[2,0] LIBER POSTERIOR. [2,1] Potentiae Romanorum prior Scipio uiam aperuerat, luxuriae posterior aperuit: quippe remoto Carthaginis metu sublataque imperii aemula non gradu, sed praecipiti cursu a uirtute descitum, ad uitia transcursum; uetus disciplina deserta, noua inducta; in somnum a uigiliis, ab armis ad uoluptates, a negotiis in otium conuersa ciuitas. 2 Tum Scipio Nasica in Capitolio porticus, tum, quas praediximus, Metellus, tum in circo Cn- Octauius multo amoenissimam moliti sunt, publicamque magnificentiam secuta priuata luxuria est. 3 Triste deinde et contumeliosum bellum in Hispania duce latronum Viriatho secutum est: quod ita uaria fortuna gestum est, ut saepius Romanorum gereretur aduersa. Sed interempto Viriatho fraude magis quam uirtute Seruilii Caeponius Numantinum grauius exarsit. 4 Haec urbs numquam plura quam decem milia propriae iuuentutis armauit, sed uel ferocia ingenii uel inscitia nostrorum ducum uel fortunae indulgentia cum alios duces, tum Pompeium magni nominis uirum ad turpissima deduxit foedera (hic primus e Pompeis consul fuit), nec minus turpia ac detestabilia Mancinum Hostilium consulem. 5 Sed Pompeium gratia impunitum habuit, Mancinum uerecundia poenam non recusando perduxit huc, ut per fetialis nudus ac post tergum religatis manibus dederetur hostibus. Quem illi recipere se negauerunt, sicut quondam Caudini fecerant, dicentes publicam uiolationem fidei non debere unius lui sanguine. [2,2] Inmanem deditio Mancini ciuitatis mouit dissensionem. Quippe Tiberius Gracchus, Tiberii Gracchi clarissimi atque eminentissimi uiri filius, P- Africani ex filia nepos, quo quaestore et auctore id foedus ictum erat, nunc grauiter ferens aliquid a se pactum infirmari, nunc similis uel iudicii uel poenae metuens discrimen, tribunus plebis creatus, uir alioqui uita innocentissimus, ingenio florentissimus, 2 proposito sanctissimus, tantis denique adornatus uirtutibus, quantas perfecta et natura et industria mortalis condicio recipit, P- Mucio Scaeuola L- Calpurnio consulibus abhinc annos centum sexaginta duos desciuit a bonis, pollicitusque toti Italiae ciuitatem, 3 simul etiam promulgatis agrariis legibus, omnibus statim concupiscentibus, summa imis miscuit et in praeruptum atque anceps periculum adduxit rem publicam. Octauioque collegae pro bono publico stanti imperium abrogauit, triumuiros agris diuidendis colonisque deducendis creauit se socerumque suum, consularem Appium, et Gaium fratrem admodum iuuenem. [2,3] Tum P- Scipio Nasica, eius qui optimus uir a senatu iudicatus erat, nepos, eius qui censor porticus in Capitolio fecerat, filius, pronepos autem Cn- Scipionis, celeberrimi uiri P- Africani patrui, priuatusque et togatus, cum esset consobrinus Ti- Gracchi, patriam cognationi praeferens et quidquid publice salutare non esset, priuatim alienum existimans (ob eas uirtutes primus omnium absens pontifex maximus factus est), circumdata laeuo brachio togae lacinia ex superiore parte Capitolii summis gradibus insistens hortatus est, qui saluam uellent rem publicam, se sequerentur. 2 Tum optimates, senatus atque equestris ordinis pars melior et maior, et intacta perniciosis consiliis plebs inruere in Gracchum stantem in area cum cateruis suis et concientem paene totius Italiae frequentiam. Is fugiens decurrensque cliuo Capitolino, fragmine subsellii ictus uitam, quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finiuit. 3 Hoc initium in urbe Roma ciuilis sanguinis gladiorumque impunitatis fuit. Inde ius ui obrutum potentiorque habitus prior, discordiaeque ciuium antea condicionibus sanan solitae ferro diiudicatae bellaque non causis inita, sed prout eorum merces fuit. Quod haut mirum est: 4 non enim ibi consistunt exempla, unde coeperunt, sed quamlibet in tenuem recepta tramitem latissime euagandi sibi uiam faciunt, et ubi semel recto deerratum est, in praeceps peruenitur, nec quisquam sibi putat turpe, quod alii fuit fructuosum. [2,4] Interim, dum haec in Italia geruntur, Aristonicus, qui mortuo rege Attalo a quo Asia populo Romano hereditate relicta erat, sicut relicta postea est a Nicomede Bithynia mentitus regiae stirpis originem armis eam occupauerat, is uictus a M- Perpenna ductusque in triumpho, sed a M- Aquilio, capite poenas dedit, cum initio belli Crassum Mucianum, uirum iuris scientissimum, decedentem ex Asia proconsulem interemisset. 2 At P- Scipio Africanus Aemilianus, qui Carthaginem deleuerat, post tot acceptas circa Numantiam clades creatus iterum consul missusque in Hispaniam fortunae uirtutique expertae in Africa respondit in Hispania, et intra annum ac tres menses, quam eo uenerat, circumdatam operibus Numantiam excisamque aequauit solo. 3 Nec quisquam ullius gentis hominum ante eum clariore urbium excidio nomen suum perpetuae commendauit memoriae: quippe excisa Carthagine ac Numantia ab alterius nos metu, alterius uindicauit contumeliis. 4 Hic, eum interrogante tribuno Carbone, quid de Ti- Gracchi caede sentiret, respondit, si is occupandae rei publicae animum habuisset, iure caesum. Et cum omnis contio adclamasset, hostium. inquit, armatorum totiens clamore non territus, qui possum uestro moueri, quorum nouerca est Italia? 5 Reuersus in urbem intra breue tempus, M- Aquilio C- Sempronio consulibus abhinc annos centum et sexaginta, post duos consulatus duosque triumphos et bis excisos terrores rei publicae mane in lectulo repertus est mortuus, ita ut quaedam elisarum faucium in ceruice reperirentur notae. 6 De tanti uiri morte nulla habita est quaestio eiusque corpus uelato capite elatum est, cuius opera super totum terrarum orbem Roma extulerat caput. Seu fatalem, ut plures, seu conflatam insidiis, ut aliqui prodidere memoriae, mortem obiit, uitam certe dignissimam egit, quae nullius ad id temporis praeterquam auit fulgore uinceretur. Decessit anno ferme sexto et quinquagesimo: 7 de quo si quis ambiget, recurrat ad priorem consulatum eius, in quem creatus est anno octauo et tricesimo: ita dubitare desinet. [2,5] Ante tempus excisae Numantiae praeclara in Hispania militia D- Bruti fuit, qui penetratis omnibus Hispaniae gentibus ingenti ui hominum urbiumque potitus numero, aditis quae uix audita erant, Gallaeci cognomen meruit. 2 Et ante eum paucis annis tam seuerum illius Q- Macedonici in his gentibus imperium fuit, ut, cum. Urbem Contrebiam nomine in Hispania oppugnaret, pulsas praecipiti loco quinque cohortes legionarias eodem protinus subiré iuberet, 3 facientibusque omnibus in procinctu testamenta, uelut ad certam mortem eundum foret, non deterritus proposito, quem moriturum miserat militem uictorem recepit: tantum effecit mixtus timori pudor spesque desperatione quaesita. Hic uirtute ac seueritate facti, at Fabius Aemilianus Pauli exemplo disciplina in Hispania fuit clarissimus. [2,6] Decem deinde interpositis annis, qui Ti- Graccum idem Gaium fratrem eius occupauit furor, tam uirtutibus eius omnibus quam huic errori similem, ingenio etiam eloquentiaque longe praestantiorem. 2 Qui cum summa quiete animi ciuitatis princeps esse posset, uel uindicandae fraternae mortis gratia uel praemuniendae regalis potentiae eiusdem exempli tribunatum ingressus, longe maiora et acriora petens dabat ciuitatem omnibus Italicis, extendebat eam paene usque Alpis, 3 diuidebat agros, uetabat quemquam ciuem plus quingentis iugeribus habere, quod aliquando lege Licinia cautum erat, noua constituebat portoria, nouis coloniis replebat prouincias, iudicia a senatu trasferebat ad equites, frumentum plebi dari instituerat; nihil immotum, nihil tranquillum, nihil quietum, nihil denique in eodem statu relinquebat; quin alterum etiam continuauit tribunatum. 4 Hunc L- Opimius consul, qui praetor Fregellas exciderat, persecutus armis unaque Fuluium Flaccum, consularem ac triumphalem uirum, aeque praua cupientem, quem C- Gracchus in locum Tiberii fratris triumuirum nominauerat, eumque socium regalis adsumpserat potentiae, morte adfecit. 5 Id unum nefarie ab Opimio proditum, quod capitis non dicam Gracchi, sed ciuis Romani pretium se daturum idque auro repensurum proposuit. 6 Flaccus in Auentino annatos ac pugnam ciens cum filio maiore iugulatus est; Gracchus profugiens, cum iam comprehenderetur ab iis, quos Opimius miserat, ceruicem Euporo seruo praebuit, qui non segnius se ipse interemit, quam domino succurrerat. Quo die singularis Pomponii equitis Romani in Gracchum fides fuit. Qui more Coclitis sustentatis in ponte hostibus eius, gladio se tranfixit. 7 Ut Ti- Gracchi antea corpus, ita Gai mira crudelitate uictorum in Tiberim deiectum est. [2,7] Hunc Ti- Gracchi liberi, P- Scipionis Africani nepotes, uiua adhuc matre Cornelia, Africani filia, uiri optimis ingeniis male usi, uitae mortisque habuere exitum: qui si ciuilem dignitatis concupissent modum, quidquid tumultuando adipisci gestierunt, quietis obtulisset res publica. 2 Huic atrocitati adiectum scelus unicum. Quippe iuuenis specie excellens necdum duodeuicesimum transgressus annum immunisque delictorum paternorum, Fuluii Flacci filius, quem pater legatum de condicionibus miserat, ab Opimio interemptus est. Quem cum haruspex Tuscus amicus flentem in uincula duci uidisset, "quin tu hoc potius", inquit, "facis"! Protinusque inliso capite in postem lapideum ianuae carceris effusoque cerebro expirauit. 3 Crudelesque mox quaestiones in amicos clientesque Gracchorum habitae sunt. Sed Opimium, uirum alioqui sanctum et grauem, damnatum postea iudicio publico memoria istius saeuitiae nulla ciuilis prosecuta est misericordia. 4 Eadem Rupilium Popiliumque, qui consules asperrime in Tiberii Gracchi amicos saeuierant, postea iudiciorum publicorum merito oppressit inuidia. Rei tantae parum ad notitiam pertinens interponetur. 5 Hic est Opimius, a quo consule celeberrimum Opimiani uini nomen; quod iam nullum esse spatio annorum colligi potest, cum ab eo sint ad te, M- Vinici, consulem anni centum et quinquaginta. 6 Factum Opimii, quod inimicitiarum quaesita erat ultio, minor secuta auctoritas, et uisa ultio priuato odio magis quam publicae uindictae data. 7 In legibus Gracchi inter perniciosissima numerarim, quod extra Italiam colonias posuit. Id maiores, cum uiderent tanto potentiorem Tyro Carthaginem, Massiliam Phocaea, Syracusas Corintho, Cyzicum ac Byzantium Mileto, genitali solo, diligenter uitauerant et ciuis Romanos ad censendum ex prouinciis in Italiam reuocauerant. 8 Prima autem extra Italiam colonia Carthago condita est. Subinde Porcio Marcioque consulibus deducta colonia Narbo Martius. [2,8] Mandetur deinde memoriae seueritas iudiciorum. Quippe C- Cato consularis, M- Catonis nepos, Africani sororis filius, repetundarum ex Macedonia damnatus est, cum lis eius HS. quattuor milibus aestimaretur: adeo illi uiri magis Voluntatem peccandi intuebantur quam modum, factaque ad consilium dirigebant et quid, non in quantum admissum foret, aestimabant. 2 Circa eadem tempora M- C- Metelli fratres uno die triumphauerunt. Non minus clarum exemplum et adhuc unicum Fuluii Flacci, eius qui Capuam ceperat, filiorum, sed alterius in adoptionem dati, in collegio consulatus fuit; adoptiuus in Acidini Manlii familiam datus. Nam censura Metellorum patruelium, non germanorum fratrum fuit, quod solis contigerat Scipionibus. 3 Tum Cimbri et Teutoni transcendere Rhenum, multis mox nostris suisque cladibus nobiles. Per eadem tempora clarus eius Minucii, qui porticus, quae hodieque celebres sunt, molitus est, ex Scordiscis triumphus fuit. [2,9] Eodem tractu temporum nituerunt oratores Scipio Aemilianus Laeliusque, Ser. Galba, duo Gracchi, C- Fannius, Carbo Papinus; nec praetereundus Metellus Numidicus et Scaurus, et ante omnes L- Crassus et M- Antonius: 2 quorum aetati ingeniisque successere C- Caesar Strabo, P- Sulpicius; nam Q- Mucius iuris scientia quam prorie eloquentiae nomine celebrior fuit. 3 Clara etiam per idem aeui spatium fuere ingenia in togatis Afranii, in tragoediis Pacuuii atque Accii usque in Graecorum ingeniorum comparationem euecti, magnumque inter hos ipsos facientis operi suo locum, adeo quidem, ut in illis limae, in hoc paene plus uideatur fuisse sanguinis, 4 celebre et Lucilii nomen fuit, qui sub P- Africano Numantino bello eques militauerat. Quo quidem tempore iuuenes adhuc Iugurtha ac Marius sub eodem Africano militantes in iisdem castris didicere, quae postea in contrariis facerent. 5 Historiarum auctor iam tum Sisenna erat iuuenis, sed opus belli ciuilis Sullanique post aliquot annos ab eo seniore editum est. 6 Vetustior Sisenna fuit Caelius aequalis Sisennae Rutilius Claudiusque Quadrigarius et Valerius Antias. Sane non ignoremus eadem aetate fuisse Pomponium sensibus celebrem, uerbis rudem et nouitate inuenti a se operis commendabilem. [2,10] Prosequamur nota seueritatem censorum Cassii Longini Caepionisque, qui abhinc annos centum quinquaginta tris Lepidum Aemilium augurem, quod sex milibus HS- aedes conduxisset, adesse iusserunt. At nunc si quis tanti habitet, uix ut senator agnoscitur: adeo natura a rectis in praua a prauis in uitia, a uitiis in praecipitia peruenitur. 2 Eodem tractu temporum et Domitii ex Aruernis et Fabii ex Allobrogibus uictoria fuit nobilis; Fabio Pauli nepoti ex uictoria cognomen Allobrogico inditum. Notetur Domitiae familiae peculiaris quaedam et ut clarissima, ita artata numero felicitas. Septem ante hunc nobilissimae simplicitatis iuuenem, Cn- Domitium, fuere, singuli omnes parentibus geniti, sed omnes ad consulatum sacerdotiaque, ad triumphi autem paene omnes peruenerunt insignia. [2,11] Bellum deinde Iugurthinum gestum est per Q- Metellum, nulli secundum saeculi sui. Huius legatus fuit C- Marius, quem praediximus, natus agresti loco, hirtus atque horridus uitaque sanctus, quantum bello optimus, tantum pace pessimus, immodicus gloriae, insatiabilis, impotens semperque inquietus. 2 Hic per publicanos aliosque in Africa negotiantis criminatus Metelli lentitudinem, trahentis iam in tertium annum bellum, et naturalem nobilitatis superbiam morandique in imperiis cupiditatem effecit, ut, cum commeatu petito Romam uenisset, consul crearetur bellique paene patrati a Metello, qui bis Iugurtham acie fuderat, summa committeretur sibi. Metelli tamen et triumphus fuit clarissimus et meritum ex uirtute ei cognomen Numidicì inditum. 3 Ut paulo ante Domitiae familiae, ita Caeciliae notanda claritudo est. Quippe intra duodecim ferme annos huius temporis consules fuere Metelli aut censores aut triumpharunt amplius duodecies, ut appareat, quemadmodum urbium imperiorumque, ita gentium nunc florere fortunam, nunc senescere, nunc interire. [2,12] At C- Marius L- Sullam, iam tunc ut praecauentibus fatis, copulatum sibi quaestorem habuit et per eum missum ad regem Bocchum Iugurtha rege abhinc annos ferme centum triginta quattuor potitus est; designatusque iterum consul in urbem reuersus secundi consulatus initio Kal. Ianuariis eum in triumpho duxit. 2 Effusa, ut praediximus, immanis uis Germanarum gentium, quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, cum Caepionem Manliumque consules et ante Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis et exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium consularem et alios celeberrimi nominis uiros trucidassent, populus Romanus non aiium repellendis tantis hostibus magis idoneum imperatorem quam Marium est ratus. 3 Tum multiplicati consulatus eius. Tertius in apparatu belli consumptus; quo anno Cn- Domitius tribunus plebis legem tulit, ut sacerdotes, quos antea conlegae sufficiebant, populus crearet. 4 Quarto trans Alpis circa Aquas Sextiass cum Teutonis conflixit, amplius centum quinquaginta milia hostium priore ac postero die ab eo trucidata gensque excisa Teutonum. 5 Quinto citra Alpis in campis, quibus nomen erat Raudiis, ipse consul et proconsul Q- Lutatius Catulus fortunatissimo decertauere proelio; caesa aut capta amplius centum milia hominum. Hac uictoria uidetur meruisse Marius: ne eius nati rem publicam paeniteret, ac mala bonis repensasse. 6 Sextus consulatus ueluti praemium et mentorum datus. Non tamen huius consulatus fraudetur gloria, quo Seruilii Glauciae Saturninique Apulei furorem continuatis honoribus rem publicam lacerantium ei gladiis quoque et caede comitia discutientium, consul armis compescuit hominesque exitiabibis in Hostilia curia morte multauit. [2,13] Deinde interiectis paucis annis tribunatum iniit M- Liuius Drusus, uir nobilissimus, eloquentissimus, sanctissimus, meliore in omnia ingenio animoque quam fortuna usus. 2 Qui cum senatui priscum restituere cuperet decus et iudicia ab equitibus ad eum transferre ordinem (quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in multos clarissimos atque innocentissimos uiros saeuissent, tum P- Rutilium, uirum non saeculi sui, sed omnis aeui optimum, interrogatum lege repetundarum maximo cum gemitu ciuitatis damnauerant), in iis ipsis, quae pro senatu moliebatur, senatum habuit aduersarium non intellegentem, sì qua de plebis commodis ab eo agerentur, ueluti inescandae inliciendaeque multitudinis causa fieri, ut minoribus perceptis maiora permitteret. 3 Denique ea fortuna Drusi fuit, ut malefacta collegarum quam quaeuis optime ab ipso cogitata senatus probaret magis, et honorem, qui ab eo deferebatur, sperneret, iniunas, quae ab illis intendebantur, aequo animo reciperet, et huius summae gloriae inuideret, illorum modicam ferret. [2,14] Tum conuersus Drusi animus, quando bene incepta male cedebant, ad dandam ciuitatem Italiae. Quod cum moliens reuertisset e foro, immensa illa et incondita, quae eum semper comitabatur, cinctus multitudine in area domus suae cultello percussus. qui adfixus lateri eius relictus est, intra paucas horas decessit. 2 Sed cum ultimum redderet spiritum, intuens circumstantium maerentiumque frequentiam, effudit uocem conuenientissimam conscientiae suae: "Ecquandone", inquit, "propinqui amicique, similem mei ciuem habebit res publica?". Hunc finem clarissimus iuuenis uitae habuit: cuius morum minime omittatur argumentum. 3 Cum aedificaret domum in Palatio in eo loco, ubi est quae quondam Ciceronis, mox Censorini fuit, nunc Statilii Sisennae est, promitteretque ei architectus, ita se eam aedificaturum, ut liber a conspectu immunisque ab omnibus arbitris esset neque quisquam in eam despicere posset, "Tu uero" inquit, "si quid in te artis est, ita compone domum meam, ut, quidquid agam, ab omnibus perspici possit". [2,15] Mors Drusi iam pridem tumescens bellum excitauit Italicum; quippe L- Caesare et P- Rutilio consulibus abhinc annos centum uiginti, uniuersa Italia, cum id malum ab Asculanis ortum esset (quippe Seruilium praetorem Fonteiumque legatum occiderant) ac deinde a Marsis exceptum in omnis penetrasset regiones, arma aduersus Romanos cepit. 2 Quorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima: petebant enim eam ciuitatem, cuius imperium armis tuebantur: per omnis annos atque omnia bella duplici numero se militum equitumque fungi neque in eius ciuitatis ius recipi, quae per eos in id ipsum peruenisset fastigium, per quod homines eiusdem et gentis et sanguinis ut externos alienosque fastidire posset. 3 Id bellum amplius trecenta milia iuuentutis Italicae abstulit. Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo bello Cn- Pompeius, Cn- Pompei Magni pater, C- Marius, de quo praediximus, L- Sulla anno ante praetura functus, Q- Metellus, Numidici filius, qui meritum cognomen Pii consecutus erat: 4 Quippe expulsum ciuitate a L- Saturnino tribuno plebis, quod solus in leges eius iurare noluerat, pietate sua, auctoritate senatus, consensu rei publicae restituit patrem. Nec triumphis honoribusque quam aut causa exilii aut exilio aut reditu clarior fuit Numidicus. [2,16] Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, Herius Asinius, Insteius Cato, C- Pontidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius, Papius Mutilus. 2 Neque ego uerecundia omestici sanguinis gloriae quidquam, dum uerum refero, subtraham: quippe multum Minatii Magii, ataui mei, Aeculanensis, tribuendum est memonae, qui nepos Decii Magii, Campanorum principis, celeberrimi et fidelissimi uiri, tantam hoc bello Romanis fidem praestitit, ut cum legione, quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul cum T- Didio caperet, Pompeios cum L- Sulla oppugnaret Compsamque occuparet: 3 cuius de uirtutibus cum alii, tum maxime dilucide Q- Hortensius in annalibus suis rettulit . Cuius illi pietati plenam populus Romanus gratiam rettulit ipsum uiritim ciuitate donando, duos filios eius creando praetores, cum seni adhuc crearentur. 