[1,0] Liber I - Praefatio. 1. Quum diuina tua mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum, inuictaque uirtute, cunctis hostibus stratis, triumpho uictoriaque tua ciues gloriarentur, et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum, populusque Romanus et senatus, liberatus timore, amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam tantis occupationibus de architectura scripta et magnis cogitationibus explicata edere, metuens ne non apto tempore interpellans subirem tui animi offensionem. 2. Quum uero attenderem, te non solum de uita communi omnium publicaeque rei constitutione curam habere, sed etiam de opportunitate priuatorum publicorumque aedificiorum, ut ciuitas per te non solum prouinciis esset aucta, uerum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates, non putaui praetermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem : ideo quod primum parenti tuo diuo fueram notus, et eius uirtutis studiosus; quum autem concilium caelestium in sedibus immortalitatis eum dedicauisset, et imperium parentis in tuam potestatem transtulisset, idem studium meum in eius memoria permanens in te contulit fauorem. Itaque cum M- Aurelio, et P- Numidio et Cn- Cornelio, ad apparationem ballistarum et scorpionum reliquorumque tormentorum refectionem fui praesto, et cum eis commoda accepi; quae quum primo mihi tribuisti, recognitionem per sororis commendationem seruasti. 3. Quum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exitum uitae non haberem inopiae timorem, haec tibi scribere coepi, quod animaduerti, multa te aedificauisse, et nunc aedificare, reliquoque tempore et publicorum et priuatorum aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum, ut posteris memoriae traderentur, curam habiturum. Conscripsi praescriptiones terminatas, ut eas attendens, et antefacta, et futura, qualia sint, opera, per te nota posses habere; namque his uoluminibus aperui omnes disciplinae rationes.. [1,1] Caput 1 : Quid sit achitectura, et de architectis instituendis. 1. Architecti est scientia pluribus disciplinis et uariis eruditionibus ornata, cuius indicio probantur omnia, quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio, qua manibus perficitur e materia cuiuscumque generis opus est, ad propositum deformationis. Ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertia ac ratione proportionis demonstrare atque explicare potest. 2. Itaque architecti, qui sine litteris contenderant ut manibus essent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent pro laboribus auctoritatem : qui autem ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerant, umbram non rem persequuti uidentur. At qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus armis ornati, citius cum auctoritate, quod fuit propositum sunt assequuti. 3. Quum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo insunt, quod significatur et quod significat. Significatur proposita res de qua dicitur : hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata. Quare uidetur utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur. Itaque eum et ingenium esse oportet, et ad disciplinam docilem : neque enim ingenium sine disciplina, aut disciplina sine ingenio, perfectum artificem potest efficere : et ut litteratus sit, peritus graphidis, eruditus geometria, et optices non ignarus, instructus arithmetica, historias complures nouerit, philosophos diligenter audiuerit, musicam sciuerit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum nouerit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat. 4. Quae cur ita sint, haec sunt causae. Litteras architectum scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit. Deinde graphidis scientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis quam uelit operis speciem deformare ualeat. Geometria autem plura praesidia praestate architecturae : et primum euthygrammi et circini tradit usum, e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones, normarumque et librationum et linearum directiones. Item per opticen in aedificiis ab certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. Per arithmeticen uero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones geometricis rationibus et methodis inueniuntur. 5. Historias autem plures nouisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus argumenti rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent. Quemadmodum si qui statuas marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis in opere statueri, et insuper mutulos et coronas collocauerit, percontantibus ita reddet rationem. Carya ciuitas Peloponnensis cum Persis hostibus contra Graeciam consensit : postea Graeci per uictoriam gloriose bello liberati, communi consilio Caryatibus bellum indixerunt. Itaque oppido capto, uiris interfectis, ciuitate deleta, matronas eorum in seruitutem abduxerunt; nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, uti non una triumpho ducerentur, sed aeterno seruitutis exemplo, graui contumelia pressae, poenas pendere uiderentur pro ciuitate. Ideo qui tunc architecti fuerunt, aedificiis publicis designauerunt earum imagines oneri ferundo collocatas, ut etiam posteris nota poena peccati Caryatium memoriae traderetur. 