[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] I. 1. Origines uerborum quae sint locorum, et ea quae in his in priore libro scripsi. In hoc dicam de uocabulis temporum et earum rerum quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo, ut sedetur, ambulatur, loquontur. Atque si qua erunt ex diuerso genere adiuncta, potius cognationi uerborum quam auditori calumnianti geremus morem. 2. Huius rei auctor satis mihi Chrysippus et Antipater, et illi in quibus, si non tantum acuminis, at plus litterarum, in quo est Aristophanes et Apollodorus, qui omneis uerba ex uerbis ita declinari scribunt, ut uerba litteras alia assumant, alia mittant, alia commutent, ut fit in turdo, in turdario et turdelice. Sic declinantes Graeci nostra nomina dicunt Lucienum g-Leukienon et Quinctium g-Kointon, et g-Aristarchon illi, nos Aristarchum et g-Diohna Dionem; sic, inquam, consuetudo nostra multa declinauit, ut a ueter uetus, ut ab solu solum, ab loebeso liberam, ab lasibus lares: quae obruta uetustate ut potero eruere conabor. [6,2] II. 3. Dicemus primo de temporibus, tum quae per ea fiunt, sed ita ut ante de natura eorum: ea enim dux fuit ad uocabula imponenda homini. Tempus esse dicunt interuallum mundi motus. Id diuisum in parteis aliquot maxime ab solis et lunae cursu; itaque ab eorum tenore temperato tempus dictum, unde tempestiua; et a motu eorum qui toto caelo coniunctus mundus. 4. Duo motus solis: alter cum caelo, quo ab oriente ad occasum uenit, quo tempus id ad hoc deo dies appellatur. Meridies ab eo quod medius dies. D antiqui, non R in hoc dicebant, ut Praeneste incisum in solario uidi. Solarium dictum id, in quo horae in sole inspiciebantur, uel horologium ex aqua, quod Cornelius in Basilica Aemilia et Fuluia inumbrauit. Diei principium mane, quod tum manat dies ab oriente, nisi potius quod bonum antiqui dicebant manum, ad cuiusmodi religionem Graeci quoque cum lumen affertur, solent dicere g-phohs g-agathon. 5. Suprema summum diei, id ab superrimo. Hoc tempus XII Tabulae dicunt occasum esse solis; sed postea lex Plaetoria id quoque tempus esse iubet supremum quo praetor in Comitio supremam pronuntiauit populo. Secundum hoc dicitur crepusculum a crepero. Id uocabulum sumpserunt a Sabinis, unde ueniunt Crepusci nominati Amiterno, qui eo tempore erant nati, ut Lucii prima luce. In Reatino crepusculum significat dubium; ab eo res dictae dubiae creperae, quod crepusculum dies etiam nunc sit an iam nox multis dubium. 6. Nox, quod, ut Catulus ait, omnia nisi interueniat sol pruina obriguerint, quod nocet, nox, nisi quod Graece g-nyx, nox. Quom stella prima exorta (eum Graeci uocant g-hesperon, nostri uesperuginem ut Plautus: Neque Vesperugo neque Vergiliae occidun : id tempus dictum a Graecis g-hespera, Latine uesper; ut ante solem ortum, quod eadem stella uocatur iubar, quod iubata, Pacuuianus dicit pastor: Exorto iubare, noctis decurso itinere; Ennius: Aiax, quod lumen, iubarne in caelo cerno ? 7. Inter uesperuginem et iubar dicta nox intempesta, ut in Bruto Cassii quod dicit Lucretia: Nocte intempesta nostram deuenit domum. Intempestam Aelius dicebat quom tempus agendi est nullum, quod alii concubium appellarunt, quod omnes fere tunc cubarent; alii ab eo quod sileretur silentium noctis, quod idem Plautus tempus conticinium: scribit enim: Videbimus: factum uolo. Redito conticinio. 8. Alter motus solis est aliter ac caeli, quod mouetur a bruma ad solstitium. Dicta bruma, quod breuissimus tunc dies est; solstitium, quod sol eo die sistere uidebatur; aut quod ad nos uersum proximum est solstitium. Quom uenit in medium spatium inter brumam et solstitium, quod dies aequus fit ac nox, aequinoctium dictum. Tempus a bruma ad brumam dum sol redit, uocatur annus, quod ut parui circuli anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus. 9. Huius temporis pars prima hiems, quod tum multi imbres; hinc hibernacula, hibernum; uel, quod tum anima quae flatur omnium apparet, ab hiatu hiems. Tempus secundum uer, quod tum uirere, incipunt uirgulta ac uertere se tempus anni; nisi quod Iones dicunt g-ehr uer. Tertium ab aestu aestas; hinc aestiuum; nisi forte a Graeco g-aithesthai. Quartum autumnus... 10. - - - ab sole, sicut mensis a lunae motu dictus, dum ab sole profecta rursus redit ad eum. Luna quod Graece olim dicta g-mehneh, unde illorum g-mehnes, ab eo nostri. A mensibus intermestris dictum, quod putabant inter prioris mensis senescentis extremum diem et nouam lunam esse diem, quem diligentius Attici g-enehn g-kai g-nean appellarunt, ab eo quod eo die potest uideri extrema et prima luna. 11. Lustrum nominatum tempus quinquennale a luendo, id est soluendo; quod quinto quoque anno uectigalia et ultro tributa per censores persoluebantur. Seclum spatium annorum centum uocarunt, dictum a sene, quod longissimum spatium senescendorum hominum id putarunt. Aeuom ab aetate omnium annorum; hinc aeuiternum, quod factum est aeternum; quod Graeci g-aiohna, id ait Chrysippus esse g-aei g-on. Ab eo Plautus: Non omnis aetas ad perdiscendum est satis, hinc poetae: Aeterna templa caeli. [6,3] III. 12. Ad naturalia discrimena ciuilia uocabula dierum accesserunt. Dicam prius qui deorum causa, tum qui hominum, s?nt instituti dies. Agonales per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab agone, eo quod interrogat a principe ciuitatis et princeps gregis immolatur. Carmentalia nominantur quod sacra tum et feriae Carmentis. 