[2,0] LIBER II. PROLOGVS. Mulomedicinae ars iamdudum uitio cupiditatis et exiguitate mercedis nullo studiosius discente collapsa est. Nuper uero exemplo Hunnorum siue gentium aliarum artis ipsius etiam usus intercidit, dum homines, refugientes expensas, barbarorum consuetudinem imitari uelle se simulant et incurata animalia hibernis pascuis et negligentiae casibus dedunt. Quae res nulli compendium, plurimis attulit damnum. Primo quod barbaricorum animalium alia natura et ad omnem iniuriam durius corpus est. Deinde quod sic instituuntur a paruulis, ut nec potionem medicinalem requirant et hibernis pascuis uigeant ac sine pernicie frigora pruinas que sustineant. Nostra uero iumenta et mollioris generis sunt et tectis frequentioribus assueta calidis que stabulis imbuta, ubi si indignationem ex aliqua necessitate contraxerint, continuo in aliquod genus incidunt morbi. Diligens itaque paterfamilias, cum mortibus animalium suorum et [cum] medicinae expensis atque mercedibus faciat rationem, intelliget, unius uilissimi animalis pretium ad multorum, quae sine dubio peritura sunt si curata non fuerint, salutem posse sufficere. [2,1] I. De ualetudinibus capitis. In uniuerso animantium genere caput obtinet principatum, quod eminentius ceteris dominatum quendam circa subiecta loca ipsius condicione sortitur. In eo est odor et gustus, auditus et uisus: quod quantum habet potestatis, tantum sustinet ex languore discriminis. Causas itaque, ex quibus aegritudines generentur, et signa, per quae qualitas earundem possit agnosci, curas etiam, quarum medela sanitas reuocetur, per ordinem indicare temptabimus. Plerumque autem in corporibus iumentorum indigestionis uitio sanguis corrumpitur. Quod euenit, cum ex aestu uel frigore debilitata sunt membra et noxii sanguinis uirus in caput se rapit: tunc enim repletis uenis cerebri membrana distenditur et somni salubritatem frequenter excludit. Ex quo necessario dolor capitis, maestitia et imbecillitas subsequitur. Quae ualetudo et prima uidetur et leuior, si uelox medicina subuenerit. [2,2] II. De apioso. Ceterum cum noxius sanguis membranam cerebri ex una parte pertuderit et eandem dolore nimio coeperit praegrauare, efficitur animal apiosum: cuius et mens hebetatur et uisus. Nam cerebri incolumitas et oculos pascit et sensus. In qua passione quia una pars capitis praegrauatur, tanquam ad molam uadit in gyrum. [2,3] III. De frenetico. Cum uero medium cerebrum corrupti sanguinis uirus infecerit, animal freneticum redditur, ut repente saliat et uelut effugere uelit, parietibus quoque tanquam irregibilis impingat nec possit ratione aliqua contineri. [2,4] IV. De cardiacis. (Cardiacus is est cui cor dolet). Cardiacus autem fit, quotiens sanguinis illa corruptio stomachi et thoracis impleuerit uenas cerebrum que percusserit, cor etiam pestiferi humoris labe constrinxerit. Quae ualetudo mentis alienatione et corporis sudore monstratur, ex qua difficillime liberantur. [2,5] V. De rabioso. Quodsi apiosum similis passio thoracis inuenerit, facit continuo rabiosum. Ex ardore enim nimio iecinoris et sanguinis uenae cordis nerui que praefocantur, ex qua constrictione fit dolor ipsius loci usque adeo, ut mordendo se comedat. Ex quibus ualetudinibus si animal fuerit liberatum et post curationem aliqua pars cerebri fuerit imminuta uel tumor subcreuerit, ineptum iumentum pigrum que redditur; et in illa parte capitis, ubi uitium remanserit, difficile se gyrabit et ex eo latere se parietibus iungit: et tarde incedens, non sentiens plagam, ambulaturae gratiam perdit et erit submisso capite, et cum stare coeperit, cum tarditate se mouet, minus etiam uidebit, nec cibum nec potum recusat. Quem si curare uolueris, cyclo curabis. In omnibus supra scriptis ualetudinibus prius de temporibus minuendus est sanguis, sed et de matrice aliquando tollendus. Cura autem paene omnium similis est, cuius ordinem sequentia declarabunt. [2,6] VI. Qua obseruatione curentur cyclo animalia. Memineris autem omnes ualetudines capitis, praecipue ueteres periculosas, cyclo oportere curari. Cui haec obseruantia et ordo est adhibendus: triduo ab hordeo abstinebitur animal, temperabitur etiam mollibus cibis; post diem tertiam de dextra ac sinistra, prout aetas aut uires uel ualitudo permiserint, de matrice sanguis auferetur. Quo facto, per triduum uiridi cauliculorum ac lactucarum sustentabitur cibo et post uno die a cibo eum abstinebis et aqua, nono autem die offas caulium cum liquamine et oleo optimo temperatas non minus XX digeras, cui nihilominus lactucam dabis in cibo ter in die; post potionem bibere semper incipiat. Si uero uenter uehementer solui coeperit, caulium offas dare desistes et dabis paleas et furfures, ita ut sequenti die penitus nihil manducet, sed solam aquam percipiat ad bibendum, ac postero die inducatur in cellam balnei calidam et sudet. Opus est autem diligentia, ut educatur celerius de calore, ne intercluso spiritu pereat: tunc extergetur diligenter, uino que et oleo largiter perfricatus accipiet cum nitri puluere folia rafani conspersa, quantum commodum est. Postmodum cum radicibus cucumeris asinini uiridis minutatim concisis oleum optimum misces et in uase nouo ita decoques ut tertiam perdat: ex quo singulas heminas per capita animalium per triduum dabis, ut potio uentrem resoluat. Sed si ultra modum coeperit fluere, lenticulam et hordeum pari mensura friges et de his singulas bilibres dies singulos cum furfure et paleis dabis. Quinque itaque diebus operam refectioni eius impendes et leuiter exercebis, ut intelligas quantum uires corporis sanitas que profecerit. Post haec eum pro arbitrio despumabis. Sequenti die caput eius purgabis ex oriza uel radice Dianaria, quam Artemisiam dicimus: si haec non fuerint, ex liquamine optimo cum oleo mixto. Cuius caput pedes que conectis; cum bene purgatum agnoueris, soluito. Butyrum ex oleo roseo solutum infundes in nares, ut illo purgationis mitigetur asperitas, ita ut singulae cotylae singulis naribus infundantur. Si supra dictae potiones non soluerint uentrem, mellis hellebori albi pondus unius denarii cum hemina dulcis uini bene tritum in potione recipiat, uel certe scammoniae pondus duorum denariorum diligenter tritae cum dulcis uini hemina simili ratione diffundes in fauces. 10. Quodsi uenter ultra modum dissolutus discrimen importat, anagallicum cum suco ptisanae ad restrictionem ipsius dabis, lenticulam que et hordeum frixum singulas bilibres in die cum paleis et furfure praebebis in cibo. 11. Ad ultimum partes quae in causa sunt, sinapizabis diligenter, sinapizatum cautere ferreo uel quod utilius creditur cuprino combures, usta curaturus ex more. Potionem quoque ex antidoto polychresto per dies plurimos dabis, et exercebis leuiter et ad cibaria ipsius aliquid per partes semper adiunges, donec ad pristinam consuetudinem reuocetur. 12. Insanabiles ualetudines cyclo affirmantur posse curari, i. insani, carobarici, caduci cyclo curati uruntur in capite: morbidi uero dysenterici, coriaginosi, orthopnoici, strophosi cyclo curati urentur in renibus. [2,7] VII. De cerebro commoto. Cerebrum plerumque diuersis passionibus commouetur, quod his deprehenditur signis: ambulabit prauus et frequenter offendet et toto se corpore commouet. Cuius ista curatio est: bacas lauri n. XX, nitri selib., rutae manipulum: quae omnia diligenter trita, cum aceto non acri et oleo optimo rosaceo commixta hieme calefacies peruncto que oleo capite eius et cerebro uel auriculis cerebellare de lanata pelle conuoluis. Quae si forte defuerint, farinam hordeaceam resinam que miscebis, ex quo cataplasma confectum cerebro oportet imponi. Praeterea ceram oleo cyprino coniungis et linteolo inter auriculas ad ceroti instar imponis. Sed et reliquum corpus potionibus refouendum est: tres fluuiatiles cancros conteres diligenter et cum duabus unciis suci caulium, addito lactis sextario, olei duobus cyathis, permiscebis et colatum per os diffundes ad cornu. Quorum si inopia est, mellis cyathos II, aquae calidae sext. I, croci cyathum I, adipis lib. I coquito, ex quibus pastillos facies et in aqua frigida dilues et dabis in potum. Praeterea si hieme curabis, farinam triticeam, si aestate, hordeaceam aquae frigidae adinuicem amyli permixtam in potione praebebis. [2,8] VIII. De capitis dolore. De capitis dolore multi auctores multa dixerunt. Cuius haec sunt signa: tumor circa oculos apparebit, pabulum recusabit, lingua eius et palatum labia que turgebunt; quanto uehementius increuerit morbus, tanto exoritur amplius tumor: ambulantes toto corpore uacillant umbram que suam uelut odorantes expauescunt. Cuius passionis ex corruptione sanguinis nascitur causa, cum indigestione ciborum naturali meatu intercluso uel certe derelicto in eas uenas, quae circa tempora sunt, defluit membranam que cerebri uitiat. Cui sanguinem de temporibus oportet minui et continuo oleo aceto que permixto caput largiter perungi. Quodsi hiems fuerit, hordeum pridie infundes in aquam et decoques calidum que in saccellos immittes iumentorum que caput fomentando diutius uaporabis. Alii auctores tolli de palato sanguinem iubent. Tunc cimoliam cretam ex aceto infusam et merdam bubulam recentem cum nitro trito miscent et in caccabo super carbones decoquunt, calidum que cerebro languentis imponunt aceto rigantes ne creta astringatur in pilis, cum prius calida fomentauerint caput. Dolorem capitis prope ad insaniam ista signa demonstrant: quotiens graue est, in praesepio se deponit, lacrimae frequenter oriuntur, auriculae stabunt, oculi grauiores erunt, anhelitus creber, horridus pilus, tremores frequentes, tristis aspectus. Quem in primis ab aqua abstinebis, ne nimium bibat; de utraque parte colli sanguinem detrahes; caput sicut scriptum est curabis. [2,9] IX. De distentionibus. Distentionis quoque ualetudo ad capitis praecipue causam refertur. Cuius haec erunt signa: impediente caligine obscurabitur uisus, tremor et sudor totius corporis insequitur. Quod uitium contingit ex aqua, si sudans iumentum biberit, uel ex indigestione cibi, si non dormiat uel substrictus manserit; huic capitis membrana distenditur. Quae passio ceterarum ualetudinum et fons probatur et mater: nisi enim inter initia curaueris caput, ut animal dormiat competenter, fiunt apiosi, insani, rabiosi, frenetici, cardiaci. Igitur cum animal distentionis aegritudo comprehenderit, de ceruice eidem sanguinem tolle pro magnitudine corporis et aetatis. Et si aestas erit, oleo et aceto caput totum que corpus perunges et diutissime confricabis, loco refrigerato et opaco inclusum continebis, substernes etiam stercora sicca uel paleas, ut prouocet ipsa mollities ad cubandum; locum calidum declinabis, nam impedit somnum. Furfure et paleis uel foliis lactucarum reficies, praeterea potum praebebis exiguum. Cum conualescere coeperit, modicis ambulationibus exercebis; ubi idoneum uisum fuerit ad cibaria largiora, infuso hordeo ad pristinam consuetudinem paulatim per incrementa reuocabitur. Si die septimo non profecerit, sanguinem iterum de temporibus emittes et caput sine intermissione curabis. Potionem dabis qua sanantur apiosi: nasturtii seminis, apii seminis, seminis lactucae, ali Gallici, petroselini, aneti, papaueris siluatici seminis unc. I, piperis scrup. III, croci drachmam unam: quae omnia bene cribrata atque commixta ex aqua temperabis et trochiscos facies ut habeant non minus quam singulas drachmas. In die unum trochiscum in aqua dissolutum per os digeres, quod cotidie oportet fieri donec sanitas redeat. Si non appetit cibum, singulos trochiscos solutos cum suco ptisanae cotidie praebebis. Vinum nunquam dabis; capitis enim ualetudo sumpto mero deterior efficitur. [2,10] X. De apioso. Si quod iumentum apiosum fuerit, in praesepio incumbit, oculos tensos habebit, micabit auriculis, uisus caliginem patietur et gyrat in circulo tanquam ad molas. [2,11] XI. De rabioso. Quodsi etiam fuerit conuersus in rabiem, sic intelliges: subito hinniet tanquam sanus, parem suum appetit morsu uel hominem, praesepia aut ilia sibi mordicans rodit: quem sicut apiosum curabis. Prorsus abstinebis ab hordeo, mollibus cibariis sustentabis. Praecipue tamen apium uiride quantum uoluerit praebebis. Sanguinem de temporibus aut de ceruice emittes, loco tenebroso statues, caput eidem huiusmodi acopi confectione curabis: opopanacis lib. I, resinae terebintinae unc. II, galbani unc. I, resinae frixae unc. III, masticis tritae unc. II, olei ueteris lib. I: ex hoc ei cerebrum et auriculas confricabis; oleum tamen solum ac liquidum in aures eius suffundes. Cuius tamen, priusquam acopo utaris, saccellationibus caput cerebrum que uaporare te conuenit et caput apposito cerebellari communire. Potiones quoque ex trochisco superius memorato cotidie praebebis; collyrio acri inungis assidue, ut caligo ex oculis possit auferri. Quae cura si non profecerit, caput et tempora sub ipso protocomio semisse inuris cauterio, quod et super uenas temporales facies. Plerique tamen, facies ne deforment iumentum, solo tabulare palati usto sani fieri possunt. Feruor enim foci debilitatem capitis tollit et membranam menti pristinae sanitati que restituit. [2,12] XII. De insania. Alii auctores insanientis iumenti ardentes et sanguineos oculos et humore suffusos, stantes auriculas dicunt uel micantes, ut ad instar indomitorum nec capi possit et captum parietibus se illidens conetur effugere; terram pedibus fodiet et multum flegmatis ex ore profundet. Quod hac ratione curatur, ut auferatur ei sanguis de iugularibus uenis, de palato et post de cruribus. A cibo eadem die abstineatur et potu, alia autem die aquam frigidam dabis ei bibere. Auferantur stercora quae in ano eius sunt, per quatriduum continuato clystere curabitur uenter, perungetur cerebrum, secreto collocabitur loco, accipiet ad substantiam porros et herbam et mollissimum faenum. His potionibus percurandum: pulueris turis drach. I, aceti albi sext. I, radicis panacis unc. I, herbae saxifragae unc. III, ex aqua mulsa per os dabis. Lactis caprini sext. I defundis in fauces. Quodsi defuerit, cyminum rusticum pondo duo in puluerem rediges addito que olei optimi uno obolo ex aqua mulsa diffundis ad cornu. Sed ceteris potio haec aptior creditur: apii unc. I, hyoscyami unc. I, anisi unc. I, seminis apii unc. I, seminis lactucae unc. II, papaueris siluestris unc. I, quae omnia in puluerem redacta commisces et unum coclearium magnum ex aqua dabis, uel si cibum non accipit, ex suco ptisanae; obscuro et frigido et laxiore loco statues silentium que praebebis ut dormiat. Prius tamen oleo ac pice liquida caput perunges aures que complebis, tempora etiam munies cerebellari uel fasciis; myrtam quoque aridam conteres et aceto oleo que miscebis corpus que eius totum diutissime confricabis. Solent constringi et obrui stercore, ut sudent et dormiant. Quibus si somnus uenerit, afferet sanitatem. Rabiosum uero iumentum eadem omnia et maiora ostendit quam insanum. Nam et alia animalia comedit et facit ipsa contagione rabiosa. Plerumque etiam morsibus intestina sua extrahunt et hinniunt fortiter. Quae ualetudo ex nimia sanguinis abundantia et ardore contingit. Curatur autem obseruatione et potionibus superius declaratis. [2,13] XIII. De chirurgia. Chirurgia appellatur quodcunque secatur ferro uel cauteriis uritur; quae cum omnibus membris animalium, tum praecipue capitis necessaria est medicinis. Quodcunque igitur iumentum in qualibet parte fregerit caput uel nudauerit casu, sollicite est curandum, ne indignatio uulneris in neruos cerebrum que penetrando periculum generet. Nec in primo medicamentis uti acrioribus conuenit, sed magis melle curare. Cum ad maturitatem uenerint illa quae fracta fuerant ossa et laxantur, tempta sollerter et mobili manu uel forficibus eximito. Reliqua fragmenta ossis, quae asperata sunt, ferramentis competentibus caedito atque perradito, ut carnem facilius inducant: nunquam enim clauditur uulnus, si non raseris, donec sanguis per os ipsius respondeat. In quo maior est adhibenda cautela, quia solet in locis ossuosis et commissuralibus fistula fieri. Quae cum euenerit, paruum et incurabile efficit uulnus, per quod non sanies sed humor liquibus emanat nec unquam ducta cicatrice solidatur. Quodsi euenerit, hac ratione curabis: papyrum per ipsam fistulam traicies, ita ut capita papyri, quae extra fistulam eminent, ex utraque parte alliges lino, ne cadat, {et} diebus V uel pluribus, donec callositas fistulae papyri distentione turgescat et maius uulneris foramen fiat. Tunc ad mensuram uulneris ex fistulari medicamento collyrium facies, exempto papyro intra fistulam inicies, ut impleatur ex integro, et ne excidat munies diligenter. Post dies IV uel V soluis; si fistula ceciderit, traumatico curabis, quod uulneri semper immittes, donec spissa sanies et non multa in eo loco reperiatur. Cum autem iam limpidum uideris, collyrium fac: pollinem erui et tus masculum tritum aequis ponderibus cum melle decoquito et plagae ipsi imponito per dies plurimos; cotidie curato ita, ut deprimas ipsas partes uulneris, quatenus iunctae citius cohaerescant. Si grauiter offenderit caput, ut cerebrum uexet intrinsecus, continuo de temporibus sanguinem eidem oportet auferri et spongiam Afram, si aestas fuerit, oleo roseo et aceto aequa parte commixto capiti eius imponi fascia que conecti et cibos uirides praeberi. Si nec ipsos appetit, quia omnem cibum recusat, fabam moles et conuertes in pollinem, farinam quoque triticeam pariter admiscebis et cum mulsa per cornu ad substantiam animali tam diu faucibus eius infundes, donec cibos uirides appetat, quos aqua marina uel salsa oportet aspergi. [2,14] XIV. De auribus. Aurium ut uicinitate proxima, ita periculo non discrepans cura est. Quae si casu aliquo fuerit a radice contusa et collectionem fecerit, eam, cum maturauerit, scalpello secato et pus sinito fluere. Tum linis aceto acerrimo et oleo per triduum, quarta die traumatico curato, donec sanetur. Etiam si cartilaginem uexauerit, eiusdem medicinae obseruatione proficiet. Si uero a radice auriculae uel commissura capitis tumor cum duritia magnus extabit, ex faeni Graeci et lini semine et tritici polline cataplasma imponito, maturatam collectionem scalpello secato, ita ut inferius plaga spectet, quatenus humor per prona decurrat. Vino, oleo et sale mixto infusos lemniscos inducis et uulnus per quatriduum fouebis, post traumatico uteris. Sed difficilis cura est, quia fistulae in talibus locis frequenter oriuntur, quae si euenerint, supra scripta ratione curantur. Si tamen aegritudo ulterius etiam post medicamenta procedet, uicinae urendae sunt partes et cauterio in ipsis collectionibus infigenda sunt puncta uehementius, ut et cutis et causa perrumpatur interior; post solemniter usta curanda sunt. Non enim aurium est negligenda curatio, ne ex dolore nimio generetur insania. Primum purganda est auris diligenter intrinsecus, ut auferatur, quod dolorem mouet aut laedit. Si nihil inuenitur, spongiam nitro et aqua molliter infundes et dilues una que nocte intra auriculam infusam spongiam manere patieris. Die tertio nitro et aqua calida fouere incipies frequenter et diu, donec dolor recedat. Quodsi aqua fuerit ingressa, oleum uetus et acetum aequis ponderibus adiecto nitro in aurem mittito et sucidam lanam superimponito. Si uulnera fuerint, liparam auribus inseres et curabis. [2,15] XV. De pilis qui nascuntur in oculis. Quodcunque iumentum in oculis trichiasin patietur, i. ut pili aliam palpebram urentes lacrimas moueant uisum que conturbent, hac ratione curatur: non longe a pilis ab interiori parte scalpello plagam dabis in cute palpebrae, post forficibus per longum ad mensuram oculi fasciolam praecides et impositis fibulis consues palpebram foris uersus, ut oculus sine deformitate recipiat uisum et gratiam naturalem. Tunc uero optimo oleo nec non etiam muria infusam spongiam superpones et oculum fasciabis. Post diem quintum soluis, tunc intrinsecus oculum collyrio curabis, deforis uero tetrapharmacum impones, non prius fibulas ablaturus, quam duxerit cicatricem. Nihilominus et cadentibus fibulis collyrii cura non deerit, ne caro rursus superflua excrescat. Sed plerique adhibent cum deformitate compendium, ut partem quae prominet ad mensuram naturae forficibus amputent posca que frigida propter fluxum sanguinis foueant oculum que collyrio intrinsecus curent, ne indignationis necessitate laedatur. Aduersus infestantes pilos tertia cura est, ut leni tenui que cauterio genae quae procreuerint inurantur, quo facto ducta cicatrice contrahitur pellis et palpebra altius eleuata a pupillae cursu pilorum arcet iniuriam. [2,16] XVI. De suffusione oculorum. Suffusio sicut hominum, ita iumentorum impedit uisum, cuius tria genera ab auctoribus indicantur: stenocoriasis, platycoriasis, hypocoriasis; Graece pupilla nominatur. Stenocoriasis dicitur, cum constringitur