6. Non minus Lacones, Pausania Cleombroti filio duce, Plataico proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum quum superauissent, acto cum gloria triumpho; porticum Persicam ex manubiis, laudis et uirtutis ciuium indicem, posteris pro tropaeo constituerunt, ibique captiuorum simulacra, barbarico uestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum collocauerunt; uti et hostes horrescerent, timore eorum fortitudinis effectus, et ciues id exemplum uirtutis aspicientes, gloria erecti, ad defendendam libertatem essent parati. Itaque ex eo multi statuas Persicas, sustinentes epistylia et ornamenta eorum, collocauerunt, et ita ex eo argumento uarietates egregias auxerunt operibus. Item sunt aliae eiusdem generis historiae, quarum notitiam architectos tenere oportet. 7. Philosophia uero perficit architectum animo magno, et uti non sit adrogans, sed potius facilis, aequus et fidelis, sine auaritia, quod est maximum : nullum enim opus uere sine fide et castitate fieri potest. Ne sit cupidus, neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum, sed cum grauitate suam tueatur dignitatem, bonam famam habendo. Haec enim philosophia praescribit. Praeterea de rerum natura quae graece g-physiologia dicitur, philosophia explicat : quam necesse est studiosius nouisse, quod habet multas et uarias naturales quaestiones, ut etiam in aquarum ductionibus. In cursibus enim et circumitionibus, et librata planitie expressionibus, spiritus naturales alitter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae nouerit. Item qui Ctesibii aut Archimedis libros et ceterorum, qui eiusdem generis praecepta conscripserunt, leget, cum iis sentire non poterit, nisi his rebus a philosophis fuerit institutus. 8. Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et mathematicam notam habeat; praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum temperaturas possit recte facere. In capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur ergatis aut suculis et uectibus e neruo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint. Bracchia enim, quae in eas tentiones includuntur, quum extenduntur, aequaliter et pariter utraque plagam emittere debent. Quod si non homotona fuerint, impedient directam telorum missionem. 9. Item in theatris uasa aerea, quae Graeci g-ehcheia uocant, in cellis sub gradibus collocantur, et mathematica ratione sonitum ad discrimina ad symphonias musicas siue concentus componuntur, diuisa circinatione in diatessaron et diapente et diapason, uti uox scenici sonitus conueniens in dispositionibus, tactu quum offenderit, aucta cum incremento, clarior et suauior ad spectatorum perueniat aures. Hydraulicas quoque machinas et cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere nemo poterit. 10. Disciplinam uero medicinae nouisse oportet, propter inclinationes caeli, quae Graeci g- klimata dicunt, et aeres et locorum qui sunt salubres aut pestilentes aquarumque usus. Sine his enim rationibus nulla salubris habitatio fieri potest. Iura quoque nota habeat oportet ea, quae necessaria sunt aedificiis communibus parietum, ad ambitum stillicidiorum et cloacarum et luminum. Item aquarum ductiones et cetera, quae eius modi sunt, nota oportet sint architectis, uti ante caueant, quam instituant aedificia, ne controuersiae, factis operibus, patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis prudentia cauere possit et locatori et conductori. Namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur. Ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, et caeli ratio, aequinoctium, solstitum, astrorum cursus : quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non poterit. 11. Quum ergo tanta haec disciplina sit condecorata, et abundans eruditionibus uariis ac pluribus, non puto posse iuste repente se profiteri architectos, nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo, scientia plurium litterarum et artium nutriti, peruenerint ad summum templum architecturae. 12. At fortasse mirum uidebitur imperitis hominibus posse naturam tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere. Quum autem animaduerterint, omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter credent. Encyclios enim disciplina, uti corpus unum, ex his membris est composita. Itaque qui a teneris aetatibus eruditionibus uariis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem notas, communicationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt. Ideoque de ueteribus architectis Pytheos, qui Prienae aedem Mineruae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis, architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt. Id autem re non expeditur. 13. Non enim debet nec potest esse architectus grammaticus, uti fuerat Aristarchus, sed non agrammatos; nec musicus, ut Aristoxenus, sed non amusos; nec pictor, ut Apelles, sed graphidis non inperitus; nec plastes, quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae non ignarus; nec denuo medicus, ut Hippocrates, sed non aniatrologetos; nec in ceteris doctrinis singulis excellens, sed in is non inperitus. Non enim in tantis rerum uarietatibus elegantias singulares quisquam consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere uix cadit in potestatem. 14. Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi, qui priuatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum. Ergo si in singulis doctrinis singuli artifices, neque omnes, sed pauci, aeuo perpetuo nobilitatem uix sunt consequuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum facere, ne quid ex is indigeat, sed etiam ut omnes artifices superet, qui singulis doctrinis assiduitatem cum industria summa praestiterunt. 