13. Lupercalia dicta, quod in Lupercali luperci sacra faciunt. Rex quom ferias menstruas Nonis Februariis edicit, hunc diem Februatum appellat. Februm Sabini purgamentum, et id in sacris nostris uerbum non ignotum: nam pellem capri, cuius de loro caeduntur puellae Lupercalibus, ueteres februm uocabant, et Lupercalia Februatio, ut in Antiquitatum libris demonstraui. Quirinalia a Quirino, quod ei deo feriae et eorum hominum, qui Furnacalibus suis non fuerunt feriati. Feralia ab inferis et ferendo, quod ferunt tum epulas ad sepulcrum, quibus ius ibi parentare. Terminalia, quod is dies anni extremus constitutus; duodecimus enim mensis fuit Februarius et quom intercalatur, inferiores quinque dies duodecimo demuntur mense. Equiria ab equorum cursu; eo die enim ludis currunt in Martio Campo. 14. Liberalia dicta, quod per totum oppidum eo die sedent ut sacerdotes Liberi, anus hedera coronatae, cum libis et foculo pro emptore sacrificantes. In libris Saliorum, quorum cognomen Agonensium, forsitan hic dies ideo appelletur potius Agonia. Quinquatrus: hic dies unus ab nominis errore obseruatur, proinde ut sint quinque. Dictus, ut ab Tusculanis post diem sextum Idus similiter uocatur Sexatrus, et post diem septimum Septimatrus, sic hic, quod erat post diem quintum idus, Quinquatrus. Dies Tubulustrium appellatur, quod eo die in atrio Sutorio sacrorum tubae lustrantur. 15. Megalesia dicta a Graecis, quod ex Libris Sibyllinis arcessita ab Attalo rege Pergama, ubi prope murum Megalesion, id est templum eius deae, unde aduecta Romam. Fordicidia a fordis bubus. Bos forda quae fert in uentre. Quod eo die publice immolantur boues praegnantes in curiis complures, a fordis caedendis Fordicidia dicta. Palilia dicta a Pale, quod ei feriae, ut Cerialia a Cerere. 16. Vinalia a uino; hic dies Iouis, non Veneris; huius rei cura non leuis in Latio: nam aliquot locis uindemiae primum ab sacerdotibus publice fiebant, ut Romae etiam nunc; nam flamen Dialis auspicatur uindemiam, et ut iussit uinum legere, agna Ioui facit, inter cuius exta caesa et porrecta flamen primus uinum legit. In Tusculanis portis est scriptum: Vinum nouum ne uehatur in urbem ante quam Vinalia kalentur. Robigalia dicta ab Robigo; secundum segetes huic deo sacrificatur, ne robigo occupet segetes... 17. - - - Dies Vestalia ut uirgines Vestales a Vesta. Quinquatrus minusculae dictae Iuniae Idus ab similitudine maiorum, quod tibicines tum feriati uagantur per urbem, et conueniunt ad Aedem Mineruae. Dies Fortis Fortunae appellatus ab Seruio Tullio rege, quod is fanum Fortis Fortunae secundum Tiberim extra urbem Romam dedicauit Iunio mense. 18. Dies Poplifugia uidetur nominatus, quod eo die tumultu repente fugerit populus; non multo enim post hic dies quam decessus Gallorum ex urbe, et qui tum sub urbe populi, ut Ficuleates ac Fidenates et finitimi alii, contra nos coniurarunt. Aliquot huius diei uestigia fugae in sacris apparent, de quibus rebus Antiquitatum Libri plura referunt. Nonae Caprotinae, quod eo die in Latio Iunoni Caprotinae mulieres sacrificant et sub caprifico faciunt; e caprifico adhibent uirgam. Cur hoc, toga praetexta data eis ... 19. - - - Apollinaribus Ludis docuit populum. Neptunalia a Neptuno: eius enim dei feriae. Furrinalia Furrinae, quod ei deae feriae publicae, dies is; cuius deae honos apud antiquos. Nam ei sacra instituta annua et flamen attributus ; nunc uix nomen notum paucis. Portunalia dicta a Portuno, cui eo die aedes in portu Tiberino facta et feriae institutae. 20. Vinalia rustica dicuntur ante diem XIV Kalendas Septembres, quod tum Veneri dedicata aedes et horti ei deae dicantur, ac tum sunt feriati holitores. Consualia dicta a Conso, quod tum feriae publicae ei deo, et in circo ad aram eius ab sacerdotibus ludi illi, quibus uirgines Sabinae raptae. Volcanalia a Volcano, quod ei tum feriae et quod eo die populus pro se in ignem animalia mittit. 21. Opeconsiua dies ab dea Ope Consiua, cuius in regia sacrarium, quod adeo artum, eo praeter uirgines Vestales et sacerdotem publicum introeat nemo. Is cum eat, suffibulum ut habeat scriptum. Id dicitur ab suffiendo ut subliigaculum. Volturnalia a deo Volturno cuius feriae tum. Octobri mense Meditrinalia dies, dictus a medendo, quod Flaccus flamen Martialis dicebat, hoc die solitum uinum nouum et uetus libari et degustari medicamenti causa; quod facere solent etiam nunc multi quom dicunt: Nouum uetus uinum bibo: nouo ueteri morbo medeor. 22. Fontanalia a Fonte, quod is dies feriae eius; ab eo tum et in fontes coronas iaciunt et puteos coronant. Armilustrium ab eo quod in Armilustrio armati sacra faciunt, nisi locus potius dictus ab his; sed quod de his prius, id ab ludendo aut lustro, id est quod circumibant ludentes ancilibus armati. Saturnalia dicta ab Saturno, quod eo die feriae eius, ut post diem tertium Opalia Opis. 23. Angeronalia ab Angerona cui sacrificium fit in Curia Acculeia et cuius feriae publicae is dies. Larentinal, quem diem quidam in scribendo Larentalia appellant, ab Acca Larentia nominatus, cui sacerdotes nostri publice parentant e sexto die, qui ab ea dicitur. 