [8,71] (Gracculus) Immo uero facillima. [8,72] (Nugo) Non noscis illum onustum retibus, comitatum canibus, cum causia et peronibus, uehentem cantherio strigosissimo? [8,73] (Turdus) Estne Mannius uersificator? [8,74] (Nugo) Est plane. [8,75] (Turdus) Quaenam tanta metamorphosis? [8,76] (Nugo) Ex Minerua transit ad Dianam, id est ab honestissima occupatione ad inanem et stultum laborem. [8,77] Pater eius mercimoniis faciundis auxerat rem. [8,78] Hic paternam artem dedecori sibi esse ducit, uertit se ad alendos equos et uenationem, non aliter ratus posse nobilitatem generi uenari. [8,79] Nam si quid ageret utile, non haberetur pro nobili. [8,80] Sequitur eum uenantem talis Curius, pereruditus homo, aleator famosissimus et qui probe nouit taxillos mittere compositos. [8,81] Domi habet sodalem Tricongium. [8,82] (Turdus) Immo amphoram. [8,83] (Gracculus) Immo spongiam. [8,84] (Nugo) Immo arenam Africae aridissimam. [8,85] (Bambalius) Aiunt illum semper sitire. [8,86] (Nugo) An sitiat nescio, semper certe paratus est potare. [8,87] (Bambalius) Au, ausculta lusciniolam illam. [8,88] (Gracculus) Ubinam est? [8,89] (Bambalius) Non uides eam in ramo illo sedentem? uide, ut canit ardenter, nec intermittit. [8,90] (Nugo) Flet philomela nefas. [8,91] (Gracculus) Quid mirum dulciter ea garrire, quae sit Attica? ubi etiam fluctus maris non sine numero alliduntur litori. [8,92] (Nugo) Plinius scribit, eam praesentis hominibus diutius et accuratius cantare. [8,93] (Turdus) Quid causae est? [8,94] (Nugo) Ego tibi causam aperiam. [8,95] Cuculus et philomela eodem cantant tempore, uerno scilicet ab Aprili medio ad Maium exactum, aut eo circiter. [8,96] Hae duae aues in contentionem uenerunt de suauitate concentus. [8,97] Quaesitus est iudex et quia de sono erat certamen aptissimus uisus est ad eam cognitionem asinus, qui praeter ceteras animantes grandes haberet auricolas. [8,98] Asinus, repudiata luscinia, cuius se harmoniam negaret intelligere, uictoriam cuculo adiudicauit: philomela ad hominem appellauit. [8,99] Quem ubi uidet, agit statim causam suam, canit diligenter, ut se illi approbet ad uindicandam iniuriam ab asino acceptam. [8,100] (Gracculus) Habeo causam poeta dignam. [8,101] (Nugo) Quid ergo, exspectabas philosopho dignam? posce a nouis illis magistris Parisiensibus. [8,102] (Gracculus) Plerique illorum uestibus sunt philosophi, non cerebro. [8,103] (Nugo) Quid ita uestibus? nam coquos potius dixeris aut muliones. [8,104] (Gracculus) Quia gestant eas crassas, detritas, laceras, lutulentas, immundas, pediculosas. [8,105] (Nugo) Erunt ergo philosophi Cynici. [8,106] (Gracculus) Immo Cimici, non, quod uideri affectant, Peripatetici, quippe Aristoteles, sectae princeps, cultissimus fuit. [8,107] Ego uero longum ualedico iam nunc philosophiae, si aliter non possum esse philosophus. [8,108] Quid enim pulchrius et homine dignius quam mundities et ciuilis quidam cultus in uictu et uestitu? [8,109] Ea in re antestant, mea sententia, Louanienses Parisiensibus. [8,110] (Turdus) Quid tu? non putas esse impedimento studiis nimiam curam munditiae atque elegantiarum? [8,111] (Gracculus) Ego quidem munditiem probo, anxiam et morosam illius curam improbo. [8,112] (Nugo) Damnas tu elegantias? de quibus scripsit Valla tam diffuse, quasque adeo diligenter commendant nobis nostri praeceptores. [8,113] (Gracculus) Alia est uerborum in eloquendo elegantia, alia rerum in uestiendo. [8,114] (Turdus) Scitis quid est mihi narratum a tabellario Louaniensi? [8,115] (Nugo) Quid