15. Igitur in hac re Pytheos errasse uidetur, quod non animaduertit duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione; ex his autem unum proprium est eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est ratiocinationem : uti medicis et musicis et de uenarum rhythmo et de pedum motu. At si uulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici. Item in organo non medicus, sed musicus modulabitur, ut aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. 16. Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis, diatessaron et diapente : cum geometris de uisu, qui Graece g-logos g-optikos appellatur; ceterisque omnibus doctrinis multae res uel omnes communes sunt duntaxat ad disputandum. Operum uero ingressus, qui manu ac tractionibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti. Ergo satis abunde uidetur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas eas quae necessariae sunt ad architecturam, uti si quid de his rebus et artibus iudicare et probare opus fuerit, ne deficiat. 17. Quibus uero natura tantum tribuit solertiae, acuminis, memoriae, ut possint geometriam, astrologiam, musicen, ceterasque disciplinas penitus habere notas, praetereunt officia architectorum, et efficiuntur mathematici.Iitaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum sunt armati. Hi autem inueniuntur raro, ut aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus, et Archytas Tarentinus, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res organicas et gnomonicas, numero naturalibusque rationibus inuentas atque explicatas, posteris reliquerunt. 18. Quum ergo talia ingenia ab naturali solertia, non passim cunctis gentibus, sed paucis uiris habere concedatur; officium uero architecti omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat, non iuxta necessitatem summas, sed etiam mediocres scientias habere disciplinarum, peto, Caesar, et a te, et ab his, qui mea uolumina sunt lecturi, ut si quid parum ad artis grammaticae regulam fuerit explicatum, ignoscatur. Namque non uti summus philosophus, nec rhetor disertus, nec grammaticus summis rationibus artis exercitatus, sed ut architectus, his litteris imbutus, haec nisus sum scribere. De artis uero potestate, quaeque insunt in ea ratiocinationes, polliceor, uti spero, his uoluminibus, non modo aedificantibus, sed etiam omnibus sapientibus, cum maxima auctoritate, me sine dubio praestaturum. [1,2] Caput 2 : Ex quibus rebus architectura constet. 1. Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece g-taxis dicitur, et ex dispositione (hanc autem Graeci g-diathesin uocitant, et eurythmia, et symmetria, et decore, et distributione, quae graece g-oikonomia dicitur. 2. Ordinatio est modica membrorum operis commoditas separatim, uniuersaeque proportionis ad symmetriam comparatio. Haec componitur ex quantitate, quae graece g-posotehs dicitur. Quantitas autem est modulorum ex ipsius operis sumptione, e singulisque membrorum partibus uniuersi operis conueniens effectus. Dispositio autem est rerum apta collocatio, elegansque in compositionibus effectus operis cum qualitate. Species dispositioniis, quae Graece dicuntur g-ideai, hae sunt, ichnographia, orthographia, scaenographia. Ichnographia est circini regulaeque modice contines usus, e qua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones. Orthographia autem est erecta frontis imago, modiceque picta rationibus operis futuri figura. Item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio, ad circinique centrum omnium linearum responsus. Hae nascuntur e cogitatione et inuentione. Cogitatio est cura, studii plena et industriae uigilantiaeque, effectus propositi cum uoluptate. Inuentio autem est quaestionum obscurarum explicatio, ratioque nouae rei uigore mobili reperta. 3. Hae sunt terminationes dispositionum. Eurythmia est uenusta species commodusque in compositionibus membrorum aspectus. Haec efficitur, quum membra operis conuenientia sunt, altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem, et ad summam omnia respondent suae symmetriae. 4. Item symmetria est ex ipsius operis membris conueniens consensus, ex partibusque separatis ad uniuersae figurae speciem ratae partis responsus : ut in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetria est eurythmiae qualitas; sic est in operum perfectionibus. Et primum in aedibus sacris, aut e columnarum crassitudinibus, aut e triglypho embates; in ballista autem e foramine, quod Graeci g-peritrehton uocitant, in nauibus interscalmio, quod g-dipehchaikeh dicitur; item ceterorum operum e membris inuenitur symmetriarum ratiocinatio. 5. Decor autem est emendatus operis aspectus, pratis rebus compositi cum auctoritate. Is perficitur statione, qui Graece g-thelatismos dicitur, seu consuetudine aut natura : statione, quum Ioui, Fulguri, et Caelo, et Soli, et Lunae, aedificia sub diuo hypaethraque constituuntur. Horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes uidemus. Mineruae, et Marti, et Herculi aedes Doricae fient : his enim diis propter uirtutem, sine deliciis aedificia constitui decet. Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis, Corinthio genere constitutae, aptas uidebuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida, foliisque et uolutis ornata opera facta, augere uidebuntur iustum decorem. Iunoni, Dianae, Libero patri ceterisque diis qui eadem sunt similitudine, si aedes Ionicae construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab seuero more Doricorum, et a teneritate Corinthiorum, temperabitur earum institutio proprietatis. 6. Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum aedificiis interioribus magnificis item uestibula conuenientia et elegantia erunt facta. Si enim interiora prospectus habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos, non erunt cum decore. Item si Doricis epistyliis in coronis denticuli sculpentur, aut in puluinatis columnis Ionicis epistyliis exprimentur triglyphi, translatis ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis, offendetur aspectus, alius ante ordinis consuetudinibus institutis. 7. Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae regiones, aquarumque fontes in is locis idonei eligentur, in quibus fana constituantur; deinde maxime Aesculapio, Saluti, et eorum deorum, quorum plurimi medicinis aegri curari uidentur. Quum enim ex pestilenti in salubrem locum corpora aegra translata fuerint, et e fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius conualescent. Ita efficietur, uti ex natura loci maiores, auctasque cum dignitate, diuinitas excipiat opiniones. Item naturae decor erit, si cubiculis et bibliothecis, ab oriente lumina capientur; balineis et hibernaculis, ab occidente hiberno; pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione : quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu, sed est certa immutabilis die perpetuo. 8. Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio, parcaque in operibus sumptus cum ratione temperatio. Haec ita obseruabitur, si primum architectus ea non quaeret, quae non poterunt inueniri, aut parari, nisi magno. Namque non omnibus locis arenae fossitiae, nec caementorum, nec abietis, nec sapinorum, nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae. Utendum autem est, ubi non est arena fossitia, fluuiatica aut marina lota. Inopiae quoque abietis aut sapinorum uitabuntur utendo cupressu, populo, ulmo, pinu. Reliqua quoque his similia erunt explicanda. 9. Alter gradus erit distributionis, quum ad usum patrum familiarum, aut ad pecuniae copiam, aut ad eloquentiae dignitatem, aedificia aliter disponentur : namque aliter urbanas domos oportere constitui uidetur, aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fructus : non item foeneratoribus : aliter beatis et delicatis : potentibus uero, quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum collocabuntur : et omnino faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum distributiones. [1,3] Caput 3 : De partibus et terminationibus architecturae. 1. Partes ipsius architecturae sunt tres, aedificatio, gnomonice, machinatio. Aedificatio autem diuisa est bipertito, e quibus una est moenium et communium operum in publicis locis collocatio; altera est priuatorum aedificiorum explicatio. Publicorum autem distributiones sunt tres, e quibus est una defensionis, altera religionis, tertia opportunitatis. Defensionis, est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, Religionis, deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum collocatio. Opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus, balnea, theatra, inambulationes, ceteraque quae iisdem rationibus in publicis designantur locis. 2. Haec autem ita fieri debent, ut habeatur ratio firmitatis, utilitatis, uenustatis. Firmitatis erit habita ratio, quum fuerit fundamentorum ad solidum depressio, et ex quaque materia copiarum sine auaritia diligens electio. Utilitatis autem, emendata et sine impeditione usus locorum dispositio, et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda distributio. Venustatis uero, quum fuerit operis species grata et elegans, membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum ratiocinationes. [1,4] Caput 4 : De electione locorum salubrium. 1. In ipsis uero moenibus ea erunt principia. Primum electio loci saluberrimi. Is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus, regionesque caeli spectans neque aestuosas, neque frigidas, sed temperatas; deinde si euitabitur palustris uicinitas. Quum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum peruenient, et iis ortae nebulae adiungentur, spiritusque bestiarum palustrium uenenatos cum neula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem. Item, si secundum mare erunt moenia, spectabuntque ad meridiem, aut ad occidentem, non erunt salubria, quia per aestatem caelum meridianum sole exoriente calescit, meridie ardet; item, quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, uespere feruet. 2. Igitur mutationibus caloris et refrigerationis, corpora, quae in iis locis sunt, uitiantur. Hoc autem licet animaduertere etiam ex iis, quae non sunt animalia. In cellis enim uinariis tectis, lumina nemo capit a meridie, nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes recipit, sed est firma perpetuo et immutabilis. Ideo etiam ea granaria, quae ad solis cursum spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae non in ea caeli parte ponuntur, quae est auersa a solis cursu, non diu seruantur. 3. Nam semper calor quum excoquit, a rebus firmitatem eripit, et uaporibus feruidis exsurgendo naturales uirtutes, dissoluit eas, et feruore mollescentes efficit imbecillas : ut etiam in ferro animaduertimus, quod, quamuis natura sit durum, in fornacibus ab ignis uapore percalefactum, ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur, et idem quum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescat et restituatur in antiquam proprietatem. 4. Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod aestate non solum in pestilentibus locis, sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiant imbecilla, et per hiemem etiam quae sunt pestilentissimae regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. Non minus etiam quae a frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare, sed dissoluuntur. Quae autem ex calidis locis, sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant immutatione loci ualetudinibus, sed etiam confirmantur. 5. Quare cauendum esse uidetur in moenibus collocandis ab iis regionibus, quae caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. Namque ex principiis, quae Graeci g-stoicheia appellant, ut omnia corpora sunt composita, id est ex calore, et humore, et terreno, et aere, ita his mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates. 6. Ergo in quibus corporibus quum exsuberat e principiis calor, tunc interficit dissoluitque cetera feruore. Haec autem uitia efficit feruidum ab certis partibus caelum, quum insidit in apertas uenas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus. Item si humor occupauit corporum uenas, imparesque eas fecit, cetera principia, ut aliquido corrupta, diluuntur, et dissoluuntur compositionibus uirtutes. Item e refrigerationibus humoris, uentorum et aurarum, infunduntur uitia corporibus. Non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio, augendo aut minuendo, infirmat cetera principia, terrena, cibi plenitate; aeria, grauitate caeli. 7. Sed si qui uoluerit diligentius haec sensu percipere, animaduertat attendatque naturas auium, et piscium, et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae. Aliam enim mixtionem habet genus auium, aliam piscium, longe aliter terrestrium natura. Volucres minus habent terreni, minus humoris, caloris temperate et aeris multum : igitur leuioribus principiis compositae facilius in aerem nituntur. Aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calido, plurimoque ex aerie et terreno sunt compositae, sed humoris habent oppido quam paulum, quo minus habent e principiis humoris in corpore, facilius in humore perdurant, Itaque quum ad terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. Item terrestria, quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata, minus habent terreni plurimumque humoris, quod abundant humidae partes, non diu possunt in aqua uitam tueri. 8. Ergo si haec ita uidentur, quemadmodum proposuimus, et ex iis princicipiis animalium corpora composita sensu percipimus, et exuberationibus aut defectionibus ea laborare dissoluique iudicamus : non dubitamus quin diligentius quaeri oporteat, uti temperatissimas caeli regiones eligamus, quum quaerenda fuerit in moenium collocationibus salubritas. 9. Itaque etiam atque etiam ueteram reuocandam censeo rationem. Maiores enim pecoris immolatis, quae pascebantur in iis locis, quibus aut oppida aut castra statiua constituebantur, inspiciebant iecinora, et si erant liuida et uitiosa primo, alia immolabant, dubitantes utrum morbo, an pabuli uitio laesa essent. Quum pluribus experti erant, et probauerant integram et solidam naturam iecinorum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitiones. Si aut uitiosa inueniebant iudicio, transferebant. Item in humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in iis locis aquae cibique copiam; et ita transmigrabant, et mutabant regiones, quaerentes omnibus rebus salubritatem. 10. Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae uideantur, licet animaduertere et cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas ciuitates Gnoson et Gortynam : dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex iis, quae pascuntur proxime Gnoson, splenem habent; quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem. Unde etiam medici quaerentes de ea re, inuenerunt in iis locis herbam, quam pecora rodendo imminuerunt lienes : ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod etiam g-asplehnon Cretenses uocitant. Ex eo licet scire, cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse. 11. Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem, aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes excelsiores fuerint, quam litus marinum, ratione uidebuntur esse constituta : fossis enim ductis aquae exitus ad litus, et, mare tempestatibus aucto, in paludes redundantia motionibus concitata, amarique mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci; quaeque de superioribus locis natando proxime litus perueniunt, inconsueta salsitudine necantur. Exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum Altinum, Rauennam, Aquileiam aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus; quod his regionibus habent incredibilem salubritatem. 12. Quibus autem insidentes sunt paludes, et non habent exitus profluentes neque per flumina, neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt, et humores graues et pestilentes in his locis emittunt. Item in Apulia oppidum Salapia uetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit, siue, quemadmodum nonnulli scripserunt, Elphias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat collocatum; ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes, aliquando peruenerunt ad M- Hostilium, ab eoque publice petentes impetrauerunt, uti his idoneum locum ad moenia transferenda conquireret eligeretque. Tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis, secundum mare mercatus est possessionem loco salubri, ab senatuque populoque Romano petiit, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia, et areas diuisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit. His confectis lacum aperuit in mare, et portum e lacu municipio perfecit. Itaque nunc Salpini quatuor millibus passuum progressi ab oppido uetere habitant in salubri loco. [1,5] Caput 5 : De fundamentis murorum et turrium. 