4 Tam uaria atque atrox fortuna Italici belli fuit, ut per biennium continuum duo Rcmani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius, ab hostibus occiderentur, exercitus populi Romani multis in locis funderentur, utque ad saga iretur diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant atque appellarant Italicam. Paulatim deinde recipiendo in ciuitatem, qui arma aut non ceperant aut deposuerant maturius, uires refectae sunt, Pompeio Sullaque et Mano fluentem procumbentemque rem populi Romani restituentibus. [2,17] Finito ex maxima parte, nisi quae Nolani belli manebant reliquiae, Italico bello, quo quidem Romani uictis adflictisque ipsi exarmati quam integri uniuersis ciuitatem dare maluerunt, consulatum inierunt Q- Pompeius et L- Cornelius Sulla, uir qui neque ad finem uictoriae satis laudari neque post uictoriam abunde uituperan potest. 2 Hic natus familia nobili, sextus a Cornelio Rufino, qui bello Pyrrhi inter celeberrimos fuerat duces, cum familiae eius ciaritudo intermissa esset, diu ita se gessit, ut nullam petendi consulatum cogitationem habere uideretur: 3 deinde post praeturam inlustratus bello Italico et ante in Gallia legatione sub Mario, qua eminentissimos duces hostium fuderat, ex successu animum sumpsit petensque consulatum paene omnium ciuium suffragiis factus est; sed eum honorem undequinquagesimo aetatis suae anno adsecutus est. [2,18] Per ea tempora Mithridates, Ponticus rex. Vir neque silendus neque dicendus sine cura, bello acerrimus, uirtute eximius, aliquando fortuna, semper animo maximus, consiliis dux, miles manu, odio in Romanos Hannibal, occupata Asia necatisque in ea omnibus ciuibus Romanis, quos quidem eadem die 2 atque hora redditis ciuitatibus litteris ingenti cum pollicitatione praemiorum interimi iusserat, quo tempore neque fortitudine 3 aduersus Mithridatem neque fide in Romanos quisquam Rhodiis par fuit (horum fidem Mytilenaeorum perfidia inluminauit, qui M- Aquilium aliosque Mithridati uinctos tradiderunt, quibus libertas in unius Theophanis gratiam postea a Pompeio restituta est), cum terribilis Italiae quoque uideretur imminere, sorte obuenit Sullae Asia prouincia. 4 Is egressus urbe cum circa Nolam moraretur (quippe ea urbs pertinacissime arma retinebat exercituque Romano obsidebatur, uelut paeniteret eius fidei, quam omnium sanctissimam bello praestiterat Punico), 5 Sulpicius tribunus plebis, disertus, acer, opibus gratia amicitiis uigore ingenii atque animi celeberrimus, cum antea rectissima uoluntate apud populum maximam quaesisset dignitatem quasi pigeret eum uirtutum suarum et bene consulta ei male cederent, 6 subito prauus et praeceps se C- Mano post septuagesimum annum omnia imperia et omnis prouincias concupiscenti addixit legemque ad populum tulit, qua Sullae imperium abrogaretur, C- Mario bellum decerneretur Mithridaticums aliasque leges perniciosas et exitiabiles neque tolerandas liberae ciuitati tulit. Quin etiam Q- Pompei consulis filium eundemque Sullae generum per emissarios factionis suae interfecit. [2,19] Tum Sulla contracto exercitu ad urbem rediit eamque armis occupauit, duodecim auctores nouarum pessimarumque rerum, inter quos Manum cum filio et P- Sulpicio, urbe exturbauit ac lege lata exules fecit. Sulpicium etiam adsecuti equites in Laurentinis paludibus iugulauere, caputque eius erectum et ostentatum pro rostris uelut omen imminentis proscriptionis fuit. 2 Marius post sextum consulatum annumque septuagesimum nudus ac limo obrutus, oculis tantummodo ac naribus eminentibus, extractus arundineto circa paludem Maricae, in quam se fugiens consectantis Sullae equites abdiderat, iniedo in collum loro in carcerem Minturnensium iussu duumuiri perductus est. 3 Ad quem interficiendum missus cum gladio seruus publicus natione Germanus, qui forte ab imperatore eo bello Cimbrico captus erat, ut agnouit Marium, magno eiulatu expromens indignationem casus tanti uiri abiecto gladio profugit e carcere. 4 Tum ciues, ab hoste misereri paulo ante principis uiri docti, instructum eum uiatico conlataque ueste in nauem imposuerunt. At ille adsecutus circa insulam Aenariam filium cursum in Africam direut inopemque uitam in tugurio ruinarum Carthaginiensium tolerauit, cum Marius aspiciens Carthaginem, illa intuens Marium, alter alten possent esse solacio. [2,20] Hoc anno primum sanguine consulis Romani militis imbutae manus sunt; quippe Q- Pompeius, collega Sullae, ab exercitu Cn- Pompei proconsulis seditione, sed quam dux creauerat, interfectus est. 2 Non erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior. Itaque cum ita ciuitas Italiae data esset, ut in octo tribus contribuerentur noui ciues ne potentia eorum et multitudo ueterum ciuium dignitatem frangeret plusque possent recepti in beneficium quam auctores benefici, Cinna in omnibus tribubus eos se distributurum pollicitus est: quo nomine ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciuerat. 3 E qua pulsus collegae optimatiumque uiribus cum in Campaniam tenderet, ex auctoritate senatus consulatus ei abrogatus est suffectusque in eius locum L- Cornelius Merula flamen dialis. Haec iniuri homine quam exemplo dignior fuit. 4 Tum Cinna corruptis primo centurionibus ac tribunis, mox etiam spe largitionis militibus, ab eo exercitu, qui circa Nolam erat, recepius est. Is cum uniuersus in uerba eius iurasset, retinens insignia consulatus patriae bellum intulit. fretus ingenti numero nouorum ciuiuum, e quorum delectu trecentas amplius cohortes conscripserat ac triginta legionum instar impleuerat. 5 Opus erat partibus auctoritate, cuius augendae gratia C- Marium cum filio de exilio reuocauit quique cum iis pulsi erant. [2,21] Dum bellum autem infert patriae Cinna, Cn- Pompeius, Magni pater, cuius praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum. ut praescripsimus, usa erat res publica quique Asculum ceperat, circa quam urbem, cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi forent, quinque et septuaginta milia ciuium Romanorum. Amplius sexaginta Italicorum una die conflixerant, 2 frustratus spe continuandi consulatus ita se dubium mediumque partibus praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret temporibusque insidiari uideretur, et huc atque illuc, unde spes maior adfulsisset potentiae, sese exercitumque deflecteret. 3 Sed ad ultimum magno atrocique proelia cum Cinna conflixit: cuius commissi patratique sub ipsis moenibus focisque urbis Romanae pugnantibus spectantibusque quam fuerit euentus exitiabilis, uix uerbis exprimi potest. 4 Post hoc cum utrumque exercitum uelut parum beIlo exhaustum laceraret pestilentia. Cn- Pompeius decessit. Cuius interitus uoluptas amissorum aut gladio aut morba ciuium paene damna repensata est. populusque Romanus quam uiuo iracundiam debuerat, in corpus mortui contulit. 5 Seu duae seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus eius nominis ante annos fere centum sexaginta septem Q- Pompeius cum Cn- Seruilio consul fuit. 6 Cinna et Marius haud incruentis utrimque certaminibus editis urbem occupauerunt, sed prior ingressus Cinna de recipiendo Mario legem tulit. [2,22] Mox C- Marius pestifero ciuibus suis reditu intrauit moenia. Nihil illa uictoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana esset secuta: neque licentia gladiorum in mediocris saeuitum. sed excelsissimi quoque atque eminentissimi ciuitatis uiri uariis suppliciorum generibus adfecti. 2 In iis consul Octauius, uir lenissimi animi, iussu Cinnae interfectus est. Merula autem, qui se sub aduentum Cinnae consulatu abdicauerat, incisis uenis superfusoque altaribus sanguine, quos saepe pro salute rei publicae flamen dialis precatus erat deos, eos in execrationem Cinnae partiumque eius tum precatus optime de re publica meritum spiritum reddidit. 3 M- Antonius, princeps ciuitatis atque eloquentiae, gladiis militum, quos ipsos facundia sua moratus erat, iussu Marii Cinnaeque confossus est. Q- Catulus, et aliarum uirtutum et belli Cunbrici gloria, 4 quae illi eum Mario communis fuerat. celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se loco nuper calce harenaque perpolito inlatoque igni, qui uim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo mortem magis uoto quam arbitria inimicorum obiit. 5 Omnia erant praecipitia in re publica. nec tamen adhuc quisquam inueniebatur, qui bona ciuis Romani aut donare auderet aut petere sustineret. Postea id quoque accessit, ut saeuitiae causam auaritia praeberet et modus culpae ex pecuniae modo constitueretur et qui fuisset locuples, fieret is nocens, suique quisque periculi merces foret, nec quidquam uideretur turpe, quod esset quaestuosum. [2,23] Secundum deinde consulatum Cinna et septimum Marius in priorum dedecus iniit, cuius initio morbo oppressus decessit, uir in bello hostibus, in otio ciuibus infestissimus quietisque impatientissimus. 2 In huius locum suffectus Valerius Flaccus, turpissimae legis auctor, qua creditoribus quadrantem solui iusserat, cuius facti merita eum poena intra biennium consecuta est. 3 Dominante in Italia Cinna maior pars nobilitatis ad Sullam in Achaiam ac deinde post in Asiam perfugit. Sulla interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas Boeotiamque et Macedoniam ita dimicauit, ut et Athenas reciperet et plurimo circa multiplicis Piraei portus munitiones labore expleto amplius ducenta milia hostium interficeret nec minus multa caperet. 4 Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum ueri uetustatisque ignarus est: adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper et in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani Attica fieri praedicarent. 5 Ceterum tum oppressi Mithridatis armis homines miserrimae conditionis cum ab inimicis tenereatur, oppugnabantur ab amicis et animos extra moenia, corpora necessitati seruientes intra muros habebant. 6 Transgressus deinde in Asiam Sulla parentem ad omnia supplicemque Mithridatem inuenit, quem multatum pecunia ac parte nauium Asia omnibusque allis prouinciis, quas armis occupauerat, decedere coegit, captiuos recepit, in perfugas noxiosque animaduertit, paternis, id est Pontici finibus contentum esse iussit. [2,24] C- Flauius Fimbria, qui praefectus equitum ante aduentum Sullae Valerium Flaccum consularem uirum interfecerat exercituque occupato imperator appellatus forti Mithridatem pepulerat proelio, sub aduentu Sullae se ipse interemit, adulescens, quae pessime ausus erat, fortiter executus. 2 Eodem anno P- Laenas tribunus plebis Sex. Lucilium, qui priore anno tribunus plebis fuerat, saxo Tarpeio deiecit, et cum collegae eius, quibus diem dixerat, metu ad Sullam profugissent, aqua ignique iis interdixit. 3 Tum Sulla compositis transmarinis rebus, cum ad eum primum omnium Romanorum legati Parthonun uenissent, et in iis quidam magi ex notis corporis respondissent caelestem eius uitam et memoriam futuram, reuectus in Italiam haud plura quam triginta armatorum milia aduersum ducenta amplius hostium exposuit Brundusii. 4 Vix quidquam in Sullae operibus clarius duxerim, quam quod cum per triennium Cinnanae Marianaeque partes Italiam obsiderent, neque inlaturum se bellum iis dissimulauit nec quod erat in manibus omisit, existimauitque ante frangendum hostem quam ulciscendum ciuem, repulsoque externo metu, ubi quod alienum esset uicisset, superaret quod erat domesticum. 5 Ante aduentum L- Sullae Cinna seditione orta ab exercitu interemptus est, uir dignior, qui arbitrio uictorum moreretur quam iracundia militum. De quo uere dici potest, ausum esse eum quae nemo auderet bonus, perfecisse quae a nullo nisi fortissimo perfici possent, et fuisse eum in consultando temerarium, in exequendo uirum. Carbo nullo suffecto collega solus toto anno consul fuit. [2,25] Putares Sullam uenisse in Italiam non belli uindicem, sed pacis auctorem; anta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum, agrorum, hominum, urbium perduxit in Campaniam temptauitque iustis legibus et aequis conditionibus bellum componere; sed iis, quibus et res pessima et immodica cupiditas erat, non poterat pax placere. 2 Crescebat interim in dies Sullae exercitus confluentibus ad eum optimo quoque et sanissimo. Felici deinde circa Capuam euentu Scipionem Norbanumque consules superat, quorum Norbanus acie uictus, Scipio ab exercitu suo desertus ac proditus inuiolatus a Sulla dimissus est. 3 Adeo enim Sulla dissimilis fuit bellator ac uictor, ut dum uincit, mitis ac iustissimo lenior, post uictoriam audito fuerit crudelior. Nam et consulem, ut praediximus, exarmatum Quintumque Sertorium, pro quanti mox belli facem, et multos alios, potitus eorum, dimisit incolumes, credo ut in eodem homine duplicis ac diuersissimi animi conspiceretur exemplum.4 Post uictoriam ­ namque ascendens montem Tifata cum C- Norbano concurrerat ­ Sulla gratis Dianae, cuius numini regio illa sacrata est, soluit; aquas salubritate medendisque corporibus nobiles agrosque omnis addixit deae. Huius gratae religionis memoriam et inscriptio templi adfixa posti hodieque et tabula testatur aerea intra aedem. [2,26] Deinde consules Carbo tertium et C- Marius, septiens consulis filius, annos natus sex et uiginti, uir animi magis quam aeui paterni, multa fortiterque molitus neque usquam inferior nomine suo. Is apud Sacriportum pulsus a Sulla acie Praeneste, quod ante natura munitum praesidiis firmauerat, se exercitumque contulit. 2 Ne quid usquam malis publicis deesset, in qua ciuitate semper uirtutibus certatum erat, certabatur sceleribus, optimusque sibi uidebatur, qui fuerat pessimus. Quippe dum ad Sacriportum dimicatur, Damasippus praetor Domitium consularem, Scaeuolam Mucium, pontificem maximum et diuini humanique iuris auctorem celeberrimum, et C- Carbonem praetorium, consulis fratrem, et Antistium aedilicium uelut fauentis Sullae partibus in curia Hostilia trucidauit. 3 Non perdat nobilissimi facti gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor Antistii quae iugulato, ut praediximus, uiro gladio se ipsa transfixit. Quantum huius gloriae famaeque accessit nunc uirtute feminae! nec propria latet. [2,27] At Pontius Telesinus, dux Samnitium, uir domi bellique fortissimus penitusque Romano nomini infestissimus, contractis circiter quadraginta milibus fortissimae pertinacissimaeque in retinendis armis iuuentutis, Carbone ac Mario consulibus abhinc annos centum et nouem Kal- Nouembribus ita ad portam Collinam cum Sulla dimicauit, ut ad summum discrimen et eum et rem publicam perduceret, 2 quae non maius periculum adiit Hannibalis intra tertium miliarium castra conspicata, quam eo die, quo circumuolans ordines exercitus sui Telesinus dictitansque adesse Romanis ultimum diem uociferabatur eruendam delendamque urbem, adiiciens numquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi silua, in quam refugere solerent, esset excisa. 3 Post primam demum horam noctis et Romana acies respirauit et hostium cessit. Telesinus postera die semianimis repertus est, uictoris magis quam morientis uultum praeferens, cuius abscisum caput ferro figi gestarigue circa Praeneste Sulla iussit. 4 Tum demum desperatis rebus suis C- Marius adulescens per cuniculos, qui miro opere fabricati in diuersas agrorum partis ferebant, conatus erumpere, cum foramine e terra emersisset, a dispositis in id ipsum interemptus est. 5 Sunt qui sua manu, sunt qui concurrentem mutuis ictibus cum minore fratre Telesini una, obsesso et erumpente occubuisse prodiderint. Utcumque cecidit, hodieque tanta patris imagine non obscuratur eius memoria. De quo iuuene quid existimauerit Sulla, in promptu est; occiso enim demum eo Felicis nomen adsumpsit, quod quidem usurpasset iustissime, si eundem et uincendi et uiuendi finem habuisset. 6 Oppugnationi autem Praenestis ac Marii praefuerat Ofella Lucretius, qui cum ante Marianarum fuisset partium praetor, ad Sullam transfugerat. Felicitatem diei, quo Samnitium Telesinique pulsus est exercitus, Sulla perpetua ludorum circensium honorauit memoria, qui sub eius nomine Sullanae Victoriae celebrantur. [2,28] Paulo ante quam Sulla ad Sacriportum dimicaret, magnificis proeliis partium eius uiri hostium exercitum fuderant, duo Seruiii apud Clusium, Metellus Pius apud Fauentiam, N- Lucullus circa Fidentiam. 2 Videbantur finita belli ciuilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt. Quippe dictator creatus (cuius honoris usurpatio per annos centum et uiginti intermissa; nam proximus post annum quam Hannibal Italia excesserat, uti adpareat populum Romanum usum dictatoris haud metu desiderasse tali quo timuisset potestatem) imperio, quo priores ad uindicandam maximis periculis rem publicam olim usi erant, eo in inmodicae crudelitatis licentiam usus est.3 Primus ille, et utinam ultimus, exemplum proscriptionis inuenit, ut in qua ciuitate petularitis conuicii iudicium histrioni ex albo redditur, in ea iugulati ciuis Romani publice constitueretur auctoramentum, plurimumque haberet, qui plurimos interemisset, neque occisi hostis quam ciuis uberius foret praemium Geretque quisque merces mortis suae.4 Nec tantum in eos, qui contra arma tulerant, sed in multos insontis saeuitum. Adiectum etiam, ut bona proscriptorum uenirent exclusique paternis opibus liberi etiam petendorum honorum iure prohiberentur simulque, quod indignissimum est, senatorum filii et onera ordinis sustinerent et iura perderent. [2,29] Sub aduentum in Italiam L- Sullae Cn- Pompeius, eius Cn- Pompei filius, quem magnificentissimas res in consulatu gessisse bello Marsico praediximus, tris et uiginti annos natus, abhinc annos centum et tredecim priuatis ut opibus, ita consiliis magna ausus magnificeque conata executus, ad uindicandam restituendamque dignitatem patriae firmum ex agro Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus erat, contraxit exercitum: 2 cuius uiri magnitudo multorum uoluminum instar exigit, sed operis modus paucis eum narrari iubet. Fuit hic genitus matre Lucilia stirpis senatoriae, forma excellens, non ea, qua flos commendatur aetatis, sed ea dignitate constantiaque, quae in illam conueniens amplitudinem fortunamque eum ad ultimum uitae comitata est diem; innocentia eximius, sanctitate praecipuus, 3 eloquentia medius, potentiae, quae honoris causa ad eum deferretur, non ui ab eo occuparetur, cupidissimus, dux bello peritissimus, ciuis in toga, nisi ubi uereretur ne quem haberet pacem, modestissimus, amicitiarum tenax, in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, in accipienda satisfactione facillimus, potentia sua numquam aut raro ad impotentiam usus,4 paene omnium uitiorum expers, nisi numeraretur inter maxima in ciuitate libera dominaque gentium indignari, cum omnes ciues iure haberet pares, quemquam aequalem dignitate conspicere. 5 Hic a toga uirili adsuetus commilitio prudentissimi ducis, parentis sui, bonum et capax recta discendi ingenium singulari rerum militarium prudentia excoluerat, ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompeius timeretur ualidius. [2,30] Tum M- Perpenna praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam animi, Sertorium inter cenam Oscae interemit Romanisque certam uictoriam, partibus suis excidium, sibi turpissimam mortem pessimo auctorauit facinore. Metellus et Pompeius ex Hispaniis triumphauerunt; 2 sed Pompeius, hoc quoque triumpho adhuc eques Romanus, ante diem quam consulatum iniret, curru urbem inuectus est. 3 Quem uirum quis non miretur per tot extraordinaria imperia in summum fastigium euectum iniquo tulisse animo, C- Caesaris absentis in altero consulatu petendo senatum populumque Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et inuidiam rerum non ad causam, sed ad uoluntatem personasque dirigere. 4 Hoc consulatu Pompeius tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine re reliquerat. 5 Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, quattuor et sexaginta fugitiui e ludo gladiatorio Capua profugientes duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuuium montem petiere, mox crescente in dies multitudine grauibus uariisque casibus adfecere Italiam. 6 Quorum numerus in tantum aduleuit, ut qua, ultima dimica.uere acie, nonaginta milia hominum se Romano exercitui opposuerint. Huius patrati gloria penes M- Crassum fuit, mox rei publicae omnium consensu principem. [2,31] Conuerterat Cn- Pompei persona totum in se terrarum orbem et per omnia maior ciui habebatur. Qui cum consul perquam laudabiliter iurasset se in nullam prouinciam ex eo magistratu iturum idque seruasset, 2 post biennium A. Gabinius tribunus legem tulit, ut cum belli more, non latrociniorum, orbem classibus iam, non furtiuis expeditionibus piratae terrerent quasdamque etiam Italiae urbes diripuissent, Cn- Pompeius ad eos opprimendos mitteretur essetque ei imperium aequum in omnibus prouinciis cum proconsulibus usque ad quinquagesimum miliarium a mari. Quo scito paene totius terrarum orbis imperium uni uiro deferebatur; 3 sed tamen idem hoc ante septennium in M- Antonii praetura decretum erat. 4 Sed interdum persona ut exemplo nocet, ita inuidiam auget aut leuat: in Antonio homines aequo animo passi erant; raro enim inuidetur eorum honoribus, quorum uis non timetur: contra in iis homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri aut retenturi uidentur et modum in uoluntate habent. Dissuadebant optimates, sed consilia impetu uicta sunt. [2,32] Digna est memoria Q- Catuli cum auctoritas tum uerecundia. Qui cum dissuadens legem in contione dixisset esse quidem praeclarum uirum Cn- Pompeium, sed nimium iam liberae rei publicae neque omnia in uno reponenda adiecissetque: "si quid huic acciderit, quem in eius locum substituetis?" subclamauit uniuersa contio: "te, Q- Catule". Tum ille uictus consensu omnium et tam honorifico ciuitatis testimonio e contione discessit '. 