24.- - - diem Tarentum Accas Tarentinas. Hoc sacrificium fit in Velabro, qua in Nouam uiam exitur, ut aiunt quidam, ad sepulcrum Accae, ut quod ibi prope faciunt diis Manibus Seruilibus sacerdotes; qui uterque locus extra urbem antiquam fuit non longe a porta Romanula, de qua in priore libro dixi. Dies Septimontium nominatus ab his septem montibus, in quis sita Urbs est; feriae non populi, sed montanorum modo, ut Paganalia, qui sunt alicuius pagi. 25. De statutis diebus dixi; de annalibus nunc dicam. Compitalia dies attributus Laribus Compitalibus: ideo ubi uiae competunt, tum in competis sacrificatur. Quotannis is dies concipitur. Similiter Latinae Feriae dies conceptiuus dictus a Latinis populis, quibus ex Albano Monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis, a quibus Latinis Latinae dictae. 26. Sementiuae Feriae dies is, qui a pontificibus dictus, appellatus a semente, quod sationis causa susceptae. Paganicae eiusdem agriculturae causa susceptae, ut haberent in agris omnis pagus, unde paganicae dictae. Sunt praeterea feriae conceptiuae quae non sunt annales, ut hae quae dicuntur sine proprio uocabulo aut cum perspicuo, ut Nouendiales sunt. [6,4] IV. 27. De his diebus satis; nunc iam, qui hominum causa constituti, uideamus. Primi dies mensium nominati Calendae, quod his diebus calantur eius mensis Nonae a pontificibus, quintanae an septimanae sint futurae, in Capitolio in Curia Calabra sic: Die te quinti calo Iuno Couella Septem dies te calo Iuno Couella. 28. Nonae appellatae aut quod ante diem nonum Idus semper, aut quod, ut nouus annus calendae Ianuariae ab nouo sole appellatae, nouus mensis ab noua luna Nonis. Eodem die in urbem ab agris ad regem conueniebat populus. Harum rerum uestigia in sacris Nonalibus in arce, quod tunc ferias primas menstruas, quae futurae sint eo mense, rex edicit populo. Idus ab eo quod Tusci Itus, uel potius quod Sabini Idus dicunt. 29. Dies postridie Calendas, Nonas, Idus appellati atri, quod per eos dies nihil noui inciperent. Dies fasti, per quos praetoribus omnia uerba sine piaculo licet fari. Comitiales dicti, quod tum ut in Comitio esset populus constitutum est ad suffragium ferundum; nisi si quae feriae conceptae essent, propter quas non liceret, ut Compitalia et Latinae. 30. Contrarii horum uocantur dies nefasti, per quos dies nefas fari praetorem : do dico addico; itaque non potest agi; necesse enim aliquo eorum uti uerbo, cum lege quid peragitur. Quod si tum imprudens id uerbum emisit ac quem manumisit, ille nihilo minus est liber, sed uitio; ut magistratus uitio creatus nihilo setius magistratus. Praetor qui tum fatus est, si imprudens fecit, piaculari hostia facta piatur; si prudens dixit, Quintus Mucius ambigebat eum expiari ut impium non posse. 31. Intercisi dies sunt per quos mane et uesperi est nefas, medio tempore inter hostiam caesam et exta porrecta fas; a quo quod fas tum intercedit, aut eo intercisum nefas, intercisum. Dies qui uocatur sic : Quando rex comitiauit, fas, is dictus ab eo quod eo die rex sacrificio ius dicat ad comitium, ad quod tempus est nefas, ab eo fas: itaque post id tempus lege actum saepe. 32. Dies qui uocatur : Quando stercum delatum, fas, ab eo appellatus, quod eo die ex aede Vestae stercus euerritur, et per Capitolinum Cliuum in locum defertur certum. Dies Alliensis ab Allia fluuio dictus; nam ibi exercitu nostro fugato Galli obsederunt Romam. 33. Quod ad singulorum dierum uocabula pertinet dixi. Mensium nomina fere sunt aperta, si a Martio, ut antiqui constituerunt, numeres. Nam primus a Marte. Secundus, ut Fuluius scribit et Iunius, a Venere, quod ea sit Aphrodite; cuius nomen ego antiquis litteris quod nusquam inueni, magis puto dictum, quod uer omnia aperit, Aprilem. Tertius a maioribus Maius, quartus a iunioribus dictus Iunius. 34. Dehinc quintus Quintilis et sic deinceps usque ad Decembrem a numero. Ad hos qui additi, prior a principe deo Ianuarius appellatus; posterior, ut idem dicunt scriptores, ab diis inferis Februarius appellatus, quod tum his parentetur; ego magis arbitror Februarium a die Februato, quod tum februatur populus, id est lupercis nudis lustratur antiquum oppidum Palatinum gregibus humanis cinctum. [6,5] V. 35. Quod ad temporum uocabula Latina attinet, hactenus sit satis dictum. Nunc quod ad eas res attinet quae in tempore aliquo fieri animaduerterentur, dicam, ut haec sunt: legisti, cursus, ludens. De quis duo praedicere uolo, quanta sit multitudo eorum et quae sint obscuriora quam alia. 36. Quom uerborum declinatuum genera sint quattuor, unum quod tempora adsignificat neque habet casus, ut ab lego legis, leges; alterum quod casus habet neque tempora adsignificat, ut ab lego lectio et lector; tertium quod habet utrunque et tempora et casus, ut ab lego legens, lecturus; quartum quod neutrum habet, ut ab lego lecte ac lectissime: horum uerborum si primigenia sunt ad mille, ut Cosconius scribit, ex eorum declinationibus uerborum discrimina quingenta milia esse possunt ideo, quod a singulis uerbis primigeniis circiter quingentae species declinationibus fiunt. 