tandem? [8,116] (Turdus) Clodium ardere perdite in puellam quandam, et Lusconem transtulisse se ad mercaturam a litteris: hoc est ab equis ad asinos. [8,117] (Nugo) Quid audio? [8,118] (Turdus) Clodium noratis omnes succi plenum, rubicundulum, bene habitum, hilarem, uultu renidenti, comem, festiuum confabulatorem: nunc refert ille, esse exsucum, exsanguem, pallido colore atque adeo lurido, imbecillum, horridum, trucem, taciturnum, fugitantem lucis et humani consortii. [8,119] Nemo qui illud uidisset prius, iam agnosceret. [8,120] (Nugo) O miserum adolescentem, unde id mali? [8,121] (Turdus) Ex amore. [8,122] (Nugo) At unde amor? [8,123] (Turdus) Quantum ex oratione tabellarii potui colligere, reliquerat seria et solida studia, dediderat sese cunctum poëtis lasciuis, Latinis et linguae uulgaris. [8,124] Inde prima animi praeparatio: ut si qua ignis scintilla in illum incideret fomitem, quantumlibet exigua, subito inflammaretur uelut stuppa. [8,125] Tradiderat se somnio et otio. [8,126] (Nugo) Quid necesse habes plures aut maiores causas amandi commemorare? [8,127] (Turdus) Nunc insanit, ambulat plerumque solus. [8,128] Semper autem uel tacitus, uel cantillans aliquid et modulans, scribit uersus sermone uernaculo. [8,129] (Nugo) Scilicet quos legat ipsa Lycoris. [8,130] (Gracculus) O Christe, auerte ab animis nostris tam perniciosum morbum. [8,131] (Turdus) Nisi me ingenium Clodii fallit, recipiet se aliquando ille ad frugem meliorem. [8,132] Peregrinatur animus eius in nequitia, non habitat. [8,133] (Gracculus) Et ille alter quas mercaturas exercet? [8,134] (Turdus) Misit ad patrem epistolam flebiliter conscriptam de misera condicione studiorum quam, quod esset apertilis, legit ipse tabellarius. [8,135] Pater homo crassae Mineruae, transdidit eum a chartis ad lanas, pannos, glastum, piper, gingiber, cinnamum. [8,136] Nunc ille succinctus braca, mire diligens et sedulus in aromataria taberna, uocat aduentores, excipit blandus, scandit, descendit per scalas infestissimas, profert suas merces, uertit, inuertit, mentitur, peierat, omnia sunt illi leuiora, quam studere. [8,137] (Nugo) A puero noui illum attentum ad rem et delectari nummulis. [8,138] Itaque potiorem habuit nummationem quam litteraturam, et uile lucrum anteposuit excellentiae eruditionis. [8,139] Aliquando paenitebit eum. [8,140] (Turdus) Sed sero. [8,141] (Nugo) Indubie. [8,142] Prouideat ne accidat sibi, quod suo consobrino. [8,143] (Turdus) Cui? [8,144] (Nugo) Antronio in angiportu pomorum, ad tres gracculos. [8,145] Non audisti illum superiore anno decoxisse? [8,146] (Gracculus) Quid decoxit quaeso? estne hoc tantum malum? annon quotidie id fit in culinis omnibus? [8,147] (Turdus) Decoxit rem. [8,148] (Gracculus) Quam rem? [8,149] (Turdus) Alienam, et conturbauit. [8,150] (Gracculus) Nihilne reddidit creditoribus? [8,151] (Turdus) Ex compactione, nam receperat se in asylum, uncias ternas ex libris singulis. [8,152] (Gracculus) Hoc uocas tu decoquere, cum nihil sit crudius? [8,153] Sed quomodo amisit? [8,154] (Turdus) Audiui equidem nuper de patre, non satis tamen intellexi, narrabat pater eum fecisse uersuras damnosissimas, quae degluberunt eum et deuorauerunt usque ad ossa. [8,155] (Gracculus) Quid rei est uersura? quid deglubere? [8,156] (Turdus) Ne ego quidem noui, credo esse aliquid de furibus. [8,157] (Nugo) Vides illum obesum? quem putes uix se posse commouere, petaurista est et funambulus. [8,158] (Gracculus) Ah tace, rem narras incredibilem. [8,159] (Turdus) Non