2 Hic hominis uerecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius, quod non ultra contendit, plebis, quod dissuadentem et aduersarium uoluntatis suae uero testimonio fraudare noluit. 3 Per idem tempus Cotta iudicandi munus, quod C- Gracchus ereptum senatui ad. equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter in utrumque ordinem partitus est; Oto Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit. 4 At Cn- Pompeius multis et praeclaris uiris in id bellum adsumptis discriptoque paene in omnis recessus maris praesidio nauium, breui inexsuperabili manu terrarum orbem liberauit praedonesque saepe multis iam aliis locis uictos circa Ciliciam classe adgressus fudit ac fugauit; et quo maturius bellum tam late diffusum conficeret, 5 reliquias eorum contractas in urbibus remotoque mari loco in certa sede constituit. 6 Sunt qui hoc carpant, sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum auctorem faceret; data enim facultate sine rapto uiuendi rapinis arcuit. [2,33] Cum esset in fine bellum piraticum et L- Lucullus, qui ante septem annos ex consulatu sortitus Asiam Mithridati oppositus erat magnasque et memorabiles res ibi gesserat, Mithridatem saepe multis locis fuderat, egregia Cyzicum liberarat uictoria, Tigranem, regum maximum, in Armenia uicerat ultimamque bello manum paene magis noluerat imponere quam non potuerat, quia alioqui per omnia laudabilis et bello paene inuictus pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc administraret, Manilius tribunus plebis, semper uenalis et alienae minister potentiae, legem tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn- Pompeium administraretur. 2 Accepta ea magnisque certatum inter imperatores iurgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem obiiceret imperii neuterque ab altero quod arguebat mentitus argui posset. 3 Nam neque Pompeius, ut primum ad rem publicam adgressus est, quemquam omnino parem tulit, et in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat (neque eo uiro quisquam aut alia omnia minus aut gloriam magis concupiit, in adpetendis honoribus inmodicus, in gerendis uerecundissimus, ut qui eos ut libentissime iniret, ita finiret aequo animo, et quod cupisset, arbitrio suo sumeret, alieno deponeret) 4 et Lucullus, summus alioqui uir, profusae huius in aedificiis conuictibusque et apparatibus luxuriae primus auctor fuit, quem ob iniectas moles mari et receptum suffossis montibus in terras mare haud infacete Magnus Pompeius Xerxen togatum uocare adsueuerat. [2,34] Per id tempus a Q- Metello Creta insula, in populi Romani potestatem redacta est, quae ducibus Panare et Lasthene quattuor et uiginti milibus iuuenum coactis, uelocitate pernicibus, armorum laborumque patientissimis, sagittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos exercitus fatigauerat. 2 Ne ab huius quidem usura gloriae temperauit animum Cn- Pompeius, quin uictoriae partem conaretur uindicare. Sed et Luculli et Metelli triumphum cum ipsorum singularis uirtus, tum etiam inuidia Pompei apud optimum quemque fecit fauorabilem. 3 Per haec tempora M- Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, uir nouitatis nobilissimae et ut uita clarus, ita ingenio maximus, quique effecit, ne quorum arma uiceramus, eorum ingenio uinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis uirorum coniurationem singulari uirtute, constantia, uigilia curaque aperuit. 4 Catilina metu consularis imperi urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum Cethegusque et alii clari nominis uiri auctore senatu, iussu consulis in carcere necati sunt. [2,35] Ille senatus dies, quo haec acta sunt, uirtutem M- Catonis iam multis in rebus conspicuam atque praenitentem in altissimo culmine locauit. 2 Hic genitus proauo M- Catone, principe illo familiae Porciae, homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam hominibus propior, qui numquam recte fecit, ut facere uideretur, sed quia aliter facere non potuerat, cuique id solum uisum est rationem habere, quod haberet iustitiam, omnibus humanis uitiis immunis semper fortunam in sua potestate habuit . 3 Hic tribunus plebis designatus et adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent, ut per municipia Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam, tanta ui animi atque ingenii inuectus est in coniurationem, eo ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam fecit, 4 sic impendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione status publici pericula exposuit, ita consulis uirtutem amplificauit, ut uniuersus senatus in eius sententiam transiret animaduertendumque in eos, quos praediximus, censeret maiorque pars ordinis eius Ciceronem prosequerentur domum. 5 At Catilina non segnius conata obiit, quam sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime dimicans quem spiritum supplicio debuerat, proelio reddidit. [2,36] Consulatui Ciceronis non mediocre adiecit decus natus eo anno diuus Augustus abhinc annos LXXXII, omnibus omnium gentium uiris magnitudine sua inducturus caliginem. 2 Iam paene superuacaneum uideri potest eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim ignorat diremptos gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronem, Hortensium, anteque Crassum, Cottam, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Caelium, Caluum et proximum Ciceroni Caesarem eorumque uelut alumnos Coruinum ac Pollionem Asinium, aemulumque Thucydidis Sallustium, auctoresque carminum Varronem ac Lucretium neque ullo in suscepto carminis sui opere minorem Catullum. 3 Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum enumeratio, inter quae maxime nostri aeui eminent princeps carminum Vergilius Rabiriusque et consecutus Sallustium Liuius Tibullusque et Naso, perfectissimi in forma operis sui; nam uiuorum ut magna admiratio, ita censura diffcilis est. [2,37] Dum haec in urbe Italiaque geruntur, Cn- Pompeius memorabile aduersus Mithridaten, qui post Luculli profectionem magnas noui exercitus uiris reparauerat, bellum gessit. 2 At rex fusus fugatusque et omnibus exutus copiis Armeniam Tigranemque socer generum petiit, regem eius temporis, nisi qua Luculli armis erat infractus, potentissimum. 3 Simul itaque duos persecutus Pompeius intrauit Armeniam. Prior filius Tigranis, sed discors patri, peruenit ad Pompeium; 4 mox ipse supplex et praesens se regnumque dicioni eius permisit, praefatus neminem alium neque Romanum neque ullius gentis uirum futurum fuisse, cuius se societati commissurus foret, quam Cn- Pompeium; proin omnem sibi uel aduersam uel secundam, cuius auctor ille esset, fortunam tolerabilem futuram: non esse turpe ab eo uinci, quem uincere esset nefas, neque inhoneste aliquem summitti huic, quem fortuna super omnis extulisset. 5 Seruatus regi honos imperii, sed multato ingenti pecunia, quae omnis, sicuti Pompeio moris erat, redacta in quaestoris potestatem ac publicis descripta litteris. Syria aliaeque, quas occupauerat, prouinciae ereptae, et aliae restitutae populo Romano, aliae tum primum in eius potestatem redactae, ut Syria, quae tum primum facta est stipendiaria. Finis imperii regii terminatus Armenia. [2,38] Haud absurdum uidetur propositi operis regulae paucis percurrere, quae cuiusque ductu gens ac natio redacta in formulam prouinciae stipendiaria facta sit, ut quae partibus notauimus, facilius simul uniuersa conspici possint . 2 Primus in Siciliam traiecit exercitum consul Claudius, sed prouinciam eam post annos ferme duos et quinquaginta captis Syracusis fecit Marcellus Claudius. Primus Africam Regulus nono ferme anno primi Punici belli aggressus est; sed post centum et nouem annos P- Scipio Aemilianus eruta Carthagine abhinc annos centum septuaginta tris Africam in formulam redegit prouinciae. Sardinia inter primum et secundum bellum Punicum ductu T- Manlii consulis certum recepit imperi iugum. 3 Immane bellicae ciuitatis argumentum, quod semel sub regibus, iterum hoc T- Manlio consule, tertio Augusto principe certae pacis argumentum Ianus geminus clausus dedit. 4 In Hispaniam primi omnium duxere exercitus Cn- et P- Scipiones initio secundi belli Punici abhinc annos ducentos quinquaginta; inde uarie possessa et saepe amissa partibus, uniuersa ductu Augusti facta stipendiaria est. 5 Macedoniam Paulus, Mummius Achaiam, Fuluius Nobilior subegit Aetoliam, Asiam L- Scipio, Africani frater, eripuit Antiocho, sed beneficio senatus populique Romani mox ab Attalis possessam regibus M- Perpenna capto Aristonico fecit tributariam. Cyprus deuicta nullius adsignanda gloriae est; 6 quippe senatus consulto, ministerio Catonis, regis morte, quam ille conscientia acciuerat, facta prouincia est. Creta Metelli ductu longissimae libertatis fine multata est. Syria Pontusque Cn- Pompei uirtutis monumenta sunt. [2,39] Gallias primum a Domitio Fabioque, nepote Pauli, qui Allobrogicus uocatus est, intratas cum exercitu, magna mox clade nostra, saepe et adfectauimus et omisimus. Sed fulgentissimum C- Caesaris opus in his conspicitur; quippe eius ductu auspiciisque infractae paene idem, quod totus terrarum orbis, in aerarium conferunt stipendium. 2 Ab eodem facta - - - Numidicus. Ciliciam perdomuit Isauricus et post bellum Antiochinum Vulso Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testamento Nicomedis relicta hereditaria. Diuus Augustus praeter Hispanias aliasque gentis, quarum titulis forum eius praenitet, paene idem facta Aegypto stipendiaria, quantum pater eius Galliis, in aerarium reditus contulit. 3 At Ti- Caesar quam certam Hispanis parendi confessionem extorserat parens, Illyriis Delmatisque extorsit. Raetiam autem et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos nouas imperio nostro subiunxit prouincias. Ut has armis, ita auctorita.te Cappadociam populo Romano fecit stipendairiam. Sed reuertamur ad ordinem. [2,40] Secuta deinde Cn- Pompei militia, gloriae laborisne maioris incertum est. Penetratae cum uictoria Media, Albania, Hiberia; deinde flexum agmen ad eas nationes, quae dextra atque intima Ponti incolunt, Colchos Heniochosque et Achaeos, et oppressus auspiciis Pompei, insidiis filii Pharnacis Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum praeter Parthicos. 2 Tum uictor omnium quas adierat gentium Pompeius suoque et ciuium uoto maior et per omnia fortunam hominis egressus reuertit in Italiam. Cuius reditum fauorabilem opinio fecerat; quippe plerique non sine exercitu uenturum in urbem adfirmarunt et libertati publicae statuturum arbitrio suo modum. 3 Quo magis hoc homines timuerant, eo gratior ciuilis tanti imperatoris reditus fuit: omni quippe Brundusii dimisso exercitu nihil praeter nomen imperatoris retinens cum priuato comitatu, quem semper illi astare moris fuit, in urbem rediit magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit triumphum longeque maiorem omni ante se inlata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo, ex manubiis intulit. 4 Absente Cn- Pompeio T- Ampius et T- Labienus tribuni plebis legem tulerant, ut is ludis circensibus corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem praetexta coronaque aurea. Id ille non plus quam semel, et hoc sane nimium fuit, usurpare sustinuit. Huius uiri fastigium tantis auctibus fortuna extulit, ut primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot partes terrarum orbis sunt, totidem faceret monumenta uictoriae suae. Numquam eminentia inuidia carent. 5 Itaque et Lucullus et Metellus Creticus memor tamen acceptae iniuriae, non iniuste querens (quippe ornamentum triumphi eius captiuos duces Pompeius subduxerat) et cum iis pars optimatium refragabatur, ne aut promissa ciuitatibus a Pompeio aut bene meritis praemia ad arbitrium eius persoluerentur. [2,41] Secutus deinde est consulatus C- Caesaris, qui scribenti manum iniicit et quamlibet festinantem in se morari cogit. Hic nobilissima Iuliorum genitus familia et, quod inter omnis antiquitatis studiosos constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium ciuium excellentissimus, uigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem euectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro, sed sobrio neque iracundo simillimus, 2 qui denique semper et cibo et sommo in uitam, non in uoluptatem uteretur, cum fuisset C- Mario sanguine coniunctissimus atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret nullo metu compelli potuit, cum M- Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam, habuissetque fere duodeuiginti annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est, magis ministris Sullae adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus eum ad necem mutata ueste dissimilemque fortunae suae indutus habitum nocte urbe elapsus est. 3 Idem postea admodum iuuenis, cum a piratis captus esset, ita se per omne spatium, quo ab iis retentus est, apud eos gessit, ut pariter iis terrori uenerationique esset, neque umquam aut nocte aut die (cur enim quod uel maximum est, si narrari uerbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut discingeretur, in hoc scilicet, ne si quando aliquid ex solito uariaret, suspectus iis, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret. [2,42] Longum est narrare, quid et quotiens ausus sit, quanto opere conata eius qui obtinebat Asiam magistratus populi Romani metu suo destituerit. Illud referatur documentum tanti mox euasuri uiri: 2 quae nox eam diem secuta est, qua publica ciuitatium pecunia redemptus est, ita tamen, ut cogeret ante obsides a piratis ciuitatibus dari, et priuatus et contracta classe tumultuaria inuectus in eum locum, in quo ipsi praedones erant, partem classis fugauit, partem mersit, aliquot nauis multosque mortalis cepit; laetusque nocturnae expeditionis triumpho ad suos reuectus est, 3 mandatisque custodiae quos ceperat, in Bithyniam perrexit ad proconsulem Iuncum (idem enim Asiam eamque obtinebat) petens, ut auctor fieret sumendi de captiuis supplicii: quod (cum) ille se facturum negasset uenditurumque captiuos dixisset (quippe sequebatur inuidia inertiam), incredibili celeritate reuectus ad mare, priusquam de ea re ulli proconsulis redderentur epistulae, omnes, quos ceperat, suffixit cruci. [2,43] Idem mox ad sacerdotium ineundum (quippe absens pontifex factus erat in Cottae consularis locum, cum paene puer a Mario Cinnaque flamen dialis creatus uictoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id sacerdotium) festinans in Italiam, ne conspiceretur a praedonibus omnia tunc obtinentibus maria et merito iam infestis sibi, quattuor scalmorum nauem una cum duobus amicis decemque seruis ingressus effusissimum Adriatici maris traiecit sinum. 2 Quo quidem in cursu conspectis, ut putabat, piratarum nauibus cum exuisset uestem alligas setque pugionem ad femur alterutri se fortunae parans, mox intellexit frustratum esse uisum suum arborumque ex longinquo ordinem antemnarum praebuisse imaginem. 3 Reliqua eius acta in urbe, nobilissima Cn- Dola bellae accusatio et maior ciuitatis in ea fauor, quam reis praestari solet, contentionesque ciuiles cum Q- Catulo atque aliis eminentissimis uiris celeberrimae, et ante praeturam uictus in maximi pontificatus petitione Q- Catulus, omnium confessione senatus princeps, 4 et restituta in aedilitate 4 aduersante quidem nobilitate monumenta C- Marii, simulque reuocati ad ius dignitatis proscriptorum liberi, et praetura quaesturaque mirabili uirtute atque industria obita in Hispania (cum esset quaestor sub Vetere Antistio, auo huius Veteris consularis atque pontificis, duorum consularium et sacerdotum patris, uiri in tantum boni, in quantum humana simplicitas intellegi potest) quo notiora sunt, minus egent stilo. [2,44] Hoc igitur consule inter eum et Cn- Pompeium et M- Crassum inita potentiae societas, quae urbi orbique terrarum nec minus diuerso cuique tempore ipsis exitiabilis fuit. Hoc consilium sequendi Pompeius causam habuerat, 2 ut tandem acta in transmarinis prouinciis, quibus, ut praediximus, multi obtrectabant, per Caesarem confirma rentur consulem, Caesar autem, quod animaduertebat se cedendo Pompei gloriae aucturum suam et inuidia communis potentiae in illum relegata confirmaturum uires suas, Crassus, ut quem principatum solus adsequi non poterat, auctoritate Pompei, uiribus teneret Caesaris, 3 adfinitas etiam inter Caesarem Pompeiumque contracta nupt¸s, quippe Iuliam, filiam C- Caesaris, Cn- Magnus duxit uxorem. 4 In hoc consulatu Caesar legem tulit, ut ager Campanus plebei diuideretur, suasore legis Pompeio. Ita circiter uiginti milia ciuium eo deducta et ius urbis restitutum post annos circiter centum quinquaginta duos quam bello Punico ab Romanis Capua in formam praefecturae redacta erat. 5 Bibulus, collega Caesaris, cum actiones eius magis uellet impedire quam posset, maiore parte anni domi se tenuit. Quo facto dum augere uult inuidiam collegae, auxit potentiam. Tum Caesari decretae in quinquennium Galliae. [2,45] Per idem tempus P- Clodius, homo nobilis, disertus, audax, quique neque dicendi neque faciendi ullum nisi quem uellet nosset modum, malorum propositorum executor acerrimus, infamis etiam sororis stupro et actus incesti reus ob initum inter religiosissima populi Romani sacra adulterium, cum graues inimicitias cum M- Cicerone exerceret (quid enim inter tam dissimiles amicum esse poterat?) et a patribus ad plebem transisset, legem in tribunatu tulit, qui ciuem Romanum indemnatum interemisset, ei aqua et igni interdiceretur: cuius uerbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebatur. 2 Ita uir optime meritus de re publica conseruatae patriae pretium calamitatem exil¸ tulit. Non caruerunt suspicione oppressi Ciceronis Caesar et Pompeius. Hoc sibi contraxisse uidebatur Cicero, quod inter uiginti uiros diuidendo agro Campano esse noluisset. 3 Idem intra biennium sera Cn- Pompei cura, uerum ut coepit intenta, uotisque Italiae ac decretis senatus, uirtute atque actione Annii Milonis tribuni plebis dignitati patriaeque restitutus est. Neque post Numidici exilium aut reditum quisquam aut expulsus inuidiosius aut receptus est laetius. Cuius domus quam infeste a Clodio disiecta erat, tam speciose a senatu restituta est. 4 Idem P- Clodius in tribunatu sub honorificentissimo ministerii titulo M- Catonem a re publica relegauit: quippe legem tulit, ut is quaestor cum iure praetorio, adiecto etiam quaestore, mitteretur in insulam Cyprum ad spoliandum regno Ptolemaeum, omnibus morum uitiis eam contumeliam meritu. 5 Sed ille sub aduentum Catonis uitae suae uim intulit. Unde pecuniam longe sperata maiorem Cato Romam retulit. Cuius integritatem laudari nefas est, insolentia paene argui potest, quod una cum consulibus ac senatu effusa ciuitate obuiam, cum per Tiberim subiret nauibus, non ante iis egressus est, quam ad eum locum peruenit, ubi erat exponenda pecunia. [2,46] Cum deinde inmanis res uix multis uoluminibus explicandas C- Caesar in Gallia gereret nec contentus plurimis ac felicissimis uictoriis innumerabilibusque caesis et captis hostium milibus etiam in Britanniam traiecisset exercitum, alterum paene imperio nostro ac suo quaerens orbem, uetus par consulum, Cn- Pompeius et M- Crassus, alterum iniere consulatum, qui neque petitus honeste ab iis neque probabiliter gestus est. 2 Caesari lege, quam Pompeius ad populum tulit, prorogatae in idem spatium temporis prouinciae, Crasso bellum Parthicum iam animo molienti Syria decreta. Qui uir cetera sanctissimus immunisque uoluptatibus neque in pecunia neque in gloria concupiscenda aut modum norat aut capiebat terminum. Hunc proficiscentem 3 in Syriam diris cum ominibus tribuni plebis frustra retinere conati. Quorum execrationes si in ipsum tantummodo ualuissent, utile imperatoris damnum saluo exercitu fuisset rei publicae. 4 Transgressum Euphraten Crassum petentemque Seleuciam circumfusus inmanibus copiis equitum rex Orodes una cum parte maiore Romani exercitus interemit. Reliquias legionum C- Cassius, atrocissimi mox auctor facinoris, tum quaestor, conseruauit Syriamque adeo in populi Romani potestate retinuit, ut transgressos in eam Parthos felici rerum euentu fugaret ac funderet. [2,47] Per haec insequentiaque et quae praediximus tempora amplius quadringenta milia hostium a C- Caesare caesa sunt, plura capta; pugnatum saepe derecta acie, saepe in agminibus, saepe eruptionibus, bis penetrata Britannia, nouem denique aestatibus uix ulla non iustissimus triumphus emeritus. Circa Alesiam uero tantae res gestae, quantas audere uix hominis, perficere paene nullius nisi dei fuerit. 