37. Primigenia dicuntur uerba ut lego, scribo, sto, sedeo et cetera, quae non sunt ab alio quo uerbo, sed suas habent radices. Contra uerba declinata sunt, quae ab alio quo oriuntur, ut ab lego legis, legit, legam et sic indidem hinc permulta. Quare si quis primigeniorum uerborum origines ostenderit, si ea mille sunt, quingentum milium simplicium uerborum causas aperuerit una; sin nullius, tamen qui ab his reliqua orta ostenderit, satis dixerit de originibus uerborum, quom unde nata sint, principia erunt pauca, quae inde nata sint, innumerabilia. 38. A quibus iisdem principiis antepositis praeuerbiis paucis immanis uerborum accedit numerus, quod praeuerbiis inmutatis additis atque commutatis aliud atque aliud fit: ut enim et processit, et recessit, sic accessit et abscessit; item incessit et excessit, sic successit et decessit, discessit et concessit. Quod si haec decem sola praeuerbia essent, quoniam ab uno uerbo declinationum quingenta discrimina fierent, his decemplicatis coniuncto praeuerbio ex uno quinque milia numero efficerentur, ex mille ad quinquagies centum milia discrimina fieri possunt. 39. Democritus, Epicurus, item alii qui infinita principia dixerunt, quae unde sint non dicunt, sed cuiusmodi sint, tamen faciunt magnum: quod quae ex his constant in mundo, ostendunt. Quare si etymologus principia uerborum postulet mille, de quibus ratio ab se non poscatur, et reliqua ostendat, quod non postulet; tamen immanem uerborum expediat numerum. 40. De multitudine quoniam quod satis esset admonui, de obscuritate pauca dicam. Verborum quae tempora adsignificant, ideo locus, difficillimus ?t?µa, quod neque his fere societas cum Graeca lingua, neque uernacula ea quorum in partum memoria adfuerit nostra; e quibus, ut dixi, quae poterimus. [6,6] VI. 41. Incipiam hinc primum quod dicitur ago. Actio ab agitatu facta; hinc dicimus agit gestum tragoedus et agitantur quadrigae; hinc agitur pecus pastum. Qua uix agi potest, hinc angiportum; qua nil potest agi, hinc angulus, uel quod in eo locus angustissimus, cuius loci is angulus. 42. Actionum trium primus agitatus mentis, quod primum ea quae sumus acturi, cogitare debemus, deinde tum dicere et facere. De his tribus minime putat uolgus esse actionem cogitationem; tertium, in quo quid facimus, id maximum; sed et quom cogitamus quid et eam rem agitamus in mente, agimus; et cum pronuntiamus, agimus. Itaque ab eo orator agere dicitur causam et augures augurium agere dicuntur, quom in eo plura dicant quam faciant. 43. Cogitare a cogendo dictum; mens plura in unum cogit unde eligere possit. Sic e lacte coacto caseus nominatus; sic ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum nominatum. A cogitatione concilium, inde consilium. Et uestimentum apud fullonem quom cogitur, conciliari dictum. 44. Sic reminisci, quom ea quae tenuit mens ac memoria, cogitando repetuntur. Hinc etiam comminisci dictum, a con et mente, quom finguntur, in mente quae non sunt; et ab hoc illud quod dicitur eminisci, quom commentum pronuntiatur. Ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua discedit. 45. Meminisse a memoria, cum in id quod remansit in mente rursus mouetur; quae a manendo ut manimoria potest esse dicta. Itaque Salii quod cantant: Mamuri Veturi, significant memoriam ueterem. Ab eodem monere, quod is qui monet, proinde sit ac memoria. Sic monimenta quae in sepulcris; et ideo secundum uiam, quo praetereuntis admoneant et se fuisse et illos esse mortalis. Ab eo cetera quae scripta ac facta memoriae causa monimenta dicta. 46. Curare a cura dictum. Cura, quod cor urat. Curiosus, quod hac praeter modum utitur. Recordari, rursus in cor reuocare. Curiae, ubi senatus rempublicam curat, et illa ubi curam sacrorum publica; ab his curiones. 47. Volo a uoluntate dictum et a uolatu, quod animus ita est, ut puncto temporis peruolet quo uolt. Lubere ab labendo dictum, quod lubrica mens ac prolabitur, ut dicebant olim. Ab lubendo libido, libidinosus ac Venus Libentina et Libitina, sic alia. 48. Metuere a quodam motu animi, quom id quod malum casurum putat, refugit mens. Quom uehementius in mouendo ut ab se abeat foras fertur, formido; quom parum mouetur pauet, et ab eo pauor. 49. Hinc etiam metuo mentem quodammodo motam uel metuisti amouisti; sic quod frigidus timor, tremuisti timuisti. Tremor dictum a similitudine uocis, quae tunc quom ualde tremunt apparet, quom etiam in corpore pili, ut arista in spica ordei, horrent. 50. Maerere a marcere, quod etiam corpus marcesceret. Hinc etiam macri dicti. Laetari ab eo quod latius gaudium propter magni boni opinionem diffusum. Itaque Iuuentius ait: Gaudia sua si omnes homines conferant unum in locum, Tamen mea exsuperet laetitia. Sic quom se habent, laeta. [6,7] VII. 51. Narro, cum alterum facio narum, a quo narratio, per quam cognoscimus rem gestam. Quae pars agendi est ab dicendo ac sunt aut coniuncta cum temporibus aut ab his: eorum hoc genus uidentur ?t?