uisus et uires amittit. Quae hac ratione curanda est, ut sanguis de temporibus auferatur: radicem quoque feniculi et herbam chelidoniam uel rutam decoques ad tertias et cotidie ex ipsa aqua quantum manus patitur calida oculus foueatur. Inungatur etiam collyrio opobalsamato, quod suffusionibus prodesse consueuit. Platycoriasis autem est, cum se ultra naturalem modum pupilla diffundit et eripit uisum, nec curari ullatenus potest. Nam sicut oui uitellus casu aliquo disruptus in priorem formam coire non potest, ita semel pupilla diffusa recipere non potest usum uidendi. Quod euenit equorum furore, dum membranula, quae continet lumen, indignatione caloris disrumpitur uel certe sollicitudo longi itineris ad indignationem iumenta compellit aut laesum oculum dominus curare neglexerit. Quod cum accidit, oculus uidetur incolumis, nullis lacrimis, nullo sanguine, nulla indignatione prodit iniuriam, sed uno tantum declaratur indicio, quod in pupilla ipsius imaginem tuam tanquam in speculo uidere non potes. Hypocoriasis autem a capitis humore descendit et in uno oculo sese primo ostendit, postea etiam ad alterum transit. Intelligitur autem humore uel lacrimis. Continuo sanguinem ei de supercilio uel de ipsa parte temporum detrahes, fomentabis ex tepida aqua, in qua radices feniculi decoctae fuerint cum ruta. Praeterea inunges collyrio opopanacato et opobalsamato. Quodsi institeris medicinae, per lacrimarum cursum consueuit saepius caligo sanari. Temporales quoque uenae cauteriis inuruntur, ut meatum humoris excludant. [2,17] XVII. De paracentesi oculi. Quodsi uis passionis intulerit hypochysin, diligenter attende quo colore sit membrana, quae opposita pupillae impedit uisum: si auroso colore fuerit, insanabilem scias; si candida nimium, etiam noueris non posse curari ipsam. Si uero spissa fuerit, colore oleagineo, muco similis, per paracentesin ad hominum similitudinem cum fuerit maturata curatur. Iumentum igitur pridie temperabis a cibo et potu uel maxime prohibebis, in loco molli elides caput que eius et ceruicem apte collocabis, ita patentem oculum facies, ut claudere non possit. Deinde ab ipsa fronte paracenterium inter tunicas oculares subicito, ne pupillam tangas aut aliquid laedas interius, sed ipsum album de superiori parte, ubi hypochyma posita est, capitello paracenterii deorsum deprimis ad palpebram inferiorem subtiliter. Quodsi depositum fuerit, non prius paracenterium eximas, nisi clausum oculum penicello calido diutissime uaporaueris: solet enim resilire. Quodsi ita euenerit, reprimito, donec ita componatur, ut resilire non possit. Cum itaque intellexeris claritatem pupillae sine ullo obstaculo hypochymae, tunc eximes ferrum et inuenies animal uidere. Curabis sic: ex oleo roseo et oui albo anacollema facies, lanae infundes et super oculum impones ac desuper fasciabis. Caueto, ne ipsa die manducet et moueat oculum agitatione maxillae; sed tamen si uoluerit bibat. Altera die solues et calida fomentabis diutissime. Deinde faeni Graeci sucum in oculos suffundes et rursum anacollema supra dictum similiter impones fasciabis que. Quod cum per triduum aut quatriduum feceris, oculum soluis et faeni Graeci suco fomentabis, ex melle optimo Attico unges, donec cicatrix se confirmet et oculus. [2,18] XVIII. De oculo lunatico. Est aliud uitium eiusmodi, ut interdum oculo album inducat, interdum limpidet: ex qua passione lunaticum oculum ueteres nominauere. Cuius ista curatio est, ut de ipsa parte temporum detrahatur sanguis; interpositis diebus sub oculo nihilominus sanguinem oportet minui. Cotidie quoque calido fomento oculum curabis deforis; intrinsecus autem inunges collyrio thermantico et acerrimo per plures dies, donec recipiat sanitatem. Si nihil ex hac ratione profecerit, uenas superiores in temporibus supra ipsum locum, qui sustinet passionem, diligenter perquires et inures, ut humor noxius possit arceri. [2,19] XIX. De staphyloma oculi. Quodcunque iumentum in oculo habuerit staphyloma, incurabile est. Talis tamen curatio consueuit adhiberi: desub oculo sanguinem ei detrahes et fomentabis calida cum radicibus feniculi et rutae decocta, inunges etiam collyrio non ualde acri; si uulnus fecerit et deplanauerit, ex suco faeni Graeci fomentabis et inunges collyrio leni, quod facit ad tunicas ruptas, donec se cicatrix cum planitie claudat. Tunc uteris acriori collyrio per dies plurimos, donec quaecunque partes se aequare possint ad naturalem similitudinem compleantur, ut non deformetur obtutus. [2,20] XX. Ad album de oculo tollendum. Si casu aliquo animal oculum impegerit aut confricauerit uel ex percussura laeserit et album induxerit, etiam si totus oculus praeclusus sit, tamen experimentis probatum est hac ratione cito posse curari. Hederam colliges terrestrem et pila mundissima diutissime contundes, sucum exprimes, ex hoc animal inunges: potestate medicaminis quamuis desperata consumitur albugo. Sed si terrestrem hederam non inueneris, siue bacas hederae siue folia contundes et sucum exprimes et ex eo suco inunges. Si hoc quoque difficile uidebitur aut morosum, paululum aquae frigidae cum foliis hederae diutissime contundes, sucum exprimes et per siphonem ei in oculum defundis. Quod cum per dies plurimos tam mane quam ad uesperam feceris, album omne tolletur. Sed si uinum miseris optimum pro aqua, efficacius est. [2,21] XXI. De suffusione curanda per nares. Aliqui auctores dixerunt, si dexter oculus suffusionem susceperit uel album incurrerit, dextram partem naris, si sinister, sinistram diligenter inspicies et in ipsa callositate narium foramina subtilissima inuenies, quibus tenuis inserenda est fistula; per quam ille, qui curare debet, os plenum uino insufflet, ut merum per foramen illud penetret; quo facto oculus incipiet lacrimare. Velocius autem proficiet, quia per interiores uenas meri uirtus ad oculum penetrat. [2,22] XXII. De diuersis passionibus oculorum. Iumentum in oculo in osse percussum, si tumorem fecerit durum callosum et ossilagini similem, hac ratione est curandum: deiecto animali contra causam ipsam cutem aperito, et succisorio gingiuulam uel cartilaginem uel os, quod excrescere coeperit, caedito, ut deplanes ad similitudinem partis alterius. Si apte deplanaueris, aceto et oleo linteolis uel licinio madido locum ipsum comples et fasciabis. Tertia die solues et similiter curabis per dies V, donec feruor desinat; post traumatico uteris. Catastaltico quoque medicamento labraturam cutis consumis, quam diu limpidum uulnus curetur et adaequetur. Quodsi ipsum os concarnare non potuerit, tam diu cotidie eradito donec sanguinet atque concarnet, ita ut medicamenta congruentia uulneri imponas. Quodsi post sanitatem causa eadem excrescere coeperit, punctis cauteriis subtiliter urito. Oculorum epiphoram infra oculum detractus sanguis emendat, si usque ad sanitatem melle optimo inungatur assidue. Praeterea prodest eidem passioni: murrae pondus denarii I, corcodrili stercoris semunc., salis hammoniaci semunc., sepiae ossium semunc., mellis Attici cyathos II: ex quibus omnibus tunsis atque permixtis oculum perunges. Magnae lippitudini adhibetur tale remedium: murrae troclitis unc. s., turis masculi, croci Siculi, lepidis Cypriae, aeris usti ana unc. II teres simul et cernes, consparges aquae caelesti et Falerno uino, mellis Attici adicies quantum sufficit, in uase uitreo condes, et cum necesse fuerit uteris. Si casu cilium ruperit, fibulas dabis et mannam turis cum ouo impones. Discutit cicatricem oculorum eiusmodi compositio: spicae nardi unc. s., salis hammoniaci unc. II, cadmiae unc. s., croci unc. I, piperis unc. s. in puluerem conuertes et uteris. Albi uitia deterget ista curatio: sepiae marinae ossis rasi scrup. X, croci scrup. II, salis hammoniaci scrup. II, murrae, corcodrili stercoris scrup. II. Item album siue glaucomata emendat: uini Aminei ueteris sext. III, gari floris sext. I, mellis unc. III, quibus omnibus decoctis uteris. Albuginem tollit, si ex humore uel percussura euenerit: sandaracae unc. II, ossis sepiae combusti unc. IIII, piperis albi semunc., salis hammoniaci unc. II cum melle permixtis. Cicatricibus oculorum medetur ieiuna saliua, si cum sale mandatur in ore et expuatur in oculum; 1sal quoque tritus cum osse sepiae et sinapis agrestis semine. Collyrium nardinum: opopanacis scrup. II, uiolae unc. II, spicae nardi, casiae, marrubii ana semunc., croci Siculi unc. s. et scrup. VIII, olei semunc. et scrup. IIII, 1piperis albi scrup. VI, gummi scrup. V. Item alia confectio collyrii: aeruginem aeris et salem optimum aequis ponderibus et aceti quantum sufficit misces. Necessaria compositio: rutae scrup. IIII, turis masculi, stercoris columbini, murrae, olei, croci, mellis acapni, olei rosei ana scrup. IIII diligenter trita miscebis et uteris. Si uero oculus ictu uulneris insanabilis redditur et ut mulomedici dicunt cancromata fecerit, ne periculum mortis incurrat, erui pollinem cum oleo roseo et ouo simul immittito. Cum purgatum uulnus fuerit, cum melle Attico inungito. Sunt et alia multa collyria, quae quia eandem uim easdem que species continent, enumerare superfluum duximus. [2,23] XXIII. De strumis iumentorum. Plerumque strumae uel parotides aut scrophae iumentorum guttur infestant et faucium tumore produntur. Nam subrecto sunt capite et tanquam ab stranguilia praefocantur. Hos primum fomentis calidis et cataplasmate ex polline hordeaceo et resina aeronali cocta curari expedit et, cum collectio fuerit maturata, scalpello secare, pus uel quidquid collectum fuerit emittere, et aceto et sale et oleo infusos lemniscos subicere; ceteris quoque diebus traumatico et medicamentis aptis sollerter curare, ut uulnus pateat, dum sanetur. Nam in his locis ex praeclusione cito solet fistula fieri, quae si euenerit, ut superius demonstratum est, papyro et collyrio poterit persanari. [2,24] XXIV. De glandulis. Glandulae quoque animalibus, et praecipue pullis, usque ad periculum interdum molestae sunt et in morbum transeunt aliquando. Quae inter maxillas inferiores que fauces nascuntur et ad similitudinem pilularum maiores aliae, aliae uero minores conexae ex carne obdurescunt et tumorem sine doloribus faciunt. Quae inter initia perunctae picula et oleo confricari solent uehementius manibus que corrumpi, et ita uelut uanescendo sanantur. Quod si excreuerint amplius, deiecto animali, ita ut per medium secentur scalpello, subtiliter et cum radicibus eximuntur ne aliqua uena tangatur. Quo facto aceto et oleo cum sale medicamentis que superius declaratis sananda sunt uulnera. Plerique urenda esse dixerunt: sed si parua sunt, prodest; ceterum maiores exsecandae sunt ferro. Plerique etiam cum ferro exemptae fuerint glandulae, propter sanguinis fluxum loco uri debere praecipiunt, post sale et oleo octo diebus utuntur, nono die ex nitro et aqua calida diluunt. Si nitri inopia est, lotio calido aut lixiuio utuntur. Deinde uinum et oleum et farinam de eruo imponunt per triduum, consequenter de uino ac farina hordeacea et melle percurant, addentes, quaecunque plaga fuerit ut strumae uel parotidis glandulae que quae tolluntur Lycio medicamento, uulnera percurari ita, ut de malis granatis siccis puluis aspersus celeritatem afferat sanitatis. [2,25] XXV. De pullaribus. Cum caput pullorum calefecerit prima dentitio, inter gingiuas atque maxillas tumor collectio que generatur, quae pullaria uocatur. Cuius passionis tanta tensura est, ut manducare uix possint. Sed cataplasmatibus studiosissime maturanda sunt, dehinc scalpello aperienda, post sale aceto oleo que curanda. [2,26] XXVI. De fistula maxillae. Si ex aliqua huiusmodi curatione iumentum fistulam in ore fecerit, hac ratione curabitur: papyrum inicies in fistulam, ut pars eius in ore exeat, quam lino diligenter ligabis ne possit elabi, pars uero foris exeat, quae nihilominus constringenda est lino ne cadat. Triduo permaneat, quarta die papyrum eximes collyrium que ad longitudinem et cauaturam uulneris ad artum fistulae subicies et, ne forte labatur, fasciabis locum, ita ut ad manducandum possit maxillas agitare; tertio die solues. Si fistula ceciderit, diebus septem unguento traumatico curabis; deinde collyrium ex melle et erui polline decoctum subicies ad plenitudinem foraminis diebus plurimis. Ad ultimum anapleroticum ipsi uulneri medicamen imponis, donec omnis plaga ducta cicatrice solidetur. Fistulae autem collyrium hac ratione conficies: misy unc. I, feculae unc. I, aeruginis aeris unc. I, battiturae chalcitidis unc. I, cumini seminis unc. I teres cum aceto acerrimo, et secundum qualitatem uulnerum, cum usus exegerit, collyria formabis. [2,27] XXVII. De expositione fistulae. Fistulae nascuntur, quotiens neruus aut cartilago aut os negligentia uel imperitia curantis ex plagae alicuius tabido humore uitiatur. Tunc enim qua commeauerit ad instar cuniculi carnem indurat et incallat et fit fistula, quae nulla ratione sanari potest nec aliquando coire nec solidari, nisi penitus eximatur. Huius a diuersis auctoribus tradita est diuersa curatio. Alii enim scalpello resecari et aperiri iubent et syringotomio decarnari medicamentis que acerrimis consumi, et sic postmodum uulnus ad cicatricem coire. Quod cum laboris ac discriminis habeat plurimum, minus tamen prodest. Alii uero cauterio omnem fistulam inurendam uicinas que partes eius punctis feruentibus perrumpendas esse duxerunt, quatenus per ignem callositate submota stalticis medicamentis uulnera percurentur. Sed melius est fistulam, sicut superius declaratum est, papyri iniectione curare, quia neque neruus neque uena neque commissura uexatur. Nam scalpello uel cauterio saepe fit causa deterior et periculum creat. Collyrium uero omnem callositatem fistulae de alto a radice eius eximit. Quodsi os fuerit uexatum, quod oporteat radi, patens uulnus per medicamenta curam non potest impedire. Si uero in alto tabes aliqua uulneris aut cartilago remanserit, ex eodem collyrio puluerem facies et frequenter inicies: omnia enim uulnera elimpidat atque persanat. [2,28] XXVIII. De tumore faucium uel capitis. Interdum ad similitudinem synanches animalibus fauces et caput interius intumescunt adeo ut bibere aut manducare non possint. Cuius totum caput et os et lingua aqua calida fomentatur et taurino felle perlinitur. Potio autem datur huiusmodi ad cornu: olei ueteris lib. II, uini sext. I commiscebis, IX quoque Caricas cum IX capitibus porrorum decoques et diligentissime conteres, et in aqua ipsa nitrum Alexandrinum tritum quod sufficit miscebis et ex his omnibus potionem mane et ad uesperum heminas singulas dabis, ut tumoris ipsius relaxetur et mitigetur asperitas. Manducet autem herbam uiridem aut, quod melius est, pascatur. Quae si defuerint, farinam de hordeo facies, cui nitrum admiscebis, et sic appones. Faenum quoque mollissimum eliges; quod nihilominus nitro et aqua consperges. Sanguinem non detrahas, nisi forte de palato despumes. Cum coeperit conualescere, nitrum tunsum et cribratum pulueri de radicibus cucumeris siluatici commisces et in uini sext. I cocleare pulueris ipsius iunges, ut hac potione resoluto uentre purgetur. Alii auctores tumorem capitis ac linguae uel faucium, etiamsi obdurauerit, ita festinantes propter periculum curare nituntur: lapides molares plures igni succendunt; cum candere coeperint, caput equi cooperiunt, et uas plenum lotio sub ore et naribus adponunt et per uices singulos candentes lapides in lotio mittunt, ut ille uapor ac fumus, calore lapidum concitatus, os equi et nares impleat. Nam et fustem transuersum, ut apertum os habeat, debet accipere. Quod cum diutissime feceris, aquam marinam calefacito, uel certe salem in aquam dulcem miscebis feruendo que dissolues; addito aceto acerrimo caput eius et os et gingiuas diutissime confricabis. Postea fimum bubalum cum acri aceto miscebis et tepefacies, ex quo caput totum et frontem ac labra perunges. Cui farinam hordeaceam cum aqua tepida sufficienter pro cibo dabis et potu. [2,29] XXIX. Si ex pletura sanguinis fauces tument. Quodsi ex pletura sanguinis tumor ille indignationis euenerit, ita intelliges, si uenis tensis praeobturabitur halitus et oculi sanguinei apparebunt. Cui de temporibus, si non tumebunt, aut certe de palato, si ibi indignatio non erit, sanguinem oportet auferri. Cretam Cimoliam duabus partibus et tertiam partem cretae nigrae ex uino austero temperabis, et dum calet, illinis caput. [2,30] XXX. De oncomate i. de tuberibus. Sciendum autem est tubera in corporibus iumentis frequenter excrescere, quae Graeci oncomata uocant. Horum uariae qualitates et diuersa sunt nomina. Steatoma est tuber, quod in se adipem uelut pinguedinis continet. Meliceris est tuber, in quo caro conspissata, quomodo in uerrucis, inuenitur. Aneurysma est tuber, in quo sanguis cum spiritu ut uarix uenae similis inuenitur. Atheroma est tuber, in quo farinosa congeries reperitur. Ganglion est tuber, quod fit ex duplicatione nerui, similis tubero cum dolore immobili. Horum omnium una est curatio. Iumentum colligatum deponitur, et contra locum causae sagitta aut scalpello in longum dextra ac sinistra pro mensura tumoris aperitur, ita ut media fasciola cutis, quae supra tuber est, intacta permaneat. Post egestis uel euersis omnibus, quae tumorem mouerant, medicamentis competentibus et quae supra declarata sunt perducitur ad cicatricem. [2,31] XXXI. De lingua incisa. Si iumento lingua fuerit incisa, statim cum fibulis consuito, deinde uino lauato, post gallam tundito et puluerem cernito, ex eo imponis, donec sanetur; cui dabis faenum mollissimum concisum et pro hordeo furfures. Alii postquam fibulas acceperit lingua que uino fuerit elota, mel imponendum esse duxerunt, ut plagam purget et curet. Ad ultimum ex malo granato puluerem iniecerunt. [2,32] XXXII. De gingiuis et dentibus. Si iumento loculamenta dentium, i. gingiuae, uel dentes doluerint, his agnoscitur signis: hordeum solidum glutiet, macescit, saliuarum plurimum effundit, gingiuae intumescunt. Cretam Cimoliam cum aceto acerrimo macerato et calentem extrinsecus maxillis inducito ne minus V diebus: gingiuas autem interius cum puluere corticis mali granati et melle tertia die diutissime confricato, donec egesta sanie conualescat. Quod euenit, cum humor acrior ex capite in maxillarum defluxerit uenas. [2,33] XXXIII. De osse fracto. Quodsi animal iuxta collum uel molares uel alio oris loco os fregerit, ut morsum claudere non possit et apertis dentibus horreat propendentibus labris, continuo calida fomentabis et labrum et quae sunt disrupta componis. Fasciola tenuissima aceto et oleo madefacta diligenter unam partem deinde alteram compingis ad locum et similiter fasciato, ne iterum dissipetur. Cui et curcubam constrictam oportet imponi, ne deprauet dentes et labra. Cum solueris ad curandum, manu quae ante composueris contineto, furfurem et farinam hordei mixta in cofino ad manducandum dabis, ita ut quamdiu manducat, manus tua a loco, quem continet, non recedat. Cum iam manducare noluerit, offerto ei aquam, ut bibat. Cum biberit, curato similiter ut suprascriptum est. Cui et sucum ptisanae conuenit dari, si minus fortasse manducauerit. Quem tali obseruatione per XL dies curatum restitues sanitati. [2,34] XXXIV. De cartilagine narium si sanguis fluat. Si iumento narium cartilago corrupta sit et sanguis reprimi non possit, spongiam Afram et turis masculi pollinem commixtum impone ad locum qui laesus est, et si uulnus factum fuerit in cartilagine, hac ratione curato. Interdum animali despumato remissus semel de palato sanguis non potest reprimi, propter quam necessitatem, sicut suprascriptum est, in loco, in quo sagitta ruptum est palatum, spongiam imponis caput que eius sursum constringe et aqua frigida renes cerebrum que testiculos que perfundis. Quae res si tardius subuenit, acaciam nigram et turis pollinem aequis ponderibus ex aceto acerrimo temperabis totum que caput illinies, donec sanguis ipsa constrictione claudatur. [2,35] XXXV. De palato si uena se non clauserit. Mature periculum creat, cum incisa uena claudi non potest in palato; sed continuo sanguinis profluuium inhibetur, si aut candenti cauterio fuerit meatus ille combustus et suspensum altius caput. Cum per nares sanguis defluit nec potest aliter retineri, coriandrum uiridem sufficienter tundes sucum que eius expressum substricto equo naribus infundes: frigore naturali uenas protinus claudit; chartam etiam et lanam combures ipsum que puluerem per fistulam insufflabis naribus. [2,36] XXXVI. De genere et qualitate mucorum qui per nares fluunt. Mucorum etiam qualitates, qui per nares effluunt, conuenit nosse; ex quibus genus passionis ostenditur et causa cognita facilius curari potest. Mucus limpidus cotidianus est et nisi nimius fuerit, non debet esse suspectus. Crassus autem et candidus a cerebro defluit et admonet ad medelam capitis festinandum. Rubens, tenuis, frigidus ueteris perfrictionis