2 Quarto ferme anno Caesar morabatur in Galliis, cum medium iam ex inuidia potentiae (et uiua illa) male cohaerentis inter Cn- Pompeium et C- Caesarem concordiae pignus Iulia, uxor Magni, decessit: atque omnia inter destinatos tanto discrimini duces dirimente fortuna filius quoque paruus Pompei, Iulia natus, intra breue spatium obiit. Tum in gladios 3 caedesque ciuium furente ambitu, cuius neque finis reperiebatur nec modus, tertius consulatus soli Cn- Pompeio etiam aduersantium antea dignitati eius iudicio delatus est, cuius ille honoris gloria ueluti reconciliatis sibi optimatibus maxime a C- Caesare alienatus est; sed eius consulatus omnem uim in coercitionem ambitus exercuit. 4 Quo tempore P- Clodius a Milone candid.ato consula,tus exemplo inutili, facto salutari rei publicae circa Bouillas contracta ex occursu rixa iugulatus est. Milonem reum non magis inuidia facti quam Pompei damnauit uoluntas. 5 Quem quidem M- Cato palam lata absoluit sententia. Qui si maturius tulisset, non defuissent qui sequerentur esemplum probarentque eum ciuem occisum, quo nemo perniciosior rei publicae neque bonis inimicior uixerat. [2,48] Intra breue deinde spatium belli ciuilis exarserunt initia, cum iustissimus quisque et a Caesare et a Pompeio uellet dimitti exercitus; quippe Pompeius in secundo consulatu Hispanias sibi decerni uoluerat easque per triennium absens ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium, consularem ac praetorium, legatos suos, administrabat et iis, qui a Caesare dimittendos exercitus contendebant, adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque, aduersabatur. 2 Qui si ante biennium, quam ad arma itum est, perfectis muneribus theatri et aliorum operum, quae ei circumdedit, grauissima temptatus ualetudine decessisset in Campania (quo quidem tempore uniuersa Italia uota pto salute eius primi omnium ciuium suscepit) defuisset fortunae destruendi eius locus, et quam apud superos habuerat magnitutudinem, inlibatam detulisset ad inferos. 3 Bello autem ciuili et tot, quae deinde per continuos uiginti annos consecuta sunt, malis non alius maiorem flagrantioremque quam C- Curio tribunus plebis subiecit facem, uir nobilis, elo quens, audax, suae alienaeque et fortunae et pudicitiae prodigus, homo ingeniosissime nequam et facundus malo publico cuius animo {uoluptatibus uel libidinibus} 4 neque opes ullae neque cupiditates suAicere possent. Hic primo pro Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur, pro re publica, mox simulatione contra Pompeium et Caesarem, sed animo pro Caesare stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut accepimus, in medio relinquemus. 5 Ad ultimum saluberrimas coalescentis condiciones pacis, quas et Caesar iustissimo animo postulabat et Pompeius aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cauente Cicerone concordiae publicae. Harum praeteritarumque rerum ordo cum iustis aliorum uoluminibus promatur, tum, uti spero, nostris explicabitur. 6 Nunc proposito operi sua forma reddatur, si prius gratulatus ero Q- Catulo, duobus Lucullis Metelloque et Hortensio, qui, cum sine inuidia in re publica Qoruissent eminuissentque sine periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali ante initium bellorum ciuilium morte functi sunt. [2,49] Lentulo et Marcello consulibus post urbem conditam annis septingentis et tribus, et annos octo et septuaginta ante quam tu, M- Vinici, consulatum inires, bellum ciuile exarsit. Alterius ducis causa melior uidebatur, alterius erat firmior; 2 hic omnia speciosa, illic ualentia; Pompeium senatus auctoritas, Caesarem militum armauit fiducia. Consules senatusque causae non Pompeio summam imperii detulerunt. 3 Nihil relictum a Caesare, quod seruandae pacis causa temptari posset, nihil receptum a Pompeianis, cum alter consul iusto esset ferocior, Lentulus uero salua re publica saluus esse non posset, M- autem Cato moriendum ante, quam ullam condicionem ciuis accipiendam rei publicae contenderet. Vir antiquus et grauis Pompei partes laudaret magis, prudens sequeretur Caesaris, et illa gloriosiora, haec terribiliora duceret. 4 Ut deinde spretis omnibus quae Caesar postulauerat, tantummodo contentus cum una legione titulum retinere prouinciae, priuatus in urbem ueniret et se in petitione consulatus suffragiis populi Romani committeret decreuere, ratus bellandum Caesar cum exercitu Rubiconem transiit. Cn- Pompeius consulesque et maior pars senatus relicta urbe ac deinde Italia transmisere Dyrrachium. [2,50] At Caesar Domitio legionibusque, Corfini quae una cum eo fuerant, potitus, duce aliisque, qui uoluerant abire ad Pompeium, sine dilatione dimissis, persecutus Brundusium, ita ut appareret malle integris rebus et conditionibus finire bellum quam opprimere fugientis, cum transgressos reperisset consules, in urbem reuertit 2 redditaque ratione consiliorum suorum in senatu et in contione ac miserrimae necessitudinis, cum alienis armis ad arma compulsus esset, Hispanias petere decreuit. 3 Festinationem itineris eius aliquamdiu morata Massilia est, fide melior quam consilio prudentior, intempestiue principalium armorum arbitria captans, quibus hi se debent interponere, qui non parentem coercere possunt. 4 Exercitus deinde, qui sub Afranio consulari ac Petreio praetorio fuerat, ipsius aduentus uigore ac fulgore occupatus se Caesari tradidit; uterque legatorum et quisquis cuiusque ordinis sequi eos uoluerat, remissi ad Pompeium. [2,51] Proximo anno cum Dyrrachium ac uicina ei urbi regio castris Pompei obtineretur, qui accitis ex omnibus transmarinis prouinciis legionibus, equitum ac peditum auxilüs, regumque et tetrarcharum simulque dynastarum copiis inmanem exercitum confecerat et mare praesidiis classium, ut rebatur, saepserat, quo minus Caesar legiones posset transmittere, 2 sua et celeritate et fortuna C- Caesar usus nihil in mora habuit, quo minus eo quo uellet ipse exercitusque classibus perueniret, et primo paene castris Pompei sua iungeret, mox etiam obsidione munimentisque eum complecteretur. Sed inopia obsidentibus quam obsessis erat grauior. 3 Tum Balbus Cornelius excedente humanam fidem temeritate ingressus castra hostium saepiusgue cum Lentulo conlocutus consule, dubitante quanti se uenderet, illis incrementis fecit uiam, quibus non in Hispania ex ciue natus, sed Hispanus, ia triumphum et pontificatum adsurgeret fieretque ex priuato consularis. Variatum deinde proeliis, sed uno longe magis Pompeianis prospero, quo grauiter impulsi sunt Caesaris milites. [2,52] Tum Caesar cum exercitu fatalem uictoriae suae Thessaliam petiit. Pompeius, longe diuersa aliis suadentibus, 2 quorum plerique hortabantur, ut in Italiam transmitteret (neque hercules quidquam partibus illis salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod dignatione partium in dies ipsis magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus est. 3 Aciem Pharsalicam et illum cruentissimum Romano nomini diem tantumque utriusque exercitus profusum sanguinis et conlisa inter se duo rei publicae capita effossumque alterum Romani imperii lumen et tot talesque Pompeianarum partium caesos uiros non recipit enarranda hic scripturae modus. 4 lllud notandum est: ut primum C- Caesar inclinatam uidit Pompeianorum aciem, neque prius neque antiquius quidquam habuit, quam ut indemnes partes, ut militari uerbo ex consuetudine utar, dimitteret. Pro dii immortales, 5 quod huius uoluntatis erga Brutum suae postea uir tam mitis pretium tulit! Nihil in illa uictoria mirabilius, magnificentius, clarius fuit, 6 quam quod neminen nisi acie consumptum ciuem patria, desiderauit: sed munus misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius uitam uictor iam daret, quam uicti acciperent. [2,53] Pompeius profugiens cum duobus Lentulis consularibus Sextoque filio et Fauonio praetorio, quos comites ei fortuna adgregauerat, aliis, ut Parthos, aliis, ut Africam peteret, in qua fidelissimum partium suarum haberet regem Iubam, suadentibus, Aegyptum petere proposuit memor beneficiorum, quae in patrem eius Ptolemaei, qui tum puero quam iuueni propior regnabat Alexandriae, contulerat. 2 Sed quis in aduersis beneficiorum seruat memoriam? Aut quis ullam calamitosis deberi putat gratiam? Aut quando fortuna non mutat fidem? Missi itaque ab rege, qui uenientem Cn- Pompeium (is iam a Mytilenis Corneliam uxorem receptam in nauem fugae comitem habere coeperat) consilio Theodoti et Achillae exciperent hortarenturque, ut ex oneraria in eam nauem, quae obuiam processerat, transcenderet; quod cum fecisset, princeps Romani nominis imperio arbitrioque Aegyptii mancipii, C- Caesare et P- Seruilio consulibus, iugulatus est. 3 Hic post tres consulatus et totidem triumphos domitumque terrarum orbem sanctissimi atque praestantissimi uiri in id euecti, super quod ascendi non potest, duodesexagesimum annum agentis pridie natalem ipsius uitae fuit exitus, in tantum in illo uiro a se discordante fortuna, ut cui modo ad uictoriam terra defuerat, deesset ad sepulturam. 4 Quid aliud quam nimium occupatos dixerim, quos in aetate et tanti et paene nostri saeculi uiri fefellit quinquennium, cum a C- Atilio et Q- Seruilio consulibus tam facilis esset annorum digestio? Quod adieci, non ut arguerem, sed ne arguerer. [2,54] Non fuit maior in Caesarem, quam in Pompeium fuerat, regis eorumque, quorum is auctoritaie regebatur, fides. Quippe cum uenientem eum temptassent insidüs ac deinde bello lacessere auderent, utrique summorum imperatorum, alteri mortuo, alteri superstiti meritas poenas luere supplicüs. 2 Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc ubique uiuebat nomine. Quippe ingens partium eius fauor bellum excitauerat Africum, quod ciebat rex Iuba et Scipio, uir consularis, ante biennium quam extingueretur Pompeius, lectus ab eo socer, 3 eorumque copias auxerat M- Cato, ingenti cum difficultate itinerum locorumque inopia perductis ad eos legionibus. Qui uir cum summum ei a militibus deferretur imperium, honoratiori parere maluit. [2,55] Admonet promissae breuitatis fides, quanto omnia transcursu dicenda sint. Sequens fortunam suam Caesar peruectus in Africam est, quam occiso C- Curione, Iulianarum duce partium, Pompeiani obtinebant exercitus. Ibi primo uaria fortuna, mox pugnauit sua, inclinataeque hostium copiae: 2 nec dissimilis ibi aduersus uictos quam in priores clementia Caesaris fuit. Victorem Africani belli Caesarem grauius excepit Hispaniense (nam uictus ab eo Pharnaces uix quidquam gloriae eius adstruxit), quod Cn- Pompeius, Magni filius, adulescens impetus ad bella maximi, ingens ac terribile conflauerat, undique ad eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequentium ex toto orbe terrarum auxiliis confluentibus. 3 Sua Caesarem in Hispaniam comitata fortuna est, sed nullum umquam atrocius periculosiusque ab eo initum proelium, adeo ut plus quam dubio Marte descenderet equo consistensque ante recedentem suorum aciem, increpata prius fortuna, quod se in eum seruasset exitum, denuntiaret militibus uestigio se non recessurum: proinde uiderent, quem et quo loco imperatorem deserturi forent. 4 Verecundia magis quam uirtute acies restituita, et a duce quam a milite fortius. Cn- Pompeius grauis uulnere inuentus inter solitudines auias interemptus est; Labienum Varumque acies abstulit. [2,56] Caesar omnium uictor regressus in urbem, quod humanam excedat fidem, omnibus, qui contra se arma tulerant, ignouit, magnificentissimisque gladiatorii muneris, naumachiae et equitum peditumque, simul elephantorum certaminis spectaculis epulique per multos dies dati celebratione repleuit eam. 2 Quinque egit triumphos: Gallici apparatus ex citro, Pontici ex acantho, Alexandrini testudine, Africi ebore, Hispaniensis argento rasili constitit. Pecunia ex manubiis lata paulo amplius sexiens miliens sestertium. 3 Neque illi tanto uiro et tam clementer omnibus uictorüs suis uso plus quinque mensium principalis quies contigit. Quippe cum mense Octobri in urbem reuertisset, idibus Martiis, coniurationis auctoribus Bruto et Cassio, quorum alterum promittendo consulatum non obligauerat, contra differendo Cassium offenderat, adiectis etiam consiliarüs caedis familiarissimis omnium et fortuna partium eius in summum euectis fastigium, D- Bruto et C- Trebonio aliisque clari nominis uiris, interemptus est. 4 Cui magnam inuidiam conciliarat M- Antonius, omnibus audendis paratissimus, consulatus collega, inponendo capiti eius Lupercalibus sedentis pro rostris insigne regium, quod ad eo ita repulsum erat, ut non offensus uideretur. [2,57] Laudandum experientia consilium est Pansae atque Hirtii, qui semper praedixerant Caesari ut principatum armis quaesitum armis teneret. Ille dictitans mori se quam timere malle dum clementiam, quam praestiterat, expectat, incautus ab ingratis occupatus est, cum quidem plurima ei praesagia atque indicia dii immortales futuri obtulissent periculi. 2 Nam et haruspices praemonuerant, ut diligentissime iduum Martiarum caueret diem, et uxor Calpurnia territa nocturno uisu, ut ea die domi subsisteret, orabat, et libelli coniurationem nuntiantes dati neque protinus ab eo lecti erant. Sed profecto ineluctabilis fatorum uis, 3 cuiuscumque fortunam mutare constituit, consilia corrumpit. [2,58] Quo anno id patrauere facinus Brutus et Cassius praetores erant, D- Brutus consul designatus. 2 Hi una cum coniurationis globo, stipati gladiatorum D- Bruti manu, Capitolium occupauere. Tum consul Antonius (quem cum simul interimendum censuisset Cassius testamentumque Caesaris abolendum, Brutus repugnauerat dictitans nihil amplius ciuibus praeter tyranni - ita enim appellari Caesarem facto eius expediebat - petendum esse sanguinem) 3 conuocato senatu, cum iam Dolabella, quem substituturus sibi Caesar designauerat consulem, fasces atque insignia corripuisset consulis, uelut pacis auctor liberos suos obsides in Capitolium misit fidemque descendendi tuto interfectoribus Caesaris dedit. 4 Et illud decreti Atheniensium celeberrimi exemplum, relatum a Cicerone, obliuionis praeteritarum rerum decreto patrum comprobatum est. [2,59] Caesaris deinde testamentum apertum est, quo C- Octauium, nepotem sororis suae Iuliae, adoptabat. De cuius origine, etiam si premit iter, pauca dicenda sunt. Fuit C- Octauius ut non patricia, 2 ita admodum speciosa equestri genitus familia, grauis, sanctus, innocens, diues. Hic praetor inter nobilissimos uiros creatus primo loco, cum ei dignatio Iulia genitam Atiam conciliasset uxorem, ex eo honore sortitus Macedoniam appellatusque in ea imperator, decedens ad petitionem consulatus obiit praetextato relicto filio. Quem C- Caesar, maior eius auunculus, 3 educatum apud Philippum uitricum dilexit ut suum, natumque annos duodeuiginti Hispaniensis militiae adsecutum se postea comitem habuit, numquam aut alio usum hospitio quam suo aut alio uectum uehiculo, pontificatusque sacerdotio puerum honorauit. 4 Et patratis bellis ciuilibus ad erudiendam liberalibus disciplinis singularis indolem iuuenis Apolloniam eum in studia miserat, mox belli Getici ac deinde Parthici habiturus commilitonem. 5 Cui ut est nuntiatum de caede auunculi, cum protinus ex uicinis legionibus centuriones suam suorumque militum operam ei pollicerentur neque eam spernendam Saluidienus et Agrippa dicerent, ille festinans peruenire in urbem omnem ordinem ac rationem et necis et testamenti Brundusii comperit. 6 Cui aduentanti Romam inmanis amicorum occurrit frequentia, et cum intraret urbem, solis orbis super caput eius curuatus aequaliter rotundatusque in colorem arcus uelut coronam tanti mox uiri capiti imponens conspectus est. [2,60] Non placebat Atiae matri Philippoque uitrico adiri nomen inuidiosae fortunae Caesaris, sed adserebant salutaria rei publicae terrarumque orbis fata conditorem conseruatoremque Romani nominis. 2 Spreuit itaque caelestis animus humana consilia et cum periculo potius summa quam tuto humilia proposuit sequi maluitque auunculo et Caesari de se quam uitrico credere, dictitans nefas esse, quo nomine Caesari dignus esset uisus, semet ipsum sibi uideri indignum. 3 Hunc protinus Antonius consul superbe excepit (neque is erat contemptus, sed metus) uixque admisso in Pompeianos hortos loquendi secum tempus dedit, mox etiam uelut insidiis eius petitus sceleste insimulare coepit, in quo turpiter deprehensa eius uanitas est. 4 Aperte deinde Antonii ac Dolabellae consulum ad nefandam dominationem erupit furor. Sestertium septiens miliens, depositum a C- Caesare ad aedem Opis, occupatum ad Antonio, actorum eiusdem insertis falsis ciuitatibus inmunitatibusque corrupti commentarii atque omnia pretio temperata, uendente rem publicam consule. 5 Idem prouinciam D- Bruto designato consuli decretam Galliam occupare statuit, Dolabella transmarinas decreuit sibi; interque naturaliter dissimillimos ac diuersa uolentis crescebat odium eoque C- Caesar iuuenis cotidianis Antonii petebatur insidiis. [2,61] Torpebat oppressa dominatione Antonii ciuitas. Indignatio et dolor omnibus, uis ad resistendum nulli aderat, cum C- Caesar undeuicesimum annum ingressus, mira ausus ac summa consecutus priuato consilio maiorem senatu pro re publica animum habuit 2 primumque a Calatia, mox a Casilino ueteranos exciuit paternos; quorum exemplum secuti alii breui in formam iusti coiere exercitus. Mox cum Antonius occurrisset exercitui, quem ex transmarinis prouinciis Brundusiuni uenire iusserat, legio Martia et quarta cognita et senatus uoluntate et tanti iuuenis indole sublatis signis ad Caesarem se contulerunt. 3 Eum senatus honoratum equestri statua, quae hodieque in rostris posita aetatem eius scriptura indicat (qui honor non alii per trecentos annos quam L- Sullae et Cn- Pompeio et C- Caesari contigerat), pro praetore una cum consulibus designatis Hirtio et Pansa bellum cum Antonio gerere iussit. 4 Id ab eo annum agente uicesimum fortissime circa Mutinam administratum est et D- Brutus obsidione liberatus. Antonius turpi ac nuda fuga coactus deserere Italiam, consulum autem alter in acie, alter post paucos dies ex uolnere mortem obiit. [2,62] Omnia ante quam fugaretur Antonius honorifice a senatu in Caesarem exercitumque eius decreta sunt maxime auctore Cicerone; sed ut recessit metus, erupit uoluntas protinusque Pompeianis partibus rediit animus. 2 Bruto Cassioque prouinciae, quam iam ipsi sine ullo senatus consulto occupauerant, decretae, laudati quicumque se iis exercitus tradidissent, omnia transmarina imperia eorum commissa arbitrio. 3 Quippe M- Brutus et C- Cassius, nunc metuentes arma Antonii, nunc ad augendam eius inuidiam simulantes se metuere, testati edictis libenter se uel in perpetuo exilio uicturos, dum rei publicae constaret concordia, nec uliam belli ciuilis praebituros materiam, plurimum sibi honoris esse in conscientia facti sui, profecti urbe atque Italia, intento ac pari animo sine auctoritate publica prouincias exercitusque occupauerant et, ubicumque ipsi essent, praetexentes esse rem pubblicam, pecunias etiam, quae ex transmarinis prouinciis Romam ab quaestoribus deportabantur, a uolentibus acceperant. 4 Quae omnia senatus decretis comprensa et comprobata sunt et D- Bruto, quod alieno beneficio uiueret, decretus triumphus, Pansae atque Hirtii corpora publica sepultura honorata, 5 Caesaris adeo nulla habita mentio, ut legati, qui ad exercitum eius missi erant, iuberentur summoto eo milites adloqui. Non fuit tam ingratus exercitus, quam fuerat senatus; nam cum eam iniuriam dissimulando Caesar ipse ferret, negauere milites sine imperatore suo ulla se audituros mandata. 6 Hoc est illud tempus, quo Cicero insito amore Pompeianarum partium Caesarem laudandum et tollendum censebat, cum aliud diceret, aliud intellegi uellet. [2,63] Interim Antonius fuga transgressus Alpes, primo per conloquia repulsus a M- Lepido, qui pontifex maximus in C- Caesaris locum furto creatus decreta sibi Hispania adhuc in Gallia morabatur, mox saepius in conspectum ueniens militum (cum et Lepido omnes imperatores forent meliores et multis Antonius, dum erat sobrius), per auersa castrorum proruto uallo a militibus receptus est. Qui titulo imperii cedebat Lepido, cum summa uirium penes eum foret. 2 Sub Antonii ingressum in castra Iuuentius Laterensis, uir uita ac morte consentaneus, cum acerrime suasisset Lepido, ne se cum Antonio hoste iudicato iungeret, inritus consilii gladio se ipse transifixit. 3 Plancus deinde dubia, id est sua, fide, diu quarum esset partium secum luctatus ac sibi difficile consentiens, et nunc adiutor D- Bruti designati consulis, collegae sui, senatuique se litteris uenditans, mox eiusdem proditor, Asinius autem Pollio firmus proposito et Iulianis partibus fidus, Pompeianis aduersus, uterque exercitus tradidere Antonio. [2,64] D- Brutus desertus primo a Planco, postea etiam insidiis eiusdem petitus, paulatim relinquente eum exercitu fugiens in hospitis cuiusdam nobilis uiri, nomine Cameli, domo ab iis, quos miserat Antonius, iugulatus est iustissimasque optime de se merito uiro C- Caesari poenas dedit, cuius cum primus omnium amicorum fuisset, 2 interfector fuit et fortunae, ex qua fructum tulerat, inuidiam in auctorem relegabat censebatque aequum, quae acceperat a Caesare retinere, Caesarem, qui illa dederat, perire. 