1. Quum ergo his rationibus erit salubritatis in moenibus collocandis explicatio, regionesque electae fuerint fructibus ad alendam ciuitatem copiosae, et uiarum munitiones, aut opportunitates fluminum, seu per portus marinae subuectiones habuerint ad moenia comportationes expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda, uti fodiantur (si queat inueniri) ad solidum, et in solido (quantum ex amplitudine operis pro ratione uideatur), crassitudine ampliore quam parietum qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura. 2. Item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti, quum ad murum hostis impetu uelit appropinquare, a turribus dextra ac sinistra, lateribus apertis, telis uulneretur. Curandumque maxime uidetur, ut non facilis aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia, et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa, sed scaeua : namque quum ita factum fuerit, tum dextrum latus accedentibus, quod scuto non erit tectum, proximum erit muro. Collocanda autem oppida sunt, non quadrata nec procurrentibus angulis, sed circuiitionibus, uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. In quibus enim anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis hostem tuetur quam ciuem. 3. Crassitudinem autem muri ita faciendam censeo, uti armati homines, supra obuiam uenientes, alius alium sine impeditione praeterire possint. Quum in crassitudine eius perpetuae taleae oleagineae ustulatae quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis, his taleis colligatae aeternam habeant firmitatem. Namque ei materiae nec tempestas, nec aries, nec uetustas potest nocere, sed ea et in terra obruta et in aqua collocata permanet sine uitiis utilis sempiterno. Itaque non solum in muro, sed etiam in substructionibus, quique parietes murali crassitudine erunt faciundi, hac ratione religati non cito uitiabuntur. 4. Interualla autem turrium ita sunt facienda, ut ne longius sit alia ab alia sagittae missione, uti si qua oppugnetur, tum a turribus quae erunt dextra ac sinistra, scorpionibus reliquisque telorum missionibus hostes reiiciantur. Eetiam contra inferiora turrium diuidendus est murus interuallis tam magnis quam erunt turres; ut itinera sint interioribus partibus turrium contignata; neque ea ferro fixa. Hostis enim si quam partem muri occupauerit, qui repugnabunt, rescindent; et si celeriter administrauerint, non patientur reliquas partes turrium murique hostem penetrare, nisi se uoluerit praecipitare. 5. Turres itaque rotundae aut polygoniae sunt faciendae : quadratas enim machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo frangunt : in rotundationibus autem, uti cuneos, ad centrum adigendo, laedere non possunt. Item munitiones muri turriumque aggeribus coniunctae, maxime sunt tutiores; quod neque arietes, neque suffossiones, neque machinae ceterae eis ualent nocere. 6. Sed non in omnibus locis est aggeris ratio facienda, nisi quibus extra murum ex alto loco plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. Itaque in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae, latitudinibus et altitudinibus quam amplissimis; deinde fundamentum muri deprimendum est intra alueum fossae, et id extruendum est ea crassitudine, ut opus terrenum facile sustineatur. 7. Item interiore parte substructionis, fundamentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio constituendum est, ita uti cohortes possint, quemadmodum in acie instructae, ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere. Quum autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc inter ea alia transuersa, coniuncta exteriori et interiori fundamento, pectinatim disposita, quemadmodum serrae dentes solent esse, collocentur. Quum enim sic erit factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa in paruas partes, neque uniuerso pondere premens, non poterit ulla ratione extrudere muri substructiones. 8. De ipso autem muro e qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est praefiniendum, quod in omnibus locis, quas optamus copias, eas non possumus habere; sed ubi sunt saxa quadrata, siue silex, siue caementum, aut coctus later siue crudus, his erit utendum. Non enim, uti Babylone abundantes liquido bitumine, pro calce et arena, eo et cocto latere, factum habent murum, sic item possunt omnes regiones, sed locorum proprietates, habere tantas eiusdem generis utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine uitio murus. [1,6] Caput 6 : De diuisione et dispositione operum, quae ibtra muros sunt. 1. Moenibus circumdatis, sequuntur intra murum arearum diuisiones, platearumque et angiportuum ad caeli regionem directiones. Dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis uenti prudenter : qui si frigidi sunt, laedunt; si calidi, uitiant; si humidi, nocent. Quare uitandum uidetur hoc uitium, et aduertendum ne fiat, quod in multis ciuitatibus usu solet uenire; quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mytilene magnificenter est aedificatum et eleganter, sed positum non prudenter. In qua ciuitate auster quum flat, homines aegrotant, quum corus, tussiunt, quum septentrio, restituuntur in sanitatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter uehementium frigoris. 