prodit iniuriam; propter quod thermanticis potionibus calefieri animal oportet. Caeruleus, i. fuscus, leuis ab interioribus uenit, qui indicat febrem: et ideo conueniens lexipyretos adhibenda curatio est. Crassus autem, spumosus et pallidus a pulmonibus nascitur, qui suspiriosos ostendit; quibus difficile, nisi festinatum fuerit, subuenitur. Faecaceus uero a glandulis serpit, quae celeriter aut eximendae sunt aut ferro curandae, ne conuertantur in morbum. [2,37] XXXVII. De cyferino i. cum post cursum sanguis de naribus fluit. Saepe ictu uulneris animalibus per nares sanguis fluit, quod uitium cyferion uocant, quod praecipue contingit, si equus ultra uires cogatur ad cursum. Omni corpore oleo et aceto perungendum est animal ac loco tepido statuendum, cooperiendum etiam diligenter, danda quoque opera, ut molliter cubet nec ad deambulandum cogatur, sed cibo diligentius reparetur. Tunc rutae unc. I cum lacte conteres et per cornu naribus infundes. Quodsi ruta defuerit, aristolochiae unc. I, croci semunc. cum uino dulci conterito et deicito per nares. Similiter coriandri uiridis sucum exprimes et naribus infundes. [2,38] XXXVIII. De polyposo. Si polypus oritur in naribus, praecluso spiramine strangulabitur, stertet, humidi profluent muci: periculosa passio, nisi haec medicina subuenerit. Si prope polypus fuerit, acutissimo exsecabitur ferramento, curandus his rebus, quibus circumcisa sanantur. Si uero altius fuerit, cauterem plumbeum quadratum facies, ex quo calefacto polypum frequenter inures, et sic polypum sanas. [2,39] XXXIX. De siderato. Iumentum si fuerit sideratum, his agnoscitur signis. Labia eius et maxillae nec non etiam nares deprauantur in parte ita ut uix cibaria dentibus colligat. Quae etiam humoribus plena reperies, et cum uoluerit bibere, os usque ad nares demerget in aquam, quia infirma sunt labia, quibus haustus attrahitur. Aceto et sale lingua eius et labia diutissime perfricantur, donec sanguis emanet. Tertia die causticum crudum in illa parte labii impones, quae sensit iniuriam, cum cautela, ut prius alliges linguam, ne medicamenti uiolentia noceat. Cum medicamento labia deusta uideris, aqua lauabis, deinde aceto et oleo fouebis sicut alia uulnera; hac ratione sanabitur. Si uero maxillam sideratam habuerit et tortam, de temporibus partis ipsius sanguinem detrahes, fimum bubalum acerrimo aceto miscebis et diutissime decoques et parti, ex qua sanguinem detraxeris, calidum induces saepius, ut et siccet et curet, hac usurus potione: trixaginem, hyssopum siluaticum, origanum, serpyllum, aristolochiam, mannam croci pro aequis ponderibus contundito atque cribrato, ex quo puluere plenum cocleare cum aqua mulsa, oleo et uino per narem sinistram ad unam heminam cotidie oportet infundi. [2,40] XL. De obseruatione flebotomi. Conuenit de ceruicis curatione dicturo obseruationem indicare flebotomi, quia circa ea loca frequenter operatur. Detracturus sanguinem animal a cibo abstinebis et potu, aequali loco constitues. Tunc lorum supra ceruices alius teneat atque constringat ad normam, ut uena facilius appareat. Deinde supra laqueum de sinistrae manus pollice uenam deprimes ne ludat, cum sagitta tangitur. Duae autem uenae a capite summo descendunt et conueniunt se sub maxillis usque ad gulam; inde a geminis uenis inferius quatuor digitis ferramentum deprimis, ne in gulam mittas et bifurcum tangas et iumentum occidas statim. Sagittam duobus digitis tenebis, ne plus ferri imprimas, quam extra digitos eminebat. Nihilominus etiam mediano digito manum tuam moderando suspende, ut sit leuior, ne uehementius imprimas quam oportet, quia non plus debet quam mucro descendere. Si parum apte profluat sanguis, iumento faenum dabis aut aliquid, quod manducet. Agitatione maxillarum plus sanguinis uena profluet. [2,41] XLI. De ceruicibus. Si iumentum ceruicem eiecerit aut laxauerit aut certe uertibula eiecerit uel extorserit, hac ratione curabitur. Deponito iumentum atque constringito et ceruicem eius extendito supra fossam, donec omnia uertibula laxentur. Post oleum uetus et axungiam ueterem tunsam colatam que permisces et cum calefacto eodem unguento ceruicem diligenter infundis, in locum reponis et fasciam tenuem et amplam ex oleo tepido et uino madefactam alligabis ad corpus. Lanas quoque sucidas ex oleo et uino infusas supra conectes, post regulis tiliagineis non minus quatuor digitis, ita ut tantum spatii sit inter regulas alligatas et conexas, et lino constringes. Et si aestas fuerit, quater in die suffundis; si hiems, bis. Cum nodum fecerit, regulas solues die quinquagesimo et primo; post unctionibus uteris, donec ad sanitatem perducas. Si tardius confirmabitur, ures reticulatim et solemniter usta curabis. [2,42] XLII. De malandria i. de uulneribus ceruicis. Si iumento malandriam de ceruice auferre uolueris, ita facies. Candentia prius cauteria praeparabis, deinde ferramento decarnabis sic, ne neruos tangas, et uenulas, quascunque uideris emittere sanguinem, aduris, ut possit cruoris fluxus inhiberi. Caue autem, ne cauteriis plus aduras et indignatione neruorum periculum facias. Post axungia ueteri ceruicem perfricabis et fascia munies. Sequenti quoque die cataplasma imponere incipies ablato que feruore lotio calido fouebis, deinde aceto et oleo dilues et medicamentis aptis curabis. Si iam uideris cicatricem pilos renouare, puluerem ex canino capite combusto et adipem suillum recentem permisces et inducis: ex quo medicamento et sanitas consequitur et pilorum redit ornatus. [2,43] XLIII. De destillatione ceruicis. Si ceruix destillationem patiatur, tumidior uidebitur quam oportet; fetorem habebit canceraticum cum humore nigro et liquido. Cuius foramina scrutaberis diligenter, ne ulterius inter neruos aut armos sinum destillatio fecerit. Quod si accidit, pauca hinc difficulter euadunt. Nam his signis discrimen ostenditur: stridet de pectore et per nares humorem liquidum proicit. Hac ratione curabis. Foramina desuper marrubio et sale pariter contuso implebis atque calcabis, subter autem cataplasmate apposito laxabis. Et si loci condicio patietur, diaeresin dabis, ut foras per plagam humor emanet. Tertio quoque die calida urina lauabis, deinde traumatico et pannis lineis limpida et depurata uulnera curare incipies, cuius compositio talis est: erui pollinis sext., iris Illyricae unc. II, turis masculi unc. II miscebis et facies cephalicum medicamentum, quo uteris ad consummationem medelae. [2,44] XLIV. De dissolutione scapularum. Quodsi iumento scapulae fuerint dissolutae, diligenter inspicies, ne quas inter neruos aut commissuras pendigines fecerit; quas si inueneris, ex quacunque parte plagas accipere poterit, cataplasmatibus mollire et scalpello uel cautere aperire curabis, ut sanies illa collectionis egeratur. Foraminibus autem traumaticum et linteola sicca calcabis. Si quod inter neruos foramen factum fuerit, cautissime curato, ne ulterius aut ferrum aut cauterium procedat, neque tumorem neque putredinem lauabis, sed magis siccis omnibus curare festina; nam omnis humor destillationi praestat augmentum. Cum incisa uel usta duxerint cicatricem, ad confirmationem in ultimum imponetur causticum. [2,45] XLV. De armis laesis. Si armos laeserit, in medio crure utroque soluuntur uenae, et puluere turis cum eo qui profluit sanguis copiose immixto armi liniuntur. Quodsi plus profluat quam necesse est, stercus ipsius iumenti fluentibus imponitur uenis et fasciis alligatur. Postero quoque die quasi epaphaeresis sit, et ex eisdem locis sanguis detrahitur atque similis in omnibus cura procedit. Ab hordeo abstinebitur, faeno sustentabitur exiguo per triduum. deinde porri suci III cyathos et olei heminam miscebis et per cornu faucibus infundes. Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulauerit, mittatur in piscinam uel flumen aut mare, uti natet, cum spartea et pannis uincto pede; postea firmioribus cibis ad saginam pristinam reuocandus est. Si leuiter dolebit, uino et oleo tepefacto perfricetur in sole; si ualidius dolebit, uentum in armum mittito atque pertundito a summa iuba infra digitos octo, ne cartilaginem tangas. Et cum inflaueris, ferula uel uirga molli armum caedito, sale et oleo perfricato ipso die, postero tracta uteris, cuius haec erit compositio: similae sext. II, si defuerit, pollinis triticei sext. II cum aceto acri et cum tribus ouis miscebis; sed ouorum solum album mittes: adicies etiam pulueris turis unc. s. Quae omnia manu subigis et in armos inducis et per dies multos armum aqua calida cum flore faeni fouebis diligenter, ut mollescat, tractam cotidie imponito, de uino puro armum lauato additurus unguentum: bacas lauri selib., olei sext., uini boni sext., nitri unc. III, sed nitrum et bacas lauri in puluerem rediges et cribrabis. Ex quo in sole, cum calida armus fomentatus fuerit, inungatur ex tepido et diutissime confricetur. Post synchrisma ad curandos armos inducitur, et cum melius habuerit, natatum mittito. Quodsi eiecerit, iuxta consuetudinem ad rotam armum reponito et suprascriptis medicamentis curato. Si non senserit, ultimum est ut uratur. Armi doloris haec sunt signa: pedem priorem tentum quasi rigidum aforis extrahit; sed conuenit inspici diligenter, utrum ex percussura uel casu coeperit causa; et si ex percussura fuerit, prius locis suis reponenda sunt membra et sic reliqua facienda. Quodsi ex humore uel sanguine armi grauabuntur, sanguinem emittis a pectore uel unctionibus uteris. [2,46] XLVI. De genu emoto uel basi. Genu uel basim si emouerit, ad tormentum rotae uel machinae locis suis eiecta restitues, lanam sucidam ex oleo et aceto infusam imponis et alligabis ex more; tertio die solues fomentabis que, post resinam induces et piculam, ad ultimum malagma uteris aut caustico. [2,47] XLVII. De fractura articuli cruris uel coxae. Impulsu axium uel rotarum in circo uel in aliis locis uarietate casuum animalibus crura franguntur aut coxae uel articuli. In qua necessitate si extra cutem fractura ossis eruperit, hoc est si + exbersen fecerit, difficilem noueris et prope insanabilem curam. Similis desperatio est, si coxam fregerit aut acrocola aut supragambam; insanabilis est casus, quia non recipit ligaturam. Si uero fractura sit sine uulnere in his locis, quae constringi possunt, hac ratione curabis. Primo fracturam recompones et fasciis mundis scissilibus infusis ex uino et oleo conligabis: insuper lanarum munimenta coniunges et regulas circumduces. Iumentum autem in canterio uel in scalis uel in suspenso locato, ne fracturam uel leuiter commoueat; cui cotidie mane et ad uesperam suffundes, tertio die solues et expleta curatione ligabis. Quinto quoque, septimo aut nono die eadem facies, donec corpus inducat. Post haec adicies muscum de uitice aut salicis radicem et oua cruda V, uerum non regulis ut prius sed cirumductis ferulis alligabis. Die tertio solues et fomentabis, de resina et axungia perunges: ubi cura profecerit, malagma uel causticum inducis, non ante tamen permittis stare iumentum, quam dies XL praetereant. Hoc autem tempus est, quo diuulsa uel fracta solidantur. [2,48] XLVIII. De flegmone et marmore siue mallonibus. Plerumque in genibus uel articulis aut flegmon oritur aut marmora aut mallones. Quae uitia ex malo humore generantur et passionem cum deformitate tumoris ostendunt: sed ista distantia est, quod flegmon tuber est molle, marmor duritiam ostendit ex nomine, mallo inflatum tuber est sine dolore. Quibus recentibus potest facilius subueniri. Primo lanam sucidam ex oleo et aceto induces, contra aquam frigidam et currentem animal constitues; post sine ferro hac ratione curabis. Sinapis et salis Alexandrini scrup. IIII, aceti cyath. II, axungiae ueteris selib. simul conteres et induces, post diem tertium soluis. Si aperturam fecerit, spongiam cum aceto et lasere imponis, uulnera styptico curabis. Praeterea locum, quem curare uolueris, inducto psilothro decaluas, radicem filicis et eruum et ficus Afras contundes in pila et induces in panno, per triduum ligatum patieris manere. Alii radicem filicis et eruum cum axungia ueteri et aceto acerrimo putant oportere misceri. Item cineris quoque de foco unc. III, calcis uiuae unc. VI uino subigito ad crassitudinem oxymellis, et antequam obdurescant, tubercula obline. Quodsi assidue in recenti feceris, passionis molestia siccabitur; si uetustiora sint, punctis subtiliter inurantur, ne nerui igne uitientur. Talis quoque compositio spargere flegmonem asseritur: rhododaphnes unc. III, bituminis, nitri ana unc. III, axungiae ueteris colatae unc. III. Plerique dixerunt cauterio cuprino candenti duobus punctis debere praerumpi et flegmon effundi, licinio quoque intorto cum axungia et aceto et oleo loca, de quibus mucus eiectus fuerit, satiari: per foramina etiam ustionis lemniscum trahi debere, ut quidquid humoris est egeratur. Post haec cataplasma ex faeno Graeco et uino confectum inducis. Cum usta ceciderint et tumor resederit, lemniscum eximis, traumatico curabis, ad ultimum causticum inducis. Alii sagitta pertuso corio flegmon effundunt et lanam madidam cum aceto et lasere plagis inserunt; sic spongiam cum posca acri et lasere supra uulnus imponunt: tertia die soluunt, lanam eximunt, et tetrapharmaco curant quinque diebus uel septem. Si uero marmor habuerit, ex quo ualidius claudicet et uix flectat articulos, inurendus est leuiter. Cui post feruuram malagma, quae cupressina appellatur, oportet imponi. Ex qua curatione sanitas redditur et deformitas permanet. Si autem mallon in genibus uel articulis excreuerit, continuo curam adhiberi oportet, ne neglecta passione deformitatem tumor augeat uel obduratione diuturna conuertatur in marmor. Aperies in pedibus siue genibus dextra ac sinistra uel ferro uel cauterio cuprino, sicut superius declaratum est. Lemniscum traicies cum aceto et sale et oleo, et supra cataplasma imponis, donec feruor desinat et saniem faciat. Post purgatis uitiis lemniscos eximis et traumaticum imponis et ternis diebus interpositis solues et medicamentum renouabis, donec sanetur. [2,49] XLIX. De aquatilibus. Si aquatilia in articulis uel in gambis fuerint, frigido ferro omnino non sunt tangenda, ne abundantia humoris iumento discrimen importet. Sed utendum est scarificatione subtili et detractione sanguinis; post quae lanis calidissimis tam cum aceto quam cum optimo sale tunso et oleo uel axungia per dies V conliganda sunt loca. Si tardius haec cura profecerit, utendum est feruentissimo caustico, ut faciat ustiones. Alia quoque ratione sanantur, si feclam, qua tinctores utuntur, et salem pro dimidia parte commisceas lanam que sucidam ex aceto alliges, post diem tertium soluturus. Si aperturam fecerit, farinam hordeaceam ex melle coctam cum lini semine et faeno Graeco inducis, ad ultimum malagma crudum impones. Praeterea atramentum sutorium, gallulas minutas et alumen aequis ponderibus tunsum cum axungia miscebis, addito puluere mali granati, nitro et aceto; quae in commune decocta uitium, si adiungantur, emendant. Ficus siccae cum sinapi contusae mixto aceto imponuntur. Post diem tertium soluto medicamento, si tardius profecerit, eadem cura renouatur. Cum melius habere coeperit, alutam impone articulis. Alii opopanacem cum farina hordeacea coctum in modum cataplasmatis imponunt. Nonnulli fabam fractam in aqua decoquunt et mixto melle deterunt et in panno inducentes curant. Ad ultimum malagma cupressinum imponunt. Plures calcem uiuam et cineres ex melle et uino commiscent et ozaenis frequenter imponunt; ad ultimum caustico utuntur. Quae genera curarum et posterioribus pedibus adhibenda ueterum censet auctoritas. Usus inuenit addito sale et aceto ciliciis ozaenas defricare, donec cruor aut tumor emanet. Quae obseruatio etiamsi non persanauerit, sequentes tamen adiuuat curas. [2,50] L. De pedibus reumaticis et uentosis. Interdum reumatici iumentorum, interdum uentosi sunt pedes. Quae uitia nunquam tangenda sunt ferro, sed exsiccanda per malagma uel causticum et aliquando urenda leuiter super uenas, ut cauteriis meatus, qui humorem suscipiunt, angustentur et constringantur, ut pro tempore afferant medicinam: quia in totum, etiamsi intercisae et aduersae sunt uenae, non poterit talis causa sanari. [2,51] LI. De impetiginibus. Impetigines quoque in articulis uel genibus inter neruos commissuralibus locis aliquando nascuntur et fit uulnus simile ragadio et non facile sanatur, nisi stalticis uel stypticis rebus, non sine alligatura, uel interdum adustione curetur. Malagmas quoque conuenientes oportet imponi. [2,52] LII. De uliginibus. Uligines etiam in pedibus, cruribus unguibus que uel sub armis aliquando generantur, quas quidam dulcedines uocant; habent similitudinem scabiei. Quae cum se diffuderint, pedes exulcerant ad similitudinem leprae, et urgente prurigine animalia sibi partes illas corrodunt uel alternis pedibus confricando uulnerant. Quod uitium acritudo humorum consueuit generare, et ideo curatur detractione sanguinis, unctionibus et purgationibus uentris. Si radix cucumeris siluatici cum nitri puluere misceatur, infusa per fauces humores pessimos purgat. [2,53] LIII. De podagra iumentorum. Podagra uero nonnunquam solet occupare iumenta, cum hominum uitium transit in pecudes. Cuius passionis haec sunt signa: nec stare potest nec ambulare; sed si cogatur, claudicat et saepe se proicit, sicut indigesta ex hordeo animalia faciunt, quae propter dolorem non coquunt cibum. Et ideo fit horridum et corpus eius calebit, uenae etiam extabunt, natura submissa erit, in pedibus stercus haerebit propter nimium eorum calorem, sicut subtritis solet euenire. Cui proderit, si non sinatur accumbere, sed minutim deambulet loco sicco, donec sudet. Multorum manibus confricandum est, ut uehementius sudet, sanguinem ei detrahes a capite de superioribus uenis, sed non multum. Sequenti die de posterioribus locis detrahes supra talos, tertio de gambis uel desub ipsis dolorum locis. Memineris semper parum oportere detrahere. Aquam calidam dabis in potu, in qua adicies puluerem nitri et triticeam farinam. Pollinem quoque turis acetabulum plenum in uino maceratum infundis ei triduo per nares singulas cotylas. Betas etiam excoques et aquam earum ad tres cyathos suffundes, et exercebis eum singulis diebus. Ventrem quoque eidem expurgabis, ut auferatur humor pessimus, qui descendit in uenas. Hoc genus purgationis adhibebis: thymi acetabulum plenum in uino ueteri dulci macerabis et singulas cotylas per nares eidem infundis, faenum uiride adponis; quodsi defuerit, siccum nitro aspersum dabis. Si nihil profecerit, castretur et uitio carebit: nam podagra raro uexat eunuchos. [2,54] LIV. De orthocolis siue stilosis. Orthocola etiam iumenta uel stilosa dicuntur, quae contractionem neruorum patiuntur in pedibus et de capitibus ungularum calcant et sunt rigidis articulis et planas ungulas in terram ponere non possunt. Quod uitium nascitur ex enormitate onerum et labore confragosarum uiarum. Sed hac ratione curantur: sanguinem ei desub cirro uel de coronis detrahes, ungulas bene compones, pollinem ex hordeo et resinam cum axungia decoques et ter in die perunges. Tepida quoque, in qua uerbenae decoctae fuerint, confouebis et tota eius crura acopo perfricabis. Post dies V cataplasmabis eum ex polline hordei et lini semine et faeni Graeci aequis partibus ex uino decoctis: cataplasma imponis in omnibus cruribus ante acopo perunctis ab articulis usque ad genua. Quae loca lanis sucidis munies et fasciabis, et ter in die paulatim incedere facies. Si hoc non profecerit, malagmam hanc articulis eius imponis: hammoniaci galbani opopanacis medullae ceruinae resinae terebenthinae unc. II, apochymatis lib., resinae frixae lib. s., oleum uetus quod sufficiat: lento igne decoques et colabis, impones in aluta per dies plurimos omnibus pedibus, donec sani sunt. Sed necessaria festinatio est, quia sic solent remanere, si tardius cura praestetur. Alii uero urendos censent palmatim in articulis, sed raro etiam prodest ista medicina. [2,55] LV. De pedibus et ungulis. Animalium ungulae asperitate ac longitudine itinerum deteruntur et impediunt incessum. Ex tortura quoque, si in aspero uel lapidoso itinere iumenta coguntur ad cursum, indignationes oriuntur. Postremo etiamsi nulla causa praecesserit, otiosa in stabulis ex collectione humorum incipiunt claudicare. Oportet autem solum ungulae celeriter aperiri, ut per inferiores partes apostemata digerantur, ne eruptionem super coronulas faciant et difficile ac tardius cura procedat. Cuius haec sunt signa: pedem priorem planum non ponet; quodsi suspendere uideris gressum, ut diligentius intelligas causam, ungulam subradis et locum, quem uideris nigriorem, digito pulsabis; si cesserit in dolore et maturum fuerit, aperies et saniem emittis. Pendiginem circumcides ad uiuum; ex oleo roseo et aceto et sale cum stercore ipsius linteola imponis, animal calceabis, tertio die