3 Haec sunt tempora, quibus M- Tullius continuis, actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas, sed hic fulgentissimo et caelesti ore, at tribunus Cannutius canina rabie lacerabat Antonium. Utrique uindicta ]ibertatis morte stetit; 4 sed tribuni sanguine commissa proscriptio, Ciceronis uelut satiato Antonio paene finita. Lepidus deinde a senatu hostis iudicatus est, ut ante fuerat Antonius. [2,65] Tum inter eum Caesaremque et Antonium commercia epistularum et condicionum facta mentio, cum Antonius subinde Caesarem admoneret, quam inimicae ipsi Pompeianae partes forent et in quod iam emersissent fastigium et quanto Ciceronis studio Brutus Cassiusque attollerentur, denuntiaretque se cum Bruto Cassioque, qui iam decem et septem legionum potentes erant, iuncturum uires suas, si Caesar eius aspernaretur concordiam, diceretque plus Caesarem patris quam se amici ultioni debere. 2 Tum inita potentiae societas et hortantibus orantibusque exercitibus inter Antonium etiam et Caesarem facta adfinitas, cum esset priuigna Antonii desponsata Caesari. Consulatumque iniit Caesar pridie quam uiginti annos impleret decimo Kal- Octobres cum collega Q- Pedio post urbem conditam annis septingentis et nouem, ante duos et septuaginta, quam tu, M- Vinici, consulatum inires. 3 Vidit hic annus Ventidium, per quam urbem inter captiuos Picentium in triumpho ductus erat, in ea consularem praetextam iungentem praetoria. Idem hic postea triumphauit. [2,66] Furente deinde Antonio simulque Lepido, quorum uterque, ut praediximus, hostes iudicati erant, cum ambo mallent sibi nuntiari, quid passi essent, quam quid meruissent, repugnante Caesare, sed frustra aduersus duos, instauratum Sullani exempli malum, proscriptio. 2 Nihil tam indignum illo tempore fuit, quam quod aut Caesar aliquem proscribere coactus est aut ab ullo Cicero proscriptus est. Abscisaque scelere Antonii uox publica est, cum eius salutem nemo defendisset, qui per tot annos et publicam ciuitatis et priuatam ciuium defenderat. 3 Nihil tamen egisti, M- Antoni (cogit enim excedere propositi formam operis erumpens animo ac pectore indignatio) nihil, inquam, egisti mercedem caelestissimi oris et clarissimi capitis abscisi numerando auctoramentoque funebri ad conseruatoris quondam rei pubIicae tantique consulis inritando necem. 4 Rapuisti tu M- Ciceroni lucem sollicitam et aetatem senilem et uitam miseriorem te principe quam sub te triumuiro mortem, famam uero gloriamque factorum atque dictorum adeo non abstulisti, ut auxeris. 5 Viuit uiuetque per omnem saeculorum memoriam, dumque hoc uel forte uel prouidentia uel utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo uidit, ingenio complexus est, eloquentia inluminauit, manebit incolume, comitem aeui sui laudem Ciceronis trahet omnisque posteritas illius in te scripta mirabitur, tuum in eum factum execrabitur citiusque e mundo genus hominum quam Ciceronis nomen cedet. [2,67] Huius totius temporis fortunam ne deflere quidem quisquam satis digne potuit, adeo nemo exprimere uerbis potest. Id tamen notandum est, 2 fuisse in proscriptos uxorum fidem summam, libertorum mediam, seruorum aliquam, filiorum nullam, adeo difficilis est hominibus utcumque conceptae spei mora. 3 Ne quid ulli sanctum relinqueretur, uelut ia dotem inuitamentumque sceleris Antonius L- Caesarem auunculum, Lepidus Paulum fratrem proscripserant; nec Planco gratia defuit ad impetrandum, ut frater eius Plancus Plotius proscriberetur. 4 Eoque inter iocos militaris, qui currum Lepidi Plancique secuti erant, inter execrationem ciuium usurpabant hunc uersum: De germanis, non de Gallis duo triumphant consules. [2,68] Suo praeteritum loco referatur; neque enim persona umbram actae rei capit. Dum in acie Pharsalica acriter de summa rerum Caesar dimicat, M- Caelius, uir eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque perfectior nec minus ingeniose nequam, cum ne modica quidem soluere ac seruari posset (quippe peior illi res familiaris quam mens erat), 2 in praetura nouarum tabularum auctor extitit nequiitque senatus et consulis auctoritate deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impetrato reditu Iulianis partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris haud occulte bellicum tumultum mouens, primo summotus a re publica, mox consularibus armis auctore senatu circa Thurios oppressus est. 3 In incepto pari similis fortuna Milonis fuit, qui Compsam in Hirpinis oppugnans ictusque lapide cum P- Clodio, tum patriae, quam armis petebat, poenas dedit, uir inquies et ultra fortem temerarius. 4 Quatenus autem aliquid ex omissis peto, notetur immodica et intempestiua, libertate usos aduersus C- Caesarem Marullum Epidium Flauumque Caesetium tribunos plebis, dum arguunt in eo regni uoluntatem, paene uim dominationis expertos. In hoc tamen saepe lacessiti principis ira excessit, 5 ut censoria potius contentus nota quam animaduersione dictatoria summoueret eos a re publica testareturque esse sibi miserrimum, quod aut natura sua ei excedendum foret aut minuenda dignitas. Sed ad ordinem reuertendum est. [2,69] Iam et Dolabella in Asia C- Trebonium consularem, cui succedebat, fraude deceptum Zmyrnae occiderat, uirum aduersus merita Caesaris ingratissimum participemque caedis eius, a quo ipse in consulare prouectus fastigium fuerat; 2 et C- Cassius acceptis a Statio Murco et Crispo Marcio, praetoriis uiris imperatoribusque, praeualidis in Syria legionibus, inclusum Dolabellam, qui praeoccupata Asia in Syriam peruenerat, Laodiciae expugnata ea urbe interfecerat (ita tamen, ut ad ictum serui sui Dolabella non segniter ceruicem daret) et decem legiones in eo tractu sui iuris fecerat; et M- Brutus C- Antonio, 3 fratri M- Antonii, in Macedonia Vatinioque circa Dyrrachium uolentis legiones extorserat (sed Antonium bello lacessierat, Vatinium 4 di~matione obruerat, cum et Brutus cuilibet ducum praeferendus uideretur et Vatinius nulli non esset postferendus, 4 in quo deformitas corporis cum turpitudine certabat ingenii, adeo ut animus eius dignissimo domicilio inclusus uideretur) eratque septem legionibus ualidus. 5 At lege Pedia, quam consul Pedius collega Caesaris tulerat, omnibus, qui Caesarem patrem interfecerant, aqua ignique interdictum erat. Quo tempore Capito, patruus meus, uir ordinis senatorii, Agrippae subscripsit in C- Cassium. 6 Dumque ea in Italia geruntur, acri atque prosperrimo bello Cassius Rhodum, rem inmanis operis, ceperat, Brutus Lycios deuicerat, et inde in Macedoniam exercitus traiecerant, cum per omnia repugnans naturae suae Cassius etiam Bruti clementiam uinceret. Neque reperias, quos aut pronior fortuna comitata sit aut ueluti fatigata maturius destituerit quam Brutum et Cassium. [2,70] Tum Caesar et Antonius traiecerunt exercitus in Macedoniam et apud urbem Philippos cum Bruto Cassioque acie concurrerunt. Cornu, cui Brutus praeerat, impulsis hostibus castra Caesaris cepit (nam ipse Caesar, etiamsi infirmissimus ualetudine erat, obibat munia ducis, oratus etiam ab Artorio medico, ne in castris remaneret, manifesta denuntiatione quietis territo), id autem, in quo Cassius fuerat, fugatum ac male mulcatum in altiora se receperat loca. 2 Tum Cassius ex sua fortuna euentum collegae aestimans, cum dimisisset euocatum iussissetque nuatiare sibi, quae esset multitudo ac uis hominum, quae ad se tenderet, tardius eo nuntiante, cum in uicino esset agmen cursu ad eum tendentium neque puluere facies aut signa denotari possent, existimans hostes esse, qui irruerent, lacerna caput circumdedit extentamque ceruicem interritus liberto praebuit. 3 Deciderat Cassii caput, cum euocatus aduenit nuntians Brutum esse uictorem. Qui cum imperatorem prostratum uideret: "sequar", inquit, "eum, quem mea occidit tarditas, et ita in gladium incubuit". 4 Post paucos deinde dies Brutus conflixit cum hostibus et uictus acie cum in tumulum nocte ex fuga se recepisset, impetrauit a Stratone Aegeate, familiari suo, ut manum morituro commodaret sibi; 5 reiectoque laeuo super caput brachio, cum mucronem gladii eius dextera tenens sinistrae admouisset mammillae ad eum ipsum locum, qua cor emicat, impellens se in uulnus uno ictu transfixus expirauit protinus. [2,71] Messalla, fulgentissimus iuuenis, proximus in illis castris Bruti Cassiique auctoritati, cum essent qui eum ducem poscerent, seruari beneficio Caesaris maluit quam dubiam spem armorum temptare amplius; nec aut Caesari quidquam ex uictoriis suis fuit laetius quam seruasse Coruinum aut maius exemplum hominis grati ac pii, quam Coruinus in Caesarem fuit. Non aliud bellum cruentius caede clarissimorum uirorum fuit. Tum Catonis filius cecidit; 2 eadem Lucullum Hortensiumque, eminentissimorum ciuium filios, fortuna abstulit; nam Varro ad ludibrium moriturus Antonii digna illo ac uera de exitu eius magna cum libertate ominatus est. Drusus Liuius, Iuliae Augustae pater, et Varus Quintilius ne temptata quidem hostis misericordia alter se ipse in tabernaculo interemit, Varus autem liberti, quem id facere coegerat, manu, cum se insignibus honorum uelasset, iugulatus est. [2,72] Hunc exitum M- Bruti partium septimum et tricesimum annum agentis fortuna esse uoluit, incorrupto animo eius in diem, quae illi omnes uirtutes unius temeritate facti abstulit. 2 Fuit autem dux Cassius melior, quanto uir Brutus: e quibus Brutum amicum habere malles, inimicum magis timeres Cassium; in altero maior uis, in altero uirtus: qui si uicissent, quantum rei publicae interfuit Caesarem potius habere quam Antonium principem, tantum retulisset habere Brutum quam Cassium. 3 Cn- Domitius, pater L- Domitii nuper a nobis uisi, eminentissimae ac nobilissimae simplicitatis uiri, auus huius Cn- Domitii, clarissimi iuuenis, occupatis nauibus cum magno sequentium consilia sua comitatu fugae fortunaeque se commisit, semet ipso contentus duce partium. 4 Statius Murcus, qui classi et custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi parte exercitus nauiumque Sex. Pompeium, Cn- Magni filium, qui ex Hispania reuertens Siciliam armis occupauerat, petiit. 5 Ad quem et e Brutianis castris et ex Italia aliisque terrarum partibus, quos praesenti periculo fortuna subduxerat, proscripti confluebant: quippe nullum habentibus statum quilibet dux erat idoneus, cum fortuna non electionem daret, sed perfugium ostenderet exitialemque tempestatem fugientibus statio pro portu foret. [2,73] Hic adulescens erat studiis rudis, sermone barbarus, impetu strenuus, manu promptus, cogitatu celer, fide patri dissimillimus, libertorum suorum libertus seruorumque seruus, speciosis inuidens, ut pareret humillimis. 2 Quem senatus paene totus adhuc e Pompeianis constans partibus post Antonii a Mutina fugam eodem illo tempore, quo Bruto Cassioque transmarinas prouincias decreuerat, reuocatum ex Hispania, ubi aduersus eum clarissimum bellum Pollio Asinius praetorius gesserat, in paterna bona, restituerat et orae maritimae praefecerat. 3 Is tum, ut praediximus, occupata Sicilia seruitia fugitiuosque in numerum exercitus sui recipiens magnum modum legionum effecerat perque Menam et Menecraten paternos libertos, praefectos classium, latrociniis ac praedationibus infestato mari ad se exercitumque tuendum rapto utebatur, cum eum non depucleret uindicatum armis ac ductu patris sui mare infestare piraticis sceleribus. [2,74] Fractis Brutianis Cassianisque partibus Antonius transmarinas obiturus prouincias substitit. Caesar in Italiam se recepit eamque longe quam sperauerat tumultuosiorem repperit. Quippe L- Antonius consul, 2 uitiorum fratris sui consors, sed uirtutum, quae interdum in illo erant, expers, modo apud ueteranos criminatus Caesarem, modo eos, qui iussa diuisione praediorum nominatisque coloniis agros amiserant, ad arma conciens magnum exercitum conflauerat. Ex altera parte uxor Antonii Fuluia, nihil muliebre praeter corpus gerens, omnia armis tumultuque miscebat. 3 Haec belli sedem Praeneste ceperat; Antonius pulsus undique uiribus Caesaris Perusiam se contulerat: Plancus, Antonianarum adiutor partium, spem magis ostenderat auxilii, quam opem ferebat Antonio. 4 Usus Caesar uirtute et fortuna sua Perusiam expugnauit. Antonium inuiolatum dimisit, in Perusinos magis ira militum quam uoluntate saeuitum ducis: urbs incensa, cuius initium incendii princeps eius loci fecit Macedonicus, qui subiecto rebus ac penatibus suis igni transfixum se gladio flammae intulit. [2,75] Per eadem tempora exarserat in Campania bellum, quod professus eorum, qui perdiderant agros, patrocinium ciebat Ti- Claudius Nero praetorius et pontiiex, Ti- Caesaris pater, magni uir animi doctissimique et ingenii. Id quoque aduentu Caesaris sepultum atque discussum est. 2 Quis fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum casus satis mirari queat? Quis non diuersa praesentibus contrariaque expectaitis aut speret aut timeat? 3 Liuia, nobilissimi et fortissimi uiri Drusi Claudiani filia, genere, probitate, forma Romanarum eminentissima, quam postea coniugem Augusti uidimus, quam transgressi ad deos sacerdotem ac filiam, tum fugiens mox futuri sui Caesaris arma ac manus bimum hunc Tiberium Caesarem, uindicem Romani imperii futurumque eiusdem Caesaris filium, gestans sinu, per auia itinerum uitatis militum gladiis uno comitante, quo facilius occultaretur fuga, peruenit ad mare et cum uiro Nerone peruecta in Siciliam est. [2,76] Quod alieno testimonium redderem, eo non fraudabo auum meum. Quippe C- Velleius, honoratissimo inter illos trecentos et sexaginta iudices loco a Cn- Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Ti- Neronis praefectus fabrum, uir nulli secundus, in Campania digressu Neronis a Neapoli, cuius ob singularem cum eo amicitiam partium adiutor fuerat, grauis iam aetate et corpore cum comes esse non posset, gladio se ipse transfixit. 2 Inuiolatam excedere Italia Caesar passus est Fuluiam Plancumque, muliebris fugae comitem. Nam Pollio Asinius cum septem legionibus, diu retenta in potestate Antonii Venetia, magnis speciosisqoe rebus circa Altinum aliasque eius regionis urbes editis, Antonium petens, uagum adhuc Domitium, quem digressum e Brutianis castris post caedem eius praediximus et propriae classis factum ducem, consiliis suis inlectum ac fide data iunxit Antonio: 3 quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non minus a Pollione in Antonium quam ab Antonio in Pollionem esse conlatum. Aduentus deinde in Italiam Antonii apparatusque contra eum Caesaris habuit belli metum, sed pax circa Brundusium composita. 4 Per quae tempora Rufi Saluidieni scelesta consilia patefacta sunt. Qui natus obscurissimis initiis parum habebat summa accepisse et proximus a Cn- Pompeio ipsoque Caesare equestris ordinis consul creatus esse, nisi in id ascendisset, e quo infra se et Caesarem uideret et rem publicam. [2,77] Tum expostulante consensu populi, quem grauis urebat infesto mari annona, cum Pompeio quoque circa Misenum pax inita, qui haud absurde, cum in naui Caesaremque et Antonium cena exciperet, dixit in carinis suis se cenam dare, referens hoc dictum ad loci nomen, in quo paterna domus ab Antonio possidebatur. 2 In hoc pacis foedere placuit Siciliam Achaiamque Pompeio concedere, in quo tamen animus inquies manere non potuit. Id unum tantummodo salutare aduentu suo patriae attulit, quod omnibus proscriptis aliisque, qui ad eum ex diuersis causis fugerant, reditum salutemque pactus est: 3 quae res et alios clarissimos uiros et Neronem Claudium et M- Silanum Sentiumque Saturninum et Arruntium ac Titium restituit rei publicae. Statium autem Murcum, qui aduentu suo classisque celeberrimae uires eius duplicauerat, insimulatum falsis criminationibus, quia talem uirum collegam officii Mena et Menecrates fastidierant, Pompeius in Sicilia interfecerat. [2,78] Hoc tractu temporum Octauiam, sororem Caesaris, M- Antonius duxit uxorem. Redierat Pompeius in Siciliam, Antonius in transmarinas prouincias, quas magnis momentis Labienus, ex Brutianis castris profectus ad Parthos, perducto eorum exercitu in Syriam interfectoque legato Antonii concusserat; qui uirtute et ductu Ventidii una cum Parthorum copiis celeberrimoque iuuenum Pacoro, regis filio, extinctus est. 2 Caesar per haec tempora, ne res disciplinae inimicissima, otium, corrumperet militem, crebris in Illyrico Delmatiaque expeditionibus patientia periculorum bellique experientia durabat exercitum. 3 Eadem tempestate Caluinus Domitius, cum ex consulatu obtineret Hispaniam, grauissimi comparandiaue antiquis exempli auctor fuit: quippe primi pili centurionem nomine Vibillium ob turpem ex acie fugam fusti percussit. [2,79] Crescente in dies et classe et fama Pompei Caesar molem belli eius suscipere statuit. Aedificandis nauibus contrahendoque militi ac remigi naualibusque adsuescendo certaminibus atque exercitationibus praefectus est M- Agrippa, uirtutis nobilissimae, labore, uigilia, periculo inuictus parendique, sed uni, scientissimus, aliis sane imperandi cupidus et per omnia extra dilationes positus consultisque facta coniungens. 2 Hic in Auerno ac Lucrino lacu speciosissima classe fabricata cotidianis exercitationibus militem remigemque ad summam et militaris et maritimae rei perduxit scientiam. Hac classi Caesar, cum prius despondente ei Nerone, cui ante nupta fuerat Liuiam, auspicatis rei publicae ominibus duxisset eam uxorem, Pompeio Siciliaeque bellum intulit. 3 Sed uirum humana ope inuictum grauiter eo tempore fortuna concussit: quippe longe maiorem partem classis circa Veliam Palinurique promontorium adorta uis Africi lacerauit ac distulit. Ea patrando bello mora fuit, quod postea dubia et interdum ancipiti fortuna gestum est. 4 Nam et classis eodem loco uexata est tempestate, et ut nauali primo proelio apud Mylas ductu Agrippae pugnatum prospere, ita inopinato Pompeianae classis aduentu grauis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta clades; neque ab ipso periculum abfuit. Legiones, quae cum Cornificio erant, legato Caesaris, expositae in terram paene a Pompeio oppressae sunt. 5 Sed ancipitis fortuna temporis mature uirtute correcta: explicatis quippe utriusque partis classibus paene omnibus exutus nauibus Pompeius Asiam fuga petiuit iussuque M- Antonii, cuius opem petierat, dum inter ducem et supplicem tumultuatur et nunc dignitatem retinet, nunc uitam precatur, a Titio iugulatus est. 6 Cui in tantum durauit hoc facinore contractum odium, ut mox ludos in theatro Pompei faciens execratione populi spectaculo, quod praebebat, pelleretur. [2,80] Acciuerat gerens contra Pompeium bellum ex Africa Caesar Lepidum cum duodecim semiplenis legionibus. Hic uir omnium uanissimus neque ulla uirtute tam longam fortunae indugentiam meritus exercitum Pompei, quia propior fuerat, sequentem non ipsius, sed Caesaris auctoritatem ac fidem, sibi iunxerat 2 inflatusque amplius uiginti legionum numero in id furoris processerat, ut inutilis alienae uictoriae comes, quam diu moratus erat, dissidendo in consiliis Caesari et semper diuersa üs, quae aliis placebant, dicendo, totam uictoriam ut suam interpretabatur audebatque denuntiare Caesari, excederet Sicilia. 3 Non ab Scipionibus aliisque ueteribus Romanorum ducum quidquam ausum patratumque fortius quam tunc a Caesare. Quippe cum inermis et lacernatus esset, praeter nomen nihil trahens, ingressus castra Lepidi, euitatis telis, quae iussu hominis prauissimi in eum iacta erant, cum lacerna eius perforata esset lancea, aquilam legionis rapere ausus est. 4 Scires, quid interesset inter duces: armati inermem secuti sunt decimoque anno quam ad indignissimam uita sua potentiam peruenerat, Lepidus et a militibus et a fortuna desertus pulloque uelatus amiculo inter ultimam confluentium ad Caesarem turbam latens genibus eius aduolutus est. Vita rerumque suarum dominium concessa ei sunt, spoliata, quam tueri non poterat, dignitas. [2,81] Subita deinde exercitus seditio, qui plexumque contemplatus frequentiam suam a disciplina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare non sustinet, partim seueritate, partim liberalitate discussa principis, 2 speciosumque per idem tempus adiectum supplementum Campanae coloniae (ueteranis in agros deductis qui coloniae ueteranis in agros deductis qui coloniae eius relicti erant publici: pro his longe uberiores reditus duodecies sestertium in Creta insula redditi et aqua promissa, quae hodieque singulare et salubritaiis instrumentum et amoenitatis ornamentum est. 3 Insigne coronae classicae, quo nemo umquam Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singulari uirtute meruit. Vicior deinde Caesar reuersus in urbem contractas emptionibus complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis se usibus destinare professus est, templumque Apollinis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo singulari extructum munificentia est. [2,82] Qua aestate Caesar tam prospere sepeliuit in Sicilia bellum, fortuna, in Caesare et in re publica mitis, saeuiit ad Orientem. Quippe Antonius cum tredecim legionibus ingressus Armeniam ac deinde Mediam et per eas regiones Parthos petens habuit regem eorum obuium. 