2. Ventus autem est aeris fluens unda; cum incerta motus redundantia. Nascitur quum feruor offendit humorem, et impetus feruoris exprimit uim spiritus flantis. Id autem uerum esse, ex aeolipylis aereis licet aspicere, et delatentibus caeli rationibus, artificiosis rerum inuentionibus, diuinitatis exprimere ueritatem. Fiunt enim aeolipilae aereae cauae; hae habent punctum angustissimum, quo aquae infunduntur, collocanturque ad ignem, et ante quam calescant, non habent ullum spiritum; simul autem feruere coeperint, efficiunt ad ignem uehementem flatum. Ita scire et iudicare licet e paruo breuissimoque spectaculo de magnis et mnmanibus caeli uentorumque naturae rationibus. 3. Qui si exclusi fuerint, non solum efficient corporibus ualentibus locum salubrem, sed etiam, si qui morbi ex aliis uitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae contrariae, in his, propter temperaturam exclusionis uentorum, expeditius curabuntur. Vitia autem sunt; quae difficulter curantur in regionibus; quae sunt supra scriptae, haec, grauido, arthritis, tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis eiectio, et cetera quae non detractionibus, sed adiectionibus curantur. Haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur; deinde quod defatigatis morbo uiribus eorum, aer agitatus ex uentorum agitationibus extenuatur, unaque a uitiosis corporibus detrahit succum, et efficit exiliora. Contra uero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter immotam stabilitatem adiiciendo ad membra eorum, alit eos et reficit, qui in his sunt impliciti morbis. 4. Nonnullis placuit esse uentos quatuor : ab oriente aequinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali fauonium, a septentrionali septentrionem. Sed qui diligentius perquisiuerunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrhestes, qui etiam exemplum collocauit Athenis turrim marmoream octagonon, et in singulis lateribus octagoni singulorum uentorum imagines exsculptas contra suos quosque flatus designauit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit, et insuper Tritonem aereum collocauit, dextra manu uirgam porrigentem, et ita est machinatus, uti uento circumageretur, et semper contra flatum consisteret, supraque imaginem flantis uenti indicem uirgam teneret. 5. Itaque sunt collocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et fauonium ab occidente hiberno africus, inter fauonium et septentrionem caurus, quem plures uocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo. Hoc modo uidetur esse expressum, uti capiatur numerus et nomina et partes, unde flatus uentorum certi spirent. Quod quum ita exploratum habeatur, ut inueniantur regiones et ortus eorum, sic erit ratiocinandum. 6. Collocetur ad libellam marmoreum amussium mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amussium non desideretur : supraque eius loci centrum medium collocetur aeneus gnomon, indagator umbrae, qui graece g-skiathehras dicitur. Huius antemeridianam circiter horam quintam sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda : deinde circino diducto ad punctum, quod est gnomonis umbrae longitudinis signum, ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis. Itemque obseruanda postmeridiana istius gnomonis crescens umbra, et quum tetigerit circinationis lineam, et fecerit parem antemeridianae umbrae postmeridianam, signanda puncto. 7. Ex his duobus signis circino decussatim describendum, et per decussationem et medium centrum linea perducenda ad extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio. Tunc postea sumenda est sexta decima pars circinationis lineae totius rotundationis, centrumque collocandum in meridiana linea qua tangit circinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione, et meridiana et septentrionali parte. Tunc ex signis his quatuor per centrum medium decussatim lineae ab extremis ad extremas circinationes perducendae. Ita austri et septentrionis habebitur octauae partis designatio. Reliquae partes dextra ac sinistra tres aequales distribuendae sunt in tota rotundatione, ut aequales diuisiones octo uentorum designatae sint in descriptione : tum per angulos inter duas uentorum regiones, et platearum et angiportorum uidentur debere dirigi descriptiones. 8. His enim rationibus et ea diuisione exclusa erit ex habitationibus et uicis uentorum uis molesta. Quum enim plateae contra directos uentos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus frequens, conclusus in faucibus angiportorum, uehementioribus uiribus peruagabitur. Quas ob res conuertendae sunt ab regionibus uentorum directiones uicorum, uti aduenientes ad angulos insularum frangantur, repulsique dissipentur. 9. Fortasse mirabuntur ii, qui multa uentorum nomina nouerunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse uenti. Si autem animaduerterint, orbis terrae circumitionem per solis cursum et gnomonis aequinoctialis umbras, ex inclinatione caeli, ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis, esse inuentam ducentorum quinquaginta duum millium stadiorum, quae fiunt passuum trecenties quindecies centena millia : huius autem octaua pars, quam uentus tenere uidetur, est triciens nongenties triginta septem millia et passus quingenti : non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus uentus uagando, inclinationibus et recessionibus uarietates mutatione flatus faciat. 