soluis. Si caro excrescit, gramen decoques cum oleo et impones. Si uideris carnem ipsam nigrescere, inspicies, ne aliquam fracturam habeat neque clauum aut lapidem acutum aut spinam; propter quod fomentis et resina utaris, ut possit educi. Cum purum uideris uulnus, traumaticum impone. Post quod adicies fuliginem siccam. Cum autem compleueris curam, resinam remissam et sulfur imponito. Quodsi adhuc in alto apostema fuerit, hordeum uel fabam in aqua decoques et exinde fomentabis, ut exinde ad maturitatem possit adduci. Subtritos pedes fomentabis aqua calida axungia que ueteri perunges; deinde testa candenti decoquis, alio post et sulfure pariter contrito lamina candente leuiter ures per triduum. Si uero contuderit, sanguinem de corona emittes et calida fomentabis, axungia ueteri perunges, ouinum quoque stercus cum aceto permiscebis et imponis, quamuis alii caprinum efficacius credant. [2,56] LVI. Si pulmunculum ad aperturam fecerit. Si iumentum ad aperturam pulmunculum fecerit, scias totum solum, hoc est assem, hac ratione tollendum: ungulam subradis, deinde inter commissuram calcis et assis in circuitu incidis, subleuabis a parte priore et solum calcis retrouersus expelles. Ubicunque pulmunculus fuerit, radis ad uiuum et adicies linamentum ex oleo et aceto et sale et stercore ipsius, impones et calceas, tertia die soluis et tollis. Post hoc fomentabis: farinam hordeaceam, resinam et acetum decoques, per triduum impones. Hoc enim medicamento etiam fracturam curabis, si frequenter apponas. Post etiam traumaticum cum linamento impone, et cum corpus fecerit, corium mali granati et bitumen Iudaicum ex aceto decoques et impones triduo, et cum solueris, iterum impone, donec obdurescat in cornu. [2,57] LVII. Si exungulauerit iumentum. Si exungulauerit iumentum, cura difficilis, sed profutura, si non egebit industria. Papyrum candelarum purgatam subtiliter carpis, intingis in oui crudi albumento, circa nudatum pedem in circuitu pones, panno et fasciolo superligabis, post diem tertium soluis, fomentabis farina frumentacea, resina, aceto et melle pariter decoctis; interdum lomentum pro farina mittis. Si uulnus non erit purum, uino tepido lauabis, linamenta cum melle impone: cum purgaueris, traumatico uteris. Cum autem duxerit cicatricem, corium fabae cum pelle ceruina combures, ex melle temperabis, addito puluere bituminis Iudaici et mali granati cum aceto. Alternis diebus medicamentum renouabis, donec cornu ungulam faciat. Ad ultimum sparteam ueterem contundes, ex aceto in olla noua decoques, ex quo ungulam obdurescentem obuolues et ad plenam reuocas sanitatem. Si suffusiones pedes patiantur, ficus siccas cum sale pro aequa parte contunde et ungulis impone. [2,58] LVIII. De pedibus attritis siue mollibus. Animalibus exiguae ungulae crescunt uel attritae reparantur, si alii capita VII, rutae manipulos III, aluminis tunsi et cribrati unc. VII, axungiae ueteris pond. II, stercoris asinini plenam manum commisceas ac decoquas et utaris. Prudentius consilium est pedum tueri sanitatem quam passionem curare. Corroborantur autem ungulae, si iumenta mundissime et sine stercore uel humore stabulentur et stabula roboreis pontilibus consternantur. Articuli quoque uel suffragines post iter calida foueantur et uino. Naturaliter autem molles ungulae solidantur, si hederae seminis duas partes et aluminis rotundi unam partem pariter contundas et calceatis pedibus per multos dies inducas. Item subtritis pedibus prodest: picis liquidae selib., aceti hem., salis lib., foliorum hederae quantum sufficit pariter contundis, et laboranti cotidie pedes perunges. Mollissimae ungulae hoc uno medicamine, quo potentius nihil est, assolent indurari: lacertum uiuum uiridem in ollam nouam mittis, adicies olei ueteris lib. I, aluminis scissi Iudaici selib., cerae lib. I, absinthii tunsi selib. et decoques cum lacerto. Cum fuerit resolutum, calentia uniuersa colabis abiectis que ossibus et purgamentis liquatum medicamen in ollam remittes; et cum ungues indurare uolueris, ungulam subradis et factum unguentum in cannam uiridem mittes, adhibitis carbonibus prope feruens per cannam instillas ungulis: prouisurus ne coronam tangas aut ranulas, sed his exceptis in solo et in circuitu solidaturus ungulam confricabis. Memineris autem ungulas excrescendo renouari, et ideo interpositis diebus uel singulis mensibus talis cura non deerit, per quam naturae emendatur infirmitas. [2,59] LIX. De dorso confirmando. Animalium dorsa ut laboris plurimum sentiunt, ita diligentius sunt curanda. Exceptis enim his, qui deputati sunt circo, reliquum equorum mulorum asinorum que genus sub sellis aut sagmis solo tergo praestat officium. Unde laudabilior industria est, quae incolumitatem tuetur quam quae cupit laesa curare. Nam diligenter defendit a uitio, si centones uel saga primum sufficientia deinde mollia imponantur et lota atque ad tempus diligenter excussa, ne aliquid sordium aut asperitatis inhaereat, quod sub pondere inulceret pellem. Tunc sagmarum uel sellarum mensura conueniens et apta qualitas debet adhiberi. Si enim ista minora fuerint uel maiora, angustiora uel ultra modum lata uel quae non congruunt, grauiter nocent. Hinc enim collisiones, suppurationes apostemata que nascuntur, cum nimis locus inaequali premitur pondere uel discindente tractura mercurius aut spina deteritur. Ipsorum quoque ponderum, etiamsi in stratis nulla sit culpa, enormitas nocet, et ideo temperanda est mensura, ne ferat uulnus. [2,60] LX. De dorso curando iam laeso. Quodsi dorsum sedentis iniuria tumere iam coeperit, in recenti statim mallonem ceparum, i. calamos siccos unde fasces dependent, in aquam feruentissimam mittis et aliquamdiu maceratum calidum super tumorem impones, fascia constringes uel cordiscum superimpones, una quoque nocte manere patieris: absque suppuratione palpabitur tumor. Quodsi clauum fecerit, farinam hordeaceam cum foliis caulium contundis pariter et tepidam impones. Cinerem quoque cum oleo miscebis et inducis, quamdiu clauus cadat: cum ceciderit, lipara utere cum minutissimis pannis uel melle cum linteolis. Cum ulcus purgaueris, lycio percurabis. [2,61] LXI. Si pulmunculus nascitur in dorso animalis. Si pulmunculus natus fuerit in dorso, difficile est eum medicamentorum appositione siccari. Sed si paruulus fuerit, cautere et praecipue cuprino aperiendus est, ut sanies quam collegerat, egeratur: tunc curandus est, sicut moris est usta curari. Sed commodius est pulmunculum decussatim ferro secare et eximere, ita ut pellem admodum recidas, ne, cum cicatricem duxerit, inueniatur epidermis. Oleum, acetum et salem continuo addis in plagam, et ne nimius sanguis erumpat, stercus ipsius uulneri superponis et colligabis; die postero folia caulium tunsa cum oleo et aceto imponuntur per dies V. Cum iam ducere cicatricem coeperit, lycio curabitur. [2,62] LXII. Si uulnus fecerit. Si uero fecerit uulnus, indulgebis otium, ut diligentius curetur et recepta sanitas confirmetur indutiis, nec imponendus est labor, qui rescindat adhuc teneras cicatrices. Sanatur autem ulcus, si gallas Syriacas combustas cum melle superimponas. Pulueres quoque corticum pini et florem calcis uiuae aequo pondere miscebis et uulneribus inspergis. Pilulas quoque cupressi tunsas et cribratas et cortices quercus tritos et in puluerem redactos mittis. Praeterea ossa sepiarum et testas etiam ostrearum in puluerem rediges et aerei quoque uasis fuliginem pariter miscebis, quae bene tunsa si frequenter asperseris, siccatum uulnus ducet celerius cicatricem. [2,63] LXIII. Ut pili renascantur. Quodsi pili tardius crescunt, uiuam testudinem supra sarmenta combures et cineres eius in nouum caccabum mittes, additis unciis III aluminis crudi, medullae etiam ceruinae quod sufficit, ex uino infuso decoques et diebus plurimis imponis. Reuocare pilos creditur puluis de faba combusta uel de lupinis crudis uel de foliis ficuum combustis, si uino commixtus superponatur assidue. Quodsi nulla praecedente causa decidunt pili, spicam nardi et uuam passam pariter tundes et ex aceto decoques calidum que medicamen glabro corpori impones. [2,64] LXIV. Ut pili ex albis nigrescant. Si album pilum nigrescere cupias, atramenti sutorii scrup. III, rhododaphnes sucum scrup. IV, seui caprini quod sufficit, pariter temperabis et uteris. [2,65] LXV. Ut albescant de nigris. Si e diuerso album pilum facere uolueris, cucumeris siluestris radicem lib. I, nitri scrup. XII in puluerem coges, heminam mellis adicies, quibus mixtis uteris. [2,66] LXVI. Si uermes fecerit animal. Si uulnus in dorso uel in quacunque parte corporis habere coeperit uermes et timetur, ne putredo ulceris migret in cancrum, nepetam et cedriam siue cyminum uel cicutam conteres ex aceto et impones. Calcem quoque uiuam ex aceto acerrimo temperatam necare uermes experimenta docuerunt. Si mercurius in dorso putredinem fecerit, utilissimum est cauteriare subtiliter, post ebiscum cum melle et uino conterere et imponere. Pannos quoque minutos cum oleo et aceto uulnera purgare manifestum est. Quo facto si necessitas suaserit, ustio rursus adhibetur. Ad ultimum cornu caprinum combustum et contritum ulceribus semper inspergitur et ad redintegrationem sufficit sanitatis. [2,67] LXVII. De cura lumborum. Lumborum quoque cura uicina est. Nam animalia aut {cum} nimio pondere aut cum transcendere fossas conantur, si posteriores resederint pedes, aut nimio frigore dolorem renum contrahunt. Ideo que aqua calida cum flore faeni diutissime confouendi sunt lumbi. Unctionibus etiam calidissimis perfricandi et ad ultimum afronitro diluti inducto caustico roborandi. Quodsi dolor uehementior fuerit, de inguinibus soluendae sunt uenae, tunc sale oleo et axungia sanguini, qui profluit, mixta renibus illinuntur et si necessitas fuerit, cataplasmis utendum est. Potio quoque renibus subuenit, si pilulas cupressi uiridis XI super carbones exuras, nitri quoque unc. III asses et utraque in puluerem redigas cum mellis unc. III et uini ueteris sext. IV et olei boni unc. III, quod per quatriduum pro aequa parte faucibus digeras. Vitio lumborum medetur hemina seminis brassicae cum sextario polentae tunsa, ex aqua frigida subacta atque imposita dolentibus locis. Sisymbrium quoque cum polentae sextario et aqua subactum medetur. Efficacius tamen est, si cupressi folia ad modum heminae diligentissime contundas et polentae sextarium admisceas acri que aceto subactum dolenti imponas. Praeterea resinae durae unc. VII decoques ut liquescat, cui feruenti supersperges hordeaceam farinam, quamdiu spissetur ad similitudinem pultis, quod diu subactum et calidum ita, ut manus pati possit, superillines renibus. Quodsi frequenter renouaueris, et dolori subuenit et tumori. Si uero tanta indignatio fuerit, ut eiusmodi non sentiat curas, aut cauterio cuprino locis opportunis urendo deprimes puncta, ne deformetur animal, aut si uilius est et necessitati aptius quam decori, craticulatim, sicut moris est, ures. [2,68] LXVIII. Quibus signis dolor renum indicetur. Renum autem dolor his agnoscitur signis: posteriores ungulas trahit, lumbi uacillabunt, cauda deiecta erit, faeculentum minget, ilia dura atque contracta. Interdum ita laesi sunt renes, ut sanguinem mingant. Et si uiuum effuderit, insanabilis est passio; si parum cruoris habuerit, scito posse curari. Cui post detractionem sanguinis de matrice uel de femoribus hanc porriges potionem: porri sectiui sucum ex aqua dabis. [2,69] LXIX. De internis musculis renum. Saepe musculi, qui sub renibus sunt, uexantur ex casu; et dexteriores facilius curantur, sinistri medelae afferunt tarditatem. Optimum est quotiens ceciderit iumentum loco non moueri, sed aqua frigida perfundi et postmodum unguentis uti. Quae passio haec praeferre consueuit indicia: renes obdurescunt et contrahuntur, uultus erit tristis, coxam trahet et colligere se non poterit. Quae ualitudo nascitur aut longi itineris fatigatione aut ab anfractu cliuosarum uiarum. Incitatio quoque cursus et saltus extensio hanc afferunt causam. Sanguinem igitur a uisceribus oportet emitti, prout qualitas corporis patietur utendum que potionibus ad causam necessariis, molli dormitione animal collocandum. [2,70] LXX. Si extalis exeat animali. Ex perfrictione nonnunquam animalibus foras procedit extalis. Qui hac ratione curatur: scalpello scarificabis, praecipue loca quae uidentur eminentiora similia que uesiculis. Quae post scarificationem digitis exprimentur et decarnantur, puluere etiam salis confricantur, donec cum sanguine totus humor exsiccetur. Post calida et sale fouebis et deprimes intus que remittes, et continuo reuertetur ad locum. Si non profecerit, altero die intus missis digitis curabis indita lipara uel meliloto, donec sanetur. Quod uitium si ferro tangere dubitas, hoc medicamento curabis cotidie: castorei unc. III, salis nostratis pond. II, salis hammoniaci lib. I, sinopidis Ponticae sescunc.: haec omnia tunsa et cribrata pariter decoques, in extalem pones et alligabis; cotidie autem lixiua calida fouebis et medela continua usque ad sanitatem. Potionibus autem thermanticis calefacies aegrotum. Alii in hac passione cum axungia ad manum extalem fulciri et reponi oportere dixerunt, post spongiam apponi, caudam supra alligari. Si tamen aliquantis diebus fuerit cura neglecta, prius foueri asserunt ex lixiua uel sale in muria calenti et sic reliquas curationes impleri. [2,71] LXXI. De dolore testium. Testium dolor animalibus saepe contingit, qui his proditur signis: nec incedere poterit nec cubare; ilia eius inflantur et obdurescunt. Quorum ista curatio est. Sanguis de utrisque femoribus emittetur; post lotium uetus putridum in uase supponetur et lapides molares feruentes illic mittentur; animal sagis diligentissime usque ad ungulas cooperiatur, ut uapore lotii uenae testium sudent. Post aqua calida confoueantur, nitrum et alumen scissum pariter conteres diligenter, et admixto oleo testes fricando perunges. Si molares lapides defuerint, qualescunque calefacies et mittes in lotium. Alia quoque huius rei proditur medicina: lentis heminam decoques admixto que uino in mortario teres, cupressi folia scrup. IV mollissima pariter trita commisces, tantundem etiam suillae adipis adiunges uinum que uetus rursus asperges, panno illinitum testibus impones, donec sanitas procuretur. Si tardabitur sanitas, testes subter stellatim cauteribus urito uel leuiter scarificato. [2,72] LXXII. De tumore testium. Quodsi testes tumebunt, hordeum comburito puluerem que ex eo trito suillae adipi permisceto, ex quo medicamento mane et uespere testes illinito. Physicum autem creditur testes animalium oblinitos canino felle sanari. Alii auctores aqua calida testes, cum dolent, fouendos esse dixerunt, suffumigandos etiam uiridibus foliis cupressi, quae arbor specialiter mederi testibus creditur; sed si defuerit, testas ardentes nihilominus in aqua calida mitti, et inde suffumigari, post cretam Cimoliam cum stercore bubalo et aceto acerrimo calente induci et cotidie renouari, quousque sanitas subsequatur. [2,73] LXXIII. Si natura reuocari non possit. Si natura iumento exciderit ut reuocari non possit, in aqua frigidissima constituendum est et ibi fouendum; cum substrinxeris, manum in anum ei inicies et contra uesicam fricabis, post diligenter cooperies, ne perfrigescat. Potionem dabis stercus suillum cotidie ex uino aut in aqua dulci, donec liberetur. [2,74] LXXIV. Si iumentum sanguinem minxerit. Si iumentum sanguinem minxerit uel assellatum fuerit, hac ratione curatur. De superiore uena sanguis auferatur, asfodeli quoque herbae radix teretur et cum uini albi dulcis duabus cotulis per os infundetur, ut glutinosa uideatur. Aluo prodest etiam farinam triticeam cum adipe suillo et puluere de corio mali granati decoquere, et non crassam potionem sed liquidam per os defundere. Non solum a cursibus, sed etiam ab ambulatione abstinendus est, ut glutinet uenam quae interius rupta est. Contingit enim ex cursu uel saltu, ut intrinsecus uena rumpatur; quapropter rebus stypticis et his, quae consolidationem faciunt, curandus est et defendendus a frigore. Cui et super renes hoc anacollema oportet imponi: bulbos rufos L, cocleas uiuas contusas V, oua V, anagallici lib. I, quae omnia pariter bene trita commisces et renibus eius impones. Quod prodest etiam illis, quibus euulsi uel emoti sunt renes. His autem quibus per nares effluit sanguis, pusca frigidissima caput eorum fouebis, modicum salis adicies; post anacollema suprascriptum in capite et temporibus oblinies et medicamento constrictis uenis fluxum sanguinis reprimes. [2,75] LXXV. De dysenteria. Si dysenteria iumentum apprehenderit, reuersatur eius extalis, qui ut curetur circumsecandus est cautissime, ne intestinum, quod praepositum est extali, tangatur. Quod si fuerit laesum, iam non rediet: sic remanebit et patulus erit extalis et facile procidet intestinum; statim uitae periculum facit. [2,76] LXXVI. Si otiosum animal sanguinem mingat. Animalibus otiosis et pinguibus contingit ex pletura sanguinem mingere, cum hoc, quod abundat, erumpendi per urinas inuenit uiam. Attenuati etiam et exhausti animalis interdum est urina sanguinea; quod accidit aut nimio ascensu aut labore ponderum aut nimietate cursus. Sed illis, qui ex deliciis et abundantia contraxerint passionem, de matrice auferendus est sanguis; attenuatis uenam laxare contrarium est. Utrisque tamen salutaris est potio, si lac caprinum cum amuli tribus obolis et urceolaris herbae sucum per os frequenter infundes. Certissima quoque ad ipsorum salutem potio praedicatur, si tracanthi unc. s., opii scrup. I, storacis scrup. III, nucleos pineos purgatos CCX infundas in uino ac diutissime conteras, post magnitudinem nucis auellanae cum ouis III et uini optimi sextario resolues et ad cornu faucibus digeras per dies continuos VII; quod etiam hominibus prodest ad fabae magnitudinem cum ouo dedisse. [2,77] LXXVII. Si animal sanguinem uomat. Si uero sanguinem animal reicit, oportet genestae sucum dare cum uino aut porri sucum lixiuo oleo que permixto faucibus infundere. Aliquando animalia sanguinem uomunt, quibus hac potione succurretur: absinthium Ponticum et spicam nardi aequis ponderibus in caccabo nouo cum aqua coques et dabis in potu. [2,78] LXXVIII. Si percussa uena claudi non possit. Sanguis interdum nimium per uenam, cum percussa fuerit et claudi non potuerit, erumpit. Remedium est, stercus ipsius animalis superponere fluentibus uenis: aut si perseuerauerit, uri cauterio subtiliter, ne nerui laedantur. Floccum etiam tomenti oleo tinctum uenae admoueto. Etiam assem ligneum in uena, qua sanguis effluit, ponis et ligas: praesens est remedium. [2,79] LXXIX. De indignatione uesicae. Vesicae indignatio generatur ex plurimis causis et propter urinae difficultatem celerrimum, immo praesens discrimen importat. De qua ualitudine diligentius tractare conuenit, ut passionis competens medela succurrat. Quae his agnoscitur signis: mingere non poterit, omnia crura flectentur, uentrem demittit ad terram. Et si difficulter mingat, dysuria appellatur; si quando guttas per ueretrum mittit cum labore, stranguria dicitur: cum in totum non potest mingere, ischuria appellatur, et uicinus est morti. Propter quam extensionem tubercula nascuntur in dorso, et praefocatio circa fauces ex dolore uentris. Cui hac ratione succurres: depectorabis et sanguinem quantum sufficit detrahes, et sic accipiet laxamentum. Praeterea manum cum oleo tepido in anum mittes, et si qua stercora intus impedimento sunt, abstrahes. Post cum libra olei salis triti plenum acetabulum misces et calefactum in anum inicies iumento in locis pronis posito, ut facilius ad interiora descendat: dulcedo enim sequitur ac solutio uentris et dolor mitigatur. Quae remedia si tardius subuenerint, manum et brachium perungito, tum magno sensu atque cautela in anum inicito in partem dextram et reuersato in sinistram; uesicam manu plena leuiter premito, ut incipiat urinam producere, sic que liberantur; ualde premere contrarium est. Ex his autem causis passio ista descendit: si iumentum in opere aut cursu magna parte diei cogatur et urinae faciendae spatium denegetur, tunc a uesicae meatu usque ad ueretrum nascitur tumor et cum dolore egestionis foramen angustat. E diuerso si iumentum exerceri solitum diebus plurimis steterit, indigestione nascuntur spurcitiae ex humore, efferuntur usque ad uesicam, compunctiones etiam et morsus urinali fistulae praestant; ex quo stranguria plerumque contingit. Ex perfrictionis etiam indignatione dysuria assolet euenire, cum nimio rigore meatus intumuerit: et ideo calefactionibus diuersis frigoris soluenda est celeriter iniuria. Interdum ex indigestione hordei uel cum aquam frigidam auidissime biberint, dolorem uentris animalia patiuntur, et propter uicinitatem commota uesica stranguriam sustinent. Aliquando et stercus pullinum, uel alia noxia