2 Primoque duas legiones cum omnibus impedimentis tormentisque et Statiano legato amisit, mox saepius ipse cum summo totius exercitus discrimine ea adiit pericula, a quibus seruari se posse desperaret, amissaque non minus quarta parte militum captiui cuiusdam, sed Romani, consilio ac fide seruatus est, qui clade Crassiani exercitus captus, cum fortuna non animum mutasset, accessit nocte ad stationem Romanam praedixitque, ne destinatum iter peterent, sed diuerso siluestrique peruaderent. 3 Hoc M- Antonio ac tot illis legionibus saluti fuit; de quibus tamen totoque exercitu haud minus pars quarta, ut praediximus, militum, calonum seruitiique desiderata tertia est; impedimentorum uix ulla superfuit. Hanc tamen Antonius fugam suam, quia uiuus exierat, uictoriam uoeabat. Qui tertia aestate reuersus in Armeniam regem eius Artauasden fraude deceptum catenis, sed, ne quid honori deesset, aureis uinxit. Crescente deinde et amoris in Cleopatram incendio et uitiorum, 4 quae semper facultatibus licentiaque et adsentationibus aluntur, magnitudine, bellum patriae inferre constituit, cum ante nouum se Liberum Patrem appellari iussisset, cum redimitus hederis crocotaque uelatus aurea et thyrsum tenens cothurnisque succinctus curru uelut Liber Pater uectus esset Alexandriae. [2,83] Inter hunc apparatum belli Plancus, non iudicio recta legendi neque amore rei publicae aut Caesaris, quippe haec semper impugnabat, sed morbo proditor, cum fuisset humillimus adsentator reginae et infra seruos cliens, cum Antonii librarius, cum obscenissimarum rerum et auctor et minister, cum in omnia et omnibus uenalis, 2 cum caeruleatus et nudus caputque redimitus arundine et caudam trahens, genihus innixus Glaucum saltasset in conuiuio, refrigeratus ab Antonio ob manifestarum rapinarum indicia transfugit ad Caesarem. Et idem postea clementiam uictoris pro sua uirtute interpretabatur, dictitans id probatum a Caesare, cui ille ignouerat; mox autem hunc auunculum Titius imitatus est. 3 Haud absurde Coponius, uir e praetoriis grauissimus, P- Silii socer, cum recens transfuga multa ac nefanda Plancus absenti Antonio in senatu obiceret, "multa,", inquit, "mehercules fecit Antonius pridie quam tu illum relinqueres ". [2,84] Caesare deinde et Messala Coruino consulibus debellatum apud Actium, ubi longe ante quam dimicaretur exploratissima Iulianarum partium fuit uictoria. Vigebat in hac parte miles atque imperator, in illa marcebant omnia; hinc remiges firmissimi, illinc inopia adfectissimi; nauium haec magnitudo modica nec celeritati aduersa, illa specie terribilior; hinc ad Antonium nemo, illinc ad Caesarem cotidie aliquis transfugiebat; 2 rex Amyntas meliora et utiliora secutus; nam Dellius exempli sui tenax ut a Dolabella ad Cassium, a Cassio ad Antonium, ita ab Antonio transiit ad Caesarem; uirque clarissimus Cn- Domitius, qui solus Antonianarum partium numquam reginam nisi nomine salutauit, maximo et praecipiti periculo transmisit ad Caesarem. Denique in ore atque oculis Antonianae classis per M- Agrippam Leucas expugnata, Patrae captae, Corinthus occupata, bis ante ultimum discrimen classis hostium superata. [2,85] Aduenit deinde maximi discriminis dies, quo Caesar Antoniusque productis classibus pro salute alter, in ruinam alter terrarum orbis dimicauere. 2 Dextrum nauium Iulianarum cornu M- Lurio commissum, laeuum Arruntio, Agrippae omne classici certaminis arbitrium; Caesar ei parti destinatus, in quam a fortuna uocaretur, ubique aderat. Classis Antonii regimen Publicolae Sosioque commissum. At in terra locatum exercitum Taurus Caesaris, Antonii regebat Canidius. 3 Ubi initum certamen est, omnia in altera parte fuere, dux, remiges, milites, in altera nihil praeter milites. Prima occupat fugam Cleopatra. Antonius fugientis reginae quam pugnantis militis sui comes esse maluit, et imperator, qui in desertores saeuire debuerat, desertor exercitus sui factus est. Illis etiam detracto capite in longum fortissime pugnandi durauit constantia 4 et desperata uictoria in mortem dimicabatur. Caesar, quos ferro poterat interimere, uerbis mulcere cupiens clamitansque et ostendens fugisse Antonium, quaerebat, pro quo et cum quo pugnarent. 5 At illi cum diu pro absente dimicassent duce, aegre summissis armis cessere uictoriam, citiusque uitam ueniamque Caesar promisit, quam illis ut eam precarentur persuasum est; fuitque in confesso milites optimi imperatoris, imperatorem fugacissimi militis functum officio, 6 ut dubites, suone an Cleopatrae arbitrio uictoriam temperaturus fuerit, qui ad eius arbitrium direxerit fugam. Idem locatus in terra fecit exercitus, cum se Canidius praecipti fuga rapuisset ad Antonium. [2,86] Quid ille dies terrarum orbi praestiterit, ex quo in quem statum peruenerit fortuna publica, quis in hoc transcursu tam artati operis exprimere audeat? 2 Victoria uero fuit clementissima, nec quisquam interemptus est, paucissimi summoti, qui ne deprecari quidem pro se sustinerent. Ex qua lenitate ducis colligi potuit, quem aut initio triumuiratus sui aut in campis Philippiis, si ei licuisset, uictoriae suae facturus fuerit modum. At Sosium L- Arruntii prisca grauitate celeberrimi fides, mox, diu cum clementia luctatus sua, Caesar seruauit incolumem. 3 Non praetereatur Asinii Pollionis factum et dictum memorabile: namque cum se post Brundusinam pacem continuisset in Italia neque aut uidisset umquam reginam aut post eneruatum amore eius Antonii animum partibus eius se miscuisset, rogante Caesare, ut secum ad bellum profisceretur Actiacum: " mea ", inquit, "in Antonium maiora merita sunt, illius in me beneficia notiora; itaque discrimini uestro me subtraham et ero praeda uictoris". [2,87] Proximo deinde anno persecutus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis ciuilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit, adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra frustratis custodibus inlata aspide in morsu et sanie eius expers muliebris metus spiritum reddidit. 2 Fuitque et fortuna et clementia Caesaris dignum, quod nemo ex iis, qui contra eum arma tulerant, ab eo iussuue eius interemptus est. D- Brutum Antonii interemit crudelitas. Sextum Pompeium ab eo deuictum idem Antonius, cum dignitatis quoque seruandae dedisset fidem, etiam spiritu priuauit. 3 Brutus et Cassius ante, quam uictorum experirentur animum, uoluntaria morte obierunt. Antonii Cleopatraeque quis fuisset exitus narrauimus. Canidius timidius decessit, quam professioni ei, qua semper usus erat, congruebat. Ultimus autem ex interfectoribus Caesaris Parmensis Cassius morte poenas dedit, ut dederat Trebonius primus. [2,88] Dum bello Actiaco Alexandrinoque Caesar imponit ultimam manum, M- Lepidus, iuuenis forma quam mente melior, Lepidi eius, qui triumuir fuerat rei publicae constituendae, filius, Iunia Bruti sorore natus, interficiendi, simul in urbem reuertisset, Caesaris consilia inierat. 2 Erat tunc urbis custodiis praepositus C- Maecenas equestri, sed splendido genere natus, uir, ubi res uigiliam exigeret, sane ex omnis, prouidens atque agendi sciens, simul uero aliquid ex negotio remitti posset, otio ac mollitiis paene ultra, feminam fluens, non minus Agrippa Caesari carus, sed minus honoratus (quippe uixit angusti claui plene contentus), nec minora consequi potuit, sed non tam concupiuit. 3 Hic speculatus est per summam quietem ac dissimulationem praecipitis consilia iuuenis et mira celeritate nullaque cum perturbatione aut rerum aut hominum oppresso Lepido inmane noui ac resurrecturi belli ciuilis restinxit initium. Et ille quidem male consultorum poenas exsoluit. Aequetur praedictae iam Antistü Seruilia Lepidi uxor, quae uiuo igni deuorato praematura morte immortalem nominis sui pensauit memoriam. [2,89] Caesar autem reuersus in Italiam atque urbem quo occursu, quo fauore hominum omnium generum, aetatum, ordinum exceptus sit, quae magnificentia triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest. 2 Nihil deinde optare a dis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil uoto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus post reditum in urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi repraesentauerit. 3 Finita uicesimo anno bella ciuilia, sepulta externa, reuocata pax, sopitus ubique armorum furor, restituta uis legibus, iudiciis auctoritas, senatui maiestas, imperium magistratuum ad pristinum redactum modum, tantummodo octo praetoribus adlecti duo. Prisca illa et antiqua rei publicae forma reuocata. 4 Rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum possessio; leges emendatae utiiiter, latae salubriter; senatus sine asperitate nec sine seueritate lectus. Principes uiri triumphisque et amplissimis honoribus functi adhortatu principis ad ornandam urbem inlecti sunt. Consulatus tantummodo usque ad undecimum quin continuaret Caesar, 5 cum saepe obnitens repugnasset, impetrare non potuit: nam dictaturam quam pertinaciter ei deferebat populus, tam constanter repulit. Bella sub imperatore gesta pacatusque 6 uictoriis terrarum orbis et tot extra Italiam domique opera omne aeui sui spatium impensurum in id solum opus scriptorem fatigarent: nos memores professionis uniuersam imaginem principatus eius oculis animisque subiecimus. [2,90] Sepultis, ut praediximus, bellis ciuilibus coalescentibusque rei publicae membris, et coaluere quae tam longa armorum series lacerauerat. Dalmatia, annos uiginti et ducentos rebellis, ad certam confessionem pacata est imperii. Alpes feris incultisque nationibus celebres perdomitae. Hispaniae nunc ipsius praesentia, nunc Agrippae, quem usque in tertium consulatum et mox collegium tribuniciae potestatis amicitia principis euexerat, multo uarioque Marte pacatae. 2 In quas prouincias cum initio Scipione et Sempronio Longo consulibus primo anno secundi belli Punici abhinc annos quinquaginta et ducentos Romani exercitus missi essent duce Cn- Scipione, Africani patruo, per annos ducentos in iis multo mutuoque ita certatum est sanguine, ut amissis populi Romani imperatoribus exercitibusque saepe contumelia, nonnumquam etiam periculum Romano inferretur imperio. 3 Illae enim prouinciae Scipiones consumpserunt; illae contumelioso decem annorum bello sub duce Viriatho maiores nostros exercuerunt; illae terrore Numantini belli populum Romanum concusserunt; in illis turpe Q- Pompei foedus turpiusque Mancini senatus cum ignominia dediti imperatoris rescidit; illa tot consulares, tot praetorios absumpsit duces, patrumque aetate in tantum Sertorium armis extulit, ut per quinquennium diiudicari non potuerit, Hispanis Romanisne in armis plus esset roboris et uter populus alteri pariturus foret. 4 Has igitur prouincias tam diffusas, tam frequentis, tam feras ad eam pacem abhinc annos ferme quinquaginta perduxit Caesar Augustus, ut quae maximis bellis numquam uacauerant, eae sub C- Antistio ac deinde P- Silio legato ceterisque postea etiam latrociniis uacarent. [2,91] Dum pacatur occidens, ab oriente ac rege Parthorum signa Romana, quae Crasso oppresso Orodes, quae Antonio pulso filius eius Phraates ceperant, Augusto remissa sunt. Quod cognomen illi iure Planci sententia consensus uniuersi senatus populique Romani indidit. 2 Erant tamen qui hunc felicissimum statum odissent: quippe L- Murena et Fannius Caepio diuersis moribus (nam Murena sine hoc facinore potuit uideri bonus, Caepio et ante hoc erat pessimus) cum iniissent occidendi Caesaris consilia, oppressi auctoritate publica, quod ui facere uoluerant, iure passi sunt. 3 Neque multo post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori quam senatori propior, collecto in aedilitate fauore populi, quem extinguendis priuata familia incendiis in dies auxerat, in tantum quidem, ut ei praeturam continuaret, mox etiam consulatum petere ausus, cum esset omni flagitiorum scelerumque conscientia mersus nec melior illi res familiaris quam mens foret, adgregatis simillimis sibi interimere Caesarem statuit, ut quo saluo saluus esse non poterat, eo sublato moreretur. 4 Quippe ita se mores habent, ut publica quisque ruina malit occidere quam sua proteri et idem passurus minus conspici. Neque hic prioribus in occultando felicior fuit, abditusque carceri cum consciis facinoris mortem dignissimam uita sua obiit. [2,92] Praeclarum excellentis uiri factum C- Sentii Saturnini circa ea tempora consulis ne fraudetur memoria. Aberat ordinandis Asiae Orientisque rebus Caesar, 2 circumferens terrarum orbi praesentia sua pacis suae bona. Tum Sentius, forte et solus et absente Caesare consul, cum alia prisca seueritate, summaque constantia, uetere consulum more ac seueritate, gessisset, protraxisset publicanorum fraudes, punisset auaritiam, regessisset in aerarium pecunias publicas, tum in comitiis habendis praecipuum egit consulem: 3 nam et quaesturam petentes, quos indignos iudicauit, profiteri uetuit, et, cum id facturos se perseuerarent, consularem, si in campum descendissent, uindictam minatus est, 4 et Egnatium florentem fauore publico sperantemque ut praeturam aedilitati, ita consulatum praeturae se iuncturum, profiteri uetuit, et cum id non obtinuisset, iurauit, etiam si factus esset consul suffragiis populi, tamen se eum non renuntiaturum. 5 Quod ego factum cuilibet ueterum consulum gloriae comparandum reor, nisi quod naturaliter audita uisis laudamus libentius et praesentia inuidia, praeterita ueneratione prosequimur et his nos obrui, illis instrui credimus. [2,93] Ante triennium fere, quam Egnatianum scelus erumperet, circa Murenae Caepionisque coniurationis tempus,abhinc annos quinquaginta, M- Marcellus, sororis Augusti Octauiae filius, quem homines ita, si quid accidisset Caesari, successorem potentiae eius arbitrabantur futurum, ut tamen id per M- Agrippam securo ei posse contingere non existimarent, magnificentissimo munere aedilitatis edito decessit admodum iuuenis, sane, ut aiunt, ingenuarum uirtutum laetusque animi et ingenii fortunaeque, in quam alebatur, capax. 2 Post cuius obitum Agrippa, qui sub specie ministeriorum principalium profectus in Asiam, ut fama loquitur, ob tacitas cum Marcello offensiones praesenti se subduxerat tempori, reuersus inde filiam Caesaris Iuliam, quam in matrimonio Marcellus habuerat, duxit uxorem, feminam neque sibi neque rei publicae felicis uteri. [2,94] Hoc tractu temporum Ti- Claudius Nero, quo trimo, ut praediximus, Liuia, Drusi Claudiani filia, despondente Ti- Nerone, cui ante nupta fuerat, Caesari nupserat, 2 innutritus caelestium praeceptorum disciplinis, iuuenis genere, forma, celsitudine corporis, optimis studiis maximoque ingenio instructissimus, qui protinus quantus est, sperari potuerat uisuque praetulerat principem, 3 quaestor undeuicesimum annum agens capessere coepit rem publicam maximamque difficultatem annonae ac rei frumentariae inopiam ita Ostiae atque in urbe mandatu uitrici moderatus est, ut per id, quod agebat, quantus euasurus esset, eluceret. 4 Nec multo post missus ab eodem uitrico cum exercitu ad uisendas ordinandasque, quae sub Oriente sunt, prouincias, praecipuis omnium uirtutum experimentis in eo tractu editis, cum legionibus ingressus Armeniam, redacta ea in potestatem populi Romani regnum eius Artauasdi dedit. Quin rex quaque Parthorum tanti nominis fama territus liberos suos ad Caesarem misit obsides. [2,95] Reuersum inde Neronem Caesar haud mediocris belli mole experiri statuit, adiutore operis dato fratre ipsius Druso Claudio, quem intra Caesaris penates enixa erat Liuia. Quippe uterque e diuersis partibus Raetos Vindelicosqueadgressi, 2 multis urbium et castellorum oppugnantibus nec non derecta quoque acie feliciter functi gentes locis tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces maiore cum periculo quam damno Romani exercitus plurimo cum earum sanguine perdomuerunt. 3 Ante quae tempora censura Planci et Pauli acta inter discordiam neque ipsis honori neque rei publicae usui fuerat, cum alteri uis censoria, alteri uita deesset, Paulus uix posset implere censorem, Plancus timere deberet, nec quidquam obiicere posset adulescentibus aut obiicientes audire, quod non agnosceret senex. [2,96] Mors deinde Agrippae, qui nouitatem suam multis rebus nobilitauerat atque in hoc perduxerat, ut et Neronis esset socer, cuiusque liberos nepotes suos diuus Augustus praepositis Gai ac Lucii nominibus adoptauerat, admouit propius Neronem Caesari: quippe filia Iulia eius, quae fuerat Agrippae nupta, Neroni nupsit. 2 Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum ab Agrippa, Marco Vinicio, auo tuo consule, magnum atroxque et perquam uicinum imminebat Italiae, per Neronem gestum est. Gentes Pannoniorum Delmatarumque nationes situmque regionum ac fluminum 3 numerumque et modum uirium excelsissimasque et multiplices eo bello uictorias tanti mperatoris alio loco explicabimus: hoc opus seruet formam suam. Huius uictoriae compos Nero ouans triumphauit. [2,97] Sed dum in hac parte imperii omnia geruntur prosperrime, accepta in Germania clades sub legato M- Lollio, homine in omnia pecuniae quam recte faciendi cupidiore et inter summam uitiorum dissimulationem uitiosissimo, amissaque legionis quintae aquila uocauit ab urbe in Gallias Caesarem. 2 Cura deinde atque onus Germanici belli delegata Druso Claudio, fratri Neronis, adulescenti tot tantarumque uirtutum, quot et quantas natura mortalis recipit uel industria perficit. Cuius ingenium utrum bellicis magis operibus an ciuilibus suffecerit artibus, in incerto est: 3 morum certe dulcedo ac suauitas et aduersus amicos aequa ac par sui aestimatio inimitabilis fuisse diciiur; nam pulchritudo corporis proxima fraternae fuit. Sed illum magna ex parte domitorem Germaniae, plurimo eius gentis uariis in locis profuso sanguine, fatorum iniquitas consulem, agentem annum tricesimum, rapui. 4 Moles deinde eius belli translata in Neronem est: quod is sua et uirtute et fortuna administrauit peragratusque uictor omnis partis Germaniae sine ullo detrimento commissi exercitus, quod praecipue huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam, ut in formam paene stipendiariae redigeret prouinciae. Tum alter triumphus cum altero consulatu ei oblatus est. [2,98] Dum ea, quae diximus, in Pannonia Germa-niaque geruntur, atrox in Thracia bellum ortum, omnibus eius gentis nationibus in arma accensis, L- Pisonis, quem hodieque diligentissimum atque eundem lenissimum securitatis urbanae custodem habemus, 2 uirtus compressit (quippe legatus Caesaris triennio cum iis bellauit gentesque ferocissimas plurimo cum earum excidio nunc acie, nunc expugnationibus in pristinum pacis redegit modum) eiusque patratione Asiae securitatem, Macedoniae pacem reddidit. De quo uiro hoc omnibus sentiendum ac praedicandum est, esse mores eius uigore ac lenitate mixtissimos 3 et uix quemquam reperiri posse, qui aut otium ualidius diligat aut facilius sufficiat negotio et magis quae agenda sunt curet sine ulla ostentatione agendi. [2,99] Breui interiecto spatio Ti- Nero duobus consulatibus totidemque triumphis actis tribuniciae potestatis consortione aequatus Augusto, ciuium post unum, et hoc, quia uolebat, eminentissimus, ducum maximus, fama fortunaque celeberrimus et uere alterum rei publicae lumen et caput, 2 mira quadam et incredibili atque inenarrabili pietate, cuius causae mox detectae sunt, cum Gaius Caesar sumpisset iam uirilem togam, Lucius item maturus esset uiribus, ne fulgor suus orientium iuuenum obstaret initiis, dissimulata causa consilii sui, commeatum ab socero atque eodem uitrico adquiescendi a continuatione laborum petiit. 3 Quis fuerit eo tempore ciuitatis habitus, qui singulorum animi, quae digredientium a tanto uiro omnium lacrimae, quam paene ei patria manum iniecerit, iusto seruemus operi: 4 illud etiam in hoc transcursu dicendum est, ita septem annos Rhodi moratum, ut omnes, qui pro consulibus legatique in transmarinas sunt profecti prouincias, uisendi eius gratia Rhodum deuerterint atque eum conuenientes semper priuato, si illa maiestas priuata umquam fuit, fasces suos summiserint fassique sint otium eius honoratius imperio suo. [2,100] Sensit terrarum orbis digressum a custodia Neronem urbis: nam et Parthus desciscens a societate Romana adiecit Armeniae manum et Germania, auersis domitoris sui oculis, rebellauit. 2 At in urbe eo ipso anno, quo magnificentissimis gladiatorii muneris naumachiaeque spectaculis diuus Augustus abhinc annos triginta se et Gallo Caninio consulibus, dedicato Martis templo animos oculosque populi Romani repleuerat, foeda dictu memoriaque horrenda in ipsius domo tempestas erupit. 