µa. 52. Fatur is qui primum homo significabilem ore mittit uocem. Ab eo, ante quam ita faciant, pueri dicuntur infantes; quom id faciunt, iam fari, quod uocabulum a similitudine uocis pueri, id dictum. Ab hoc tempore quod tum pueris constituant Parcae fando, dictum fatum et res fatales. Ab hac eadem uoce qui facile fantur facundi dicti, et qui futura praediuinando soleant fari fatidici; dicti idem uaticinari, quod uesana mente faciunt. Sed de hoc post erit usurpandum, cum de poetis dicemus. 53. Hinc fasti dies, quibus uerba certa legitima sine piaculo praetoribus licet fari. Ab hoc nefasti, quibus diebus ea fari ius non est et, si fati sunt, piaculum faciunt. Hinc effata dicuntur, qui augures finem auspiciorum caelestum extra urbem agris sunt effati ut esset; hinc effari templa dicuntur ab auguribus; effantur qui in his fines sunt. 54. Hinc fana nominata, quod pontifices in sacrando fati sint finem; hinc profanum, quod est ante fanum coniunctum fano; hinc profanatum quid in sacrificio; atque inde Herculi decuma appellata ab eo est, quod sacrificio quodam fanatur, id est ut fani lege fit. Id dicitur polluctum, quod a porriciendo est fictum: quom enim ex mercibus libamenta porrecta sunt Herculi in aram, tum polluctum est, ut, quom profanatum dicitur, id est proinde ut sit fani factum; itaque ibi olim in fano consumebatur omne quod profanatum erat, ut etiam nunc fit, quod praetor urbanus quotannis facit quom Herculi immolat publice iuuencam. 55. Ab eodem uerbo fari fabulae, ut tragoediae et comoediae, dictae. Hinc fassi ac confessi, qui fati id quod ab is quaesitum. Hinc professi; hinc fama et famosi. Ab eodem falli, sed et falsum et fallacia, quae propterea, quod fando quem decipit ac contra quam dixit facit. Itaque si quis re fallit, in hoc non proprio nomine fallacia, sed tralaticio, ut a pede nostro pes lecti ac betae. Hinc etiam famigerabile et sic compositicia alia item ut declinata multa, in quo et fatuus et fatuae. 56. Loqui ab loco dictum, quod qui primo dicitur iam fari uocabula et reliqua uerba dicit ante quam suo quique loco ea dicere potest, hunc Chrysippus negat loqui: quare ut imago hominis non sit homo sic in coruis, cornicibus, pueris primitus incipientibus fari uerba non esse uerba, quod non loquantur. Igitur is loquitur, qui suo loco quodque uerbum sciens ponit, et is tum prolocutus, quom in animo quod habuit extulit loquendo. 57. Hinc dicuntur eloqui ac reloqui in fanis Sabinis, e cella dei qui loquuntur. Hinc dictus loquax, qui nimium loqueretur; hinc eloquens, qui copiose loquitur; hinc colloquium quom ueniunt in unum locum loquendi causa; hinc adlocutum mulieres ire aiunt, quom eunt ad aliquam locutum consolandi causa; hinc quidam loquelam dixerunt uerbum quod in loquendo efferimus. Concinne loqui dictum a concino, ubi inter se conueniunt partes ita ut inter se concinant aliud alii. 58. Pronuntiare dictum enuntiare; pro idem ualet quod ante, ut in hoc: proludit. Ideo actores pronuntiare dicuntur, quod in proscaenio enuntiant poetae cogitata, quod maxime tum dicitur proprie, nouam fabulam cum agunt. Nuntius enim est a nouis rebus nominatus, quod a uerbo graeco g-neos potest declinatum; ab eo itaque Neapolis illorum Nouapolis ab antiquis uocitata nostris. 59. A quo etiam extremum nouissimum quoque dici coeptum uolgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes aliquot, nimium nouum uerbum quod esset, uitabant; cuius origo, ut a uetere uetustius ac ueterrimum, sic ab nouo declinatum nouius et nouissimum, quod extremum. Sic ab eadem origine nouitas et nouicius et noualis in agro et sub Nouis dicta pars in foro aedificiorum, quod uocabulum ei peruetustum, ut Nouae Viae, quae uia iam diu uetus. 60. Ab eo quoque potest dictum nominare, quod res nouae in usum quom additae erant, qui eas nouissent, nomina ponebant. Ab eo nuncupare, quod tunc pro ciuitate uota noua suscipiuntur. Nuncupare nominare ualere apparet in legibus, ubi nuncupatae pecuniae sunt scriptae; item in choro in quo est: Aenea! Quis is est qui meum nomen nuncupat? Item in Medo: Quis tu es, mulier, quae me insueto nuncupasti nomine? 61. Dico originem habet Graecam, quod Graeci g-dikazoh. Hinc Ennius: Dico qui - - -. Hinc dicare, hinc iudicare, quod tunc ius dicatur; hinc iudex, quod iudicat accepta potestate, id est quibusdam uerbis dicendo finit; sic enim aedis sacra a magistratu pontifice praeeunte, dicendo dedicatur. Hinc ab dicando, indicium; hinc illa: indicit bellum, indixit funus, prodixit diem, addixit iudicium; hinc appellatum dictum in mimo ac dictiosus; hinc in manipulis castrensibus dicta ab ducibus; hinc dictata in ludo; hinc Dictator magister populi, quod is a consule debet dici; hinc antiqua illa ; dicimonium et dicis causa et addictus 62. Si dico quid inscienti, quod ei quod ignorauit trado, hinc doceo declinatum, uel quod quom docemus, dicimus, uel quod qui docentur, inducantur in id quod docentur ab eo quod scit ducere, qui est dux aut ductor qui ita inducit ut doceat. Ab ducendo docere, disciplina litteris commutatis paucis. Ab eodem principio documenta, quae exempla docendi causa dicuntur. 