in cibo sumpta, cum inflationem fecerint, impediunt minctionem. Bestiolus etiam, qui appellatur buprestis, araneae similis, si cum faeno deuoratus fuerit, animal praefocabit. Aquam quoque caeno uel limo turbidam si bibat, meatus impedit minctionis. Vermes quoque uel lumbrici si intestinum exulcerauerint, uesicam laedunt et dupliciter animalibus discrimen important. Quod his deprehenditur signis: si animal quod tardius mingit latera sibi scalpit uel terram mordet, scias eum uermium uel lumbricorum dolore torqueri. Cui hac ratione succurris: brassicae subtilissima folia contundis et commisces uini boni cotulas IV, et per sinistram narem infundis. Sulfur etiam uiuum in puluerem rediges et cum oleo totum uentrem animalis et ueretrum perfricabis; absinthium etiam largiter cum uino decoques et per sinistram narem defundes. Laser quoque Syriacum et nitri puluerem cum uino decoques et per os digeres. Inambulationibus et leni cursu exercebis. Tunc in locum mollem uel herbidum uel aquam leniter labentem ad urinam inuitabis. Facilius autem prouocabitur, si ubi aliud animal minxerit teneatur. Quae praemittenda sunt, ut ueniatur ad curam. Aqua enim calida diutissime lumbi fouentur et renes, tunc auenam agrestem et uini dulcissimi duas cotulas decoques et per sinistram narem colatum defundes humorem; ficus praeterea optimas excoques in aqua cotulas IV, mixto que nitri puluere similiter defundes. Alium quoque cum uino decoctum et per sinistram narem infusum producit urinam. Memineris autem ex eo momento cum in hanc inciderit passionem, hordeum ei subtrahendum penitus et potum; herbam uiridem uel farraginem ad substantiam dandam. Sarmatarum autem, quorum equitatus apud ueteres plurimum ualuerunt, usus inuenit, ut animalia a collo usque ad pedes inuoluantur de sagis suppositis que carbonibus uiuis addito castoreo suffumigentur, ut totum uentrem testiculos que eorum castorei fumus uaporet; et confestim detractis carbonibus cooperti deambulant et mingunt. Alumen scissum et sales fricato admixto que oleo et melle collyrium longum et tenue facito et in scapi ipsius foramen inserito: continuo prouocabitur. Inde opopanacis quantum digiti minoris extremitas est cum uino decoques et per narem dextram dabis. Alii cepas acerrimas purgant et leuiter contusas tres aut quinque ponunt in anum, et sic deambulare faciunt. Ad urinam inuentus est qui affirmaret, priores ungulas equi ipsius radi et teri cum uini sextario et per nares infundi, ad celeritatem minctionis physica ratione prodesse. Betas quoque et maluas decoques et aquam earum calentem cum melle ad unum sextarium naribus infundes. Si tempus uirides denegat cibos, faenum melicrato aspersum praebebis, uel sucum ptisanae hordeaceae cum melicrato similiter dabis. Aliquanti rosmarinum decoquunt et ex ea calida testes fouent. Cimicem etiam uiuum in aurem animalis mittunt, alium super naturam, qua mingit, confricant; certissimum dicitur. Porros decoques et sucum eorum exprimes ad sext. I, et cum uini ueteris hemina olei acetabulum permisces et per narem dextram dabis, deambulatum ducis. Vulgare sed uerum est: lutum de uia ex lotio cuiuscunque equi factum uino que permixtum et colatum naribus infundes. Apii radices cum uino aut melicrato decoctas praebebis, puluerem quoque turis ouum que crudum cum uino dulci per os conuenit dari. Oleo et uino permixto et calefacto supra renes et ilia spongiis confouebis. Ex melle quoque decocto et sale collyrium longum et tenue foramini inditur, qua manat urina. Musca etiam uiua loco ipsi immittitur uel mica turis apponitur uel de bitumine collyrium inseritur, ut prouocet urinam. [2,80] LXXX. De uentris fluxu. Quibus modis constrictus uenter solui debeat, saepius dictum est. Nunc exponendum est, quemadmodum solutus possit astringi. Res enim haec animalibus nimis periculosa est, nisi uelox medicina subuenerit. Cuius necessitatis de experimento principale remedium est balaustii semunc. ex uino austero uel aceto per os defundere. Hordeum combustum ex uino austero dabis. Caryotas tundes et gallas Syriacas et exinde datur potio salutaris. Talis quoque subuenit compositio: cerae unc. II, sordis lardi lib. I, piperis semunc., piculae semunc. diligentissime tundes, casiae unc. s. tritam pariter consperges, offas facies solito minores, intinges in ceram remissam et sic digeres. Stercoris ouilli denarios III aceti mulsi sext. I per cornu dabis. Herba rubea trita restringit, si detur in uino. Spongiam Afram intinges in pice liquida, post combures, farinam que eius cum uino austero defundes. Farinae triticeae heminam, seui caprini unc. I, lactis heminas II, Siculi uini heminas III pariter commisces et digeres. Nitrum quoque, si potest fieri, uirginem diligentissime tritum et in puluerem redactum cum hemina aceti semunciam dabis. Puluis ex pumice cum uino in potu datus mox medetur. [2,81] LXXXI. De uerrucis. In folliculo uel in ano aliis que partibus corporis nascuntur aliquando uerrucae et uitium deformitatis important. Hac ratione curandae sunt: lino subtili constringetur ipsa uerruca, dein causticum crudum imponetur et sponte decidet. Ferro etiam praecidetur et cauterio leuiter adusta sanatur. [2,82] LXXXII. De uitiis coxarum. Interdum iumentis misera fit coxa. Cui de uenis femorum a uisceribus sanguis emittitur et in uase diligenter excipitur; admiscetur etiam puluis sulfuris, nitri, bacarum lauri et feclae tritae, et contra pilos diutissime perfricatur, et per triduum sic manere patietur. Aqua etiam, in qua uerbenae coctae sunt, tepida ter in die fomentabis per dies VI: pedem, quem sanum habet, clauo ferreo, uel si defuerit, spartea calceabis, cui rotulam ligneam subicies et addita fasciola diligentissime colligabis, ut suppositura illa faciente partis illius, quae misera est, planam ungulam possit ponere. Synchrisma etiam perungues in sole, et non minus quam unam horam contra pilum diligentissime confricabis. Si eiusmodi cura tardauerit, contra coxae commissuram quatuor foraminibus cutem pertundito et pannos uel lemniscos ex aceto et oleo sub cute per foramina traice per triduum, post traumatico illinitos pannos diebus IX per eadem foramina traicies. Interdum curabis, ut calida uerbenacea utaris et sic lemniscos subicias. Undecimo quoque die lemniscos educes et incretas locum, ut cutis ad pulpas adhaereat. Cum cicatrices se clauserint, causticum impones. Hac ratione emota uel eiecta coxa sanabitur. Sed si coxam eiecerit uel emouerit, quod a mulomedicis dicitur filum laesisse, certior facilior que curatio rei inuenta dicitur a barbaris. Nam claudum animal in sole constituunt, uino et oleo calefacto colefium ipsum, hoc est iuncturam coxae, diutissime confricant, donec sudet. Tunc de loro longiore uel funiculo grosso prauam coxam alligant. Unus animal capistro trahit, ut sensim currat, alius lorum uel funem tenens laxum sequitur et subito, dum animal currit, recta ad se coxam ipsius impetu retrahit. Si sonuerit, scias loco suo redisse, et paulisper cessabis; post sensim deambulando temptabis. Et si rectum pedem ponat et non claudicet, ulterius animal non uexabis, sed per triduum fomentabis de calida uerbenacea, post causticum induces. Quodsi prima die reponi iunctura non potuerit, secunda die uel tertia simili ratione coxam saepius trahes, donec reuertatur ad locum. Quidquid autem uexatum uel motum fuerit aut ictu rotae aut quocunque alio casu in prioribus uel posterioribus partibus uel gambis uel articulis uel genibus, hoc anacollema constringit et solidat: bulbos rufos XXX, cocleas uiuas XXX, anagallici lib. I, herbae plantaginis uiridis manum plenam diligentissime contundis et misces, additis tribus ouis, cum stuppa impones et colligabis: laxata constringet et humecta siccabit. [2,83] LXXXIII. De laccis gambarum. Si iumento laccae natae fuerint in gambis, his agnoscitur signis: dextra ac sinistra ad similitudinem uesicae inflabitur cutis. Curabuntur autem ratione, qua flegmina in genibus diximus oportere curari. Est et alia medicina: lentem, quae super aquam natat, colliges et contundes addita que ueteri axungia colligabis: uitium exsiccare perhibetur. Si gamba uel armus aut aliquis locus ex ictu tumere coeperit, cretam Cimoliam et rubricam ex aceto acerrimo macerabis et oblinies. [2,84] LXXXIV. De gamboso. Si gambosum factum fuerit et recens passio est, de tibia sanguinem emittito, lanam sucidam circa eum ligato. Caue ne fomentes aut cauterio tangas: utrumque enim in tali curatione contrarium est. Malagma cruda uteris; tertio die semper soluis et curas. Cum uideris animal profecisse, causticum inducis. Si quod iumentum coxam fregerit aut supragambam, scias non posse curari, quia ligaturam istae partes tenere non possunt. [2,85] LXXXV. De his qui laeduntur a rotis. Si iumentum rotae aut axis ictu fuerit elisum, in recenti lanam sucidam ex aceto et oleo collinito per triduum, post ficum duplicem et nitrum pariter terito et imponito, die tertio soluito ac renouato. Si nihil profecerit, malagma tetrapharmacum imponito per triduum. Si et ipsa tardauerit, imponito malagmam, quae dicitur meliacinus, usque dum sanat. [2,86] LXXXVI. De syrmatico i. qui coxam subito trahit. Syrmaticum iumentum his ostenditur signis: prodiens de equili uel de loco, ubi steterit, coxam trahit et transuersam ungulam inflexa corona terrae superponit, unde et syrmaticum a tragoedorum palliis dicitur, quae trahuntur. Sed quamuis alienata horum uel emota coxa uideatur, si super ipsum pedem cessim repellantur, continuo emendabitur gressus, et sine claudicatione rectus incedet. Ex hac autem ratione contingit: si in commissuram uertibuli ex corruptione corporis uel ex perfrictione natus humor intrauerit, tunc se defundet ad neruos et eos reddit immobiles et uelut alienatos. Qui hac ratione curantur. Sanguis desub gamba detrahitur copiosus, in quo admisces salem, adarcen, sulfur, mannam turis, feclam, nitrum, bacas lauri aequis ponderibus: tunsa omnia atque cribrata uino quoque ueteri et oleo miscebis cum sanguine ipsius. Qua unctione praeparata post inflationem inlinies. Coxam calida, in qua uerbenae decoctae sunt, interposito triduo diutissime confouebis, post unctionem renouabis. Si ex hac re plenam non receperit sanitatem, mittis eum in sudis et post sanitatem uulnerum ures cautere in ipso uertibulo similiter, ut in sciatico fieri consueuit. Quaecunque autem de ozaenis ceteris que uitiis articulorum uel de ungulis priorum pedum dicta sunt, eadem scias etiam in posterioribus debere seruari. [2,87] LXXXVII. De morbo alienato ex quo refecta animalia moriuntur. Alienatum morbum auctores uocauerunt, quotiens haec signa procedunt: patentes oculos animal habebit nec sentiet hominis aduentum; quibus et labia et ipsa orificia intumescunt, quasi ab aliqua bestiola contacti sint. Quem morbum alii auctores arabum nuncupauerunt. Est autem nequissima passio, primum quod pestifero transitu contagionem spargit in plurimos, deinde quod imperitos decipit specie sanitatis. Nam refecta et bene curata animalia subito ex hac passione inflata moriuntur. Alienatus autem et maleus uocatur, alienatus quod animalibus eripit sensus, maleus quod pestilentia interneciuum contagium facit. Plerumque autem uermibus uiscera interna consumit. Quorum morsu pertuso aqualiculo, animalia suffocata subito moriuntur, sed si uelocior medicina succurrat, hac ratione sanantur: de ceruice sanguinem detrahes; potionem compones eiusmodi: anagallici lib. I, hyssopi lib. I, abrotani selib., aristolochiae rotundae selib., manna croci unc. III, absinthii erratici unc. III, trixaginis unc. III: quae omnia contundes et cernes, ex aqua mulsa copiose decoques et animal aegrotum diebus plurimis potionabis. Sed quia plerumque huius aegritudinis pestilentia transit in proximos, totum gregem, si inciderit, ut singulas heminas singulis degeras, potionare te conuenit, frequentissimis etiam suffumigationibus stagnare pariter et curare, sicut in maleo superius constat expositum. Quibus usque adeo mutanda sunt pascua, ut, si fieri potest, in aliam transmittendi sint regionem. Nam qua transeunt, labris et ipso anhelitu inficiunt uniuersa. Velocius autem curabuntur, si separati fuerint atque translati. [2,88] LXXXVIII. De roborosis. Roborosa passio dicitur, quae animal rigidum facit ad similitudinem ligni. Cuius haec signa sunt: totum corpus astrictum, extensae sunt nares, aures rigidae, immobilis ceruix, os constrictum, caput extensum, colligati armi uel crura, pedes etiam constricti, ut nulla commissura flectatur: cuius caput si erigere uolueris, terrigiis oculi praecluduntur, spina praerigida, et ideo distendit et erigit caudam, ut eam flectere aut mouere non possit, dura ilia, astricti renes; cubare penitus non potest. Contingit autem haec passio ex nimia perfrictione uel spasmo neruorum uel tremore, unde et tetanici dicti sunt. Plerumque in hanc ualetudinem incidunt, qui, cum ab igne castrati fuerint, negliguntur et inambulantes frigore laeduntur. Quorum nerui recenti dolore et frigore compellente spasmum patiuntur et obdurescunt in robur. E diuerso etiam altius quam expedit in pedibus usta iumenta uel quoquo alio loco contractis neruis patiuntur spasmum et robur incurrunt. Ex niuibus quoque uel pruinis aut si in nimio rigore sudabunt uel ex calidis stabulis producuntur in frigus, fieri assolent roborosi. Sed si a posteriore parte fuerint deprehensi, ut morbosus desidat in lumbos, opisthotonici fiunt; calefactionibus tamen unguentis que curantur. Si quos uero robur a priore parte comprehenderit, ita ut os aperire non possint, desperandi sunt, quia constrictis dentibus fame perire coguntur. Qui autem ex toto corpore aequaliter prenduntur ita ut ex aliqua parte os ualeant aperire, tam diu unctionibus calidissimis perfricandi sunt, donec sudent, operti que sagis plenioribus loco calidissimo statuantur ignis que iuxta eos fieri consueuit sine fumo, ut amplius sudent. Surculi quoque laurei ualidiores in os eorum inter molas mittantur, ut rodendo eos agitent maxillas et calefaciant. Fabam quoque solidam cum bacis lauri mixtam ieiuno dabis; aquam quoque calidam offeres ad potandum uentrem que ipsius cum mulsa calida admixto castoreo clystere purgabis, oleum que optimum cum suco ptisanae mixtum per narem sinistram defundes. Hordeum emolitum cum furfuribus admixtum dabis ad substantiam, donec sanetur. Aliquanti dixerunt oportere eos aere candenti in arena fluuiali uel maritima colligatos obrui, ita ut caput eorum extet et nares, et tam diu retineri, donec sudent. Sed ex suprascripta cura saepe plures constat esse sanatos. Quod si ex hac re non profecerint, ures eis ceruicem dextra sinistra que decussatim, saccellionem ex furfure super totum tergum calidum impones per triduum. Et hac unctione cotidie uteris in sole, si caluerit, uel in calidissimo loco: cerae lib. I, afronitri lib. I, resinae terebintinae selib., galbani selib., castorei selib., opopanacis selib., piperis unc. I, medullae ceruinae unc. I, olei ueteris quod sufficiet, uini ueteris optimi quantum opus fuerit admisces et uteris. Praesens tamen experimentum atque remedium est, si picem liquidam cum oleo et uino ueteri decoquas calenti que medicamine iumentum perungas; ex qua unctione etiam auriculas cum oleo liquefacto oportet infundi, ut sanitas matura proueniat. Sed ut uenae eorum calefiant intrinsecus et conceptum frigus exsudent, necessaria potio est, quae roborosos tetanicos et opisthotonicos salubriter curat: dauci seminis unc. II, cumini Alexandrini unc. II, agallici, castorei, abrotoni unc. sing., trixaginis unc. II, mannae croci unc. I, hyssopi unc. I, 1piperis albi semunc., quae omnia diligenter tunsa atque cribrata redigantur in puluerem, ex quo bina coclearia lassis et periculose se habentibus cum suco ptisanae tepidae propinantur: fortioribus uero cum uini ueteris calida hemina defunduntur in os, nunquam tamen sine oleo, propter leniendam potionis austeritatem et canalem faucium mitigandum. Alii auctores eiusmodi passionem hac dicunt ratione curandam: de temporibus sanguinem detrahes excipies que diligenter; adiecto nitri puluere sale atque castoreo animalia perfricari et loco calido statui oportere atque hanc offerri potionem: lac caprinum, rutam, bacas lauri, piper album, oleum et fabas solidas; hordeum que etiam datur, ut agitet edendo maxillas. Die tertio de cauda sanguinem tollunt et renes calidis unctionibus fouent. Interdum etiam in balnea intromittunt animalia, ut diligentius concalescant; dant etiam cotidie potiones. Fustes quoque uel de salice uel de robore in os mittunt, ne maxillarum usus indormiat. Si melius habere coeperit, post XII dies coopertum exercebis ut sudet. Si ista non ualuerint, uteris superius declaratis. Plerique asseuerant ficulneas frondes roborosis oportere praeberi, quae naturaliter calent, potionem quoque per os dandam: opopanacis unc. II, storacis unc. III, gentianae unc. III, mannae croci unc. III, murrae scrup. I, piperis longi scrup. II cum uino ueteri tepido atque ad cornu digerere. Hac etiam unctione ad curandum robur uel expellendum frigus utuntur: cerae lib. I, resinae terebentinae unc. VIII, opopanacis unc. II, medullae ceruinae unc. II, storacis unc. IV, bacarum lauri selib., olei irini prout opus fuerit: quae omnia in unum adiecta in aqua decoquunt et perfricantes inungunt. [2,89] LXXXIX. De hydropicis. Hydrops non leuius animalia quam homines frequenter infestat. Vitalibus namque uitiatis, cum digestio ciborum plena non prouenit, humor noxius perniciem corporis tumorem que consueuit inferre. Quam ualetudinem haec signa demonstrant: turget uenter, et crura testiculi scapulae lumbi latera et tergus inflantur usque eo, ut nec in capite eius appareant uenae. Cui cum sub lingua tetigeris, subtussiet. Hunc ambulationibus breuibus opertum grauioribus sagis, donec sudet, exercebis in sole et aduersum pilos per totum corpus postmodum confricabis, cibum daturus radices cum foliis suis, quia et purgationem faciunt et uitio medentur; faenum que conspersum aqua nitro que praebebis, die ac nocte maceratos lupinos in aqua rursum que siccatos praebebis in cibo. Radices quoque uel folia cucumeris siluatici, quae uentrem commouent, eidem dabis, ut purges. Quae curatio si morabitur sanitatem, euocandus est humor. Quatuor itaque digitis ab umbilico ad ueretrum uersus sagitta punges, ut peritonaeum ipsum rumpas; sed caue ne intestinum tangas et animal perimatur. Subicies fistulam centetalem et patieris humorem currere quantum existimaueris necessarium; quem in uase excipies. Cum fistulam abstuleris, duo uel tria grana salis in plagam inseres, ne claudatur et super emplastellum impones. Alia uel tertia die quasi epaphaeresin facturus denuo fistulam appones, humorem eicies, donec per partes totum exsicces. Tunc uulnus curabis solemniter potiones que catharticas per os frequenter digeres. Inter dies usque ad sudorem exercebis. Quanto fortior esse coeperit, tanto diligentius est curandus et semper abstinendus a potu, ut tepidum et modicum ad substantiam bibat. [2,90] LXXXX. De fartosis. Fartosi quoque talis est passio: iumentum cum biberit, inflatur et sufflat. Hac id ratione curabis: cineris uel lixiuae sext. I plantaginis semen unc. V conteres et cum uino dabis et oleo celeriter, usque quo residat inflatio. Alii auctores asserunt ab umbilico duobus digitis contra pectus plagam fieri debere et fistulam poni et educi humorem uel aquam noxiam usque ad sextarios IV uel amplius, si maior est tumor. Sed cautius est per partes saepius tollere, ne repentina exsiccatio periculum faciat. Potionibus utendum esse dicunt, quae urinam moueant; frequenter etiam fricandus est, ut sudet; pro faeno gramen accipiat et pro hordeo cicer infusum. Prodesse etiam dicunt, si inter pigmentarios frequentissime deambulet animal, quia diuersi odores latenter pulmonibus prosunt. Dant etiam huiusmodi potionem: petroselinum et malum granatum contundunt et cum uino ueteri per os digerunt. Apium quoque, quantum appetere uoluerit, offeres ad edendum. Asparagi siluestris radicis unc. II cum uini ueteris sextario decoquunt ad tertias ut redeat ad heminam et per os digeres. [2,91] LXXXXI. De tympaniticis. Tympanites quoque hydropi similis est, sed aliis agnoscitur signis. Venter quidem ei crescet ut hydropico et ceruix fit rigidior; sed nec testiculi nec crura intumescunt. Conuenit itaque tympanitico calidum cinerem cum liquamine optimo in panno uel linteolo umbilico uel uentri supponere et fasciis colligare; sed a pluribus animal tenendum est, ne colluctando demoueat ligaturam. Radicem panacis, sil Gallicum pariter conteres, cum oleo et uino tepefactum per cornu faucibus digeres. Praeterea thymum siluestrem et argium in uino decoques et singulas heminas per triduum dabis. Tympaniticum etiam haec signa monstrant: ciborum bibendi que fastidium, exiguus somnus aut nullus. Si per nares mucos coeperit mittere, desperabis; si mundas