[0] Prophetia Ioël. [1] 1 Verbum Domini, quod factum est ad Ioël, filium Phatuel. 2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae : si factum est istud in diebus uestris, aut in diebus patrum uestrorum ? 3 Super hoc filiis uestris narrate, et filii uestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. 4 Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. 5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis uinum in dulcedine, quoniam periit ab ore uestro. 6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes eius ut dentes leonis, et molares eius ut catuli leonis. 7 Posuit uineam meam in desertum, et ficum meam decorticauit ; nudans spoliauit eam, et proiecit : albi facti sunt rami eius. 8 Plange quasi uirgo accincta sacco super uirum pubertatis suae. 9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. 10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam deuastatum est triticum, confusum est uinum, elanguit oleum. 11 Confusi sunt agricolae, ululauerunt uinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. 12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. 13 Accingite uos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei uestri sacrificium et libatio. 14 Sanctificate ieiunium, uocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei uestri, et clamate ad Dominum : 15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi uastitas a potente ueniet. 16 Numquid non coram oculis uestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio ? 17 Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum. 18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt. 19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. 20 Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis deuorauit speciosa deserti. [2] 1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae : quia uenit dies Domini, quia prope est. 2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. 3 Ante faciem eius ignis uorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus uoluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. 4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current. 5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammae ignis deuorantis stipulam, uelut populus fortis praeparatus ad praelium. 6 A facie eius cruciabuntur populi ; omnes uultus redigentur in ollam. 7 Sicut fortes current ; quasi uiri bellatores ascendent murum : uiri in uiis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. 8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur. 9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. 10 A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. 11 Et Dominus dedit uocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia uerbum eius : magnus enim dies Domini, et terribilis ualde, et quis sustinebit eum ? 12 Nunc ergo, dicit Dominus, conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio, et in fletu, et in planctu. 13 Et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra ; et conuertimini ad Dominum Deum uestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. 14 Quis scit si conuertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo uestro ? 15 Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, uocate cœtum : 16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate paruulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. 17 Inter uestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ? 18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. 19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam uobis frumentum, et uinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo uos ultra opprobrium in gentibus. 20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a uobis, et expellam eum in terram inuiam et desertam : faciem eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare nouissimum : et ascendet fœtor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit. 21 Noli timere, terra : exsulta, et laetare, quoniam magnificauit Dominus ut faceret. 22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinauerunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et uinea dederunt uirtutem suam. 23 Et, filii Sion, exsultate, et laetamini in Domino Deo uestro, quia dedit uobis doctorem iustitiae, et descendere faciet ad uos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. 24 Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia uino et oleo. 25 Et reddam uobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in uos. 26 Et comedetis uescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei uestri, qui fecit mirabilia uobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum. 27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus uester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in aeternum. [3] 28 Et erit post haec : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae : senes uestri somnia somniabunt, et iuuenes uestri uisiones uidebunt. 29 Sed et super seruos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. 30 Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et uaporem fumi. 31 Sol conuertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. 32 Et erit : omnis qui inuocauerit nomen Domini, saluus erit : quia in monte Sion et in Ierusalem erit saluatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus uocauerit. [4] 1 Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum conuertero captiuitatem Iuda et Ierusalem, 2 congregabo omnes gentes, et deducam eas in uallem Iosaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diuiserunt. 3 Et super populum meum miserunt sortem ; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam uendiderunt pro uino ut biberent. 4 Verum quid mihi et uobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum ? numquid ultionem uos reddetis mihi ? et si ulciscimini uos contra me, cito uelociter reddam uicissitudinem uobis super caput uestrum. 5 Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra uestra. 6 Et filios Iuda et filios Ierusalem uendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. 7 Ecce ego suscitabo eos de loco in quo uendidistis eos, et conuertam retributionem uestram in caput uestrum. 8 Et uendam filios uestros et filias uestras in manibus filiorum Iuda, et uenundabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est. 9 Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos : accedant, ascendant omnes uiri bellatores. 10 Concidite aratra uestra in gladios, et ligones uestros in lanceas. Infirmus dicat : Quia fortis ego sum. 11 Erumpite, et uenite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. 12 Consurgant, et ascendant gentes in uallem Iosaphat, quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu. 13 Mittite falces, quoniam maturauit messis ; uenite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia : quia multiplicata est malitia eorum. 14 Populi, populi, in ualle concisionis, quia iuxta est dies Domini in ualle concisionis. 15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. 16 Et Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit uocem suam, et mouebuntur caeli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël. 17 Et scietis quia ego Dominus Deus uester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Ierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. 18 Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes riuos Iuda ibunt aquae ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. 19 AEgyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Iuda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. 20 Et Iudaea in aeternum habitabitur, et Ierusalem in generationem et generationem. 21 Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaueram ; et Dominus commorabitur in Sion.