[1,0] LIBER I. PROLOGUS. Mulomedicinae apud Graecos Latinos que auctores non fuit cura postrema. Sicut enim animalia post hominem, ita ars ueterinaria post medicinam secunda est. In equis enim ac mulis et adiumenta belli et pacis ornamenta consistunt. Sed quo minus dignitatis uidebatur habere professio, quae pecudum promittebat medelam, ideo a minus splendidis exercitata minus que eloquentibus collata docetur in libros, licet proxima aetate et Pelagonio non defuerit et Columellae abundauerit dicendi facultas. Verum alter eorum cum rusticae rei praecepta conscriberet, curas animalium leui admonitione perstrinxit, alter omissis signis causis que morborum, quasi ad doctissimos scriberet, tam magnae rei fundamenta neglexit. Chiron uero et Apsyrtus diligentius cuncta rimati eloquentiae inopia ac sermonis ipsius uilitate sordescunt. Praeterea indigesta et confusa sunt omnia, ut partem aliquam curationis quaerenti necesse sit errare per titulos, cum de eisdem passionibus alia remedia in capite alia reperiantur in fine. Additur etiam quod studio lucri quaedam ita sunt compositae potiones, ut pretium enorme contineant et curae taxatio aestimationem animalis prope uideatur aequare, ut plerumque aut parci homines aut certe prudentes animalia sua casibus dedant aut damnosam curationem dissimulent. His et talibus rationibus inuitatus cum ab initio aetatis alendorum equorum studio flagrarem, hanc operam non inuitus arripui, ut conductis in unum Latinis dumtaxat auctoribus uniuersis, adhibitis etiam mulomedicis et medicis non omissis (nam mulomedicinae doctrina ab arte medicinae non adeo in multis discrepat sed in plerisque consentit), in quantum mediocritas ingenii patitur, plene ac breuiter omnia enucleata digererem causas que et signa morborum omnium declararem. Nam si laus prima medicorum est genus aegritudinis in homine reperire, qui passionem suam et manu potest et uoce signare, quanto magis in mulomedicina necessarium credetur genus aegritudinis nosse, cum mutum animal proprium non possit indicare languorem et ab imperitis ad opus aliquod laborem que cogatur, geminum que subeat ex morbo et fatigatione discrimen, ut certe neglectum inueterata aegritudine nequeat sero curari. Sicut Mantuanus poeta diuino ore testatur: "morborum quoque te causas et signa docebo". Absque dubio autem omnis cura nutabit, si genus passionis ignores. Ex inani persuasione illud generatur incommodum, ut honestissimus quisque erubescendum ac uile credat iumentorum nosse medicinam. Primum nullius rei scientia uilis est. Nam cum in humanae uitae conuersatione aliud fugiendum sit aliud uero sequendum, non est perfecta sapientia, nisi quae utrumque cognouerit. Deinde, quis existimet erubescendum talem peritiam, quae damna submoueat? Nam sicut incolumitas iumentorum habet lucrum, ita eorum interitus afferre uidetur incommodum, praesertim cum mancipia, quorum plebeia curatio non putatur, saepe uilioribus pretiis quam equi uendantur aut muli. Postremo circa equos, siue ad uehendos locupletes aptos siue in circi contentione uictores siue in proeliis ut ita dixerim probatissimos bellatores, acerrimum studium amorem que constat esse dominorum. Nec immerito uoluptati natum animal salutis gratiam meretur ab homine. Quis autem nosse curas iumentorum erubescendum putet, cum optima iumenta habere gloriosum sit? Quis uituperatur id posse curare, quod laudi ducitur possidere? Forte opera ipsa mulomedicorum uidetur abiectior, notitia autem curationis non solum honestissimis, sed etiam disertissimis conuenit, ut prouisione et ordinatione sollerti curatis animalibus et damnis careant et uoluptatibus perfruantur. Sed alii morbi sunt, qui ea tantum animalia, quae occupauerunt, uexant, alii etiam ab uno uel paucis coeperunt, in plures, qui pariter stabulantur uel aluntur, et in totos saepius greges saeuissima contagione transmigrant, ut quamuis sanum animal intra breue tempus alienae aegritudinis afflante uicinia repente depereat. Rectius est ergo eorum prius morborum et signa et causas praedicere curas que monstrare, qui quodam transitu pluribus nocent. Nam aduersus maiora dispendia maiorem sollicitudinem oportet impendi. Prima igitur iumentorum utilitas est domini uel procuratoris uel pastoris ipsius amor atque diligentia. Comes enim semper est affectionis industria, et incolumia cupimus quaecunque diligimus. Domita animalia aut praesepibus aluntur aut pastu, indomita latioribus nutriuntur in saltibus. Cotidie ergo uel frequentissime speculari conuenit habitum iumentorum, nam diligentibus morbus ipse se prodit.