nares habuerit, hac ratione curatur: cremorem ptisanae et defruti binos cyathos per triduum dabis tepidos. Praeterea hyssopi unc. IV alium uiride manum plenam, palmas n. XX, faeni Graeci cyathos VI, aquam cisterninam et uinum odoratum uetus pariter admisces, diligentissime decoques et potionem per triduum dabis. [2,92] LXXXXII. De lienoso. Lienosi ut manifestum est periculum, ita manifesta sunt signa. Nam oculi inuertuntur, suffusi sunt sanguine, tardius ambulat, collum habebit extensum, qui fit deterior et rigidus. Quae passio principium indicat roborosi, quorum latera intumescunt siue ceruicis media spina ad similitudinem aluei fit concaua, astringuntur aliquando maxillae. Quod uitium consueuit inferri ex nimia perfrictione, cum animalium dorsa aut frigore aut pluuia aut grandine caeduntur aut niuibus. Cuius ista curatio est. De cauda parum sanguinis demes: nam si amplius sustuleris, infrigescit et rigori additur rigor; admisces in eo merum et oleum, calefacies, statim dorsum et ceruices perunges, saccellum quoque ex furfure calido impones, ut totam spinam tenere possit et lumbos. Altera die extergebis diligenter et unctione eadem perfricabis. Supra quam similiter cum furfure calente saccellum pones, hoc usurus unguento: medullae ceruinae lib. I, mannae turis unc. III, dipli unc. III, castorei unc. III, opopanacis unc. III, apochyma unc. III, resinae terebintinae unc. II, resinae frixae unc. III, cerae lib. I, olei laurini unc. V, olei cyprini lib. I, olei daucini sext. I. Ex his sicca quae fuerint, tundes et cribrabis, cetera supra carbones solues, quibus creta admisces et leuiter decoquis; in uase nouo, uncturus cum necessitas postulauerit, reponis ac seruas. Hac quoque potione intrinsecus curabis: absinthii unc. I, aristolochiae unc. III, betonicae unc. I, petroselini semunc., trixaginis unc. I, turis masculi unc. III, castorei unc. II, mannae croci unc. II, contunde pariter et cerne, ex aqua mulsa et oleo diffunde per fauces, absque dubitatione curabis. Alii auctores asserunt sanguinem de brachiolis detrahendum, abstinendum animal ab hordeo; alium, nitrum, marrubium aequis ponderibus tritum cum absinthio Pontico et cum uino austero per os dandum. Cum biberit, deambulet, spongiis calidis foueatur, pressa manu diutissime perfricetur. Si uentris permanserit tumor, pectus cauteribus inurendum est. Post quintum diem ternos digitos ab istis hac atque illac inurendum est iterum; obseruabis autem, ne uenam forte comburas. [2,93] LXXXXIII. De emplectico. Emplecticus autem, quia similem sustinet passionem, perfricandus est unctione superius nominata et, si necessitas postulauerit, inurendus. [2,94] LXXXXIV. De fragmatico. Si fragma inciderit iumentum, his agnoscetur signis: febricitabit, oculos introuersus reducet, aures tensas habebit et rigidas, terram pedibus tundet. Quod hac ratione curabis: sanguinem detrahes de matrice adiuncto que oleo et uino tepefacies, totum iumentum contra pilum diligentissime confricabis, loco tepido statues, et curasti. [2,95] LXXXXV. De eo qui aquam timet. Aliquando iumenta aquam timent, quae dicuntur hydrofoba. Signa huius haec sunt: uenas omnes habebit extensas, sudabit suffusis oculis, tremorem frendorem que patietur, illidet se parietibus, ex qua passione conuerti consueuit in rabiem. Cui hac ratione succurres: sanguinem ei de inferioribus detrahes et a cibariis abstinebis, in loco clauso ut lumen uidere non possit constitues, magno silentio aquam in situla uel alueo ita apponis, ne audiat sonitum; manipulum rutae conterito et bacas lauri n. XV, olei rosei selib., aceti unc. I commisceto, aures et caput diligentissime perunges; sanabitur. [2,96] LXXXXVI. De spasmoso. Spasmos certum est animalia sustinere. Quae necessitas his declaratur indiciis: subito concident et articuli eorum extensi sunt, et toto corpore palpitant; aliquando etiam de ore spumam mittunt. Cui escam porriges pusca nitro que conspersam, cucumeris quoque siluatici puluerem et nitrum tritum per dies VII in potione dabis ut purget. Sanguinem quoque marinae testudinis dimidiam cotylam, aceti tantundem, uini tantundem, laseris aliquantum pariter admisces et suffundes in nares. Utile dicitur si oleo aceto nitro terga eorum frequentissime confricentur. [2,97] LXXXXVII. De epilepsia. Quadam ratione lunatica animalia sicut homines repente corruunt et intermoriuntur. Quorum ista sunt signa: iacentia contremiscunt, saliuae per os effluunt, desperata pro mortuis repente consurgunt et pabulum appetunt. Cartilaginem narium eorum digito tentabis: quanto frigidiorem inueneris, tanto plus casurum scias; si minus frigida fuerit, rarius cadet. Cuius ista curatio est. De ceruice ei copiosum sanguinem detrahes, post quintum diem de temporibus tolles, loco calido tenebroso que constitues, totum corpus thermanticis confricabis unguentis, cerebrum quoque eius et auriculas pice liquida cum oleo laurino mixta perunges et mittes intrinsecus; caput etiam aluta uel cerebellari communies; potionem autem dabis eiusmodi: silei radicem unc. II, panacis radicem unc. I, diagridii unc. I, cucumeris siluestris unc. I: quae omnia bene trita commisces, cum mellis sext. I decoques, ex quo cocleare plenum in aquae calidae sextarium et olei drach. III mittes et per os defundes. Caput quoque eius saepe curabis. Radicem Dianariam, id est herbae Artemisiae, in puluerem rediges et per fistulam naribus insufflabis. Radicem quoque lasaris tunsam si naribus defuderis, eadem ratione proderit. Si autem passio perdurauerit, caput ei ures, ut apioso fieri consueuit. [2,98] LXXXXVIII. De eo qui aquam reuomit. Animalia saepe aquam reuomunt quam biberant. Quae passio de nimia perfrictione descendit, cum stomachus paralysin ex frigore sustinet. Sed hac ratione curantur: sanguis de ceruice detrahitur, potiones thermanticae propinantur, unctionibus calidissimis armi pectus que confricantur, purgatur cum naribus caput, et si necessitas postulauerit, sinapizantur. [2,99] LXXXXVIIII. De sideratico. Sideraticia iumenta dicuntur, cum uenas uacuas percusserit frigus aut aestus aut impleuerit cruditas aut ieiunia bulimum fecerint. Redditur enim stupidum animal et titubans ambulabit. Quod mollibus cibariis lenissimis que potionibus curari oportebit ita: unc. I lasaris et heminam mulsae sucum que ptisanae aliam heminam miscebis; et si ex frigore causa est, cum uino et oleo tepidum dabis; si ex aestu, cum rosato praebebis; si ex cruditate, abstinebis a cibo; si de bulimo, escas offeres largiores. [2,100] C. De percusso a sole. Sol quoque canicularis ardentium animalium percutit cerebrum, quibus de temporibus sanguis emittetur et simili ratione curantur. His autem ostenditur signis, quia deiectum caput portare coguntur. [2,101] CI. De cruditate. Cruditas iumentis aegritudinem generat, quae hac ratione dignoscitur: modo in unam partem, modo in alteram ambulant et inclinant se. Quorum ista est medicina: sanguis eis de ceruice detrahetur, a potu et cibariis abstinentur. Si aestas est, refrigeratorias accipient potiones; non parum etiam natare compellitur. [2,102] CII. De bulimo. Bulimum animalia sustinent frequenter ex fame, aliquando ex lassitudine. Cuius ista sunt signa: oculi interius fugiunt, incertus est uisus, corpus tremebit. Qui hac ratione curandus est, ut primo omnium defricetur ex uino oleo que tepefacto, tunc panis mundi mollem partem uino infundes et cum eodem confricabis; si chylon feceris, per cornu faucibus digeres: reparabitur. Quodsi permanserit bulimus, similae heminam cum sextario uini infundes et per cornu digeres. Quodsi iter agens inciderit bulimum, ubi necessaria desunt, terram uiuam faucibus infundes aut offas facies et per os digeres. [2,103] CIII. De anhelitu. Quodsi ex anhelitu inflatio contigerit, cuius causae ratio reddi non potest, puscam calidam cum spongiis cerebro eius appones et pectori et in aures oleum laurinum mittes, frigidissimo loco eum constitues, nares quoque titillabis, ut frequentius sternutet: quo facto statim exhilarabitur. [2,104] CIV. De aestu. Si aestuauerit animal et defectionem patietur, brassicae folia cum apio contundes et cum uini sextario permiscebis et per narem sinistram infundis. Si uero fortius aestuauerit, petroselini, ormini, dauci, silis Gallici, abrotoni, alii, scinoanthus aequis ponderibus tunduntur et cum aqua mulsa data ab aestu releuant. Quodsi ita his membra defecerint ut concidant, quibusdam placet abstineri eos a potu et sitientes in aqua frigida una hora stare, et continuo reparantur. Alii dixerunt hordeaceam farinam cum uino per cornu faucibus infundi. Plerique experti sunt triticeam farinam cum aqua frigida datam continuo profuisse uel certe tria oua cruda cum puleio et pusca oleo que permixto faucibus infuderunt. [2,105] CV. De paralytico. Paralysin ad similitudinem hominum iumenta patiuntur, quae his ostenditur signis: ambulabit prauus in latere ad similitudinem cancri, ceruicem incuruabit, ut solent habere quibus fractae sunt, rectos pedes mittere non potest; si coegeris, parietibus se illidunt, cibum autem et potum non recusant. Hordeum autem ipsius udum semper apparet. Hac obseruatione sanabitur. Sanguis ei de temporis parte contraria, non qua contractus est, tolletur, unctionibus thermanticis perfricatur ceruix que eius assidue corrigitur usque eo, ut critellis ex ligno appositis contracta ceruicis prauitas dirigatur. Loco autem calido stabulatur sicut roborosus; cui ipsae potiones dantur. Si parum tot medelarum adiumenta profecerint, ceruices eorum uruntur, non qua contractus est, sed ex parte contraria: de cautere accipiet palmam ab armo usque ad uerticem auriculae, et in tempore uritur ad mensuram semissis, in alia autem parte temporis quasi stellam paruulam cauterio facies et in parte renum usque ad mediam spinam uirgulam dabis solemniter, et curasti. [2,106] CVI. De intrinsecus rupto. Iumenta nimio saltu uel cursu aut ruina cum aliquid intrinsecus ruperint, uulsant. Quorum ista sunt signa: stranguriam patiuntur, excreabunt etiam purulentum et quotiens uolutata fuerint, non reuoluuntur nec se excutiunt. Et si recens ruptura fuerit, sanguinem magis excreabunt quam pus. Quae curantur glutinosis et lenibus cibis. Talem etiam accipiunt frequentissime potionem: turis masculi unc. I, opium unc. I, heliotropium quod intubum agrestem uocamus unc. I, rutae unc. I, quae omnia diligenter trita cum uino austero quatuor mensuras Atticas per dies singulos dabis ad cornu, donec intus quae rupta sunt glutinentur. [2,107] CVII. De insania. Animal nonnunquam inuadit insania, ut praesepium frangat se que morsu laceret; impetum etiam in homines facit ut fera, auribus micat, oculis erit attentis et splendidis, ex ore egerit spumam. Quem caute, ne medentem laedat, diligenter que constringito. Sanguinem de ceruice et de cruribus ei detrahito rursum que in tenebris contineto, donec appetat cibum. Cum coeperit ad patientiam reuocari, sucum cicutae unum acetabulum et aquae unam heminam admisces et per os defundis. Post rutam conterito et supra cerebrum ponito, caput que lanata pelle constringito curaturus ut calide stabules. Talis quoque potio equis subuenit rabiosis: bacas lauri IX, olei purgati grana XX in unum diligentissime conteres et cum uino ueteri candido per narem sinistram inicies. [2,108] CVIII. De pletura. Si animalia, dum sudant, hordeum comederint uel ipsum hordeum nouum fuerit quia uehementius calet uel copiosus quam oportet otiosa pascuntur, absque dubio indigestio et pletura comitabitur. Quae passio his agnoscetur signis: sudabit, inligati sunt armi, ambulabit incertus. Sanguis ei de ceruice detrahetur, aceto oleo que permixto totum corpus diligentissime confricatur, leuibus ambulationibus exercendus est et ab hordeo penitus abstinendus. Cui eiusmodi subuenit potio: brassicae folia contundes sucum que exprimes, murrae puluerem, parum liquaminis et uinum uetus optimum misces, quod per triduum per os defundes; ita digestio et sanitas consequetur. Aliquanti praecantatione tentant afferre remedia; quae uanitas ab aniculis solis diligenda est, cum animalia sicut homines non inanibus uerbis, sed certa medendi arte curentur. [2,109] CIX. De passione pulmonum. Pulmones ut integri praestant substantiam uitae, ita uitiati periculum afferunt mortis. Quorum dolor manifestis declaratur indiciis: stertet et tussiet grauiter, excreabit etiam purulentum. Si aegritudo longior fuerit, de prioribus claudicabit pedibus, grauem foetorem naribus expellet, difficile se collocat, sed febriens praesepio incumbit, corruptum assellabitur. Aliquando in corpore ipsius similia furunculis tubercula nascuntur. Quorum aegritudo difficilis, sed hac potione curanda est: turis masculi unc. I hyssopi unc. II, folii unc. I] mannae croci unc. I, murrae unc. II diligenter tundis et cribras, ex quo puluere unum coclear cum tribus ouis et aquam temperabis et defundis per os. Si cibum non appetit, pro aqua lac caprinum miscebis et addito mellis cocleario propinabis. Sucum quoque ptisanae cum oleo roseo et puluere superius comprehenso uel ouis per os dabis ad cornu. Offas quoque ex duobus sextariis farinae triticeae et ex uno erui pollinis facies, quibus admiscebis ex suprascripto puluere quinque coclearia; ex lacte etiam cuiuscumque pecoris eam consperges. Salutare est, si septenas diebus singulis digeras, quas cotidie ad substantiam dabis, donec cibos tentet appetere. Cui omnem escam propter fastidium uiridem oportet offerri, et contrario lenticulam uel triticum cum hordeo torrefactum cum palea dabis, ut quidquid ex diuersitate ciborum uoluerit eligat. Lac tamen recens cotidie ei conuenit dari. Deambulet plurimum; ubi coeperit conualescere, ad exercitium reuocandus est. Si lac defuerit, aquam, in qua eruum prius lotum die ac nocte permanserit, dabis ei bibere. In causa pulmonum de ceruice uel de palato his sanguis aufertur, quibus nec fastidium euenit et fortiora sunt corpora. Cineres quoque ulmi loti et infusi in aqua cum uino ueteri optimo odorato heminas singulas miscebis et dabis. Quodsi uehementius uexabitur et aegritudo transierit in morbum: radicem lentisci, turis drach. II, murrae drach. I, croci semunc. contere diligenter et suffunde cum uino. Sunt et ista remedia: uua alba in ore equi frequenter exprimetur, semen radicis datur in uino, amygdalae frixae cum aqua offeruntur. Sed est alia efficacior potio: cardamomum unc. II, costi unc. II, cinnamomi unc. I, eryngii radicis unc. II, cassiae unc. II, storacis semunc., quae omnia, si ualidior et sine febre fuerit, cum uino, si febriens, cum suco ptisanae per os dabis. [2,110] CX. De orthopnoico i. plagiorigido. Orthopnoicum iumentum his agnoscitur signis, ut etiamsi trahatur ambulare detractet: anhelat grauiter, frequenter suspirat, runcos ducit, ilia suspendit, dum manducat tussit. Ex quo uitio difficile liberatur, licet in longum protrahat uitam. Pulmo enim eorum contrahendo se comburit, unde et macies cum morte insequi consueuit. In recenti tamen hanc curam festinanter adhibebis: sanguinem de pectore detrahes et mero oleo que permixtum atque calefactum perunges. Lixiuum quoque diligentissime tritum et cum oleo optimo temperatum per nares diebus V continuis eidem digeres. Potionem postmodum dabis: sinapis Alexandrini frixi, sulfuris uiui, murrae, cardamomi species aequis ponderibus contundes et cernes, cum melle optimo decoques. Ex quo medicamento ad magnitudinem nucis in uino nigro calido dilues et cotidie per os potionabis. Alii murrae unc. II, sulfuris uiui unc. I, nitri semunc., picis liquidae pusillum deterunt addito que melle et uino uetere odorato candido per nares saepius infundunt. Curabis autem ne algeat, temperabis exercitationibus ut sudet: et non solum in potione, sed etiam in faeno nitrum cum melicrato aspersum semper accipiat. [2,111] CXI. De opisthotonico. Opisthotonici quoque similis passio indicatur. Orthotonicus est, qui totus est rigidus, opisthotonicus, cui in posterioribus partibus morbus insederit. Cuius ista sunt signa: aures rigidas habebit, collum extensum, oculi minores, tensa pellis in facie, labra grauia, ut oscitare aut os aperire non possit, cibum potum que fastidiet, et cauda fit rigida, gressus incertus, membra distensa, difficile progreditur et frequenter in posteriorem recidit partem, unde et opisthotonicus nominatur. Quod genus passionis hieme curare difficile est, aestate autem si diligentior fuerit cura obtinebis. Quae passio per aestatem his nascitur causis, si iumentum ardentissimo fuerit sole percussum, uel si in itinere, ex priore claudicans pede, coactum fuerit ambulare uel currere et uehementius sudauerit; ex dolore uel si armum laeserit uel supra ipsum iacuerit, ut armus indormiat. Hieme autem, cum de itinere uel de exercitatione uenerit cum sudore et steterit sub diuo in frigore aut in loco humecto aut in marmorato uel in tessellato, uel si frigore maxillae obdormierint, tunc ista aegritudo contrahitur. Cui hac ratione tentabis succurrere: adipis porcinae lib. II, piperis triti drach. I, cerae lib. I, resinae terebentinae selib., olei ueteris lib. II pariter decoques et calidissime totum animal perunges. Multi eruum decoquunt calentem que aquam capiti ipsius languentis infundunt. Alii in stercore ipsorum calido obruunt aegrotantem, ut languorem exsudet. Plerique colligata iumenta commodum credunt arenis sole feruentibus operire. Haec quoque potio traditur salutaris: piperis triti grana X, cedriae pondus scrup. III, nitri olcen unam, mixturae laseris Cyrenaici globulum ad magnitudinem fabae trita atque permixta, addita olei floris hemina et uini ueteris summi sextario, bis in die per os digerunt. Expertum dicitur sanguinem bubulum calidum et fumantem, sed moderate per cornu faucibus infundere. Quodsi forte defuerit, turis cribrati et salis triti ternas olcas cum uino optimo prodesse dixerunt. Calidis medicamentis animal expedit dum sanetur perungi. Adipis quoque porcinae recentis colatae quantum existimaueris, cum oleo optimo et uino summo et melle commisces et ad carbones decoques ac per nares infundes. Malagma quoque de calidis speciebus in carbonibus cum oleo cyprino uel communi, sed ueteri, soluitur et perungitur. Post curam operitur sagis, et in sole calido exercetur a sessore tripodans, usque dum sudet. Post sabanis ualidioribus abstergetur et denuo unctum operitur, pice quoque liquida admixto oleo perungitur et exercetur: non tamen nimia pix sit, ne corium laedat. Nonnulli iam ualidioribus de ceruice sanguinem detrahunt. Plerique in balneum ducunt: calidissimis potionibus curant, id est lasare, cymino, aniso, oleo, bacis lauri, ex quibus cotidie aliquid cum uino ministrant. Unctionibus quoque istis utuntur: cerae lib., resinae unc. IV, opopanacis unc. II, medullae ceruinae unc. II, olei storacini unc. III, olei laurini unc. IV, quae omnia decoquunt, et in sole aut in loco calido perungunt. Alia quoque unguenti compositio talis est: bacas lauri sext., cumini sext. II, sulfuris uiui unc. III, galbani unc. III, resinae unc., olei sext. II, quae omnia decoques et uteris. [2,112] CXII. De lethargico. Lethargici quoque iumenti ista sunt signa: iacebit semper et dormiet, neque cibum appetet neque potum; cum excitatum fuerit continuo grauatur et se proicit, macescit; quamcunque ei dederis potionem tanquam dormitans uix suscipiet. Quem hac ratione curabis. Substernito in stabulo ubi stratum cubet. Cui caput fomentabis ex calida cum puleio decocta, postmodum perunges oleo cum adarce trito, ita ut caput eius et aures infundas, ea usurus potione: camomillon Illyricon et herbam Artemisiam in aqua decoques, ex qua cotidie binas cotylas propinabis. Cui et pedes priores frequenter fomentabis calida: solet enim haec passio ab strictura pedum contingere. Est quidem periculosa curatio; cuius ista sunt signa: oculi eius lacrimabuntur quasi lippiant, in praesepe incumbit, dormitat, a posterioribus ambulans nutat et totus grauatur. Cui sanguinem detrahes de pede priore dextro et de femore sinistro, ex quo eum perunges. Herbam Artemisiam contusam et cribratam dabis cum lixiui sextario et olei cyathis duobus per triduum; quarta die intermittes. Quodsi cibaria non appetit, eruum mollitum ex aqua tepida bibat. Si minus profecerit, lini semen cum aqua in olla decoques et heminas singulas per dies singulos dabis addito melle quod sufficit. Quae potio etiam febricitantibus prodest. Lethargicum animal frequenti excitatione prohibendum constat a somno. Assidua quoque iniungenda est ambulatio, si ante omnes pedes eius miseris in fomentum. Nam furfures sale et aceto permisces et calentes ungulis adpones. Farinam quoque triticeam cum tritis salibus et puscae sext. I faucibus infundes. Herbam Artemisiam tunsam cum oleo et modico lixiuo dabis ad cornu. Abstinebis ab hordeo et fabae solidae sextarium porriges ut uigilet, donec duriori edometur cibo. De ceruice quoque sanguinem detrahes. Depletum hac potione