[1,0] AENEIS - Liber I. Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Lauiniaque uenit litora, multum ille et terris iactatus et alto ui superum saeuae memorem Iunonis ob iram; 5 multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, quidue dolens, regina deum tot uoluere casus [1,10] insignem pietate uirum, tot adire labores impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, diues opum studiisque asperrima belli; 15 quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo; hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fouetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci [1,20] audierat, Tyrias olim quae uerteret arces; hinc populum late regem belloque superbum uenturum excidio Libyae: sic uoluere Parcas. Id metuens, ueterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis -- 25 necdum etiam causae irarum saeuique dolores exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, et genus inuisum, et rapti Ganymedis honores. His accensa super, iactatos aequore toto [1,30] Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem! Vix e conspectu Siculae telluris in altum 35 uela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, cum Iuno, aeternum seruans sub pectore uolnus, haec secum: 'Mene incepto desistere uictam, nec posse Italia Teucrorum auertere regem? Quippe uetor fatis. Pallasne exurere classem [1,40] Argiuom atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iouis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates euertitque aequora uentis, illum expirantem transfixo pectore flammas 45 turbine corripuit scopuloque infixit acuto. Ast ego, quae diuom incedo regina, Iouisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' [1,50] Talia flammato secum dea corde uolutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam uenit. Hic uasto rex Aeolus antro luctantes uentos tempestatesque sonoras imperio premit ac uinclis et carcere frenat. 55 Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras. [1,60] Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, hoc metuens, molemque et montis insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his uocibus usa est: 65 'Aeole, namque tibi diuom pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere uento, gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor, Ilium in Italiam portans uictosque Penates: incute uim uentis submersasque obrue puppes, [1,70] aut age diuersos et disiice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos 75 exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iouemque concilias, tu das epulis accumbere diuom, [1,80] nimborumque facis tempestatumque potentem.' Haec ubi dicta, cauum conuersa cuspide montem impulit in latus: ac uenti, uelut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis 85 una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et uastos uoluunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque uirum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. [1,90] Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque uiris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae soluuntur frigore membra: ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia uoce refert: 'O terque quaterque beati, 95 quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis Tydide! Mene Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, saeuus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens [1,100] Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta uirum galeasque et fortia corpora uoluit?' Talia iactanti stridens Aquilone procella uelum aduersa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; tum prora auertit, et undis 105 dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. Hi summo in flucta pendent; his unda dehiscens terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet -- saxa uocant Itali mediis quae in fluctibus aras -- [1,110] dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto in breuia et Syrtis urguet, miserabile uisu, inliditque uadis atque aggere cingit harenae. Unam, quae Lycios fidumque uehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a uertice pontus 115 in puppim ferit: excutitur pronusque magister uoluitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum, et rapidus uorat aequore uortex. Adparent rari nantes in gurgite uasto, arma uirum, tabulaeque, et Troia gaza per undas. [1,120] Iam ualidam Ilionei nauem, iam fortis Achati, et qua uectus Abas, et qua grandaeuus Aletes, uicit hiems; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum, 125 emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis stagna refusa uadis, grauiter commotus; et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disiectam Aeneae, toto uidet aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina, [1,130] nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. Eurum ad se Zephyrumque uocat, dehinc talia fatur: 'Tantane uos generis tenuit fiducia uestri? Iam caelum terramque meo sine numine, uenti, miscere, et tantas audetis tollere moles? 135 Quos ego -- sed motos praestat componere fluctus. Post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite uestro: non illi imperium pelagi saeuumque tridentem, sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, [1,140] uestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus, et clauso uentorum carcere regnet.' Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto 145 detrudunt nauis scopulo; leuat ipse tridenti; et uastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque rotis summas leuibus perlabitur undas. Ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saeuitque animis ignobile uolgus, [1,150] iamque faces et saxa uolant -- furor arma ministrat; tum, pietate grauem ac meritis si forte uirum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet, -- sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 prospiciens genitor caeloque inuectus aperto flectit equos, curruque uolans dat lora secundo. Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu contendunt petere, et Libyae uertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum [1,160] efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc uastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub uertice late aequora tuta silent; tum siluis scaena coruscis 165 desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. Fronte sub aduersa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces uiuoque sedilia saxo, nympharum domus: hic fessas non uincula nauis ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. [1,170] Huc septem Aeneas collectis nauibus omni ex numero subit; ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Troes harena, et sale tabentis artus in litore ponunt. Ac primum silici scintillam excudit Achates, 175 succepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo. [1,180] Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem iactatum uento uideat Phrygiasque biremis, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Nauem in conspectu nullam, tris litore ceruos 185 prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur a tergo, et longum per uallis pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis [1,190] cornibus arboreis, sternit, tum uolgus, et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam; nec prius absistit, quam septem ingentia uictor corpora fundat humi, et numerum cum nauibus aequet. Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. 195 Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, diuidit, et dictis maerentia pectora mulcet: 'O socii -- neque enim ignari sumus ante malorum -- O passi grauiora, dabit deus his quoque finem. [1,200] Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, uos et Cyclopea saxa experti: reuocate animos, maestumque timorem mittite: forsan et haec olim meminisse iuuabit. Per uarios casus, per tot discrimina rerum 205 tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. Durate, et uosmet rebus seruate secundis.' Talia uoce refert, curisque ingentibus aeger spem uoltu simulat, premit altum corde dolorem. [1,210] Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; tergora deripiunt costis et uiscera nudant; pars in frusta secant ueribusque trementia figunt; litore aena locant alii, flammasque ministrant. Tum uictu reuocant uires, fusique per herbam 215 implentur ueteris Bacchi pinguisque ferinae. Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt, spemque metumque inter dubii, seu uiuere credant, siue extrema pati nec iam exaudire uocatos. [1,220] Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare ueliuolum terrasque iacentis 225 litoraque et latos populos, sic uertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis. Atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus: 'O qui res hominumque deumque [1,230] aeternis regis imperiis, et fulmine terres, quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? Certe hinc Romanos olim, uoluentibus annis, 235 hinc fore ductores, reuocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitus, quae te, genitor, sententia uertit? Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens; [1,240] nunc eadem fortuna uiros tot casibus actos insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit, mediis elapsus Achiuis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timaui, 245 unde per ora nouem uasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arua sonanti. Hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troia; nunc placida compostus pace quiescit: [1,250] nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, nauibus infandum! amissis, unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris. Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?' Olli subridens hominum sator atque deorum, 255 uoltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libauit natae, dehinc talia fatur: 'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli [1,260] magnanimum Aenean; neque me sententia uertit. Hic tibi fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et uoluens fatorum arcana mouebo bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque uiris et moenia ponet, 265 tertia dum Latio regnantem uiderit aestas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo additur, -- Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, -- triginta magnos uoluendis mensibus orbis [1,270] imperio explebit, regnumque ab sede Lauini transferet, et longam multa ui muniet Albam. Hic iam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, Marte grauis, geminam partu dabit Ilia prolem. 275 Inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mauortia condet moenia, Romanosque suo de nomine dicet. His ego nec metas rerum nec tempora pono; imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, [1,280] quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, consilia in melius referet, mecumque fouebit Romanos rerum dominos gentemque togatam: sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas 285 seruitio premet, ac uictis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, imperium oceano, famam qui terminet astris, -- Iulius, a magno demissum nomen Iulo. Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, [1,290] accipies secura; uocabitur hic quoque uotis. Aspera tum positis mitescent saecula bellis; cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis claudentur Belli portae; Furor impius intus, 295 saeua sedens super arma, et centum uinctus aenis post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, ut terrae, utque nouae pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido [1,300] finibus arceret: uolat ille per aera magnum remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni corda uolente deo; in primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam. 305 At pius Aeneas, per noctem plurima uoluens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare nouos, quas uento accesserit oras, qui teneant, nam inculta uidet, hominesne feraene, quaerere constituit, sociisque exacta referre [1,310] Classem in conuexo nemorum sub rupe cauata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, bina manu lato crispans hastilia ferro. Cui mater media sese tulit obuia silua, 315 uirginis os habitumque gerens, et uirginis arma Spartanae, uel qualis equos Threissa fatigat Harpalyce, uolucremque fuga praeuertitur Hebrum. Namque umeris de more habilem suspenderat arcum uenatrix, dederatque comam diffundere uentis, [1,320] nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. Ac prior, 'Heus' inquit 'iuuenes, monstrate mearum uidistis si quam hic errantem forte sororum, succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, aut spumantis apri cursum clamore prementem.' 