3 Quippe filia eius Iulia, per omnia tanti parentis ac uiri immemor, nihil, quod facere aut pati turpiter posset femina, luxuria libidineue infectum reliquit magnitudinemque fortunae suae peccandi licentia metiebatur, quidquid liberet pro licito uindicans. 4 Tum Iulus Antonius, singulare exemplum clementiae Caesaris, uiolator eius domus, ipse sceleris a se commissi ultor fuit (quem uicto eius patre non tantum incolumitate donauerat, sed sacerdotio, praetura, consulatu, prouinciis honoratum, etiam matrimonio sororis suae filiae in artissimam adfinitatem receperat), 5 Quintiusque Crispinus, singularem nequitiam supercilio truci protegens, et Appius Claudius et Sempronius Gracchus ac Scipio aliique minoris nominis utriusque ordinis uiri, quas cuiuslibet uxore uiolata poenas pependissent, pependere, cum Caesaris filiam et Neronis uiolassent coniugem. Iulia relegata in insulam patriaeque et parentum subducta oculis, quam tamen comitata mater Scribonia uoluntaria exilii permansit comes. [2,101] Breue ab hoc intercesserat spatium, cum C- Caesar ante aliis prouinciis ad uisendum obitis in Syriam missus, conuento prius Ti- Nerone, cui omnem honorem ut superiori habuit, tam uarie se ibi gessit, ut nec laudaturum magna nec uituperaturum mediocris materia deficiat. Cum rege Parthorum, iuuene excelsissimo, in insula quam amnis Euphrates ambiebat, aequato utriusque partis numero coiit. 2 Quod spectaculum stantis ex diuerso hinc Romani, illinc Parthorum exercitus, cum duo inter se eminentissima imperiorum et hominum coirent capita, perquam clarum et memorabile sub initia stipendiorum meorum 3 tribuno militum mihi uisere contigit: quem militiae gradum ante sub patre tuo, M- Vinici, et P- Silio auspicatus in Thracia Macedoniaque, mox Achaia Asiaque et omnibus ad Orientem uisis prouinciis et ore atque utroque maris Pontici latere, haud iniucunda tot rerum, locorum, gentium, urbium recordatione perfruor. Prior Parthus apud Gaium in nostra ripa, posterior hic apud regem in hostili epulatus est. [2,102] Quo tempore M- Lollii, quem ueluti moderatorem iuuentae filii sui Augustus esse uoluerat, perfida et plena subdoli ac uersuti animi consilia, per Parthum indicata Caesari, fama uulgauit. Cuius mors intra paucos dies fortuita an uoluntaria fuerit ignoro. Sed quam hunc decessisse laetati homines, tam paulo post obiisse Censorinum in iisdem prouinciis grauiter tulit ciuitas, uirum demerendis hominibus genitum. 2 Armeniam deinde Gaius ingressus prima parte introitus prospere rem gessit; mox in conloquio, cui se temere crediderat, circa Artageram grauiter a quodam, nomine Adduo, uulneratus, ex eo ut corpus minus habile, ita animum minus utilem rei publicae habere coepit. 3 Nec defuit conuersatio hominum uitia eius adsentatione alentium (etenim semper magnae fortunae comes adest adulatio), per quae eo ductus erat, ut in ultimo ac remotissimo terrarum orbis angulo consenescere quam Romam regredi mallet. Diu deinde reluctatus inuitusque reuertens in Italiam in urbe Lyciae (Limyra nominant) morbo obiit, cum ante annum ferme L- Caesar frater eius Hispanias petens Massiliae decessisset. [2,103] Sed fortuna, quae subduxerat spem magni nominis, iam tum rei publicae sua praesidia reddiderat: quippe ante utriusque horum obitum patre tuo P- Vinicio consule Ti- Nero reuersus Rhodo incredibili laetitia patriam repleuerat. Non est diu cunctatus Caesar Augustus; 2 neque enim quaerendus erat quem legeret, sed legendus qui eminebat. 3 Itaque quod post Lucii mortem adhuc Gaio uiuo facere uoluerat atque uehementer repugnante Nerone erat inhibitus, post utriusque adulescentium obitum facere perseuerauit, ut et tribuniciae potestatis consortionem Neroni constitueret, multum quidem eo cum domi tum in senatu recusante, et eum Aelio Cato C- Sentio consulibus V- Kal- Iulias, post urbem conditam annis septingentis quinquaginta quattuor, abhinc annos septem et uiginti adoptaret. Laetitiam illius diei concursumque ciuitatis 4 et uota paene inserentium caelo manus spemque conceptam perpetuae securitatis aeternitatisque Romani imperii uix in illo iusto opere abunde persequi poterimus, nedum hic implere temptemus, 5 contenti id unum dixisse quam ille omnibus faustns fuerit. Tum refulsit certa spes liberorum parentibus, uiris matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus hominibus salutis, quietis, pacis, tranquillitatis, adeo ut nec plus sperari potuerit nec spei responderi felicius. [2,104] Adoptatus eadem die etiam M- Agrippa, quem post mortem Agrippae Iulia enixa erat, sed in Neronis adoptione illud adiectum his ipsis Caesaris uerbis: 2 "hoc", inquit, "rei publicae causa facio". Non diu uindicem custodemque imperii sui morata in urbe patria protinus in Germaniam misit, ubi ante triennium sub M- Vinicio, auo tuo, clarissimo uiro, immensum exarserat bellum. Erat id ab eo quibusdam in locis gestum, quibusdam sustentatum feliciter, eoque nomine decreta ei cum speciosissima inscriptione operum ornamenta triumphalia. 3 Hoc tempus me, functum ante tribunatu, castrorum Ti- Caesaris militem fecit: quippe protinus ab adoptione missus cum eo praefectus equitum in Germaniam, successor offici patris mei, caelestissimorum eius operum per annos continuos nouem praefectus aut legatus spectator, tum pro captu mediocritatis meae adiutor fui. Neque illi spectaculo, quo fructus sum, simile condicio mortalis recipere uidetur mihi, cum per celeberrimam Italiae partem tractumque omnem Galliae prouinciarum ueterem imperatorem et ante meritis ac uirtutibus quam nomine Caesarem reuisentes sibi quisque quam illi gratularentur plenius. 4 At uero militum conspectu eius elicitae gaudio lacrimae alacritasque et salutationis noua quaedam exultatio et contingendi manum cupiditas non continentium protinus quin adiicerent, "uidemus te, imperator? Saluum recepimus?" Ac deinde "ego tecum, imperator, in Armenia, ego in Raetia fui, ego a te in Vindelicis, ego in Pannonia, ego in Germania donatus sum" neque uerbis exprimi et fortasse uix mereri fidem potest. [2,105] Intrata protinus Germania, subacti Canninefates, Attuarii, Bructeri, recepti Cherusci (gentis eius Arminius mox nostra clade nobilis), transitus Visurgis, penetrata ulteriora, cum omnem partem asperrimi et periculosissinu belli Caesar uindicaret sibi, iis, quae minoris erant discriminis, Sentium Saturninum, qui iam legatus patris eius in Germania fuerat, praefecisset, 2 uirum multiplicem uirtutibus, gnauum, agilem, prouidum militariumque officiorum patientem ac peritum pariter, sed eundem, ubi negotia fecissent locum otio, liberaliter lauteque eo abutentem, ita tamen, ut eum splendidum atque hilarem potius quam luxuriosum aut desidem diceres. De cuius uiri claro ingenio celebrique consulatu praediximus. 3 Anni eius aestiua usque in mensem Decembrem producta inmanis emolumentum fecere uictoriae. Pietas sua Caesarem paene obstructis hieme Alpibus in urbem traxit, at tutela imperii eum ueris initio reduxit in Germaniam, in cuius mediis finibus ad caput Lupiae fluminis hiberna digrediens princeps locauerat. [2,106] Pro dii boni, quanti uoluminis opera insequenti aestate sub duce Tiberio Caesare gessimus! Perlustrata armis tota Germania est, uictae gentes paene nominibus incognitae, receptae Cauchorum nationes: omnis eorum iuuentus infinita numero, immensa corporibus, situ locorum tutissima, traditis armis una cum ducibus suis saepta fulgenti armatoque militum nostrorum agmine ante imperatoris procubuit tribunal. 2 Fracti Langobardi, gens etiam Germana feritate ferocior; denique quod numquam antea spe conceptum, nedum opere temptatum erat, ad quadringentesimum miliarium a Rheno usque ad flumen Albim, qui Semnonum Hermundurorumque fines praeterfluit, Romanus cum signis perductus exercitus. 3 Et eadem mira felicitate et cura ducis, temporum quoque obseruantia, classis, quae Oceani circumnauigauerat sinus, ab inaudito atque incognito ante mari Qumine Albi subuecta, cum plurimarum gentium uictoria parta cum abundantissima rerum omnium copia exercitui Caesarique se iunxit. [2,107] Non tempero mihi quin tantae rerum magnitudini hoc, qualecumque est, inseram. Cum citeriorem ripam praedicti fluminis castris occupassemus et ulterior armata hostium uirtute fulgeret, sub omnem motum conatumque nostrarum nauium protinus refugientium, unus e barbaris aetate senior, corpore excellens, dignitate, quantum ostendebat cultus, eminens, cauatum, ut illis mos est, ex materia conscendit alueum solusque id nauigii genus temperans ad medium processit fluminis et petiit, liceret 2 sibi sine periculo in eam, quam armis tenebamus, egredi ripam ac uidere Caesarem. Data petenti facultas. Tum adpulso lintre et diu tacitus contemplatus Caesarem, "nostra quidem", inquit, "furit iuuentus, quae cum uestrum numen absentium colat, praesentium potius arma metuit quam sequitur fidem. Sed ego beneficio ac permissu tuo, Caesar, quos ante audiebam, hodie uidi deos, nec feliciorem ullum uitae meae aut optaui aut sensi diem". Impetratoque ut manum contingeret, reuersus in nauiculam, sine fine respectans Caesarem ripae suorum adpulsus est. Victor omnium gentium locorumque, quos adierat Caesar, 3 incolumi inuiolatoque et semel tantummodo magna cum clade hostium fraude eorum temptato exercitu in hiberna legiones reduxit, eadem qua priore anno festinatione urbem petens. [2,108] Nihil erat iam in Germania, quod uinci posset, praeter gentem Marcomannorum, quae Maroboduo duce excita sedibus suis atque in interiora refugiens incinctos Hercynia silua campos incolebat. 2 Nulla festinatio huius uiri mentionem transgredi debet. Maroboduus, genere nobilis, corpore praeualens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non tumultuarium neque fortuitum neque mobilem et ex uoluntate parentium constantem inter suos occupauit principatum, sed certum imperium uimque regiam complexus animo statuit auocata procul a Romanis gente sua eo progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima. Occupatis igitur, quos praediximus, locis finitimos omnis aut bello domuit aut condicionibus iuris sui fecit. [2,109] Corpus suum custodientium imperium, perpetuis exercitiis paene ad Romanae disciplinae formam redactum, breui in eminens et nostro quoque imperio timendum perduxit fastigium gerebatque se ita aduersus Romanos, ut neque bello nos lacesseret, et si lacesseretur, superesse sibi uim ac uoluntatem resistendi ostenderet. 2 Legati, quos mittebat ad Caesares, interdum ut supplicem commendabant, interdum ut pro pari loquebantur. Gentibus hominibusque a nobis desciscentibus erat apud eum perfugium, in totumque ex male dissimulato agebat aemulum; exercitunlque, quem septuaginta milium peditum, quattuor equitum fecerat, adsiduis aduersus finitimos bellis exercendo maiori quam, quod habebat, operi praeparabat: 3 eratque etiam eo timendus, quod cum Germaniam ad laeuam et in fronte, Pannoniam ad dextram, a tergo sedium suarum haberet Noricos, tamquam in omnes semper uenturus ab omnibus timebatur. 4 Nec securam incrementi sui patiebatur esse Italiam, quippe cum a summis Alpium iugis, quae finem Italiae terminant, initium eius finium haud multo plus ducentis milibus passuum abesset. 5 Hunc uirum et hanc regionem proximo anno diuersis e partibus Ti- Caesar adgredi statuit. Sentio Saturnino mandatum, ut per Cattos excisis continentibus Hercyniae siluis legiones Boiohaemum (id regioni, quam incolebat Maroboduus, nomen est) duceret, ipse a Carnunto, qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat, exercitum, qui in Illyrico merebat, ducere in Marcomannos orsus est. [2,110] Rumpit interdum, interdum moratur proposita hominum fortuna. Praeparauerat iam hiberna Caesar ad Danubium admotoque exercitu non plus quam quinque dierum iter a primis hostium aberat, 2 legionesque quas Saturninum admouere placuerat, paene aequali diuisae interuallo ab hoste intra paucos dies in praedicto loco cum Caesare se iuncturae erant, cum uniuersa Pannonia, insolens longae pacis bonis, adulta uiribus, Delmatia omnibusque tractus eius gentibus in societatem adductis consilii, arma corripuit. 3 Tum necessaria gloriosis praeposita neque tutum uisum abdito in interiora exercitu uacuam tam uicino hosti relinquere Italiam. Gentium nationumque, quae rebellauerant, omnis numerus amplius octingentis milibus explebat; ducenta fere peditum colligebantur armis habilia, equitum nouem.Cuius immensae multitudinis, 4 parentis acerrimis ac peritissimis ducibus, pars petere Italiam decreuerat iunctam sibi Nauporti ac Tergestis confinio, pars in Macedoniam se effuderat, pars suis sedibus praesidium esse destinauerat. Maxima duobus Batonibus ac Pinneti duribus auctoritas erat. 5 Omnibus autem Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae quoque notitia Romanae, plerisque etiam litterarum usus et familiaris animorum erat exercitatio. Etaque hercules nulla umquam natio tam mature consilio belli bellum iunxit ac decreta patrauit. 6 Oppressi ciues Romani, trucidati negotiatores, magnus uexillariorum numerus ad internecionem ea in regione, quae plurimum ab imperatore aberat, caesus, occupata armis Macedonia, omnia et in omnibus locis igni ferroque uastata. Quin etiam tantus huius belli metus fuit, ut stabilem illum et firmatum tantorum bellorum experientia Caesaris Augusti animum quateret atque terreret. [2,111] Habiti itaque dilectus, reuocati undique et omnes ueterani, uiri feminaeque ex censu libertinum coactae dare militem. Audita in senatu uox principis, decimo die, ni caueretur, posse hostem in urbis Romae uenire conspectum. Senatorum equitumque Romanorum exactae ad id bellum operae, pollicitati. 2 Omnia haec frustra praeparassemus, nisi qui illa regeret fuisset. Itaque ut praesidium ultimum res publica ab Augusto ducem in bellum poposcit Tiberium. 3 Habuit in hoc quoque bello mediocritas nostra speciosi ministerii locum. Finita equestri militia designatus quaesior necdum senator aequatus senatoribus, etiam designatis tribunis plebei, partem exercitus ab urbe traditi ab Augusto perduxi ad filium eius. 4 In quaestura deinde remissa sorte prouinciae legatus eiusdem ad eundem missus sum. Quas nos primo anno acies hostium uidimus! Quantis prudentia ducis opportunitatibus furentes eorum uires uniuersas elusimus, fudimus partibus! Quanto cum temperamento simul ciuilitatis res auctoritate imperatoria agi uidimus! Qua prudentia hiberna disposita sunt! Quanto opere inclusus custodiis exercitus nostri, ne qua posset erumpere inopsque copiarum et intra se furens uiribus hostis elanguesceret! [2,112] Felix euentu, forte conatu prima aestate belli Messalini opus mandandum est memoriae. 2 Qui uir animo etiam quam gente nobilior dignissimusque, qui et patrem Coruinum habuisset et cognomen suum Cottae fratri relinqueret, praepositus Illyrico subita rebellione cum semiplena legione uicesima circumdatus hostili exercitu amplius uiginti milia fudit fugauitque et ob id ornamentis triumphalibus honoratus est. 3 ita placebat barbaris numerus suus, ita fiducia uirium, ut ubicumque Caesar esset, nihil in se reponerent. Pars exercitus eorum, proposita ipsi duci et ad arbitrium utilitatemque nostram macerata perductaque ad exitiabilem famem, neque instantem sustinere neque cum facientibus copiam pugnandi derigentibusque aciem ausa congredi occupato monte Claudio munitione se defendit. 4 At ea pars, quae obuiam se effuderat exercitui, quem A. Caecina et Siluanus Plautius consulares ex transmarinis adducebant prouinciis, circumfusa quinque legionibus nostris auxiliaribusque ei equitatui regio (quippe magnam Thracum manum iunctus praedictis ducibus Rhoemetalces, Thraciae rex, in adiutorium eius belli secum trahebat) paene exitiabilem omnibus cladem intulit: 5 fusa regiorum equestris acies, fugatae alae, conuersae cohortes sunt, apud signa quoque legionum trepidatum. Sed Romani uirtus militis plus eo tempore uindicauit gloriae quam ducibus reliquit, qui multum a more imperatoris sui discrepantes ante in hostem inciderunt, quam per explora,tores, ubi hostis esset, cognoscerent. Iam igitur in dubiis rebus semet ipsae legiones adhortatae, 6 iugulatis ab hoste quibusdam tribunis militum, interempto praefecto castrorum praefectisque cohortium, non incruentis centurionibus, e quibus etiam primi ordinis cecidere, inuasere hostes nec sustinuisse contenti perrupta eorum acie ex insperato uictoriam uindicauerunt. 7 Hoc fere tempore Agrippa, qui eodem die quo Tiberius adoptatus ab auo suo naturali erat et iam ante biennium, qualis esset, apparere coeperat, mira prauitate animi atque ingenii in praecipitia conuersus patris atque eiusdem aui sui animum alienauit sibi, moxque crescentibus in dies uitiis dignum furore suo habuit exitum. [2,113] Accipe nunc, M- Vinici, tantum in bello ducem, quantum in paceuides principem. Iunctis exercitibus, quique sub Caesare fuerant quique ad eum uenerant, contractisque in una castra decem legionibus, septuaginta amplius cohortibus, decem alis et pluribus quam decem ueteranorum milibus, ad hoc magno uoluntariorum numero frequentique equite regio, tanto denique exercitu, quantus nullo umquam loco post bella fuerat ciuilia, omnes eo ipso laeti erant maximamque fiduciam uictoriae in numero reponebant. 2 At imperator, optimus eorum quae agebat iudex et utilia speciosis praeferens quodque semper eum facientem uidi in omnibus bellis, quae probanda essent, non quae utique probarentur sequens, paucis diebus exercitum, qui uenerat, ad refouendas ex itinere eius uires moratus, cum eum maiorem, quam ut temperari posset, neque habilem gubernaculo cerneret, dimittere statuit; 3 prosecutusque longo et perquam laborioso itinere, cuius difficultas narrari uix potest, ut neque uniuersos quisquam auderet adgredi et partem digredientium, suorum quisque metu finium, uniuersi temptare non possent, remisit eo, unde uenerant, et ipse asperrimae hiemis initio regressus Sisciam legatos, inter quos ipsi fuimus, partitis praefecit hibernis. [2,114] O rem dictu non eminentem, sed solida ueraque uirtute atque utilitate maximam, experientia suauissimam, humanitate singularem! Per omne belli Germanici Pannonicique tempus nemo e nobis gradumue nostrum aut praecedentibus aut sequentibus imbecillus fuit, cuius salus ac ualetudo non ita sustentaretur Caesaris cura, tamquam distractissimus ille tantorum onerum mole huic uni negotio uacaret animus. 2 Erat desiderantibus paratum iunctum uehiculum, lectica eius publicata, cuius usum cum alii tum ego sensi; iam medici, iam apparatus cibi, iam in hoc solum uni portatum instrumentum balinei nullius non succurrit ualetudini; domus tantum ac domestici deerant, ceterum nihil, quod ab illis aut praestari aut desiderari posset. 3 Adiciam illud, quod, quisquis illis temporibus interfuit, ut alia, quae retuli, agnoscet protinus: solus semper equo uectus est, solus cum iis, quos inuitauerat, maiore parte aestiuarum expeditionum cenauit sedens; non sequentibus disciplinam, quatenus exemplonon nocebatur, ignouit; admonitio frequens, interdum et castigatio, uindicta tamen rarissima, agebatque medium plurima dissimulantis, aliqua inhibentis. 4 Hiems emolumentum patrati belli contulit, sed insequenti aestate omnis Pannonia reliquiis totius belli in Delmatia manentibus pacem petiit. Ferocem illam tot milium iuuentutem, paulo ante seruitutem minatam Italiae, conferentem arma, quibus usa erat, apud flumen nomine Bathinum prosternentemque se uniuersam genibus imperatoris, Batonemque et Pinnetem excelsissimos duces, captum alterum, alterum a se deditum iustis uoluminibus ordine narrabimus, ut spero. 5 Autumno uictor in hiberna reducitur exercitus, cuius omnibus copiis a Caesare M- Lepidus praefectus est, uir nomini ac fortunae Caesarum proximus, quem in quantum quisque aut cognoscere aut intellegere potuit, in tantum miratur ac diligit tantorumque nominum, quibus ortus est, ornamentum iudicat. [2,115] Caesar ad alteram belli Delmatici molem animum atque arma contulit. In qua regione quali adiutore legatoque fratre meo Magio Celere Velleiano' usus sit, ipsius patrisque eius praedicatione testatum est et amplissimorum donorum, quibus triumphans eum Caesar donauit, signat memoria. Initio aestatis 2 Lepidus educto hibernis exercitu per gentis integras immunesque adhuc clade belli et eo feroces ac truces tendens ad Tiberium imperatorem et cum difficultate locorum et cum ui hostium luctatus, magna cum clade obsistentium excisis agris, exustis aedihciis, caesis uiris, laetus uictoria praedaque onustus peruenit ad Caesarem, 3 et ob ea, quae si propriis gessisset auspiciis, triumphare debuerat, ornamentis triumphalibus consentiente cum iudicio principum uoluntate senatus donatus est. 4 Illa aestas maximi belli consummauit effectus: quippe Perustae et Desidiates Delmatae, situ locorum ac montium, ingeniorum ferocia, mira etiam pugnandi scientia et praecipue angustiis saltuum paene inexpugnabiles, non iam ductu, sed manibus atque armis ipsius Caesaris tum demum pacati sunt, cum paene funditus euersi forent. 