ipse quidem suo corpore, sed calicibus. [8,160] (Gracculus) Adferebat aliquid aliud noui tabellarius de nostris sodalibus? [8,161] (Turdus) Etiam de Hermogene, qui in omni nostro certamine semper ferebat primas. [8,162] Is admirabili mutatione ex ingeniosissimo et (ut aetas illius ferebat) doctissimo, repente factus est tardissimus et rudissimus. [8,163] (Nugo) Tale quiddam saepe uidi accidere in quibusdam acutulis. [8,164] (Bambalius) Aiunt id fieri, cum ingenii acumen non est solidum: ut in scalpellis, quorum acies facile retunditur, praesertim si quid secet paulo durius. [8,165] (Gracculus) Quid, estne acies in ingenio sicut in ferro? [8,166] (Bambalius) Nescio: ferrum saepe uidi, ingenium nunquam uidi. [8,167] (Nugo) Quid factum est adulescenti illi pagano, qui superiore mense exhibuit nobis prandium aduentorium refertum deliciis rusticis, ad quem a fuga retrahendum praeceptor miserat quattuor fugitiuarios? et erat formosulus. [8,168] (Turdus) Venustus asinus. [8,169] Puella amanuensis amitae meae, quae puella est illi soror patruelis, conuenit illum nuper in pago suo, nudo capite, impexum, horridum, sentum, cum gallicis et tunica uillosa leuidensa, uendentem in triuio quasdam chartaceas imagines et tabellas elementarias, cantantem cantiones nouas in circulis. [8,170] (Gracculus) Oportet illum esse ortum claro sanguine. [8,171] (Turdus) Quî istuc? [8,172] (Gracculus) Quoniam pater eius est de genere Coclitum. [8,173] (Nugo) Non tam id arguit nobilem uirum, quam bonum iaculatorem. [8,174] Collimabit facile. [8,175] (Turdus) Aut fabrum tignarium, qui oculo rubricam dirigit uno. [8,176] (Nugo) Nunquam placuit mihi ille puer, nec dederat mihi significationem aliquam uirtutis. [8,177] (Gracculus) Quid ita? [8,178] (Nugo) Quia nec amabat studia nec praeceptorem reuerebatur, quod est perditi animi argumentum euidentissimum: et senes irridebat et calamitosos subsannabat. [8,179] Sed quis est iste sericatus, torquatus, bracteatus auro? [8,180] (Gracculus) Ex genere clarissimo, matrem habet nobilissimam et fecundissimam. [8,181] (Nugo) Quam? [8,182] (Gracculus) Terram. [8,183] Et uix credas, quas semper faciat delicias. [8,184] Dicas puerulum in cunis adhuc et crepundiis uagientem. [8,185] (Nugo) Atqui lanugo illi incipit iam per malas serpere. [8,186] (Bambalius) Hem, obseruator uenit, expedite libros, explicate, incipite euoluere. [8,187] (Gracculus) Nec fuit his multis hebdomadibus obseruator magis curiosus, et qui tam gauderet deferendis ad magistrum criminibus. [8,188] (Bambalius) Utinam saltem nos uerae culpae reos ageret, sed calumniatur plerumque. [8,189] (Nugo) Hic murus aeneus esto, nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. [8,190] Sed quiescite, ego illum statim hinc fugabo. [8,191] (Observator) Quid tu dicis, Vacia? [8,192] (Nugo) Quid tu, Vatrax? [8,193] (Observator) Quid tu, Vatrachomyomachia? [8,194] Sed ioco amoto, quid hic agitur? [8,195] (Nugo) Quid ageretur? quod inter bonos scholasticos et studiosos: legitur, ediscitur, disputatur. [8,196] Dic sodes, capitulum lepidissimum, quid est apud Vergilium Transuersa tuentibus hircis? [8,197] (Observator) Bene facitis. [8,198] Pergite studere, ut bonae indolis adulescentes decet. [8,199] Mihi aliud nunc est negotii, uos ualebitis. [8,200] (Nugo) Satis nugatum est, reuertamus ad ludum. [8,201] Sed prius relegamus, quae praeceptor explicauit, tum ut discamus, tum ut illi placeamus et nos approbemus: quod cuique nostrum debet esse in uotis, non minus quam patri.