Interea medium Aeneas iam classe tenebat certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem, 5 causa latet; duri magno sed amore dolores polluto, notumque, furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, 10 olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: 'Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidue, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus 15 colligere arma iubet ualidisque incumbere remis, obliquatque sinus in uentum, ac talia fatur: 'Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. Mutati transuersa fremunt et uespere ab atro 20 consurgunt uenti, atque in nubem cogitur aer. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, quoque uocat, uertamus iter. Nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, 25 si modo rite memor seruata remetior astra.' Tum pius Aeneas: 'Equidem sic poscere uentos iamdudum et frustra cerno te tendere contra: Flecte uiam uelis. An sit mihi gratior ulla, quoue magis fessas optem demittere naues, 30 quam quae Dardanium tellus mihi seruat Acesten, et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' Haec ubi dicta, petunt portus, et uela secundi intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, et tandem laeti notae aduertuntur harenae. 35 At procul ex celso miratus uertice montis aduentum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troia Criniso conceptum flumine mater quem genuit: ueterum non immemor ille parentum 40 gratatur reduces, et gaza laetus agresti excipit, ac fessos opibus solatur amicis. Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni aduocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur: 45 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine diuom, annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias diuinique ossa parentis Condidimus terra maestasque sacrauimus aras. Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, 50 semper honoratum -- sic di uoluistis -- habebo. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicoue mari deprensus et urbe Mycenae; annua uota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis. 55 Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, haud equidem sine mente, reor, sine numine diuom, adsumus et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem; poscamus uentos; atque haec me sacra quotannis 60 urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum uobis Troia generatus Acestes dat numero capita in naues; adhibete Penates et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. Praeterea, si nona diem mortalibus almum 65 Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, prima citae Teucris ponam certamina classis; quique pedum cursu ualet, et qui uiribus audax aut iaculo incedit melior leuibusque sagittis, seu crudo fidit pugnam committere caestu, 70 cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae. Ore fauete omnes, et cingite tempora ramis.' Sic fatus, uelat materna tempora myrto; hoc Elymus facit, hoc aeui maturus Acestes, hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. 75 Ille e concilio multis cum milibus ibat ad tumulum, magna medius comitante caterua. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho fundit humi, duo lacte nouo, duo sanguine sacro, purpureosque iacit flores, ac talia fatur: 80 'Salue, sancte parens: iterum saluete, recepti nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae. Non licuit fines Italos fataliaque arua, nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.' Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis 85 septem ingens gyros, septena uolumina traxit, amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae, maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit uarios aduerso sole colores. 90 Obstipuit uisu Aeneas. Ille agmine longo tandem inter pateras et leuia pocula serpens libauitque dapes, rursusque innoxius imo successit tumulo, et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, 95 incertus, geniumne loci famulumne parentis esse putet: caedit binas de more bidentes, totque sues, totidem nigrantis terga iuuencos; uinaque fundebat pateris, animamque uocabat Anchisae magni Manisque Acheronte remissos. 100 Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti dona ferunt, onerant aras, mactantque iuuencos; ordine aena locant alii, fusique per herbam subiciunt ueribus prunas et uiscera torrent. Exspectata dies aderat, nonamque serena 105 Auroram Phaethontis equi iam luce uehebant, famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat; laeto complerant litora coetu, uisuri Aeneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur 110 in medio, sacri tripodes uiridesque coronae, et palmae pretium uictoribus, armaque et ostro perfusae uestes, argenti aurique talenta; et tuba commissos medio canit aggere ludos. Prima pares ineunt grauibus certamina remis 115 quattuor ex omni delectae classe carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi; ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus, triplici pubes quam Dardana uersu 120 impellunt, terno consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro inuehitur magna, Scyllaque Cloanthus caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti. Est procul in pelago saxum spumantia contra 125 litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori; tranquillo silet, immotaque attollitur unda campus, et apricis statio gratissima mergis. Hic uiridem Aeneas frondenti ex ilice metam 130 constituit signum nautis pater, unde reuerti scirent, et longos ubi circumflectere cursus. Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro ductores longe effulgent ostroque decori; cetera populea uelatur fronde iuuentus, 135 nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit. Considunt transtris, intentaque brachia remis; intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit corda pauor pulsans, laudumque arrecta cupido. Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, 140 haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor nauticus, adductis spumant freta uersa lacertis. Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor. Non tam praecipites biiugo certamine campum 145 corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in uerbera pendent. Tum plausu fremituque uirum studiisque fauentum consonat omne nemus, uocemque inclusa uolutant 150 litora, pulsati colles clamore resultant. Effugit ante alios primisque elabitur undis turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus consequitur, melior remis, sed pondere pinus tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis 155 Centaurusque locum tendunt superare priorem; et nunc Pristis habet, nunc uictam praeterit ingens Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur frontibus, et longa sulcant uada salsa carina. Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, 160 cum princeps medioque Gyas in gurgite uictor rectorem nauis compellat uoce Menoeten: 'Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum; litus ama, et laeuas stringat sine palmula cautes; altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes 165 saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 'Quo diuersus abis?' iterum 'Pete saxa, Menoete!' cum clamore Gyas reuocabat; et ecce Cloanthum respicit instantem tergo, et propiora tenentem. Ille inter nauemque Gyae scopulosque sonantes 170 radit iter laeuum interior, subitoque priorem praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis. Tum uero exarsit iuueni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, 175 in mare praecipitem puppi deturbat ab alta; ipse gubernaclo rector subit, ipse magister, hortaturque uiros, clauumque ad litora torquet. At grauis, ut fundo uix tandem redditus imo est, iam senior madidaque fluens in ueste Menoetes 180 summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. Ilium et labentem Teucri et risere natantem, et salsos rident reuomentem pectore fluctus. Hic laeta extremis spes est accensa duobus, Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem. 185 Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, nec tota tamen ille prior praeeunte carina; parte prior, partem rostro premit aemula Pristis. At media socios incedens naue per ipsos hortatur Mnestheus: 'Nunc, nunc insurgite remis, 190 Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema delegi comites; nunc illas promite uires, nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi, Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis. Non iam prima peto Mnestheus, neque uincere certo; 195 quamquam O! -- sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti; extremos pudeat rediisse; hoc uincite, ciues, et prohibete nefas.' Olli certamine summo procumbunt; uastis tremit ictibus aerea puppis, subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus 200 aridaque ora quatit, sudor fluit undique riuis. Attulit ipse uiris optatum casus honorem. Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet interior, spatioque subit Sergestus iniquo, infelix saxis in procurrentibus haesit. 205 Concussae cautes, et acuto in murice remi obnixi crepuere, inlisaque prora pependit. Consurgunt nautae et magno clamore morantur, ferratasque trudes et acuta cuspide contos 210 expediunt, fractosque legunt in gurgite remos. At laetus Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum celeri uentisque uocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto. 215 Qualis spelunca subito commota columba, cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, fertur in ana uolans, plausumque exterrita pennis dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto radit iter liquidum, celeres neque commouet alas: 220 sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis aequora, sic illam fert impetus ipse uolantem. Et primum in scopulo luctantem deserit alto Sergestum, breuibusque uadis frustraque uocantem auxilia, et fractis discentem currere remis 225 Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est. Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus: quem petit, et summis adnixus uiribus urguet. Tum uero ingeminat clamor, cunctique sequentem 230 instigant studiis, resonatque fragoribus aether. Hi proprium decus et partum indignantur honorem ni teneant, uitamque uolunt pro laude pacisci; hos successus alit: possunt, quia posse uidentur. Et fors aequatis cepissent praemia rostris, 235 ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus fudissetque preces, diuosque in uota uocasset: Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, uobis laetus ego hoc candentem in litore taurum constituam ante aras, uoti reus, extaque salsos 240 porriciam in fluctus et uina liquentia fundam.' Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis Nereidum Phorcique chorus Panopeaque uirgo, et pater ipse manu magna Portunus euntem impulit; illa Noto citius uolucrique sagitta 245 ad terram fugit, et portu se condidit alto. Tum satus Anchisa, cunctis ex more uocatis, uictorem magna praeconis uoce Cloanthum declarat uiridique aduelat tempora lauro, muneraque in naues ternos optare iuuencos, 250 uinaque et argenti magnum dat ferre talentum. Ipsis praecipuos ductoribus addit honores: uictori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque puer frondosa regius Ida ueloces iaculo ceruos cursuque fatigat, 255 acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iouis armiger uncis; longaeui palmas nequiquam ad sidera tendunt custodes, saeuitque canum latratus in auras. At qui deinde locum tenuit uirtute secundum, 260 leuibus huic hamis consertam auroque trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse uictor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, donat habere uiro, decus et tutamen in armis. Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant 265 multiplicem, conixi umeris; indutus at olim Demoleos cursu palantes Troas agebat. Tertia dona facit geminos ex aere lebetas, cymbiaque argento perfecta atque aspera signis. Iamque adeo donati omnes opibusque superbi 270 puniceis ibant euincti tempora taenis, cum saeuo e scopulo multa uix arte reuolsus, amissis remis atque ordine debilis uno, inrisam sine honore ratem Sergestus agebat. Qualis saepe uiae deprensus in aggere serpens, aerea quem obliquum rota transiit, aut grauis ictu 275 seminecem liquit saxo lacerumque uiator; nequiquam longos fugiens dat corpore tortus, parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla arduus attollens, pars uolnere clauda retentat nexantem nodis seque in sua membra plicantem: 280 tali remigio nauis se tarda mouebat; uela facit tamen, et uelis subit ostia plenis. Sergestum Aeneas promisso munere donat, seruatam ob nauem laetus sociosque reductos. Olli serua datur, operum haud ignara Mineruae, 285 Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati. Hoc pius Acneas misso certamine tendit gramineum in campum, quem collibus undique curuis cingebant siluae, mediaque in ualle theatri circus erat; quo se multis cum milibus heros 290 consessu medium tulit exstructoque resedit. Hic, qui forte uelint rapido contendere cursu, imitat pretiis animos, et praemia ponit. Undique conueniunt leucri mixtique Sicani, Nisus et Euryalus primi, 295 Euryalus forma insignis uiridique iuuenta, Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus regius egregia Priami de stirpe Diores; hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan, alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis; 300 tum duo Trinacrii iuuenes, Helymus Panopesque, adsueti siluis, comites senioris Acestae; multi praeterea, quos fama obscura recondit. Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus: 'Accipite haec animis, laetasque aduertite mentes: 305 nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. Gnosia bina dabo leuato lucida ferro spicula caelatamque argento ferre bipennem; omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi accipient flauaque caput nectentur oliua. 310 Primus equum phaleris insignem uictor habeto; alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis Threiciis, lato quam circum amplectitur auro balteus et tereti subnectit fibula gemma; tertius Argolica hac galea contentus abito.' 315 Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente corripiunt spatia audito, limenque relinquunt, effusi nimbo similes, simul ultima signant. Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat, et uentis et fulminis ocior alis; 320 proximus huic, longo sed proxumus interuallo, insequitur Salius; spatio post deinde relicto tertius Euryalus: Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso ecce uolat calcemque terit iam calce Diores, 325 incumbens umero, spatia et si plura supersint, transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat. Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam finem aduentabant, leui cum sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte iuuencis 330 fusus humum uiridisque super madefecerat herbas. Hic iuuenis iam uictor ouans uestigia presso haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso concidit immundoque fimo sacroque cruore. Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum; 335 nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; ille autem spissa iacuit reuolutus harena. Emicat Euryalus, et munere uictor amici prima tenet, plausuque uolat fremituque secundo. Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores. 340 Hic totum caueae consessum ingentis et ora prima patrum magnis Salius clamoribus implet, ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem. Tutatur fauor Euryalum, lacrimaeque decorae, gratior et pulchro ueniens in corpore uirtus. 345 Adiuuat et magna proclamat uoce Diores, qui subiit palmae, frustraque ad praemia uenit ultima, si primi Salio reddentur honores. Tum pater Aeneas 'Vestra' inquit 'munera uobis certa manent, pueri, et palmam mouet ordine nemo; 350 me liceat casus misereri insontis amici.' Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis dat Salio, uillis onerosum atque unguibus aureis. Hic Nisus, 'Si tanta' inquit 'sunt praemia uictis, et te lapsorum miseret, quae munera Niso 355 digna dabis, primam merui qui laude coronam, ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset? Et simul his dictis faciem ostentabat et udo turpia membra fimo. Risit pater optimus olli et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem, 360 Neptuni sacro Danais de poste refixum. Hoc iuuenem egregium praestanti munere donat; Post, ubi confecti cursus, et dona peregit: 'Nunc, si cui uirtus animusque in pectore praesens, adsit, et euinctis attollat brachia palmis.' 365 Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, uictori uelatum auro uittisque iuuencum, ensem atque insignem galeam solacia uicto. Nec mora: continuo uastis cum uiribus effert ora Dares, magnoque uirum se murmure tollit; 370 solus qui Paridem solitus contendere contra, idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector, uictorem Buten immani corpore, qui se Bebrycia ueniens Amyci de gente ferebat, perculit, et fulua moribundum extendit harena. 375 Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, ostenditque umeros latos, alternaque iactat brachia protendens, et uerberat ictibus auras. Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto audet adire uirum manibusque inducere caestus. 380 Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma, Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus tum laeua taurum cornu tenet, atque ita fatur: 'Nate dea, si nemo audet se credere pugnae, quae finis standi? Quo me decet usque teneri? 385 Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant Dardanidae, reddique uiro promissa iubebant. Hic grauis Entellum dictis castigat Acestes, proximus ut uiridante toro consederat herbae: 'Entelle, heroum quondam fortissime frustra, 390 tantane tam patiens nullo certamine tolli dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?' Ille sub haec: 'Non laudis amor, nec gloria cessit 395 pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore uires. Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste exsultat fidens, si nunc foret illa iuuentas, haud equidem pretio inductus pulchroque iuuenco 400 uenissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus in medium geminos immani pondere caestus proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus ferre manum, duroque intendere brachia tergo. Obstipuere animi: tantorum ingentia septem 405 terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat; magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa huc illuc uinclorum immensa uolumina uersat. Tum senior talis referebat pectore uoces: 410 'Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma uidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam? Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; -- sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; -- his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus, 415 dum melior uires sanguis dabat, aemula necdum temporibus geminis canebat sparsa senectus. Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat, idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes, aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto; 420 solue metus; et tu Troianos exue caestus.' Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque exuit, atque ingens media consistit harena. Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos, 425 et paribus palmas amborum innexuit armis. Constitit in digitos extemplo arrectus uterque, brachiaque ad superas interritus extulit auras. Abduxere retro longe capita ardua ab ictu, immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt. 430 Ille pedum melior motu, fretusque iuuenta; hic membris et mole ualens, sed tarda trementi genua labant, uastos quatit aeger anhelitus artus. Multa uiri nequiquam inter se uolnera iactant, multa cauo lateri ingeminant, et pectore uastos 435 dant sonitus, erratque auris et tempora circum crebra manus, duro crepitant sub uolnere malae. Stat grauis Entellus nisuque immotus eodem, corpore tela modo atque oculis uigilantibus exit. Ille, uelut celsam oppugnat qui molibus urbem, 440 aut montana sedet circum castella sub armis, nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat arte locum, et uariis adsultibus inritus urguet. Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte extulit: ille ictum uenientem a uertice uelox 445 praeuidit, celerique elapsus corpore cessit. Entellus uires in uentum effudit, et ultro ipse grauis grauiterque ad terram pondere uasto concidit, ut quondam caua concidit aut Erymantho, aut Ida in magna, radicibus eruta pinus. 450 Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; it clamor caelo, primusque accurrit Acestes, aequaeuumque ab humo miserans attollit amicum. At non tardatus casu neque territus heros acrior ad pugnam redit ac uim suscitat ira. 455 Tum pudor incendit uires et conscia uirtus, praecipitemque Daren ardens agit aequore toto, nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra; nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi culminibus crepitant, sic densis ictibus heros 460 creber utraque manu pulsat uersatque Dareta. Tum pater Aeneas procedere longius iras et saeuire animis Entellum haud passus acerbis; sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta eripuit mulcens dictis, ac talia fatur: 465 'Infelix, quae tanta animum dementia cepit? Non uires alias conuersaque numina sentis? Cede deo.' Dixitque et proelia uoce diremit. Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem, iactantemque utroque caput, crassumque cruorem 470 ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes, ducunt ad naues; galeamque ensemque uocati accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt. Hic uictor, superans animis tauroque superbus: 'Nate dea, uosque haec' inquit 'cognoscite, Teucri, 475 et mihi quae fuerint iuuenali in corpore uires, et qua seruetis reuocatum a morte Dareta.' Dixit, et aduersi contra stetit ora iuuenci, qui donum adstabat pugnae, durosque reducta librauit dextra media inter cornua caestus, 480 arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro. sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos. Ille super tales effundit pectore uoces: 'Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persoluo; hic uictor caestus artemque repono.' 485 Protinus Aeneas celeri certare sagitta inuitat qui forte uelint, et praemia ponit, ingentique manu malum de naue Seresti erigit, et uolucrem traiecto in fune columbam, quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto. 490 Conuenere uiri, deiectamque aerea sortem accepit galea; et primus clamore secundo Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis; quem modo nauali Mnestheus certamine uictor consequitur, uiridi Mnestheus euinctus oliua. 495 Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater, Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus, in medios telum torsisti primus Achiuos. Extremus galeaque ima subsedit Acestes, ausus et ipse manu iuuenum temptare laborem. 500 Tum ualidis flexos incuruant uiribus arcus pro se quisque uiri, et depromunt tela pharetris. Primaque per caelum, neruo stridente, sagitta Hyrtacidae iuuenis uolucres diuerberat auras; et uenit, aduersique infigitur arbore mali. 505 Intremuit malus, timuitque exterrita pennis ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu. Post acer Mnestheus adducto constitit arcu, alta petens, pariterque oculos telumque tetendit. Ast ipsam miserandus auem contingere ferro 510 non ualuit: nodos et uincula linea rupit, quis innexa pedem malo pendebat ab alto: illa notos atque alta uolans in nubila fugit. Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato tela tenens, fratrem Eurytion in Pota uocauit, 515 iam uacuo laetam caelo speculatus, et alis plaudentem nigra figit sub nube columbam. Decidit exanimis, uitamque reliquit in astris aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam. Amissa solus palma superabat Acestes; 520 qui tamen aerias telum contendit in auras, ostentans artemque pater arcumque sonantem. Hic oculis subito obicitur magnoque futurum augurio monstrum; docuit post exitus ingens, seraque terrifici cecinerunt omina uates. 525 Namque uolans liquidis in nubibus arsit harundo, signauitque uiam flammis, tenuisque recessit consumpta in uentos, caelo ceu saepe refixa transcurrunt crinemque uolantia sidera ducunt. Attonitis haesere animis, superosque precati 530 Trinacrii Teucrique uiri; nec maximus omen abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten muneribus cumulat magnis, ac talia fatur: 'Sume, pater; nam te uoluit rex magnus Olympi talibus auspiciis exsortem ducere honores. 535 Ipsius Anchisae longaeui hoc munus habebis, cratera impressum signis, quem Thracius olim Anchisae genitori in magno munere Cisseus ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.' Sic fatus cingit uiridanti tempora lauro, 540 et primum ante omnes uictorem appellat Acesten. Nec bonus Eurytion praelato inuidit honori, quamuis solus auem caelo deiecit ab alto. Proximus ingreditur donis, qui uincula rupit; extremus, uolucri qui fixit arundine malum. 545 At pater Aeneas, nondum certamine misso, custodem ad sese comitemque impubis Iuli Epytiden uocat, et fidam sic fatur ad aurem: 'Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum agmen habet secum, cursusque instruxit equorum, 550 ducat auo turmas, et sese ostendat in armis, dic' ait. Ipse omnem longo decedere circo infusum populum, et campos iubet esse patentes. Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum frenatis lucent in equis, quos omnis euntes 555 Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuuentus. omnibus in morem tonsa coma pressa corona; cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro; pars leuis umero pharetras; it pectore summo flexilis obtorti per collum circulus auri. 560 Tres equitum numero turmae, ternique uagantur ductores: pueri bis seni quemque secuti agmine partito fulgent paribusque magistris. Una acies iuuenum, ducit quam paruus ouantem nomen aui referens Priamus, -- tua clara, Polite, 565 progenies, auctura Italos, -- quem Thracius albis portat equus bicolor maculis, uestigia primi alba pedis frontemque ostentans arduus albam. Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini, paruus Atys, pueroque puer dilectus Iulo. 570 Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus Sidonio est inuectus equo, quem candida Dido esse sui dederat monumentum et pignus amoris. Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae fertur equis. 575 Excipiunt plausu pauidos, gaudentque tuentes Dardanidae, ueterumque adgnoscunt ora parentum. Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum lustrauere in equis, signum clamore paratis Epytides longe dedit insonuitque flagello. 580 Olli discurrere pares, atque agmina terni diductis soluere choris, rursusque uocati conuertere uias infestaque tela tulere. Inde alios ineunt cursus aliosque recursus aduersi spatiis, alternosque orbibus orbes 585 impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis; et nunc terga fuga nudant, nunc spicula uertunt infensi, facta pariter nunc pace feruntur. Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta parietibus textum caecis iter, ancipitemque 590 mille uiis habuisse dolum, qua signa sequendi falleret indeprensus et inremeabilis error; haud alio Teucrum nati uestigia cursu impediunt texuntque fugas et proelia ludo, delphinum similes, qui per maria umida nando 595 Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.] Hunc morem cursus atque haec certamina primus Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam, rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos, quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes; 600 Albani docuere suos; hinc maxima porro accepit Roma, et patrium seruauit honorem; Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen. Hac celebrata tenus sancto certamina patri. Hic primum fortuna fidem mutata nouauit. 605 Dum uariis tumulo referunt sollemnia ludis, Irim de caelo misit Saturnia Iuno Iliacam ad classem, uentosque adspirat eunti, multa mouens, necdum antiquum saturata dolorem. Illa, uiam celerans per mille coloribus arcum, 610 nulli uisa cito decurrit tramite uirgo. Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat, desertosque uidet portus classemque relictam. At procul in sola secretae Troades acta amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum 615 pontum adspectabant flentes. 'Heu tot uada fessis et tantum superesse maris!' uox omnibus una. Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem. Ergo inter medias sese haud ignara nocendi conicit, et faciemque deae uestemque reponit; 620 fit Beroe, Tmarii coniunx longaeua Dorycli, cui genus et quondam nomen natique fuissent; ac sic Dardanidum mediam se matribus infert: 'O miserae, quas non manus' inquit 'Achaica bello traxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens 625 infelix, cui te exitio Fortuna reseruat? Septuma post Troiae exscidium iam uertitur aestas, eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum Italiam sequimur fugientem, et uoluimur undis. 630 Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes: quis prohibet muros iacere et dare ciuibus urbem? O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates, nullane iam Troiae dicentur moenia? Nusquam Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, uidebo? 635 Quin agite et mecum infaustas exurite puppes. Nam mihi Cassandrae per somnum uatis imago ardentes dare uisa faces: ''Hic quaerite Troiam; hic domus est'' inquit ''uobis.'' Iam tempus agi res, uec tantis mora prodigiis. En quattuor arae 640 Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.' Haec memorans, prima infensum ui corripit ignem, sublataque procul dextra conixa coruscat, et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu, 645 Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: 'Non Beroe uobis, non haec Rhoeteia, matres, est Dorycli coniunx; diuini signa decoris ardentesque notate oculos; qui spiritus illi, qui uoltus, uocisque sonus, uel gressus eunti. 650 Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui aegram, indignantem, tali quod sola careret munere, nec meritos Anchisae inferet honores.' Haec effata. At matres primo ancipites oculisque malignis 655 ambiguae spectare rates miserum inter amorem praesentis terrae fatisque uocantia regna, cum dea se paribus per caelum sustulit alis, ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. Tum uero attonitae monstris actaeque furore 660 conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem; pars spoliant aras, frondem ac uirgulta facesque coniciunt. Furit immissis Volcanus habenis transtra per et remos et pictas abiete puppes. Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri 665 incensas perfert naues Eumelus, et ipsi respiciunt atram in nimbo uolitare fauillam. Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres ducebat, sic acer equo turbata petiuit castra, nec exanimes possunt retinere magistri. 670 'Quis furor iste nouus? Quo nunc, quo tenditis' inquit, 'heu, miserae ciues? Non hostem inimicaque castra Argiuum, uestras spes uritis. En, ego uester Ascanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem, qua ludo indutus belli simulacra ciebat; 675 accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. Ast illae diuersa metu per litora passim diffugiunt, siluasque et sicubi concaua furtim saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est. 680 Sed non idcirco flammae atque incendia uires indomitas posuere; udo sub robore uiuit stuppa uomens tardum fumum, lentusque carinas est uapor, et toto descendit corpore pestis, nec uires heroum infusaque flumina prosunt. 685 Tum pius Aeneas umeris abscindere uestem, auxilioque uocare deos, et tendere palmas: 'Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum Troianos, si quid pietas antiqua labores respicit humanos, da flammam euadere classi 690 nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto. Vel tu, quod superest infesto fulmine morti, si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.' Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt 695 ardua terrarum et campi; ruit aethere toto turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris; implenturque super puppes; semiusta madescunt robora; restinctus donec uapor omnis, et omnes, quattuor amissis, seruatae a peste carinae. 700 At pater Aeneas, casu concussus acerbo, nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas mutabat uersans, Siculisne resideret aruis, oblitus fatorum, Italasne capesseret oras. Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas 705 quem docuit multaque insignem reddidit arte, haec responsa dabat, uel quae portenderet ira magna deum, uel quae fatorum posceret ordo; isque his Aenean solatus uocibus infit: 'Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur; 710 quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. Est tibi Dardanius diuinae stirpis Acestes: hunc cape consiliis socium et coniunge uolentem; huic trade, amissis superant qui nauibus, et quos pertaesum magni incepti rerumque tuarum est; 715 longaeuosque senes ac fessas aequore matres, et quidquid tecum inualidum metuensque pericli est, delige, et his habeant terris sine moenia fessi: urbem appellabunt permisso nomine Acestam.' Talibus incensus dictis senioris amici, 720 tum uero in curas animo diducitur omnes. Et nox atra polum bigis subuecta tenebat: uisa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae subito tales effundere uoces: 'Nate, mihi uita quondam, dum uita manebat, 725 care magis, nate, Iliacis exercite fatis, imperio Iouis huc uenio, qui classibus ignem depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est. Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes dat senior; lectos iuuenes, fortissima corda, 730 defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante infernas accede domos, et Auerna per alta congressus pete, nate, meos. Non me impia namque Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum 735 concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla nigrarum multo pecudum te sanguine ducet: tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces. Iamque uale: torquet medios Nox humida cursus, et me saeuus equis Oriens adflauit anhelis.' 740 Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras. Aeneas, 'Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit, 'Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?' Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes, Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae 745 farre pio et plena supplex ueneratur acerra. Extemplo socios primumque arcessit Acesten, et Iouis imperium et cari praecepta parentis edocet, et quae nunc animo sententia constet. Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes. 750 Transcribunt urbi matres, populumque uolentem deponunt, animos nil magnae laudis egentes. Ipsi transtra nouant, flammisque ambesa reponunt robora nauigiis, aptant remosque rudentesque, exigui numero, sed bello uiuida uirtus. 755 Interea Aeneas urbem designat aratro sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes, indicitque forum et patribus dat iura uocatis. Tum uicina astris, Erycino in uertice sedes 760 fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo. Iamque dies epulata nouem gens omnis, et aris factus honos: placidi strauerunt aequora uenti, creber et adspirans rursus uocat Auster in altum. 765 Exoritur procurua ingens per litora fletus; complexi inter se noctemque diemque morantur. Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam uisa maris facies et non tolerabile nomen, ire uolunt, omnemque fugae perferre laborem. 770 Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis, et consanguineo lacrimans commendat Acestae. Tris Eryci uitulos et Tempestatibus agnam caedere deinde iubet, soluique ex ordine funem. Ipse, caput tonsae foliis euinctus oliuae, 775 stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac uina liquentia fundit. Prosequitur surgens a puppi uentus euntes. Certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt. At Venus interea Neptunum exercita curis 780 adloquitur, talesque effundit pectore questus: Iunonis grauis ira nec exsaturabile pectus cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes; quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla, nec Iouis imperio fatisque infracta quiescit. 785 Non media de gente Phrygum exedisse nefandis urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem: reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae insequitur: causas tanti sciat illa furoris. Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis 790 quam molem subito excierit: maria omnia caelo miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis, in regnis hoc ausa tuis. Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis exussit foede puppes, et classe subegit 795 amissa socios ignotae linquere terrae. Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas uela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim: si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.' Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: 800 'Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, unde genus ducis: merui quoque; saepe furores compressi, et rabiem tantam caelique marisque. Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor, Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles 805 exanimata sequens impingeret agmina muris, milia multa daret leto, gemerentque repleti amnes, nec reperire uiam atque euoluere posset in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti congressum Aenean nec dis nec uiribus aequis 810 nube caua rapui, cuperem cum uertere ab imo structa meis manibus periurae moenia Troiae. Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores. Tutus, quos optas, portus accedet Auerni. Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres; 815 unum pro multis dabitur caput.' His ubi laeta deae permulsit pectora dictis, iungit equos auro genitor, spumantiaque addit frena feris, manibusque omnes effundit habenas. Caeruleo per summa leuis uolat aequora curru; 820 subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti sternitur aequor aquis; fugiunt uasto aethere nimbi. Tum uariae comitum facies, immania cete, et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon, Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis; 825 laeua tenent Thetis, et Melite, Panopeaque uirgo, Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque. Hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnes attolli malos, intendi brachia uelis. 830 Una omnes fecere pedem pariterque sinistros, nunc dextros soluere sinus; una ardua torquent cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem. Princeps ante omnes densum Palinurus agebat agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi. 835 Iamque fere mediam caeli Nox humida metam contigerat; placida laxabant membra quiete sub remis fusi per dura sedilia nautae: cum leuis aetheriis delapsus Somnus ab astris aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras, 840 te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans insonti; puppique deus consedit in alta, Phorbanti similis, funditque has ore loquelas: 'Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem; aequatae spirant aurae; datur hora quieti. 845 Pone caput, fessosque oculos furare labori: ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.' Cui uix attollens Palinurus lumina fatur: 'Mene salis placidi uoltum fluctusque quietos ignorare iubes? Mene huic confidere monstro? 850 Aenean credam quid enim fallacibus auris et caelo, totiens deceptus fraude sereni?' Talia dicta dabat, clauumque affixus et haerens nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat. Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem, 855 uique soporatum Stygia, super utraque quassat tempora, cunctantique natantia lumina soluit. Vix primos inopina quies laxauerat artus, et super incumbens cum puppis parte reuolsa, cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas 860 praecipitem ac socios nequiquam saepe uocantem; ipse uolans tenues se sustulit ales ad auras. Currit iter tutum non secius aequore classis, promissisque patris Neptuni interrita fertur. Iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat, 865 difficiles quondam multorumque ossibus albos, tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant: cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici 870 'O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!'