63. Disputatio et computatio cum praepositione a putando quod ualet purum facere. Ideo antiqui purum putum appellarunt; ideo putator, quod arbores puras facit, ideo ratio putari dicitur, in qua summa sit pura. Sic is sermo in quo pure disponuntur uerba, ne sit confusus atque ut diluceat, dicitur disputare. 64. Quod dicimus disserit, item translaticio aeque ex agris uerbo: nam ut olitor disserit in areas sui cuiusque generis res, sic in oratione qui facit, disertus. Sermo, opinor, est a serie, unde serta; etiam in uestimento sartum, quod comprehensum: sermo enim non potest in uno homine esse solo, sed ubi oratio cum altero coniuncta. Sic conserere manum dicimur cum hoste; sic ex iure manum consertum uocare. Hinc adserere manu in libertatem, quom prendimus. Sic augures dicunt: Si mihi auctor est uerbi - - -. - - -nam manu asserere dicit. - - -. 65. - - - consortes ; hinc etiam consortes, ad quos eadem sors; hinc etiam sortes, quod in his iuncta tempora cum hominibus ac rebus, ab his sortilegi; ab hoc pecunia quae in faenore, sors est, impendium quod inter se iungit. 66. Legere dictum, quod leguntur ab oculis litterae; ideo etiam legati, quod ut publice mittantur leguntur. Item ab legendo leguli, qui oleam aut qui uuas legunt; hinc legumina in frugibus uariis. Etiam leges quae lectae et ad populum latae, quas obseruet; hinc legitima. Et collegae, qui una lecti, et qui in eorum locum suppositi, sublecti; additi allecti et collecta quae ex pluribus locis in unum lecta. Ab legendo ligna quoque, quod ea caduca legebantur in agro quibus in focum uterentur. Indidem ab legendo legio et diligens et dilectus. 67. Murmuratur dictum a similitudine soni surdi, qui ita leuiter loquitur, ut magis e sono id facere quam ut intellegatur uideatur. Hinc etiam poetae murmurantia litora. Similiter fremere, gemere, clamare, crepare ab similitudine uocis sonitus dicta. Hinc illa arma sonant, fremor oritur; hinc Nihil me increpitando commoues. 68. Vicina horum quiritare, iubilare. Quiritare dicitur is qui Quiritum fidem clamans inplorat. Quirites a Curensibus; ab his cum Tatio rege in societatem uenerunt ciuitatis. Ut quiritare urbanorum, sic iubilare rusticorum: itaque hos imitans Aprissius ait: Io bucco! — quis me iubilat? Vicinus tuus antiquus. Sic triumphare appellatum, quod cum imperatore milites redeuntes clamitant per urbem in Capitolium eunti : Io triumphe; id a g-thriamboh, Graeco Liberi cognomento potest dictum. 69. Spondere est dicere : spondeo, a sponte; nam id idem ualet et a uoluntate. Itaque Lucilius scribit de Cretaea, Cum ad se cubitum uenerit Sponte ipsam suapte adductam, ut tunicam et cetera reiceret. Eandem uoluntatem Terentius significat, cum ait satius esse Sua sponte recte facere quam alieno metu. Ab eadem sponte, a qua dictum spondere, declinatum et respondet et desponsor et sponsa, item sic alia. Spondet enim qui dicit a sua sponte : spondeo. Spondet etiam sponsor qui idem ut faciat obligatur. 70. Sponsus, consponsus; hoc Naeuius significat cum ait : consponsi. Spondebatur pecunia aut filia nuptiarum causa, nam ut in comoediis uides dici: Sponden' tuam gnatam filio uxorem meo? Appellabatur et pecunia, et quae desponsa erat, sponsa; quae pecunia inter se contra sponsum rogata erat, dicta sponsio; cui desponsa quae erat, sponsus. Quo die sponsum erat, sponsalis. 71. Qui spoponderat filiam, despondisse dicebant, quod de sponte eius, id est de uoluntate, exierat: non enim si nolebat, non dabat, quod sponsu erat alligatus; quod tum et praetorium ius ad legem et censorium iudicium ad aequum existimabatur. Sic despondisse animum quoque dicitur, ut despondisse filiam, quod suae spontis statuerat finem. 72. A quo sponte dicere, respondere quoque, dixerunt, quom ad spontem responderent, id est ad uoluntatem rogationis. Itaque qui ad id quod rogatur non dicit, non respondet : ut non spondet ille, statim qui dixit : Spondeo, si iocandi causa dixit, neque agi potest cum eo ex sponsu. Itaque quoi quis dicitur in tragoedia : Meministin' te despondere mihi gnatam tuam quod sine sponte sua dixit, cum eo non potest agi ex sponsu. 73. Etiam spes a sponte potest esse declinata, quod tum sperat, quom, quod uolt, fieri putat; nam quod non uolt si putat, metuit, non sperat. Itaque hi quoque qui dicunt in Astraba Plauti: Nunc sequere adseque, Polybadisce, meam spem cupio consequi. Sequor hercle equidem; nam libenter mea sperata consequor: quod sine sponte dicunt, uere neque ille sperat qui dicit adolescens, neque illa quae sperata est. 74. Sponsor et praes et uas neque idem, neque res a quibus hi, sed e re simili. Itaque praes qui a magistratu interrogatus, in publicum ut praes siet; a quo, et quom respondet, dicit : praes. Vas appellatus, qui pro altero uadimonium promittebat. Consuetudo erat quom reus parum esset idoneus inceptis rebus, ut pro se alium daret; a quo caueri postea lege coeptum est ab his, qui praedia uenderent, uades ne darent; ab eo ascribi coeptum in lege mancipiorum: Vadem ne poscerent nec dabitur. 