curabis: acori Pontici unc. III, calami Syriatici unc. II, spicae nardi unc. II, radicis capparis unc. II, tunsa et cribrata miscebis et terna coclearia cum sextario aquae tepidae dabis in potu. Nunquam frigidam nec nimium calidam, sed tepidam parum ad bibendum semper accipiat, assidue flagello excitandus aut uoce, ut uitium timore deponat. [2,113] CXIII. De morbo regio i. aurigine. Si quod iumentum morbum regium habuerit, his agnoscetur signis: utrique oculi uirides fiunt, ceruicem inclinatam habebit in dextram partem, de pede sinistro uidebitur claudicare. Cuius ista curatio est: loco tenebricoso, ubi lumen non possit uidere, claudetur et operietur sagis ita, ut nec oculi eius appareant. Bis in die oleo et uino tepido ungetur atque defricabitur. Lapides molares non minus pondera V in ignem imponuntur, animalis caput copulatur ad pedes; cum bene canduerint, sub eius naribus apponuntur et perfusi oleo suffumigant os nares et oculos, ut morbi uirus exsudent. Quod per VII dies continue est faciendum. Tali etiam ratione succurretur: sanguine caprino et lacte ouillo, sil Gallicum, costo oleo que pariter admixto potio conficietur, quae per dies XII dabitur. [2,114] CXIV. De bili i. coleribus. Sed interdum bilis, quae colera appellatur uulgo, solet iumenta uexare. Quae passio his declaratur indiciis: commouetur ac uolutatur ut strophosus. Sanguinem ei de ceruice emittis, daturus eiusmodi continuo potionem: herbae trixaginis nigrae unc. semis, mannae croci unc. I, nitri unc. II, uini optimi sext. I conteres et ex aqua mulsa heminam I per sinistram narem defundes. [2,115] CXV. De bili arida. Quodsi aridam bilem habuerit, myrtum agrestem cum uino contritam per dextram narem defundes, pro hordeo far triticeum dabis. Potionem temperabis ex aqua. [2,116] CXVI. De coli passione. Coli passio grauissimos cruciatus iumentis consueuit inferre ita ut cardiaci et strophosi esse credantur. Sed his agnoscetur signis: cum stat, repente concidet ita ut arreptum putes; si satis suspensum fuerit, dolor subsequitur et iacet nonnunquam: cum frigidam aquam acceperint, tremunt sudant anhelant. Quibus hac ratione succurretur: asari Pontici unc. I, petroselini unc. I, feniculi seminis unc. I, piperis nigri unc. II, marrubii unc. I, abrotani unc. I, anethi scrup. III, leuistici unc. I, centaureae seminis unc. I, chamaepityis semunc., eupatorii scrup. IIII, pulei acapni unc. I, rutae unc. I, apii seminis unc. I, gingiberis semunc. pariter contundes et cernes. Tunc mellis optimi pondera II cocta et despumata cum omnibus misces, ex quo medicamento ad magnitudinem nucis Abellanae cum aquae tepidae sextario dilues et per os infundes: certissima medicina est. Quodsi dolor perseuerauerit, feniculi seminis coclearia V bene trita cum uino sincero sed cibario sext. I dabis. Praeterea piperis aliquantum et pelliculam de uentre pulli siccatam in fumo et tritam cum uino dabis. [2,117] CXVII. De uomica. Vomicae plerumque animalibus nascuntur intrinsecus. Cuius passionis ista sunt signa: cum accubuerit, difficile surget, os ei grauiter olebit, incumbet in eo loco, a quo uexatur, tussiet, purulentum etiam excreabit interdum. Turis drach. II, aristolochiae drach. II in unum contundes, cum uino tepefacto per nares digeres. Item sulfuris uiui drach. II, aristolochiae semunc. similiter dabis. Cibo autem maxime sustentandus est, ut habeat corpori nutrimentum. Cum ruperit uomicam, cauteriis circa pectus adures, ut facilius prouocatus humor emanet. [2,118] CXVIII. De coriagine. Passio est, quam Graeci ecedermiam uocant, Latini coriaginem appellant. Cuius ista sunt signa: macescet, sine febre non erit, corium illius haerebit ad costas, spina fit durior, in dorso eius nonnunquam furunculi exire consueuerunt, magis etiam quam solebat appetit cibos. Cuius ista curatio est: thymum et sales cum uino Falisco rubro conteres et tubera, si qua in eius sunt corpore, confricas. Parabis etiam aliam unctionem: picem, ceram, resinam cabialem et turis pollinem ex oleo ueteri temperabis ac decoques totum que animal confricatum diutissime perunges. Sed parum est unctione corio mederi, nisi potionibus interna curentur. Piperis albi grana XXX, murrae sescunc., uini odorati ueteris cotylam, olei uiridis cyathum admiscebis et per os digeres. Item fasciculum rutae uiridis atque purgatae et opopanacis unc. I in cotylam uini et olei uiridis cyathum decoques et dabis in potu. Quod uitium ex perfrictionis iniuria aut ex coactionis alicuius necessitate descendit. Aliquanti suis non uetulae sed nouellae sanguinem uino mixtum ad cornu faucibus digerunt ignorantes, si plus sanguinis fuerit, continuo animal interire. Cautius est hac magis potione curare: cepas germanas et semen rutae pariter admisces et deteres; ex quo unc. III cum uini cotyla per dies singulos dabis, usurus curationibus, quae conueniunt roborosis. [2,119] CXIX. De syntexi i. de stomacho. Syntexin animalia patiuntur ut homines. Quae ualetudo his declaratur indiciis: cotidie attenuatur in maciem, os eminet, multum manducans esurit semper, quidquid inuenerit temptat fame cogente corrodere, durum stercus emittit. Trahunt longam ac miserabilem uitam, ut nec surgere ualeant, sed iacentes fatigati multum que manducantes fame moriuntur. Omnis enim esca, quam sumpserunt, ad stercus et omnis potus conuertitur ad urinam: nullus ex his sucus nullum alimentum peruenit ad medullam, propterea quod stomachus eorum nimio rigore constrictus nec coquere potest nec epati aliquid propinare, in quo tota uirtus ad nutriendum corpus per dispensationem ciborum et sanguinis praeparatur. Tabescet iecur corpus que eius minuet ad similitudinem arboris, quae radicibus ex maiore parte praecisis, cum paruulis aliquamdiu sustentata portauerit frondes, celeriter exarescit. Quorum manifesto periculo hac ratione temptabis occurrere. Inter principia facies unctionem: cerae lib. II, resinae terebentinae lib. I, medullae ceruinae lib., axungiae ueteris sine sale lib., propoleos selib., iris Illyricae selib., samsuci selib., oleum laurinum quantum satis fuerit, decoques carbonibus lentis et ad ceroti mollitiem colabis, cui adhuc tepenti admisces puluerem iris Illyricae et cretae Cimoliae; pariter donec refrigescat agitabis. Ex quo medicamento totum perunges et multorum manibus confricabis, donec calefiat et sudet. Quod interposito triduo conuenit fieri, ita ut coopertum animal stet et cotidie paulatim exerceatur, ut digerat. Cui haec praeparabitur potio: abrotani unc. IIII, santonici unc. IIII, trixaginis unc. IIII, chamaepityis unc. IIII, gentianae unc. II, murrae unc. II, opopanacis unc. II, eiusdem radicis , croci semunc., rutae semunc., omnia bene contundes et cribrabis. Ex quibus duo coclearia in uino ueteri decocta cum suco ptisanae, in quo acro decoctus est, admiscebis. Adiunges etiam erui pollinis coclearia II, quae cum per IX dies continuos dederis, intermittes aliquamdiu, ut uires colligat et resumat; et per singulas periodos alternis curabis nec cessabis donec sanitas redeat. Diebus autem uacuis offas ex farina triticea et lacte conspersas ad substantiam digeres. Furfures quoque triticeos et paleas ministrabis; hordeum non dederis nisi fortasse sit infusum; denegabis etiam herbam uiridem, donec reparare coeperit corpus. [2,120] CXX. De icterico i. albuginoso. Icterici ista sunt signa: oculi uirides, de quibus profluit lippitudo ad similitudinem fabae: durescit corium, fit horridus pilus, insequitur fatigatio, ambulans genibus claudicabit. His sanatur medelis: panacis radicem et apii seminis singulas libras contundito atque cribrato et cum mellis Attici libra misceto, tunc aquae, in qua lupini crudi decocti fuerint, sextario ex medicamento suprascripto quatuor coclearia miscebis et in potione dabis per dies V. Si tardius adiuuat, uini sext. III in pultario nouo et canini stercoris albi unc. III admisceto et ponito sub diuo, ex qua potione V diebus per os digeres. Praeterea aquam, in qua cicer decoctum fuerit, et stercus caninum simili ratione praebebis. [2,121] CXXI. De strophoso i. de tortionibus. Strophosi diuersae causae et diuersae sunt curae. Cuius ista sunt signa: uolutabitur, patietur tortiones, ilia sibi respicit, stercus durum assellatur, terram pedibus tundet dolore cogente, intermissis horis refrigerationem sentit et requiem. Hac ratione curandus est: acori, anisi, opopanacis singulas libras pariter contundes et cernes, ex quo puluere duo coclearia in uini ueteris sextario et olei pondo semis misces, et tepidum per os dabis triduo. Si strophus fortior fuerit et non facit uentrem, caudam intra coxas mittit et ad uentrem suum conuersus attendit: cui puluerem de semine rutae siluaticae cum uino per os dabis. Praeterea cepas X deteris, ficus siccas scrup. VIII, nitri scrup. V, stercoris columbini scrup. IV, ex quibus addita amurca collyria facies et bina uel terna in anum mittes. Si uero fortius uenter indurauerit, conuenit adhibere clysterium, sed prius uentrem aqua calida perfouebis, tunc sucum cantabri, in quo fuerint betae maluae que decoctae, cum nitro et hemina olei et palumbini stercoris IV scrupulis; pronum constitues et per anum inicies iumento ita ut post clysterem deambulet aliquantum. Alii de fimo leporis cum nouem coclearibus mellis et XV granis piperis addito caulium suco per os salubriter defundunt. [2,122] CXXII. De dolore iecoris. Iecoris dolor solet infestare iumenta, cuius ista deprehenduntur signa: cibi fastidium, potus appetentia, uentris inflatio, macies. Cui primum cremorem ptisanae sext. II cum oleo roseo III cyathis per os digeres. Si passio permanet, alia potione curabitur: seminis apii unc. III, hyssopi unc. III, abrotani unc. I, alii uiridis quod satis est, uel sicci paulo minus si uiride abnegat tempus, ex uino optimo ad tertiam decoques. Per aliquot dies potionem dabis. Similis quoque huius passionis est ratio. Sine febre enim non erit animal nec facile conficiet cibum, testiculus ei dexter tumebit et indurescet. Cui ista subuenit medicina: faeni Graeci cyathos III mittis in aquae fontanae sext. III et coques ad tertiam partem, ita per os data potione curabis. Nonnulli turis drach. I tritam cum uino quod sufficit miscent, et inde totum corpus multorum perfricant manibus et sagis cooperiunt ut sudet. [2,123] CXXIII. De inflatione uentris. Inflatio uentris interdum iumenta non sine dolore conturbat. Cuius ista sunt signa: testes ei sudabunt, alternis pedibus terram tundet, subinde in alteram partem se conuertet, caput ad ilia sua ponet, tanquam qui locum doloris ostendit, gemitus interdum et tremor totius corporis insequitur. Hunc paulatim deambulare facies, manum unctam in anum mittes et stercus exhauries. Deinde sal et mel misces et in anum infundes, ut assellare augeat facultatem. Si hiems fuerit, oleo et pice liquida lumbos et auriculas ipsius saturabis, hanc daturus potionem: laurum uiridem uel bacas ipsius, piper, cuminum, petroselinum, semen feniculi, semen argii et nitrum, quae pariter admixta tunsa que cribrabis, cum uino et oleo tepido et calidae aquae paruula portione potionabis, et deambulare compelles moderate, donec desinat dolor. [2,124] CXXIV. De intestini uersatione uel colo. Intestini quoque uersatio, quod colum uocatur, et inflationem et dolorem consueuit inferre. Quae his agnoscitur signis: cum ambulare coeperit, prioribus pedibus transuaricat et dolore subglutit. Crebris deambulationibus et calore stabuli, si diligenter etiam operiatur, dirigere consueuit. Cui per nares suffundes laser Cyrenaicum in uino tepido resolutum. [2,125] CXXV. De tussi omnis generis. Frequens et deforme uitium et quod maximae animalium parti accidit, tussis est. Quae interdum sponte desinit, interdum medicamentorum ratione curatur, interdum insanabilis penitus inuenitur. Difficultas autem curationis emergit, quia causae, ex quibus tussis euenerit, a medentibus nec discernuntur nec intelliguntur interdum. Quam passionem uniuersis auctoribus euolutis, quanto crebrius accidit, tanto studiosius credidimus exponendam. [2,126] CXXVI. De tussi quae uenit si quod faucibus haeserit. Exasperatio aut iniuria faucium grauissimam commouet tussim, quotiens aut pilus aut arista aut os aut surculus aut lapillus aut aliquid inhaeserit gutturi. Quae res adeo periculosa est, ut nisi celeriter subueniatur, animalibus per impatientiam doloris insaniam generet. In sole igitur diligenter inspicito, et si quid erit, euellito. Ex tepida etiam, addito nitri puluere, infusa spongia pertergito. Deinde oleo roseo tepido cum lana obturato locum, qui indignationem sustinet. Post diem tertium lanam eicies, ex aqua calida fouebis ac tale medicamentum impones: croci scrup. IV, aluminis colati scrup. I ex tepido uino infundes et sic exasperata sanabis. [2,127] CXXVII. De tussi ex perfrictione. Ex perfrictione quoque nascitur tussis. Cuius ista sunt signa: cum tussierit, caput deorsum mittit usque ad terram, et cum biberit, aqua ei per nares currit. Quem hac ratione curabis: machinam ori inseres, manum planam inicies, reperies in parte superiore quasi uesiculam, quam unguibus rumpes. Deinde tres pilulas bene contusa axungia mollissimas facies eas que in subtilissimo lomento, hoc est farina fabacea, conuolues et per os digeres. Postero die de uenaculo et sale fricabis et pastillum cum speciebus calidis et uino in potione praebebis. [2,128] CXXVIII. De tussi a tolibus. Tussis si a tolibus fuerit, his agnoscitur signis: toles iniuriae pleni sunt et tumebunt; dum bibit, continuo rumigat. Oua in acetum acerrimum mittes, resoluta que testa ita ut integra membrana permaneat pice liquida perunges et faucibus digeres. Post alumen, axungiam, salem in unum conteres, offas facies et ex melle deicies, ita ut aqua calida, et si facultas suppetit cum hibisco decocta, assidue fomentare non desinas. Hanc quoque adicies potionem: murrae unc. III, piperis albi semunc., nucleos pineos purgatos sext. I s., uuae passae sext. I s., mellis unc. III, pastinacae unc. I, cariotae uiridis selib. decoques pariter ex aqua et addito uino tepido V uel VI diebus potionare non desinas. [2,129] CXXIX. De tussi ab interioribus. Ab interioribus grauior et paene insanabilis tussis est. Quae hac ratione dignoscitur: nares iumenti praecludes, ut spiritum reddere non possit; tunc ilia ei inspicies: quae si spissis pulsibus duxerit, scito esse tussim ex causa iecinoris, pulmonis uel praecordiorum, sed recentem. Si lentis pulsibus ilia duxerit, ueterem indicat tussim de interioribus, hoc est de his locis, quibus intestina cinguntur, quorum tensione et iniuria tussire compellitur. Nam cursu nimio uel latiore saltu cum uexata ilia fuerint, haec nascitur causa. Ex nimio quoque aestu uel intolerabili frigore interiora uitiantur et tussicos faciunt, unde et uulsi appellantur. Siue igitur ex suprascriptis siue ex aliis causis interioribus nata fuerint uulnera, etiamsi post sanitatem duxerint cicatricem, stricturam tamen contrahendo se et asperitatem faciunt et assidua titillatione perpetuam excitant tussim. Quae causae lenissimis medicamentis adiuuari uel suspendi aliquatenus possunt, persanari omnino non poterunt. Hinc est quod in herba uiridi uel pascuis uulsorum uitia celantur. Sed omni tempore haec compositio salutaris est: faeni Graeci hemina, lini seminis hemina, tracanthi unc. I, turis masculi unc. I, murrae unc. I, croci semunc., erui pollinis unc. I tunsa et cribrata in calida infusa permaneant; altera die ex aqua tepida singulas cotulas dabis ad cornu, cyatho olei rosei permixto, per plurimos dies. Ex qua compositione recens causa sanabitur; uetus sentiet leuamentum. Ad quae uitia nunquam austeriorem dederis potionem, ne exasperet et occidat: sed lenem et simplicem et refrigeratoriam. Cauendum etiam est, ne in tali passione unquam sanguinem detrahas. Plerique tracanthum ex oleo dedere per biduum, tertio die decoctos rafanos atque contusos propinauerunt cum uino, refrigeratorium pastillum addentes aestate. Ad tussim diuersae sunt potiones, quas prope omnes inserere necessarium duximus, ut pro qualitatibus passionum medentis arbitrio remedia commodentur. Farinam fabae fresae sext. I infundis in passi sext. III et in mortario diutissime conteres; piperis triti grana XXX, seui hircini lib. III pariter admisces, et omnia rursus attrita per os ad cornu triduo dabis. Nonnulli in duobus sextariis conditi fabae fresae heminam ante triduum infundunt, post terunt diligenter et aequatis partibus per triduum digerunt. Aliis placet farinae fabaceae sext. I in III sext. uini ueteris infundere addita que olei optimi libra pariter deterere ac dare per cornu. Tussis ex ruptura uel uulsione si prouenerit, arum Gallicum primo tundes, post herbam parietariam teneram admisces, adiuncta axungia ueteri conteres diligenter, pastillos facies, quos impari numero imparibus diebus cum resoluto butyro ac melle defundes. Ad leuem tussim uiatoria sunt experta que remedia: porros decoquere et cum herba parietaria bene tunsa miscere factis que pastillis in ouo resoluto et oleo roseo nec non et passo et melle conuoluere et per triduum deicere, sucum que ipsius iuris in quo decocti sunt porri insuper dare per cornu. Item laser ad magnitudinem fabae cum uino ueteri deteres et per cornu dabis. Tussi et grauedini capitis medebitur: oleum roseum uel certe simplex sed uiride cum aqua calida per dextram narem per triduum defunde. [2,130] CXXX. De uulsis. Vulsos glutinare creditur, si tracanthi unc. II pridie infundas in calida, faeni quoque Graeci heminam et lini seminis heminam separatim infundas, die postero in caccabo decoquas et pariter teras, post medullae ceruinae unc. II, seui hircini lib. I, radicis draconteae unc. I, gentianae unc. I, centaureae unc. I, seui taurini unc. I contundas et illis, quae prius parata sunt, addas: quae omnia in mortario mittes et diutissime conteres. Ad ultimum III sext. passi et aquam, in qua faenum Graecum uel semen lini fuerat infusum, adicies et decoques et ad cornu per triduum dabis. Grauiter tussientes et uulsi hac potione recreantur: de masculo pinguis porcinus acro decoquitur, donec omnis caro soluatur, abiectis que ossibus uniuersis cum iure, in quo deferuuerat, et tribus sextariis passi et sextario ptisanae rursus in caccabum mittetur; glutis taurinae semuncia, aceti acerrimi dimidia hemina coniunguntur et feruent, ut chylon faciant. Tracanthi unc. III, lini seminis et faeni Graeci unc. singulae decoquuntur extrinsecus et teruntur; adiunges etiam medullae ceruinae et seui hircini unc. III. Quae ad ultimum cum omnia pariter fuerint decocta, facies potionem, ex qua per cornu dabis animalibus diebus VII aut IX, curaturus ut tepefactam digeras: quae ne spissentur, adiectio passi et aquae illius copia, in qua semina decocta sunt, praestat liquamentum. Aliquanti caput agninum tam diu decoquunt, donec omnis compago soluatur abiectis que ossibus terunt, adiuncto que ad ius ipsius melle diebus septem ad cornu digerunt. Quodsi tussis ex faucibus ueniat, murrae unc. II, cardamomi unc. I, nuclei pinei sext. I, uuae passae sext. I deteres diligenter addito que melle agitando lentis carbonibus decoques. Cum intepuerit, pastillos ad nucis magnitudinem facies, quos ternos cum butyro diebus V uel VII digeres. Item si ex faucibus causa est, occisum pullum palpitantem aperies et tolles ei uentriculum, cum stercore suo calentem et integrum in melle conuolues et per canalem digeres: certissimum ac uile remedium est. Si exasperatio gutturis mouerit tussim, murrae unc. II, piperis unc. II, seminis lini fricti et contusi sext. I, cardamomi semunc., uuae passae sext. I, nuclei sext. I, mellis pondo II diligenter trita commisces ac decoquis; pastillos ad nucis magnitudinem facies, ternos in die digeres. [2,131] CXXXI. De tussi quae ex humoris acerbitate generatur. Tussi, quam humorum acerbitas excitat, tali ratione succurretur: inprimis purgandum est corpus tussientis. Cucumerem itaque siluaticum uel radices eius cum nitro Alexandrino conteres adiuncto que uino uetere per os dabis ad cornu. Quae potio cum laxauerit uentrem, post diem tertium scillae ualidioris scrup. IV contundes et optimi laseris, quantum fabae patitur magnitudo, commisces uini que odorati sextarium et olei ueteris libram addis, et cum diligenter omnia cribraueris, triduo per os defundes ad cornu. Istis quoque suffimentis non minus quam potionibus adiuuabis: sandaracae unc. III, asphalti unc. III, alii et ceparum tantundem; quae cum pariter triueris, in tres partes aequaliter diuides et per triduum cooperto ori uel capiti subiectis carbonibus suffies, ut odor impleat nares. Cuius tamen prius oculos ligabis, ne medicamenti acerbitate laedantur. Herbae quoque marrubii fasciculum quam magnum uolueris deteres et cum oleo et uino sucido permisces, addita adipe ceruina uel si defuerit, ueruecina quam cum cera resoluis et dum tepefactum fuerit ad cornu digeris. Grauissimae subuenit tussi, si