325 Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: 'Nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum -- O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus mortalis, nec uox hominem sonat: O, dea certe -- an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? -- [1,330] sis felix, nostrumque leues, quaecumque, laborem, et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque erramus, uento huc uastis et fluctibus acti: multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' 335 Tum Venus: 'Haud equidem tali me dignor honore; uirginibus Tyriis mos est gestare pharetram, purpureoque alte suras uincire cothurno. Punica regna uides, Tyrios et Agenoris urbem; sed fines Libyci, genus intractabile bello. [1,340] Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, germanum fugiens. Longa est iniuria, longae ambages; sed summa sequar fastigia rerum. 'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, 345 cui pater intactam dederat, primisque iugarat ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. Quos inter medius uenit furor. Ille Sychaeum impius ante aras, atque auri caecus amore, [1,350] clam ferro incautum superat, securus amorum germanae; factumque diu celauit, et aegram, multa malus simulans, uana spe lusit amantem. Ipsa sed in somnis inhumati uenit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, 355 crudeles aras traiectaque pectora ferro nudauit, caecumque domus scelus omne retexit. Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, auxiliumque uiae ueteres tellure recludit thesauros, ignotum argenti pondus et auri. [1,360] His commota fugam Dido sociosque parabat: conueniunt, quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat; nauis, quae forte paratae, corripiunt, onerantque auro: portantur auari Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. 365 Deuenere locos, ubi nunc ingentia cernis moenia surgentemque nouae Karthaginis arcem, mercatique solum, facti de nomine Byrsam, taurino quantum possent circumdare tergo. Sed uos qui tandem, quibus aut uenistis ab oris, [1,370] quoue tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille suspirans, imoque trahens a pectore uocem: 'O dea, si prima repetens ab origine pergam, et uacet annalis nostrorum audire laborum, ante diem clauso componat Vesper Olympo. 375 Nos Troia antiqua, si uestras forte per auris Troiae nomen iit, diuersa per aequora uectos forte sua Libycis tempestas adpulit oris. Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe ueho mecum, fama super aethera notus. [1,380] Italiam quaero patriam et genus ab Ioue summo. Bis denis Phrygium conscendi nauibus aequor, matre dea monstrante uiam, data fata secutus; uix septem conuolsae undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, 385 Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem passa Venus medio sic interfata dolore est: 'Quisquis es, haud, credo, inuisus caelestibus auras uitalis carpis, Tyriam qui adueneris urbem. Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, [1,390] Namque tibi reduces socios classemque relatam nuntio, et in tutum uersis aquilonibus actam, ni frustra augurium uani docuere parentes. Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, aetheria quos lapsa plaga Iouis ales aperto 395 turbabat caelo; nunc terras ordine longo aut capere, aut captas iam despectare uidentur: ut reduces illi ludunt stridentibus alis, et coetu cinxere polum, cantusque dedere, haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum [1,400] aut portum tenet aut pleno subit ostia uelo. Perge modo, et, qua te ducit uia, dirige gressum.' Dixit, et auertens rosea ceruice refulsit, ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem spirauere, pedes uestis defluxit ad imos, 405 et uera incessu patuit dea. Ille ubi matrem adgnouit, tali fugientem est uoce secutus: 'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis iudis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram non datur, ac ueras audire et reddere uoces?' [1,410] Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit: at Venus obscuro gradientes aere saepsit, et multo nebulae circum dea fudit amictu, cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, moliriue moram, aut ueniendi poscere causas. 415 Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque reuisit laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo ture calent arae, sertisque recentibus halant. Corripuere uiam interea, qua semita monstrat. Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi [1,420] imminet, aduersasque adspectat desuper arces. Miratur molem Aeneas, magalia quondam, miratur portas strepitumque et strata uiarum. Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, molirique arcem et manibus subuoluere saxa, 425 pars optare locum tecto et concludere sulco. Iura magistratusque legunt sanctumque senatum; hic portus alii effodiunt; hic alta theatris fundamenta locant alii, immanisque columnas rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris. [1,430] Qualis apes aestate noua per florea rura exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto 435 ignauom fucos pecus a praesepibus arcent: feruet opus, redolentque thymo fragrantia mella. 'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!' Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis. Infert se saeptus nebula, mirabile dictu, [1,440] per medios, miscetque uiris, neque cernitur ulli. Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello 445 egregiam et facilem uictu per saecula gentem. Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et numine diuae, aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat aenis. [1,450] Hoc primum in luco noua res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, 455 artificumque manus inter se operumque laborem miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas, bellaque iam fama totum uolgata per orbem, Atridas, Priamumque, et saeuum ambobus Achillem. Constitit, et lacrimans, 'Quis iam locus' inquit 'Achate, [1,460] quae regio in terris nostri non plena laboris? En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi; sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. Solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' Sic ait, atque animum pictura pascit inani, 465 multa gemens, largoque umectat flumine uoltum. Namque uidebat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Graii, premeret Troiana iuuentus, hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niueis tentoria uelis [1,470] adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa uastabat caede cruentus, ardentisque auertit equos in castra, prius quam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troilus armis, 475 infelix puer atque impar congressus Achilli, fertur equis, curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen; huic ceruixque comaeque trahuntur per terram, et uersa puluis inscribitur hasta. Interea ad templum non aequae Palladis ibant [1,480] crinibus Iliades passis peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; diua solo fixos oculos auersa tenebat. Ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros, exanimumque auro corpus uendebat Achilles. 485 Tum uero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, tendentemque manus Priamum conspexit inermis. Se quoque principibus permixtum adgnouit Achiuis, Eoasque acies et nigri Memnonis arma. [1,490] Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque uiris concurrere uirgo. Haec dum Dardanio Aeneae miranda uidentur, 495 dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuuenum stipante caterua. Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae [1,500] hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram fert umero, gradiensque deas supereminet omnis: Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus: talis erat Dido, talem se laeta ferebat per medios, instans operi regnisque futuris. 505 Tum foribus diuae, media testudine templi, saepta armis, solioque alte subnixa resedit. Iura dabat legesque uiris, operumque laborem partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat: cum subito Aeneas concursu accedere magno [1,510] Anthea Sergestumque uidet fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias auexerat oras. Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates laetitiaque metuque; auidi coniungere dextras 515 ardebant; sed res animos incognita turbat. Dissimulant, et nube caua speculantur amicti, quae fortuna uiris, classem quo litore linquant, quid ueniant; cunctis nam lecti nauibus ibant, orantes ueniam, et templum clamore petebant. [1,520] Postquam introgressi et coram data copia fandi, axumus Ilioneus placido sic pectore coepit: 'O Regina, nouam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, uentis maria omnia uecti, 525 oramus, prohibe infandos a nauibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras. Non nos aut ferro Libycos populare Penatis uenimus, aut raptas ad litora uertere praedas; non ea uis animo, nec tanta superbia uictis. [1,530] Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; Oenotri coluere uiri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Hic cursus fuit: 535 cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in uada caeca tulit, penitusque procacibus austris perque undas, superante salo, perque inuia saxa dispulit; huc pauci uestris adnauimus oris. Quod genus hoc hominum? Quaeue hunc tam barbara morem [1,540] permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; bella cient, primaque uetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma at sperate deos memores fandi atque nefandi. 'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, 545 nec pietate fuit, nec bello maior et armis. Quem si fata uirum seruant, si uescitur aura aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, non metus; officio nec te certasse priorem poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes [1,550] armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam uentis liceat subducere classem, et siluis aptare trabes et stringere remos: si datur Italiam, sociis et rege recepto, tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; 555 sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, unde huc aduecti, regemque petamus Acesten.' Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant [1,560] Dardanidae. Tum breuiter Dido, uoltum demissa, profatur: 'Soluite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni nouitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri. 565 Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, uirtutesque uirosque, aut tanti incendia belli? Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe. Seu uos Hesperiam magnam Saturniaque arua, [1,570] siue Erycis finis regemque optatis Acesten, auxilio tutos dimittam, opibusque iuuabo. Voltis et his mecum pariter considere regnis; urbem quam statuo uestra est, subducite nauis; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. 575 Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem adforet Aeneas! Equidem per litora certos dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, si quibus eiectus siluis aut urbibus errat.' His animum arrecti dictis et fortis Achates [1,580] et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant. Prior Aenean compellat Achates: 'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? omnia tuta uides, classem sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem uidimus ipsi 585 submersum; dictis respondent cetera matris.' Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente scindit se nubes et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa decoram [1,590] caesariem nato genetrix lumenque iuuentae purpureum et laetos oculis adflarat honores: quale manus addunt ebori decus, aut ubi flauo argentum Pariusue lapis circumdatur auro. Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente 595 improuisus ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum, Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis. O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, [1,600] urbe, domo, socias, grates persoluere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, 605 praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt saecula? Qui tanti talem genuere parentes? In freta dum fluuii current, dum montibus umbrae lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, [1,610] quae me cumque uocant terrae.' Sic fatus, amicum Ilionea petit dextra, laeuaque Serestum, post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, casu deinde uiri tanto, et sic ore locuta est: 615 'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? Quae uis immanibus applicat oris? Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona uenire [1,620] finibus expulsum patriis, noua regna petentem auxilio Beli; genitor tum Belus opimam uastabat Cyprum, et uictor dicione tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. 625 Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe uolebat. Quare agite, O tectis, iuuenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum uoluit consistere terra. [1,630] Non ignara mali, miseris succurrere disco.' Sic memorat; simul Aenean in regia ducit tecta, simul diuom templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit uiginti tauros, magnorum horrentia centum 635 terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, munera laetitiamque dii. At domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant conuiuia tectis: arte laboratae uestes ostroque superbo, [1,640] ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta uiros antiqua ab origine gentis. Aeneas neque enim patrius consistere mentem 645 passus amor rapidum ad nauis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, et circumtextum croceo uelamen acantho, [1,650] ornatus Argiuae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum: praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile 655 bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Haec celerans ita ad naues tendebat Achates. At Cytherea nouas artes, noua pectore uersat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem [1,660] incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: 'Nate, meae uires, mea magna potentia solus, 665 nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur odiis Iunonis iniquae, nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. [1,670] Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur uocibus; et uereor, quo se Iunonia uertant hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine mutet, 675 sed magno Aeneae mecum teneatur amore. Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae: [1,680] hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusue occurrere possit. Tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue uoltus, 685 ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum, cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque ueneno.' Paret Amor dictis carae genetricis, et alas [1,690] exuit, et gressu gaudens incedit Iuli. At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra. 695 Iamque ibat dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. Cum uenit, aulaeis iam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locauit. Iam pater Aeneas et iam Troiana iuuentus [1,700] conueniunt, stratoque super discumbitur ostro. Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia uillis. Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cura penum struere, et flammis adolere Penatis; 705 centum aliae totidemque pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes conuenere, toris iussi discumbere pictis. Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum [1,710] flagrantisque dei uoltus simulataque uerba, pallamque et pictum croceo uelamen acantho. Praecipue infelix, pesti deuota futurae, expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et pariter puero donisque mouetur. 715 Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit et magnum falsi impleuit genitoris amorem, reginam petit haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fouet, inscia Dido, insidat quantus miserae deus; at memor ille [1,720] matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum incipit, et uiuo temptat praeuertere amore iam pridem resides animos desuetaque corda. Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, crateras magnos statuunt et uina coronant. 725 Fit strepitus tectis, uocemque per ampla uolutant atria; dependent lychni laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia uincunt. Hic regina grauem gemmis auroque poposcit impleuitque mero pateram, quam Belus et omnes [1,730] a Belo soliti; tum facta silentia tectis: 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis esse uelis, nostrosque huius meminisse minores. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; 735 et uos, O, coetum, Tyrii, celebrate fauentes.' Dixit, et in mensam laticum libauit honorem, primaque, libato, summo tenus attigit ore, tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit spumantem pateram, et pleno se proluit auro [1,740] post alii proceres. Cithara crinitus Iopas personat aurata, docuit quem maximus Atlas. Hic canit errantem lunam solisque labores; unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones; 745 quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. Nec non et uario noctem sermone trahebat infelix Dido, longumque bibebat amorem, [1,750] multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; nunc quibus Aurorae uenisset filius armis, nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. 'Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis insidias,' inquit, 'Danaum, casusque tuorum, 755 erroresque tuos; nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas.'