1 Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu 5 coniurat trepido Latium saeuitque iuuentus effera. Ductores primi Messapus et Ufens contemptorque deum Mezentius undique cogunt auxilia et latos uastant cultoribus agros. mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, 10 qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, aduectum Aenean classi uictosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque uiro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen. 15 Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, euentum pugnae cupiat, manifestius ipsi quam Turno regi aut regi apparere Latino. Talia per Latium. Quae Laomedontius heros cuncta uidens magno curarum fluctuat aestu, 20 atque animum nunc huc celerem, nunc diuidit illuc. In partisque rapit uarias perque omnia uersat: sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia peruolitat late loca iamque sub auras 25 erigitur summique ferit lacuaria tecti. Nox erat, et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus sopor altus habebat: cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas, tristi turbatus pectora bello, 30 procubuit seramque dedit per membra quietem. Huic deus ipse loci fluuio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes uisus; eum tenuis glauco uelabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, 35 tum sic adfari et curas his demere dictis: 'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui reuehis nobis aeternaque Pergama seruas, exspectate solo Laurenti aruisque Latinis, hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates; 40 neu belli terrere minis: tumor omnis et irae concessere deum. Iamque tibi, ne uana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa, iacebit, 45 alba, solo recubans, albi circum ubera nati. Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam. Haud incerta cano. Nunc qua ratione quod instat 50 expedias uictor, paucis aduerte docebo. Arcades his oris, genus a Pallante profectum, qui regem Euandrum comites, qui signa secuti, delegere locum et posuere in montibus urbem Pallantis proaui de nomine Pallanteum. 55 Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; hos castris adhibe socios et foedera iunge. Ipse ego te ripis et recto flumine ducam, aduersum remis superes subuectus ut amnem. Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris 60 Iunoni fer rite preces iramque minasque supplicibus supera uotis. Mihi uictor honorem persolues. Ego sum pleno quem flumine cernis stringentem ripas et pinguia culta secantem, caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis. 65 Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.' Dixit, deinde lacu fluuius se condidit alto, ima petens; nox Aenean somnusque reliquit. Surgit et aetherii spectans orientia solis lumina rite cauis undam de flumine palmis 70 sustinet ac talis effundit ad aethera uoces: 'Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis. Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra 75 fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, semper honore meo, semper celebrabere donis corniger hesperidum fluuius regnator aquarum. Adsis o tantum et propius tua numina firmes.' sic memorat geminasque legit de classe biremis 80 remigioque aptat, socios simul instruit armis. Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; candida per siluam cum fetu concolor albo procubuit uiridique in litore conspicitur sus. Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, 85 mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. Thybris ea fluuium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. 90 Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; labitur uncta uadis abies; mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta uirum fluuio pictasque innare carinas. Olli remigio noctemque diemque fatigant 95 et longos superant flexus uariisque teguntur arboribus uiridisque secant placido aequore siluas. Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta uident, quae nunc Romana potentia caelo 100 aequauit, tum res inopes Euandrus habebat: ocius aduertunt proras urbique propinquant. Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno diuisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una, 105 una omnes iuuenum primi pauperque senatus tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. Ut celsas uidere rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remis, terrentur uisu subito cunctique relictis 110 consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas sacra uetat raptoque uolat telo obuius ipse et procul e tumulo: 'Iuuenes, quae causa subegit ignotas temptare uias, quo tenditis?' inquit. 'Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?' 115 Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit oliuae: 'Troiugenas ac tela uides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo. Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos 120 Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis.' Obstipuit tanto percussus nomine Pallas: 'Egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. 125 Progressi subeunt luco fluuiumque relinquunt. Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: 'Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari et uitta comptos uoluit praetendere ramos, non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas 130 quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; sed mea me uirtus et sancta oracula diuom cognatique patres, tua terris didita fama, coniunxere tibi et fatis egere uolentem. Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, 135 Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus, aduehitur Teucros; Electram maxumus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbes uobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum uertice fudit; 140 at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit. Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. His fretus non legatos neque prima per artem temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque 145 obieci caput et supplex ad limina ueni. Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra. 150 Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello pectora, sunt animi et rebus spectata iuuentus.' Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. Tum sic pauca refert: 'Ut te, fortissime Teucrum, 155 accipio agnoscoque libens! Ut uerba parentis et uocem Anchisae magni uoltumque recordor! Nam memini Hesionae uisentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiae gelidos inuisere finis. 160 Tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas, mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat Anchises: mihi mens iuuenali ardebat amore compellare uirum et dextrae coniungere dextram. 165 Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas discedens chlamydemque auro dedit intertextam frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, 170 et lux cum primum terris se crastina reddet, auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo. Interea sacra haec, quando huc uenistis amici, annua, quae differre nefas, celebrate fauentes nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.' 175 Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi pocula gramineoque uiros locat ipse sedili praecipuumque toro et uillosi pelle leonis accipit Aenean solioque inuitat acerno. Tum lecti iuuenes certatim araeque sacerdos 180 uiscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant. Vescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus perpetui tergo bouis et lustralibus extis. Postquam exempta fames et amor compressus edendi, 185 rex Euandrus ait: 'Non haec sollemnia nobis, has ex more dapes, hanc tanti numinis aram uana superstitio ueterumque ignara deorum inposuit: saeuis, hospes Troiane, periclis seruati facimus meritosque nouamus honores. 190 Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, disiectae procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca fuit, uasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat 195 solis inaccessam radiis; semperque recenti caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora uirum tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros ore uomens ignis magna se mole ferebat. 200 Attulit et nobis aliquando optantibus aetas auxilium aduentumque dei. Nam maximus ultor, tergemini nece Geryonae spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac uictor agebat ingentis, uallemque boues amnemque tenebant. 205 At furiis Caci mens effera, nequid inausum aut intractatum scelerisue doliue fuisset, quattuor a stabulis praestanti corpore tauros auertit, totidem forma superante iuuencas; atque hos, nequa forent pedibus uestigia rectis, 210 cauda in speluncam tractos uersisque uiarum indiciis raptos saxo occultabat opaco: quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. Interea, cum iam stabulis saturata moueret Amphytrioniades armenta abitumque pararet, 215 discessu mugire boues atque omne querelis impleri nemus et colles clamore relinqui. reddidit una boum uocem uastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit. Hic uero Alcidae furiis exarserat atro 220 felle dolor: rapit arma manu nodisque grauatum robur et aerii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum uidere timentem turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. 225 Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, 230 dentibus infrendens. Ter totum feruidus ira lustrat Auentini montem, ter saxea temptat limina nequiquam, ter fessus ualle resedit. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima uisu, 235 dirarum nidis domus opportuna uolucrum. Hanc, ut prona iugo laeuum incumbebat in amnem, dexter in aduersum nitens concussit et imis auolsam soluit radicibus; inde repente inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether 240 dissultant ripae refluitque exterritus amnis. At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cauernae: non secus ac siqua penitus ui terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat 245 pallida, dis inuisa, superque immane barathrum cernatur, trepident inmisso lumine manes. Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cauo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma 250 aduocat et ramis uastisque molaribus instat. Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum mirabile dictu euomit inuoluitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro 255 fumiferam noctem commixtis igne tenebris. Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. Hic Cacum in tenebris incendia uana uomentem 260 corripit in nodum complexus et angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttur. Panditur extemplo foribus domus atra reuolsis, abstractaeque boues abiurataeque rapinae caelo ostenduntur, pedibusque informe cadauer 265 protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo terribilis oculos, uoltum uillosaque saetis pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis. Ex illo celebratus honos, laetique minores seruauere diem, primusque Potitius auctor 270 et domus Herculei custos Pinaria sacri. Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper dicetur nobis et erit quae maxuma semper. Quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris 275 communemque uocate deum et date uina uolentes.' Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra uelauitque comas foliisque innexa pependit et sacer impleuit dextram scyphus. Ocius omnes in mensam laeti libant diuosque precantur. 280 Deuexo interea propior fit Vesper Olympo, iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. 285 tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt euincti tempora ramis, hic iuuenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima nouercae monstra manu geminosque premens eliserit angues, 290 ut bello egregias idem disiecerit urbes, Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae pertulerit. 'Tu nubigenas, inuicte, bimembris Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas 295 prodigia et uastum Nemeae sub rupe leonem. Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento; nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus, arduus arma tenens; non te rationis egentem 300 Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. Salue, uera Iouis proles, decus addite diuis, et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.' Talia carminibus celebrant; super omnia Caci speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. 305 Consonat omne nemus strepitu collesque resultant. Exim se cuncti diuinis rebus ad urbem perfectis referunt. Ibat rex obsitus aeuo et comitem Aenean iuxta natumque tenebat ingrediens uarioque uiam sermone leuabat. 310 miratur facilisque oculos fert omnia circum Aeneas capiturque locis et singula laetus exquiritque auditque uirum monimenta priorum. Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis: 'Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant 315 gensque uirum truncis et duro robore nata, quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper uictu uenatus alebat. Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo, 320 arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutis in oris. Aurea quae perhibent illo sub rege fuere 325 saecula. Sic placida populos in pace regebat, deterior donec paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes uenere Sicanae, saepius et nomen posuit Saturnia tellus; 330 tum reges asperque immani corpore Thybris, a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim diximus, amisit uerum uetus Albula nomen; me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum 335 his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo. Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, 340 uatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. 345 Nec non et sacri monstrat nemus Argileti testaturque locum et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, aurea nunc, olim siluestribus horrida dumis. Iam tum religio pauidos terrebat agrestis 350 dira loci, iam tum siluam saxumque tremebant. Hoc nemus, hunc,' inquit, 'frondoso uertice collem quis deus incertum est habitat deus: Arcades ipsum credunt se uidisse Iouem, cum saepe nigrantem aegida concuteret dextra nimbosque cieret. 355 Haec duo praeterea disiectis oppida muris, reliquias ueterumque uides monimenta uirorum. Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.' Talibus inter se dictis ad tecta subibant 360 pauperis Euandri passimque armenta uidebant Romanoque foro et lautis mugire Carinis. Ut uentum ad sedes: 'Haec,' inquit, 'limina uictor Alcides subiit, haec illum regia cepit. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum 365 finge deo rebusque ueni non asper egenis.' dixit et angusti subter fastigia tecti ingentem Aenean duxit stratisque locauit effultum foliis et pelle Libystidis ursae. Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. 370 At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis diuinum adspirat amorem: 'Dum bello Argolici uastabant Pergama reges 375 debita casurasque inimicis ignibus arces, non ullum auxilium miseris, non arma rogaui artis opisque tuae nec te, carissime coniunx, incassumue tuos uolui exercere labores, quamuis et Priami deberem plurima natis 380 et durum Aeneae fleuissem saepe laborem. Nunc Iouis imperiis Rutulorum constitit oris: ergo eadem supplex uenio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei, te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx. 385 Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.' Dixerat et niueis hinc atque hinc diua lacertis cunctantem amplexu molli fouet. Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas 390 intrauit calor et labefacta per ossa cucurrit: non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. Tum pater aeterno fatur deuinctus amore: 395 'Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit quo tibi, diua, mei? Similis si cura fuisset, tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset: nec pater omnipotens Troiam nec fata uetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos. 400 Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, quidquid in arte mea possum promittere curae, quod fieri ferro liquidoue potest electro, quantum ignes animaeque ualent, absiste precando uiribus indubitare tuis.' Ea uerba locutus 405 optatos dedit amplexus placidumque petiuit coniugis infusus gremio per membra soporem. Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo uitam tenuique Minerua 410 impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut seruare cubile coniugis et possit paruos educere natos: haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo 415 mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant ualidique incudibus ictus 420 auditi referunt gemitus striduntque cauernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus. Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto. Ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro, 425 Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. His informatum manibus iam parte polita fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo deicit in terras, pars inperfecta manebat. Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae 430 addiderant, rutili tris ignis et alitis austri: fulgores nunc horrificos sonitumque metumque miscebant operi flammisque sequacibus iras. Parte alia Marti currumque rotasque uolucris instabant, quibus ille uiros, quibus excitat urbes; 435 aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore diuae Gorgona, desecto uertentem lumina collo. 'Tollite cuncta,' inquit, 'coeptosque auferte labores, 440 Aetnaei Cyclopes, et huc aduertite mentem: arma acri facienda uiro. Nunc uiribus usus, nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. Praecipitate moras.' Nec plura effatus; at illi ocius incubuere omnes pariterque laborem 445 sortiti. Fluit aes riuis aurique metallum, uolnificusque chalybs uasta fornace liquescit. Ingentum clipeum informant, unum omnia contra tela Latinorum, septenosque orbibus orbes impediunt. Alii uentosis follibus auras 450 accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum. Illi inter sese multa ui bracchia tollunt in numerum uersantque tenaci forcipe massam. Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, 455 Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma et matutini uolucrum sub culmine cantus. Consurgit senior tunicaque inducitur artus et Tyrrhena pedum circumdat uincula plantis; tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem, 460 demissa ab laeua pantherae terga retorquens. Nec non et gemini custodes limine ab alto praecedunt gressumque canes comitantur erilem. Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat sermonum memor et promissi muneris heros. 465 Nec minus Aeneas se matutinus agebat. Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates. Congressi iungunt dextras mediisque residunt aedibus et licito tandem sermone fruuntur. Rex prior haec: 470 'Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam res equidem Troiae uictas aut regna fatebor, nobis ad belli auxilium pro nomine tanto exiguae uires: hinc Tusco claudimur amni, hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis. 475 Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis iungere castra paro, quam fors inopina salutem ostentat: fatis huc te poscentibus adfers. Haud procul hinc saxo incolitur fundata uetusto urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam 480 gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo imperio et saeuis tenuit Mezentius armis. Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni effera? Di capiti ipsius generique reseruent! 485 Mortua quin etiam iungebat corpora uiuis componens manibusque manus atque oribus ora, tormenti genus, et sanie taboque fluentis complexu in misero longa sic morte necabat. at fessi tandem ciues infanda furentem 490 armati circumsistunt ipsumque domumque, obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant. Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros confugere et Turni defendier hospitis armis. Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis: 495 regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. his ego te, Aenea, ductorem milibus addam. Toto namque fremunt condensae litore puppes Signaque ferre iubent; retinet longaeuus haruspex fata canens, ''O Maeoniae delecta iuuentus, 500 flos ueterum uirtusque uirum, quos iustus in hostem fert dolor et merita accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam subiungere gentem: externos optate duces''; tum Etrusca resedit hoc acies campo, monitis exterrita diuom. 505 Ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon, succedam castris Tyrrhenaque regna capessam. Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus inuidet imperium seraeque ad fortia uires. 510 natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis et generi fatum indulgent, quem numina poscunt, ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor. hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri, 515 Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro militiam et graue Martis opus, tua cernere facta adsuescat primis et te miretur ab annis. Arcadas huic equites bis centum, robora pubis lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.' 520 Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant Aeneas Anchisiades et fidus Achates multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo Cytherea dedisset aperto. Namque inprouiso uibratus ab aethere fulgor 525 cum sonitu uenit, et ruere omnia uisa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens: arma inter nubem caeli regione serena per sudum rutilare uident et pulsa tonare. 530 Obstipuere animis alii, sed Troius heros agnouit sonitum et diuae promissa parentis. Tum memorat: 'Ne uero, hospes, ne quaere profecto, quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo. Hoc signum cecinit missuram diua creatrix, 535 si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio. Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant; quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas scuta uirum galeasque et fortia corpora uolues, 540 Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.' Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto et primum Herculeis sopitas ignibus aras excitat hesternumque larem paruosque penatis laetus adit: mactant lectas de more bidentis 545 Euandrus pariter, pariter Troiana iuuentus. Post hinc ad nauis graditur sociosque reuisit. Quorum de numero qui sese in bella sequantur praestantis uirtute legit; pars cetera prona fertur aqua segnisque secundo defluit amni, 550 nuntia uentura Ascanio rerumque patrisque. Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arua; ducunt exsortem Aeneae, quem fulua leonis pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis. Fama uolat paruam subito uolgata per urbem, 555 ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis. uota metu duplicant matres, propiusque periclo it timor, et maior Martis iam apparet imago. tum pater Euandrus dextram complexus euntis haeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur: 560 'O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa straui scutorumque incendi uictor aceruos et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, nascenti cui tris animas Feronia mater 565 horrendum dictu dederat; terna arma mouenda, ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis: non ego nunc dulci amplexu diuellerer usquam, nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam 570 huic capiti insultans tot ferro saeua dedisset funera, tam multis uiduasset ciuibus urbem. At uos, o superi, et diuom tu maxume rector Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis et patrias audite preces. Si numina uestra 575 incolumem Pallanta mihi, si fata reseruant, si uisurus eum uiuo et uenturus in unum: uitam oro, patior quemuis durare laborem. Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris: nunc O nunc liceat crudelem abrumpere uitam, 580 dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, dum te, care puer, mea sera et sola uoluptas, complexu teneo, grauior neu nuntius auris uolneret.' Haec genitor digressu dicta supremo fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant. 585 Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, Aeneas inter primos et fidus Achates, inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas in medio chlamyde et pictis conspectus in armis: qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, 590 quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit. Stant pauidae in muris matres oculisque sequuntur pulueream nubem et fulgentis aere cateruas. Olli per dumos, qua proxuma meta uiarum, 595 armati tendunt; it clamor, et agmine facto quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem, religione patrum late sacer; undique colles inclusere caui et nigra nemus abiete cingunt. 600 Siluano fama est ueteres sacrasse Pelasgos, aruorum pecorisque deo, lucumque diemque, qui primi finis aliquando habuere Latinos: haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant castra locis, celsoque omnis de colle uideri 605 iam poterat legio et latis tendebat in aruis. Huc pater Aeneas et bello lecta iuuentus succedunt fessique et equos et corpora curant. At Venus aetherios inter dea candida nimbos dona ferens aderat; natumque in ualle reducta 610 ut procul egelido secretum flumine uidit, talibus adfata est dictis seque obtulit ultro: 'En perfecta mei promissa coniugis arte munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos aut acrem dubites in proelia poscere Turnum:' 615 Dixit et amplexus nati Cytherea petiuit, arma sub aduersa posuit radiantia quercu. Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula uoluit miraturque interque manus et bracchia uersat 620 terribilem cristis galeam flammasque uomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget; tum leuis ocreas electro auroque recocto 625 hastamque et clipei non enarrabile textum. Illic res Italas Romanorumque triumphos haud uatum ignarus uenturique inscius aeui fecerat ignipotens, illic genus omne futurae stirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella. 630 fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impauidos, illam tereti ceruice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua. 635 Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas consessu caueae magnis circensibus actis addiderat subitoque nouum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque seueris. Post idem inter se posito certamine reges 640 armati Iouis ante aram paterasque tenentes stabant et caesa iungebant foedera porca. Haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae distulerant, at tu dictis, Albane, maneres, raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus 645 per siluam, et sparsi rorabant sanguine uepres. Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat accipere ingentique urbem obsidione premebat: Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. Illum indignanti similem similemque minanti 650 aspiceres, pontem auderet quia uellere Cocles et fluuium uinclis innaret Cloelia ruptis. In summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo. 655 Atque hic auratis uolitans argenteus anser porticibus Gallos in limine adesse canebat. Galli per dumos aderant arcemque tenebant, defensi tenebris et dono noctis opacae: aurea caesaries ollis atque aurea uestis, 660 uirgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis. Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo 665 extuderat, castae ducebant sacra per urbem pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum poenas et te, Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, 670 secretosque pios, his dantem iura Catonem. Haec inter tumidi late maris ibat imago aurea, sed fluctu spumabant caerula cano; et circum argento clari delphines in orbem aequora uerrebant caudis aestumque secabant. 675 In medio classis aeratas, Actia bella, cernere erat, totumque instructo Marte uideres feruere Leucaten auroque effulgere fluctus. Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, 680 stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas laeta uomunt patriumque aperitur uertice sidus. Parte alia uentis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum, tempora nauali fulgent rostrata corona. 685 Hinc ope barbarica uariisque Antonius armis, uictor ab Aurorae populis et litore rubro, Aegyptum uiresque Orientis et ultima secum Bactra uehit, sequiturque nefas Aegyptia coniunx. Una omnes ruere, ac totum spumare reductis 690 conuolsum remis rostrisque tridentibus aequor. alta petunt: pelago credas innare reuolsas Cycladas aut montis concurrere montibus altos, tanta mole uiri turritis puppibus instant. stuppea flamma manu telisque uolatile ferrum 695 spargitur, arua noua Neptunia caede rubescunt. Regina in mediis patrio uocat agmina sistro necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam 700 tela tenent. Saeuit medio in certamine Mauors caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens uadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. Actius haec cernens arcum tendebat Apollo 705 desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi, omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei. Ipsa uidebatur uentis regina uocatis uela dare et laxos iam iamque inmittere funis. Illam inter caedes pallentem morte futura 710 fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota ueste uocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina uictos. At Caesar, triplici inuectus Romana triumpho 715 moenia, dis Italis uotum inmortale sacrabat, maxuma tercentum totam delubra per urbem. Laetitia ludisque uiae plausuque fremebant; omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae; ante aras terram caesi strauere iuuenci. 720 Ipse, sedens niueo candentis limine Phoebi, dona recognoscit populorum aptatque superbis postibus; incedunt uictae longo ordine gentes, quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis. Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, 725 hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis, extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes. Talia per clipeum Volcani, dona parentis, 730 miratur rerumque ignarus imagine gaudet, attollens umero famamque et fata nepotum.