pilulas cupressi decoquas et purges diligenter, addita axungia et aro Gallico et foliis tenerioribus herbae parietariae contundas in pila et pastillos ad nucis magnitudinem facias, quos per triduum impares in melle, oleo, uino passo, ouis intinctos deicies. Si placet pro pilulis etiam folia cupressi contusa miscere cum omnibus supra scriptis, potes liquidiorem facere potionem et dare per cornu. Ad omnes tusses talem dedere plerique potionem: tracanthi unc. I, piperis unc. I, hormini seminis lib. I, cumini unc. I, murrae unc. I, spicae nardi unc. I detriuere sollerter et cum duobus sextariis passi per triduum defudere. [2,132] CXXXII. Ad tussim siccam uel suspirium. Ad arteriam exasperatam et ad suspirium uel spasmum: hyssopi lib. I, faeni Graeci selib., seminis lini, tracanthi, anagallici, rutae uiridis selib., salis mediam heminam conteres et usque ad tertias decoques cum passo, tussienti per triduum, uulso per nouem dies dabis. Alii petroselini Macedonici unc. I s., dauci unc. I, murrae unc. I, spicae nardi, costi, tracanthi singulas uncias prius in mulsa tepida infusas; acori unc. I, piperis unc. I, croci unc. I, guttae hammoniacae unc. II, casiae unc. I pariter deterunt, pastillos ex mulsa faciunt, postea ex passo deiciunt taedianti. Ad tussim ueterem et ad suspirium uel anhelitum et synanchen: si mox dederis storacis rubeae unc. III, murrae troglitis unc. II, opopanacis unc. II, iris Illyricae unc. II, galbani unc. II, resinae terebintinae unc. III, herbae symphoniacae unc. I; pariter commisces et deteres, pastillos facies cum melle. Praeterea axungiae lib. I s., caricas XV, pineam combustam et in puluerem redactam, liquaminis optimi heminam, mellis selib. cum coliculis excoctis: offas faciunt et cum passo digerunt. Aliquanti hederae folia, item populi albi folia aequo pondere deterunt et cum uino albo per nares defundunt. Aliquanti rutae folia molliora deterunt et cum uino optimo per nares defundunt. Alia: cucumeris siluatici folia faeno miscent radicem que ipsius contundunt et cum lini semine et hordeo commixtam offerunt. Experimento probatum est tussim suspirium que sanari, si sulfur uiuum et rosmarinum cum melle et uino ueteri per sinistram narem digeras. Aliquanti panacis radicem detritam cum uino optimo hemina et tribus cyathis olei per cauernam naris sinistrae infundunt. Praeterea rosmarini scrup. IV, murrae scrup. II, croci scrup. II cum uini ueteris sextario, olei hemina per nares triduo defundunt, ita ut in die detur hemina. Anethi acetabulum, iris Illyricae acetabulum, rutae scrup. I, olei heminam dimidiam mane per os digerunt. Suspirium quoque ac tussim releuat, si radicis mori scrup. I, herbae heliotropii unc. III diligenter conteras et cum hemina uini candidi per os defundas. Recens uero tussis expedite hac curatione sedatur: lentis sext. I s. emolis farinam que mundissimam facies, ex qua singulas heminas cum singulis heminis aquae per os in triduum digeres. Vetus autem tussis aboleri creditur ita: tres cyathos ex suco porri cum hemina olei compluribus diebus per fauces infundas. Tussientes et uulsi hac potione curantur: panacis radicis unc. II, sulfuris uiui unc. I, tus masculum unc. II, murrae troglitis unc. I commixta in puluerem rediges, ex quo duo coclearia cum duobus ouis, addita uini ueteris hemina, diebus V uel VII per os dabis. Expertum dicitur ulmi cinerem leuissimum, id est fauillam, aqua tepenti permiscere et olei boni aequam mensuram addere iunctis que tribus ouis diebus quot uolueris dare per fauces. [2,133] CXXXIII. Ad uomicas uel tussim. Validissima contra tussim et uomicas compositio est: suci marrubii expressi heminam, caricas siccas XXV, mellis Attici uel Siculi sext. s. in olla noua ad medium decoques, post murrae troglitis unc. I, dauci unc. I, casiae fistulae unc. s., cinnami semunc., turis masculi unc. I, aristolochiae unc. II, opopanacis unc. I, iris Illyricae unc. s., panacis radicis unc. I, uniuersa conterito atque cribrato et supra medicamentum, in quo mel et ficus coxeris, mittito et studiose agitans feruere facito paulatim carbonibus lentis, post in pyxidem plumbeam uel ligneam condito, ex qua bina coclearia cum hemina uini per os cotidie digeres. Vulsis uel tussientibus prodest singulos sextarios lentis, faeni Graeci et lini seminis frigere separatim et puluerem facere, et de singulis speciebus singula coclearia cum suco ari Gallici et suco plantaginis quantum uolueris addito uino per os dabis. [2,134] CXXXIV. De diuersis potionibus. Vulsorum uel tussientium animalium ut diuersae causae, ita sunt difficiles curae. Quapropter studiose, quae experimentis nostris uel aliorum probata cognouimus, intimamus. Ad unum itaque animal talis potio praeparatur: fabae fresae sext. I sine sale cum aqua decoques, quemadmodum hominibus consueuit apponi. Praeterea faeni Graeci sext. I separatim mittis in caccabum, et cum feruere coeperit, primam aquam effundes, post addis aquae sext. V, caricas XX, glycyrrhizae unc. II; tantum ferueat, donec IV sextarii remaneant; tunc fabam istam coctam et faenum Graecum cum caricis uel glycyrrhiza in mortario diligentissime deteres, addes insuper butyri unc. III, seui hircini unc. II, ad calorem diligenter resolues. Quae cum omnia miscueris, addito iure, in quo faenum Graecum decoxeris, tepefacta per cornu plus quam singulas heminas diebus singulis faucibus digeris. Quodsi spissiorem uideris potionem, tantum passi addes, ut possit per cornu exire. Barbarorum usus inuenit salutare remedium: radicem herbae, cui nomen est inula, quam Campanam plerique appellant, colliges et in umbra siccabis; post deteres, in puluerem rediges, ex quo terna maiora coclearia in singulis sextariis uini ueteris pridie infundes, et cum bene agitaueris claudes, ne odor herbae salutaris exhalet; per os triduo uel quot uolueris diebus digeres. Item aliud: lentis Alexandrinae faeni Graeci lini seminis heminas singulas decoques addes que ei tracanthi unc. I s. pridie in tepida infundis et ari Gallici unc. III diligentissime resolutas; quae cum omnia in mortario triueris, in caccabo nouo cum tribus aquae sextariis decoques et exinde tertiam partem cum sextario passi tepidum per os dabis triduo: continuo stagnare creditur uulsos. Si iumentum ex uulneribus faucium tussis urgebit, iris Illyricae unc. I, piperis nigri semunc., croci scrup. I, murrae troglitis semunc., turis pollinis semunc., tracanthi prius infusi et triti unc. I, oua V cum passi sextario commisces et triduo per fauces digeres ad cornu. Post mel, butyrum, axungiam, salem et piculam commisces, offas facies et in passo intinctas digeres. Si ab internis tussierit, suci ptisanae heminam, defruti cyathum miscebis et per triduum dabis. Si grauius tussierit animal, fabae fresae et coctae sext. I, seui hircini unc. III, alii capita III pariter decoques et in mortario conteres et cum passo dabis. Curat autem uulsos et ruptos: faeni Graeci sext. I cum XX caricis et fasciculum apii et fasciculum rutae in aqua ad medium decoques, ita ut postmodum tracanthi soluti unc. III et anagallici contusi tres et alii contusi tres aliae pariter addantur, et omnia conterantur, offulis ad nucis magnitudinem factis ternae, quinae, septenae per triduum digerantur. [2,135] CXXXV. De scabie. Scabies iumentis deformitatem et passionem et interdum periculum generat. Contagiosa namque est et transit in plures. Cui nascenti medicamentis non oportet occurri, ne praeclusa cute in uisceribus residens conuertatur in morbum. Sed cum eruperit foras, primum purgatio uentris adhibetur, si puluerem ex cucumere siluatico cum uino faucibus animalis infuderis, uel certe si radicem minutatim concisam copiose cum hordeo subministres. Quod cum ex ratione processerit, interposito triduo aliquantum sanguinis, si caput et collum scabies infestat, de ceruice detrahes. Si uero scapulae uel armi aut pectus in causa est, de brachiolis sanguis emittetur. Cum spinam uel lumbos aut coxas papulis aestuans prurigo peruaserit, de femorum uenis sanguis auferatur. Asfaltum, sulfur uiuum, picem liquidam, butyrum aequis ponderibus pariter deteris et in sole diutissime confricans iumenti corpus perungis. Aceti acris sext. I, piculae unc. IV, cedriae unc. IV pariter decoquis et scabiosum animal ex lotio humano et calida permixta diligentissime perfricabis, tunc penicillo in fuste ligato medicamentum induces in sole. Asfaltum et sulfur aequaliter conteres addita adipe porcina et olei ueteris tantundem, quae cum decoxeris, perunges in sole. Adipis lib. I, sulfuris uiui unc. II, bituminis unc. I, olei selib., picis liquidae cyathos II, omnia conteres et decoques, et perunges sicut suprascriptum est. Lotii ueteris humani faecis scrup. IV, stercus suillum selib., faecis olei heminam, sulfuris unc. I, picis liquidae cyathos III, omnia contere et decoque et in sole calido animal semel in die perunge. Bituminis pondo II, sulfuris uiui selib., cerae lib., mannae turis selib. commisces in oleo, in quo prius fasciculus ancusae decoctus est, et perunges in sole. Alia: si minus habet integras uires, ranas in aqua decoques unctum que earum colliges et cum polline lenticulae, adipe et oleo permisces et tepefacto perungis. Item aliud: cucumeris siluatici radices lauas et tundis et in caccabo nouo cum oleo, quantum sufficit, decoquis et uteris. Sulfur quoque cum uino candido decoctum similiter iuuat. Si uetustate scabies occalluerit, prius eradenda ferro uel testis ad uiuum est, insuper humano lotio cum aqua marina uel salsa mixto perfricanda; post bituminis, sulfuris, picis liquidae, axungiae ueteris, seui caprini, cerae, aluminis scissi singulas libras contundes et misces et decoques et animal perunges in sole. Folia rhododafnes cum oleo uetere decoques, addita pice liquida et aceto et cera: certum est de experimento remedium. Memineris tamen in omni unctione contra pilum iumentum in sole diutissime confricandum. [2,136] CXXXVI. Si animal faeno malo laedatur. Vitiatum aliquo casu uel mucidum faenum ad similitudinem ueneni animalibus nocet, quorum ista sunt signa: oculos habebunt uagos semper micantes, ipse gradus eorum incertus erit. His de matrice auferendus est sanguis, debrachiolandi sunt etiam et potionandi ita caricis in uino odorato decoctis rursum que detritis: abstinendi ab hordeo, addendae sunt etiam diureticae potiones. [2,137] CXXXVII. Si hordeo malo laedatur. Simili obseruatione curantur qui nimio hordeo malo que laeduntur. Sed hi etiam in aqua frigida aduersus torrentem diutissime detinentur. Utrisque remedium est pelliculam de uentre pulli siccatam fumo deterere additis que VIII scrup. piperis, IV coclearibus mellis et pollinis ex ture cum sextario uini ueteris tepefacto per os dare. [2,138] CXXXVIII. Ad fascinum. Fascinatum animal triste est, grauatur et macescit, et nisi subueneris, incidet in morbum. Bituminis igitur et sulfuris parum cum granis lauri ex aqua defundis per nares. Praeterea coriandrum uel semen ipsius cum sulfure et taeda carbonibus que circumferes, ex aqua feruenti animal consperges, suffumigabis. Uniuersis quadrupedibus remedium praestat ista suffitio quae resistit etiam morbis. [2,139] CXXXIX. Remedium contra omnes morbos. Aduersus uniuersas infirmitates et morbos equorum uel boum, ubi primum coeperint aegrotare, potio ista succurrit: radices scillae, radices populi quae appellatur ramnus, nam est fuscior et rubellula, et salis communis quantum sufficit mittes in aquam eam que animalibus usque ad sanitatem dabis in potu. Quodsi desperatas ualetudines praeoccupare uolueris, ne unquam accidant animalibus tuis, incipiente uere hanc tempera potionem et animalibus omnibus per XIV dies continuos dabis in potu. [2,140] CXL. Si animal laedatur, dum accipit potionem. Ostendendum autem est, potiones ipsas oportere cum ratione defundi, siquidem frequenter euenit, ut, dum animalia potionantur, tussiant, sudent grauiter et tremorem musculorum omnium patiantur, follicent etiam et submisso capite se sustinere uix possint. Quod euenit, si quando per imperitiam dantis potio in arterias et in spiritales partes pulmonis resilierit. Unde fit et periculum praesens. Quare obseruandum est, ne tussienti iumento et pendenti adicias potionem, sed statim soluas paululum que deambulet et magis alia potione subuenias: aquae tepidae oleum roseum commisces et agitas et per os saepius dabis; pusca quoque puleiata nares eius fouebis: emendabitur culpa. Obseruandum quoque est, ut subtracto hordeo et negato potu digestum animal potiones. [2,141] CXLI. Si animal a uenenatis bestiolis mordeatur. Plerumque a noxiis animalibus, id est colubris scorpiis sphalangiis et muribus caecis, animalia feriuntur et in periculum ueniunt. Quorum ista sunt signa: fastidiunt cibum, pedes trahunt et cum producuntur, succumbunt ad singulos gressus, per nares defluit sanies, grauedo nascitur capitis ut deiciatur ad terram, ad surgendum uel ad incedendum deficiunt corporis uires. Generaliter curatio ista succurrit: locum qui percussus est ante omnia fumigabis succensis testis ouorum gallinae, quae prius infuderis in aceto, addito etiam cornu ceruino uel galbano. Post suffimentum loca ipsa scarificabis et sanguinem ex his emittes, uel certe cauterio inures loca, quae uenenata pestis attigerit. Obseruare autem debebis, ne aut supra articulum aut in neruosis locis in quacunque passione unquam cauterium ponas. Adustis enim neruis uel articulis perpetua debilitas consequetur. Sed diligenter considera et aut superius aut inferius pusillum quam nerui aut articuli sunt, cum necessitas fuerit, appone cauteria. Animal autem quod uenenata bestiola tetigerit, expedit ut sudet et calidis sagis coopertoriis inuolutum deambulet et farinam hordeaceam in cibo sumat, additis frondibus fraxineis et uitibus albis. In plaga autem mel Atticum uel cuminum cum uino ueteri mixtum calefactum oportet imponi. Nonnulli stercus suillum recens et melantium tritum cum uino miscent et calefactum quasi cataplasma inducunt addentes urinam humanam. [2,142] CXLII. Si buprestem comederit in faeno uel in pabulo. Buprestem si comederit in faeno uel in pabulo, haec erunt signa: statim ei uenter inflatur, a cibo resilit, stercora minutatim et frequenter reddit. Qui statim sternendus est et cogendus ad cursum. Post uena eius tangenda est leuiter de palato, ut sanguinem suum defluentem transglutiat, assidue deambulet, triticum cum passo infusum et porros offeres ad cibandum. Vinum autem tepefactum cum uua passa diligenter detrita ad cornu dabis in potu. [2,143] CXLIII. Si uipera percusserit animal. Vipera si momorderit iumentum, ex morsu eius pus consueuit exire. Nam si praegnans erit, totum rumpetur corpus. Ad morsum tamen uiperae uel sphalangionis aut muris aranei commune remedium est terram formicarum cum uino miscere et dare per fauces, aut certe de ipsa terra frequentissime uulnera confricare. Ad quas causas etiam terra talparum creditur posse prodesse. Quodsi in itinere aut in locis, ubi desit copia pigmentorum, necessitas ista contigerit, piperis triti grana XXX cum sext. uini ueteris tepefacto faucibus digeres; herbam quoque thymum tritam cum uino si dederis, prodesse creditur. Morsus uiperae uel cuiuscunque serpentis ostenditur, si humor putidus de plaga incipit currere. Praesens remedium est, si haedum uel gallum aut agnum in recenti occideris et calentes pulmones eius cum sanguine, corde uel iecore uulneri apposueris diligenter que constrinxeris, ut omne uirus educat, daturus continuo potionem: acori Pontici semunc. tritam, uini ueteris sext. I s., salis triti heminam pariter misces et tepefacta faucibus digeris. Si perseuerauerit tumor, uitem albam siluestrem copiosam comburito et ex cineribus eius lixiuam facito et in potionem per diem ad unum sextarium dato. Cinerem quoque ipsum cum aceto in modum cataplasmatis uulneri imponito. Si nihil profecerit, cauteribus urito, usta solemniter curato. Farinam quoque hordeaceam ex sale et uino oleo que decoctam in cicatricem oportet imponi. [2,144] CXLIV. Si araneum comederit. Si iumentum araneum in pabulo comederit, haec erunt signa: totum corpus tumebit, sed circum auriculas et oculos ac nares inflatio cum indignatione maior apparet. Cui hac ratione subuenis: de palato sanguinem tolles eum que exceptum cum sext. aceti et hemina salis miscebis et circa plagam uel loca tumentia perunges, diligenter que operies ut sudet: hac ratione sanabitur. [2,145] CXLV. Si sphalangius percusserit. Sphalangius si iumentum percusserit, his agnoscetur signis: stat ei ueretrum prae dolore et uidetur uelle mingere. Cui ista ratione subuenies: piperis unc. I, pyretri unc. I, uuae siluaticae unc. I terito et cum uino ueteri per fauces dato. [2,146] CXLVI. De mure araneo. Mus araneus pestis est uenenata et tam equis quam bobus noxia: atque ideo cum captus fuerit, mersus necatur in oleo ibi que in putredinem uertitur, ex quo medicamento, cum animal momorderit, plaga linitur et curatur animal. Vel si inuentus non fuerit, cuminum tritum cum pice liquida axungia que miscetur, ad spissitudinem malagmatis coquetur impositum que a periculo liberat et sanat. Quodsi in suppurationem fuerit plaga conuersa, lamina ferrea candenti aperienda est et quidquid uitiosum est inurendum atque pice liquida uel oleo percurandum. Ne autem mus araneus animal mordeat, ipsum uiuum de creta circumdatur; quae cum indurauerit, suspendetur ad collum: et non tangetur a morsu. Certissimum aduersus morsum eiusmodi remedium comprobatur: alium tritum cum nitro, uel si nitrum defuerit cum sale et cumino, miscere atque ex eo puluere loca, quae morsu contacta sunt, confricare. Quodsi ei eruperint uulnera uenenata, hordeum combustum in puluerem rediges et dilutis aceto uulneribus asperges, et hac ratione sola curabis daturus potionem: pollinem tritici cum hordeo, cedriam et uini sextarium per fauces digeres. Quodsi praegnans mus araneus fuerit qui percusserit, his agnoscitur signis: pustulae per totum corpus exeunt; sed simili, ut supra scriptum est, ratione curabitur. [2,147] CXLVII. De scorpio. Scorpius si iumentum percusserit, his agnoscetur signis: genua contrahuntur, claudicabit, non manducat, de naribus fluent pituitae uirides, accumbet et uix surget. Simili ratione curatur sicut serpentis ac uiperae morsus: stercus tamen asininum uel lotium in ipsa plaga oportet imponi. [2,148] CXLVIII. Ad canis rabiosi morsum. Canis rabiosi morsus et iumentis et hominibus exitium inferre consueuit usque eo ut ipsos qui contacti fuerint hydrophobos faciat et conuertat in rabiem. Qui hac ratione curantur: locum qui morsus est, ferreis uel quod utilius est, cuprinis cauteriis urito, in loco tenebricoso eum constituito. Sic eum adaquabis in tenebris, ne aquam uideat. Quodsi canem ipsum occidere potueris, iecur eius coctum ad manducandum dabis uel tritum faucibus digeres. Faeni quoque flos combures et cum axungia ueteri deteres et ad morsum appones: salutare remedium est. Sed specialiter prodest, si radicem cynorrhodae, id est herbae quae uocatur rosa canina, effoderis et lotam prius atque contusam diligenter siue hominis siue animalis, quod rabiosus canis momorderit, in plaga apposueris contritam que cum uino ueteri propinaueris ad bibendum. Hac enim sola ratione nec hydrophobus fiet et imminens discrimen euadet. Canis rabidi morsibus subuenit, si III scrup. Iudaici bituminis triti cum hemina uini ueteris tepentis triduo per os digeras. Sambuci quoque grana uel sucum de foliis aut de cortice exprimes, et cum uino ueteri dabis in potum. Sed tunc efficax est haec potio, si de eo sambuco dederis, quod non in terra sed in alia arbore fuerit natum. [2,149] CIL. Si stercus gallinaceum animal manducauerit. Si fimum gallinaceum animal in hordeo comederit uel faeno sumpserit, quasi a uenenatis bestiis percussum cruciatur, continuo internorum dolor et inflatio subsequitur ad similitudinem strophi, sudor quoque et uolutatio ac tussis asperrima. Aduersus quam necessitatem apii seminis unc. II deteres et cum uini sextario et hemina mellis temperas et per os defundes, et tam diu deambulare compelles, donec potio uentrem moueat. Quodsi nimio dolore etiam obroboratio fuerit subsecuta, bacarum lauri selib., nitri selib., aceti sext. II, olei sext. I diligenter trita permisces et ad focum calefacies, et in loco calido animal per triduum unges et contra pilum diligenter fricabis, certissimum daturus ex sudore remedium. Aduersus huiusmodi casus physicum remedium experimenta docuerunt: pullum uel gallinam occidere uentrem que ipsius crudum et adhuc calentem cum stercore suo equo uel mulo, inuolutum melle, digerere per fauces optimum creditur. Tres pilulas cyphi cum uino ueteri deterere et tepidum per os dare eadem hora sanare firmatur. Lixiuium quoque ex arbore ulmi uel ex cuiuscunque generis ligni cinere dummodo bene tritum cum oleo permiscere et liquidum ac tepidum defundere per fauces, tanquam physicum et salutare laudatur.