75. Canere, accanit et succanit ut canto et cantatio ex Camena permutato pro M N. Ab eo, quod semel, canit; si saepius, cantat. Hinc cantitat, item alia; nec sine canendo tibicines - - - dicti: omnium enim horum quodam canere; etiam bucinator, a uocis similitudine et cantu dictus. 76. Oro ab ore et perorat et exorat et oratio et orator et osculum dictum. Indidem omen, ornamentum; alterum quod ex ore primum elatum est, osmen dictum; alterum nunc cum propositione dicitur uulgo ornamentum, quod sicut olim, ornamentum scaenici plerique dicunt. Hinc oscines dicuntur apud augures, quae ore faciunt auspicium. [6,8] VIII. 77. Tertium gradum agendi esse dicunt, ubi quid faciant; in eo propter similitudinem agendi et faciendi et gerendi quidam error his, qui putant esse unum. Potest enim aliquid facere et non agere, ut poeta facit fabulam et non agit, contra actor agit et non facit, et sic a poeta fabula fit, non agitur, ab actore agitur, non fit. Contra imperator quod dicitur res gerere, in eo neque facit neque agit; sed gerit, id est sustinet, translatum ab his, qui onera gerunt, quod hi sustinent. 78. Proprio nomine dicitur facere a facie; qui rei, quam facit, imponit faciem. Ut fictor quom dicit fingo, figuram imponit; quom dicit informo, formam; sic cum dicit facio, faciem imponit; a qua facie discernitur, ut dici possit aliud esse uestimentum, aliud uas, sic item quae fiunt apud fabros, fictores, item alios alia. Qui quid amministrat, cuius opus non extat quod sub sensum ueniat, ab agitatu ut dixi magis agere quam facere putatur; sed quod his magis promiscue, quam diligenter consuetudo est usa, translaticiis utimur uerbis: nam et qui dicit, facere uerba dicimus, et qui aliquid agit, non esse inficientem. 79. - - - qui adlucet. Dicitur lucere ab luere, quod et luce dissoluuntur tenebrae. Ab luce Noctiluca. Lugere item a luce, quod propter lucem amissam is cultus institutus. Acquirere est ad et quaerere; ipsum quaerere ab eo quod quae res ut reciperetur datur opera; a quaerendo quaestio, ab his tum quaestor. 80. Video a uisu, id a ui: quinque enim sensuum maximus in oculis: nam cum sensus nullus, quod abest mille passus, sentire possit; oculorum sensus uis usque peruenit ad stellas. Hinc: Visenda uigilant, uigilium inuident et Attianum illud : Oculis uiolauit, qui inuidit inuidendum. A quo etiam uiolauit uirginem pro uitiauit dicebant; aeque eadem modestia potius cum muliere fuisse quam concubuisse dicebant. 81. Cerno idem ualet; itaque pro uideo ait Ennius: Lumen iubarne in caelo cerno. Canius: Sensumque inesse et motum in membris cerno. Dictum cerno a cereo, id est a creando : dictum ab eo quod, quom quid creatum est, tunc denique uidetur. Hinc capilli discripti quod finis uidetur, discrimen. Et, quod in testamento, cernito, id est facito uideant te esse heredem: itaque in cretione adhibere iubent testes. Ab eodem est quod ait Medea: Ter sub armis malim uitam cernere, Quam semel modo parere; quod, ut decernunt de uita eo tempore, multorum uidetur uitae finis. 82. Spectare dictum ab specio antiquo, quo etiam Ennius usus: Vos epulo postquam spexit, et quod in auspiciis distributum est qui habent spectionem, qui non habeant; et quod in auguriis etiam nunc augures dicunt auem specere. Consuetudo communis quae cum praeuerbiis coniuncta fuerunt etiam nunc seruat, ut aspicio, conspicio, respicio, suspicio, despicio, sic alia; in quo etiam expecto quod spectare uolo. Hinc specula, hinc speculum, quod in eo specimus imaginem. Specula, de quo prospicimus. Speculator, quem mittimus ante, ut respiciat quae uolumus. Hinc qui oculos inunguimus quibus specimus, specillum. 83. Ab auribus uidentur dicta uerba audio et ausculto; aures ab aueo quod his auemus discere semper, quod Ennius uidetur ?t?µ??, ostendere uelle in Alexandro cum ait: Iam dudum ab ludis animus atque aures auent, Auide expectantes nuntium. Propter hanc aurium auiditatem theatra replentur. Ab audiendo etiam auscultare declinatum, quod hi auscultare dicuntur qui auditis parent, a quo dictum poetae: Audio, ausculto. Littera commutata dicitur odor, olor, hinc olet et odorari et odoratus et odora res. 84. Ore edo, sorbeo, bibo, poto. Edo a Graeco g-edoh, hinc esculentum et escae, edulia; et quod Graece g-geuetai, Latine gustat. Sorbere, item bibere a uocis sono, ut feruere aquam ab eius rei simili sonitu. Ab eadem lingua, quod g-poton, potio, unde poculum, potatio, repotia. Indidem puteus, quod sic Graecum antiquum, non ut nunc g-phreae dictum. 