10. Itaque dextra et sinistra austrum, leuconotus et altanus flare solet: africum, libonotus et subuesperus; circa fauonium, argestes; et certis temporibus etesiae; ad latera cauri, circius et corus; circa septentrionem, thrascias et gallicus; dextra ac sinistra aquilonem, supernas et boreas; circa solanum, carbas et certo tempore ornithiae; euri uero medias partes tenentes in extremis, eurocircias et uolturnus. Sunt autem et alia plura nomina flatusque uentorum a locis, aut fluminibus, aut montium procellis tracta, 11. Praeterea aurae matutinae, quas sol, quum emergit de subterranea parte, uersando pulsat aeris humorem, et impetu scandendo procedens, exprimit aurarum antelucano spiritu flatus, qui cum exorto sole permanserint, euri uenti tenent partes. Et ea re, quod ex auris procreatur, a Graecis g-euros uidetur esse appellatus. Crastinus quoque dies propter auras matutinas g-aurion fertur esse uocitatus. Sunt autem nonnulli, qui negant Eratosthenem ueram mensuram orbis terrae potuisse colligere : quae siue est certa, siue non uera, non potest nostra scriptura non ueras habere terminationes regionum, unde spiritus uentorum oriuntur. 12. Ergo si ita est, tantum erit, uti non certam mensurae rationem, sed aut maiores impetus aut minores habeant singuli uenti. Quoniam haec a nobis sunt breuiter exposita, ut facilius intellegantur, uisum est mihi in extremo uolumine formas, siue uti Graeci g-schehmata dicunt, duo explicate : unum ita deformatum, ut appareat, unde certi uentorum spiritus oriantur; alterum, quemadmodum ab impetu eorum auersis directionibus uicorum et platearum euitentur nocentes flatus. Erit autem in exaequata planitie centrum, ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra ubi est B, et ab centro, ubi est A, diducto circino ad id signum umbrae, ubi est B, circumagatur linea rotundationis : reposito autem gnomone, ubi antea fuerat, expectanda est dum decrescat, faciatque iterum crescendo parem antemeridianae umbrae postmeridianam, tangatque lineam rotundationis, ubi erit littera C. Tunc a signo, ubi est B, et ab signo, ubi est C, circino decussatim describatur ubi erit D; deinde per decussationem, ubi est D, et centrum, perducatur linea ad extremum, in qua erunt litterae E et F. Haec linea erit index meridianae et septentrionalis regionis. 13. Tunc circino totius rotundationis sumenda est pars sexta decima, circinique centrum ponendum in meridiana linea, quae tangit rotundationem, ubi est littera E, et signandum dextra ac sinistra, ubi erunt litterae G, H. Item in septentrionali parte centrum circini ponendum in rotundianis septentrionali linea, ubi est littera F, et signandum dextra ac sinistra, ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum lineae perducendae. Ita, quod erit spatium ab G ad H, erit spatium uenti austri et partis meridianae : item, quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis. Reliquae partes, dextra ac sinistra tres, diuidendae sunt aequaliter : quae sunt ad orientem, in quibus litterae L et M, et ab occidente, in quibus sunt litterae N et O : ab M ad O, et ab L ad N perducendae sunt lineae decussatim, et ita erunt aequaliter uentorum octo spatia in circumitione. Quae quum ita descripta erunt in singulis angulis octagoni; quum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et fauonium N, inter fauonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. Ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum diuisiones IIX. [1,7] Caput 7 : De electione locorum ad usum communem ciuitatis. 1. Diuisis angiportis et plateis constitutis, arearum electio ad opportunitatem et usum communem ciuitatis est explicanda aedibus sacris, foro, reliquisque locis communibus. Et si erunt moenia secundum mare, area, ubi forum constituatur, eligenda proxime portum; sin autem mediterranea, in oppido medio. Aedibus uero sacris, quorum deorum maxime in tutela ciuitas uidetur esse, ut Ioui et Iunoni et Mineruae in excelsissimo loco, unde moenium maxima pars conspiciatur, areae distribuantur. Mercurio autem in foro, aut etiam, uti Isidi et Serapi, in emporio; Apollini Patrique Libero secundum theatrum; Herculi, in quibus ciuitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra, ad circum; Marti extra urbem, sed ad Campum; itemque Veneri ad portam. Id autem etiam Etruscis aruspicibus disciplinarum scriptis ita est dedicatum : extra murum Veneris, Vulcani, Martis fana ideo collocari, uti non insuescat in urbe adulescentibus seu matribus familiarum Veneria libido, Volcanique ui e moenibus religionibus et sacrificiis euocata, ab timore incendiorum aedificia uideantur liberari : Martis uero diuinitas, quum sit extra moenia dedicata, non erit inter ciues armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa et belli periculo conseruabit. 2. Item Cereri extra urbem, loco, quo non semper homines nisi per sacrificium necesse habeant adire : cum religiose caste sanctisque moribus is locus debeat tueri. Ceterisque diis ad sacrificiorum rationes aptae templis areae sunt distribuendae. De ipsis autem aedibus sacris faciundis, et de earum symmetriis in tertio et quarto uolumine reddam rationes, quia in secundo uisum est mihi imum de materiae copiis, quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint uirtutibus, et quem habeant usum, exponere; commensus aedificiorum, et ordines, et genera singula symmetriarum peragere, et in singulis uoluminibus explicare.