5 Nihil in hoctanto bello, nihil in Germania aut uidere maius aut mirari magis potui, quam quod imperatori numquam adeo ulla opportuna uisa. est uictoriae occasio, quam damno amissi pensaret militis semperque uisum est gloriosissimum, quod esset tutissimum, et ante conscientiae quam famae consultum nec umquam consilia ducis iudicio exercitus, sed exercitus prouidentia ducis rectus est. [2,116] Magna in bello Delmatico experimenta uirtutis in incultos ac difficilis locos praemissus Germanicus dedit; celebri etiam opera diligentique 2 Vibius Postumus uir consularis, praepositus Delmatiae, ornamenta meruit triumphalia: quem honorem ante paucos annos Passienus et Cossus, uiri quamquam diuersis uirtutibus celebres, in Africa meruerant. Sed Cossus uictoriae testimonium etiam in cognomen filii contulit, adulescentis in omnium uirtutum exempla geniti. 3 At Postumi operum L- Apronius particeps illa quoque militia eos, quos mox consecutus est, honores excellenti uirtute meruit. Utinam non maioribus experimentis testatum esset, quantum in omni re fortuna posset! Sed in hoc quoque genere abunde agnosci uis eius potest. Nam et Aelius Lamia, uir antiquissimi moris et priscam grauitatem semper humanitate temperans, in Germania Illyricoque et mox in Africa splendidissimis functus ministeriis, non merito, sed materia adipiscendi triumphalia defectus est, 4 et A. Licinius Nerua Silianus, P- Silii fihus, quem uirum ne qui intellexit quidem abunde miratus est, in eo nihil non optimo ciui simplicissimo duci superesse praeferens, inmatura morte et fructu amplissimae principis amicitiae et consummatione euectae in altissimum paternumque fastigium imaginis defectus est. 5 Horum uirorum mentioni si quis quaesisse me dicet locum, fatentem arguet; neque enim iustus sine mendacio candor apud bonos crimini est. [2,117] Tantum quod ultimam imposuerat Pannonico ac Delmatico bello Caesar manum, cum intra quinque consummati tanti operis dies funesta ex Germaniae epistulae nuntium attulere caesi Vari trucidatarumque legionum trium todidemque alarum et sex cohortium, uelut in hoc slatem tantummodo indulgente nobis fortuna, ne occupato duce tanta clades inferretur. Sed etcausa et persona moram exigit. 2 Varus Quintilius inlustri magis quam nobili ortus familia, uir ingenio mitis, moribus quietus et corpore et animo immobilior, otio magis castrorum quam bellicae adsuetus militiae, pecuniae uero quam non contemptor, Syria, cui praefuerat, declarauit, quam pauper diuitem ingressus diues pauperem reliquit; 3 is cum exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit esse homines, qui nihil praeter uocem membraque haberent hominum, quique gladiis domari non poterant, posse iure mulceri. 4 Quo proposito mediam ingressus Germaniam uelut inter uiros pacis gaudentes dulcedine iurisdictionibus agendoque pro tribunali ordine trahebat aestiua. [2,118] At illi, quod nisi expertus uix credat, in summa feritate uersutissimi natumque mendacio genus, simulantes fictas litium series et nunc prouocantes alter alterum in iurgia, nunc agentes gratias, quod ea Romana iustitia finiret feritasque sua nouitate incognitae disciplinae mitesceret et solita armis discerni iure terminarentur, in summam socordiam perduxere Quintilium, usque eo, ut se praetorem urbanum in foro ius dicere, non in mediis Germaniae finibus exercitui praeesse crederet. 2 Tum iuuenis genere nobilis, manu fortis, sensu celer, ultra barbarum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri principis gentis eius filius, ardorem animi uultu oculis praeferens, adsiduus militiae nostrae prioris comes, iure etiam ciuitatis Romanae decus equestris consecutus gradis, segnitia ducis in occasionem sceleris opprimi, quam qui nihil timeret, et frequentissimum initium esse calamitatis securitatem. 3 Primo igitur paucos, mox pluris in societatem consilii recepit: opprimi posse Romanos et dicit et persuadet, decretis facta iungit, tempus insidiarum constituit. 4 Id Varo per uirum eius gentis fidelum clarique nominis, Segesten, indicatur. Postulabat etiam uinciri socios. Sed praeualebant iam fata consiliis omnemque animi eius aciem praestrinxerant: quippe ita se res habet, ut plerumque cuius fortunam mutaturus deus, consilia corrumpat efficiatque, quod miserrimum est, ut, quod accidit, etiam merito accidisse uideatur et casus in culpam transeat. Negat itaque se credere speciemque in se beneuolentiae ex merito aestimare profitetur. Nec diutius post primum indicem secundo relictus locus. [2,119] Ordinem atrocissimae calamitatis, qua nulla post Crassi in Parthum damnum in externis gentibus grauior Romanis fuit, iustis uoluminibus ut alii, ita nos conabimur exponere: nunc summa deflenda est. 2 Exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu experentiaque bellorum inter Romanos milites princeps, marcore ducis, refidia hostis,iniquitate fortunae circumuentus, cum ne pugnandi quidem aut egrediendi occasio iis, in quantum uoluerant, data esset immunis, castigatis etiam quibusdam graui poena, quia Romanis et armis et animis usi fuissent, inclusus siluis, paludibus, insisiis ab eo hoste ad internecionem trucidatus est, quem ita semper more pecudum trucidauerat, ut uitam aut mortem eius nunc ira nunc uenia temperraret. 3 Duci plus ad moriendum quam ad pugnandum animi fuit: quippe paterni auitique successor exempli se ipse transfixit. 4 At e praefectis castrorum duobus quam clarum exemplum L- Eggius, tam turpe Ceionius prodidit, qui, cum longe maximam partem absumpsisset acies, auctor deditionis supplicio quam proelio mori maluit. At Vala Numonius, lagatus Vari, cetera quietus ac probus, diri auctor exempli, spoliatum equite peditem relinquens fuga cum alis Rhenum petere ingressus est. Quod factum eius fortuna ulta est; non enim desertis superfuit, sed desertor 5 Vari corpus semiustum hostilis lacerauerat feritas; caput eius abscisum latumque ad Marboduum et ab eo missum ad Caesarem gentilicii tamen tumuli sepultura honoratum est. [2,120] His auditis reuolat ad patrem Caesar; perpetuus patronus Romani imperii adsuetam sibi causam suscipit. Mittitur ad Germaniam, Gallias confirmat, disponit exercitus, praesidia munit et se magnitudine sua, non fiducia hostis metiens, qui Cimbricam Teutonicamque militiam Italiae minabatur, ultro Rhenum cum exercitu transgreditur. 2 Arma infert hosti quem arcuisse pater et patria contenti erant; penetrat interius, aperit limites, uastat agros, urit domos, fundit obuios maximaque cum gloria, incolumi omnium, quos transduxerat, numero in hiberna reuertitur. 3 Reddatur uerum L- Asprenati testimonium, qui legatus sub auunculo suo Varo militans gnaua uirilique opera duarum legionum, quibus praeerat, exercitum immunem tanta calamitate seruauit matureque ad inferiora hiberna descendendo uacillantium etiam cis Rhenum sitarum gentium animos confirmauit. Sunt tamen, qui ut uiuos ab eo uindicatos, ita iugulatorum sub Varo occupata crediderint patrimonia hereditatemque occisi exercitus, in quantum uoluerit, ab eo aditam. 4 L- etiam Caedicii praefecti castrorum eorumque, qui una circumdati Alisone immensis Germanorum copiis obsidebaniur, laudanda uirtus est, qui omnibus difficultatibus superatis, quas inopia rerum intolerabilis, uis hostium faciebat inexsuperabilis, nec temerario consilio nec segni prouidentia usi speculatique opportunitatem ferro sibi ad suos peperere reditum. 5 Ex quo apparet Varum, sane grauem et bonae uoluntatis uirum, magis imperatoris defectum consilio quam uirtute destitutum militum se magnificentissimumque perdidisse exercitum. 6 Cum in captiuos saexiretur a Germanis, praeclari facinoris auctor fuit Caldus Caelius, adulescens uetustate familiae suae dignissimus, qui complexus catenarum, quibus uinctus erat, seriem, ita illas inlisit capiti suo, ut protinus pariter sanguinis cerebrique eRuuio expiraret. [2,121] Eadem uirtus et fortuna subsequenti tempore ingressi Germaniam imperatoris Tiberii fuit, quae initio iuerat. Qui concussis hostium uiribus classicis peditumque expeditionibus, cum res Galliarum maximae molis accensasque plebis Viennensium dissensiones coercitione magis quam poena mollisset, senatus populusque Romanus postulante patre eius, ut aequum ei ius in omnibus prouinciis exercitibusque esset, quam erat ipsi, decreto complexus est. Etenim absurdum erat non esse sub illo, quae ab illo uindicabantur, 2 et qui ad opem ferendam primus erat, ad uindicandum honorem non iudicari parem. In urbem reuersus iam pridem debitum, sed continuatione bellorum dilatum ex Pannoniis Delmatisque egit triumphum. Cuius magnificentiam quis miretur in Caesare? Fortunae uero quis non miretur indulgentiam? 3 Quippe omnis eminentissimos hostium duces non occisos fama narrauit, sed uinctos triumphus ostendit; quem mihi fratrique meo inter praecipuos praecipuisque donis adornatos uiros comitari contigit. [2,122] Quis non inter reliqua, quibus singularis moderatio Ti- Caesaris elucet atque eminet, hoc quoque miretur, quod, cum sine ulla dubitatione septem triumphos meruerit, tribus contentus fuit. Quis enim dubitare potest, quin ex Armenia recepta et ex rege praeposito ei, cuius capiti insigne regium sua manu imposuerat, ordinatisque rebus Orientis ouans triumphare debuerit, et Vindelicorum Raetorumque uictor curru urbem ingredi? 2 Fractis deinde post adoptionem continua triennii militia Germaniae uiribus idem illi honor et deferendus et recipiendus fuerit? Et post cladem sub Varo acceptam, expectato ocius prosperrimo rerum euentu eadem excisa Germania triumphus summi ducis adornari debuerit? Sed in hoc uiro nescias utrum magis mireris quod laborum periculorumque semper excessit modum an quod honorum temperauit. [2,123] Venitur ad tempus, in quo fuit plurimum metus. Quippe Caesar Augustus cum Germanicum nepotem suum reliqua belli patraturum misisset in Germaniam. Tiberium autem filium missurus esset in Illyricum ad firmanda pace quae bello subegerat, prosequens eum simulque interfuturus athletarum certaminis ludicro, quod eius honori sacratum a Neapolitanis est, processit in Campaniam. Quamquam iam motus imbecillitatis inclinataeque in deterius principia ualetudinis senserat, tamen obnitente ui animi prosecutus filium digressusque ab eo Beneuenti ipse Nolam petiit: et ingrauescente in dies ualetudine, cum sciret, quis uolenti omnia post se salua remanere accersendus foret, festinanter reuocauit filium; ille ad patrem patriae expectato reuolauit maturius. 2 Tum securum se Augustus praedicans circumfususque amplexibus Tiberii sui, commendans illi sua atque ipsius opera nec quidquam iam de fine, si fata poscerent, recusans, subrefectus primo conspectu alloquioque carissimi sibi spiritus, mox, cum omnem curam fata uincerent, in sua resolutus initia Pompeio Apuleioque consulibus septuagesimo et sexto anno animam caelestem caelo reddidit. [2,124] Quid tunc homines timuerint, quae senatus trepidatio, quae populi confusio, quis urbis metus, in quam arto salutis exitiique fuerimus confinio, neque mihi tam festinanti exprimere uacat neque cui uacat potest. Id solum uoce publica dixisse satis habeo: cuius orbis ruinam timueramus, eum ne commotum quidem sensimus, tantaque unius uiri maiestas fuit, ut nec pro bonis neque contra malos opus armis foret. 2 Una tamen ueluti luctatio ciuitatis fuit, pugnantis cum Caesare senatus populique Romani, ut stationi paternae succederet, illius, ut potius aequalem ciuem quam eminentem liceret agere principem. Tandem magis ratione quam honore uictus est, cum quidquid tuendum non suscepisset, periturum uideret, solique huic contigit paene diutius recusare principatum, quam, ut occuparent eum, alii armis pugnauerant. 3 Post redditum caelo patrem et corpus eius humanis honoribus, numen diuinis honoratum, primum principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua scriptam diuus Augustus reliquerat. 4 Quo tempore mihi fratrique meo, candidatis Caesaris, proxime a nobilissimis ac sacerdotalibus uiris destinari praetoribus contigit, consecutis quidem, ut neque post nos quemquam diuus Augustus neque ante nos Caesar commendaret Tiberius. [2,125] Tulit protinus et uoti et consilii sui pretium res publica, neque diu latuit aut quid non impetrando passuri fuissemus aut quid impetrando profecissemus. Quippe exercitus, qui in Germania militabat praesentisque Germanici imperio regebatur, simulque legiones, quae in Illyrico erant, rabie quadam et profunda confudendi omnia cupiditate nouum ducem, nouum statum, nouam quaerebant rem publicam; quin etiam ausi sunt minaridaturos se senatui, daturos principi leges; 2 modum stipendii, finem militiae sibi ipsi constituere conati sunt. Processum etiam in arma ferrumque strictum est et paene in ultima gladiorum erupit impunitas, defuitque, qui contra rem publicam duceret, non qui sequerentur. 3 Sed haec omnia ueteris imperatoris maturitas, multa inhibentis, aliqua cum grauitate pollicentis, et inter seueram praecipue noxiorum ultionem mitis aliorum castigatio breui sopiit ac sustulit. 4 Quo quidem tempore ut pleraque non ignaue Germanicus, ita Drusus, qui a patre in id ipsum plurimo quidem igne emicans incendium militaris tumultus missus erat, prisca antiquaque seueritate usus ancipitia sibi maluit tenere quam exemplo perniciosa, et his ipsis militum gladiis, quibus obsessus erat, 5 obsidentes coercuit, singulari adiutore in eo negotio usus Iunio Blaeso, uiro nescias utiliore in castris an meliore in toga: qui post paucos annos proconsul in Africa ornamenta triumphalia cum appellatione imperatoria meruit. At Hispanias exercitumque in iis cum M- Lepidus, de cuius uirtutibus celeberrimaque in Illyrico militia praediximus, cum imperio obtineret, in summa pace et quiete continuit, cum ei pietas rectissima sentiendi et auctoritas quae sentiebat obtinendi superesset. Cuius curam ac fidem Dolabella quoque, uir simplicitatis generosissimae, in maritima parte Illyrici per omnia imitatus est. [2,126] Horum sedecim annorum opera quis cum ingerantur oculis animisque omnium, partibus eloquatur? Sacrauit parentem suum Caesar non imperio, sed religione, non appellauit eum, sed fecit deum. 2 Reuocata in forum fides, summota e foro seditio, ambitio campo, discordia curia, sepultaeque ac situ obsitae iustitia, aequitas, industria ciuitati redditae; accessit magistratibus auctoritas, senatui maiestas, iudiciis grauitas; compressa theatralis seditio, recte faciendi omnibus aut incussa uoluntas aut imposita necessitas: 3 honorantur recta, praua puniuntur, suspicit potentem humilis, non timet, antecedit, non contemnit humiliorem potens. Quando annona moderatior, quando pax laetior? Diffusa in orientis occidentisque tractus et quidquid meridiano aut septentrione finitur, paxaugusta omnis terrarum orbis angulos a latrociniorum metu seruat immunes. 4 Fortuita non ciuium tantummodo, sed urbium damna principis munificentia uindicat. Restitutae urbes Asiae, uindicatae ab iniuriis magistratuum prouinciae: honor dignis paratissimus, poena in malos sera, sed aliqua: superatur aequitate gratia, ambitio uirtute; nam facere recte ciuis suos princeps optimus faciendo docet, cumque sit imperio maximus, exemplo maior est. [2,127] Raro eminentes uiri non magnis adiutoribus ad gubernandam fortunam suam usi sunt, ut duo Scipiones duobus Laeliis, quos per omnia aequauerunt sibi, ut diuus Augustus M- Agrippa et proxime ab eo Statilio Tauro, quibus nouitas familiae haut obstitit quominus ad multiplicis consulatus triumphosque et complura eueherentur sacerdotia. 2 Etenim magna negotia magnis adiutoribus egent interestque rei publicae quod usu necessarium est, dignitate eminere utilitatemque auctoritate muniri. 3 Sub his exemplis Ti- Caesar Seianum Aelium, principe equestris ordinis patre natum, materno uero genere clarissimas ueteresque et insignes honoribus complexum familias, habentem consularis fratres, consobrinos, auunculum, ipsum uero laboris ac fidei capacissimum, sufficiente etiam uigori animi compage corporis, singularem principalium onerum adiutorem in omnia habuit atque habet, 4 uirum seueritatis laetissimae, hilaritatis priscae, actu otiosis simillimum, nihil sibi uindicantem eoque adsequentem omnia, semperque infra aliorum aestimationes se metientem, uultu uitaque tranquillum, animo exsomnem. [2,128] In huius uirtutum aestimatione iam pridem iudicia ciuitatis cum iudiciis principis certant; neque nouus hic mos senatus populique Romani est putandi, quod optimum sit, esse nobilissimum. Nam et illi qui ante bellum Punicum abhinc annos trecentos Ti- Coruncanium, hominem nouum, cum aliis omnibus honoribus ium pontificatu etiam maximo ad principale extulere fastigium, et qui equestri loco natum Sp- Caruilium et mox M- Catonem,2 nouum etiam Tusculo urbis inquilinum, Mummiumque Achaicum in consulatus, censuras et triumphos prouexere, et qui C- Marium 3 ignotae originis usque ad sextum consulatum sine dubitatione Romani nominis habuere principem, et qui M- Tullio tantum tribuere, ut paene adsentatione sua quibus uellet principatus conciliaret, quique nihil Asinio Pollioni negauerunt, quod nobilissimis summo cum sudore consequendum foret, profecto hoc senserunt, in cuiuscumque animo uirtus inesset, ei plurimum esse tribuendum. 4 Haec naturalis exempli imitatio ad experiendum Seianum Caesarem, ad iuuanda uero onera principis Seianum propulit senatumque et populum Romanum eo perduxit, ut, quod usu optimum intellegit, id in tutelam securitatis suae libenter aduocet. [2,129] Sed proposita quasi uniuersa principatus Ti- Caesaris forma singula recenseamus. Qua ille prudentia Rhascupolim, interemptorem fratris sui filii Cotyis consortisque eiusdem imperii, Romam euocauit. Singulari in eo negotio usus opera Flacci Pomponii consularis uiri, nati ad omnia, quae recte facienda sunt, simplicique uirtute merentis semper, numquam captantis gloriam. 2 Cum quanta grauitate ut senator et iudex, non ut princeps, causam Drusi Libonis audiuit! Quam celeriter ingratum et noua molientem oppressit! Quibus praeceptis instructum Germanicum suum imbuiumque rudimentis militiae secum actae domitorem recepit Germaniae! Quibus iuuentam eius exaggerauit honoribus, respondente cultu triumphi rerum, quas gesserat, magnitudini! 3 Quotiens populum congiariis honorauit senatorumque censum, cum id senatu auctore facere potuit, quam libenter expleuit, ut neque luxuriam inuitaret neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui! Ouanto cum honore Germanicum suum in transmarinas misit prouincias! Qua ui, consiliorum suorum ministro et adiutore usus Druso filio suo, Maroboduum inhaerentem occupati regni finibus, pace maiestatis eius dixerim, uelut serpentem abstrusam terrae salubribus medicamentis coegit egredi! Quam illum ut honorate, sic secure continet! Quantae molis bellum principe Galliarum ciente Sacrouiro Floroque Iulio mira celeritate ac uirtute compressit, ut ante populus Romanus uicisse se quam bellare cognosceret nuntiosque periculi uictoriae praecederet nuntius! 4 Magni etiam terroris bellum Africum et cotidiano auctu maius auspiciis consiliisque eius breui sepultum est. [2,130] Quanta suo suorumque nomine extruxit opera! Quam pia munificentia superque humanam euecta fidem templum patri molitur! Quam magnifico animi temperamento Cn- quoque Pompei munera absumpta igni restituit! Quidquid enim umquam claritudine eminuit, id ueluti cognatum censet tuendum. Qua liberalitate cum alias, tum proxime incenso monte Caelio 2 omnis ordinis hominum iacturae patrimonio succurrit suo! Quanta cum quiete hominum rem perpetui praecipuique timoris, supplementum, sine trepidatione dilectus prouidet! 3 Si aut natura patitur aut mediocritas recipit hominum, audeo cum deis queri: quid hic meruit, primum ut scelerata Drusus Libo iniret consilia? Deinde ut Silium Pisonemque tam infestos haberet, quorum alterius dignitatem constituit, auxit alterius? Ut ad maiora transcendam, quamquam et haec ille duxit maxima, quid, ut iuuenes amitteret filios? Quid, ut nepotem ex Druso suo? Dolenda adhuc retulimus: 4 ueniendum ad erubescenda est. Quantis hoc triennium, M- Vinici, doloribus lacerauit animum eius! Quam diu abstruso, quod miserrimum est, pectus eius flagrauit incendio, quod ex nuru, quod ex nepote dolere, indignari, erubescere coactus est. Cuius temporis aegritudinem auxit amissa mater, 5 eminentissima et per omnia deis quam hominibus similior foemina, cuius potentiam nemo sensit nisi aut leuatione periculi aut accessione dignitatis. [2,131] Voto finiendum uolumen est. Iuppiter Capitoline, et auctor ac stator Romani nominis Gradiue Mars perpetuorumque custos Vesta ignium et quidquid numinun hanc Romani imperii molem in amplissimum terrarum orbis fastigium extulit, uos publica uoce obtestor atque precor custodite, seruate, protegite hunc statum, hanc pacem, hunc principem, 2 eique functo longissima statione mortali destinate suceessores quam serissimos, sed eos, quorum ceruice tam fortiter sustinendo terrarum orbis imperio sufficiant quam huius suffecisse sensimus, consiliaque omnium ciuium aut pia fouete aut impia opprimite.