85. A manu manupretium; mancipium, quod manu capitur; quod coniungit plures manus, manipulus; manipularis, manica. Manubrium, quod manu tenetur. Mantelium, ubi manus terguntur. [6,9] IX. 86. Nunc primum ponam de Censoriis Tabulis: « Ubi noctu in templum censurae auspicauerit atque de caelo nuntium erit, praeconi sic imperato ut uiros uocet: « Quod bonum fortunatum felix salutareque siet populo Romano Quiritium, reique publicae populi Romani Quiritium mihique collegaeque meo, fidei magistratuique nostro ! omnes Quirites, pedites, armatos priuatosque, curatores omnium tribuum, si quis pro se siue pro altero rationem dari uolet, uoca inlicium huc ad me. 87. « Praeco in templo primum uocat; postea de moeris item uocat. « Ubi lucet, censor, scribae, magistratus, murrha unguentisque unguentur. « Ubi praetores, tribunique plebei quique inlicium uocati sunt, uenerunt : censores inter se sortiuntur, uter lustrum faciat. « Ubi templum factum est, post tum conuentionem habet qui lustrum conditurus est. 88. In commentariis consularibus scriptum sic inueni: « Qui exercitum imperaturus erit, accenso dicito: « C. Calpurni, uoca inlicium omnes Quirites huc ad me. « Accensus dicit sic: Omnes Quirites, inlicium uos ite huc ad iudices. « C. Calpurni, Cos. dicit, uoca ad conuentionem omnes Quirites huc ad me. « Accensus dicit sic: Omnes Quirites, ite ad conuentionem huc ad iudices. « Dein consul eloquitur ad exercitum: Impero qua conuenit ad comitia centuriata. » 89. Quare hic accenso, illic praeconi dicit, haec est causa: in aliquot rebus item ut praeco, accensus acciebat, a quo accensus quoque dictus. Accensum solitum ciere Boeotia ostendit, quam comoediam, alii Plauti, alii Aquili esse dicunt, hoc uersu: Ubi primum accensus clamarat meridiem. Hoc idem Cosconius in actionibus scribit praetorem accensum solitum tum esse iubere, ubi ei uidebatur horam esse tertiam, inclamare horam tertiam esse, itemque meridiem et horam nonam. 90. Circum moeros mitti solitum, quo modo inliceret populum in eum locum, unde uocare posset ad contionem, non solum ad consules et censores, sed etiam quaestores, Commentarium indicat uetus Anquisitionis M. Sergii, Mani filii, quaestoris, qui capitis accusauit Trogum; in qua sic est: Auspicio operam sede in templo auspicii, dum aut ad praetorem aut ad consulem mittas auspicium petitum : 91. « Commeet tum praeco, reum uocet ad te, et eum de moeris uocet praeco : id imperare oportet. « Cornicinem ad priuati ianuam et in Arcem mittas, ubi canat. « Collegam roges ut comitia edicat de Rostris, et argentarii tabernas occludant. « Patres censeant exquaeras, et adesse iubeas. Magistratus censeant exquaeras, consules, praetores tribunosque plebis collegasque tuos, et in templo adesse iubeas omnes, ac cum mittas, contionem aduoces. » 92. In eodem Commentario Anquisitionis ad extremum scriptum caput edicti hoc est: « Item quod attingat qui de censoribus classicum ad comitia centuriata redemptum habent, uti curent eo die quo die comitia erunt, in Arce classicus canat circumque moeros et ante priuati huiusce T. Quinti Trogi scelerosi ostium canat, et ut in Campo cum primo luci adsiet. » 93. Et inter id, quom circum muros mittitur et cum contio aduocatur, interesse tempus apparet ex iis quae interea fieri inlicium scriptum est. Sed ad comitia tum uocatur populos ideo, quod alia de causa hic magistratus non potest exercitum urbanum conuocare; censor, consul, dictator, interrex potest, quod censor exercitum centuriato constituit quinquennalem, quom lustrare et in urbem ad uexillum ducere debet; dictator et consul in singulos annos, quod hic exercitui imperare potest quo est : id quod propter centuriata comitia imperare solent. 94. Quare non est dubium, quin hoc inlicium sit, quom circum muros itur, ut populus inliciatur ad magistratus conspectum, qui Quirites uocare potest in eum locum, unde uox ad contionem uocantis exaudiri possit. Quare una origine inlici et inlicis quod in choro Proserpinae est, ut pellexit quod in Hermiona, quom ait Pacuuius: Regni alieni cupiditas pellexit. Sic Elicii Iouis ara in Auentino, ab eliciendo. 95. Hoc nunc aliter fit atque olim, quod augur consuli adest tum cum exercitus imperatur, ac praeit quid eum dicere oporteat. Consul auguri imperare solet, ut is inlicium uocet, non accenso aut praeconi; id inceptum credo, cum non adesset accensus, et nihil intererat cui imperaret; et dicis causa fiebant quaedam, neque item facta, neque item dicta semper. Hoc ipsum inlegium inlexit scriptum inueni in M. Iunii commentariis, quod tamen ibi idem est quod inlicium illexit, quod I cum E et C cum G magnam habet communitatem. [6,10] X. 96. Sed quoniam in hoc de paucis rebus uerba feci plura; de pluribus rebus uerba faciam pauca, et potissimum quae a Graeca lingua putant Latina, ut scalpere a g-skaleusai, sternere a g-strohnnuein, lingere a g-lichmasthai, i ab g-ei, ite ab g-ite, gignitur a g-gignetai, ferte a g-pherete, prouidere a g-proidein, errare ab g-errein, ab eo quod dicunt g-straggalan strangulare, tinguere a g-teggein. Praeterea ades - - -. Ab eo quod illi g-malassein nos malaxare, ut gargarissare ab g-anagargarizesthai, putere a g-pythesthai, domare a g-damazein, mulgere ab g-amelgein, pectere a g-pexai, stringere a g-straggalisai: id enim a g-straggalis, ut runcinare a runcina, cuius g-rykaneh origo Graeca. [6,11] XI. 97. Quod ad origines uerborum huius libri pertinet, satis multas arbitror positas huius generis. Desistam, et quoniam de hisce rebus tris libros ad te mittere institui, de oratione soluta duo, de poetica unum; et ex soluta oratione ad te misi duo, priorem de locis et quae in locis sunt, hunc de temporibus et quae cum his sunt coniuncta : deinceps in proximo de poeticis uerborum originibus scribere institui.