[5,0] CHRISTIADOS LIBER QUINTUS. Insonti uero Romanus parcere capto Toto corde petens, huc mentem diuidit, atque huc : Fama uiri, uirtusque animo, egregiique recursat Oris honos ; nec iam obscurum, genus esse deorum : 5 Omnia respondent auditis. Denique ad ipsos Conuersus Solymos fremitu tectum omne replentes : "Ite, ait, et posito mox huc certamine adeste. Sit qui pro cunctis numero delectus ab omni Fando aliquis doceat, quo tandem is crimine morte 10 Mulctandus; quod tantum obstet scelus, ordine pandat, Insonti." Simul haec, simul illi abiere frementes, Christo animis certi nunquam desistere uiuo. Parte alia, regem qui foede prodidit hosti, Mutatus scelus agnoscit periurus Iudas, 15 Ah miser ! infectum quam uellet posse reuerti ! Nulla quies animo : saeuire in pectore dirae Ultrices, caecasque ob noxam sumere poenas. Nec capit insanos curarum pectore fluctus : Hinc secum aera manu, sceleris causam, attulit amens, 20 Quae Solymi magno dederant in munere pacta, Atque sacerdotum sacrata ad limina uenit Vociferans : "Vestrum hoc argentum, haec munera uestra Accipite : en, scelerum pretium exitiale repono. Heu ! heu ! quid demens uolui mihi? quo scelus ingens 25 Inductus pretio admisi ? uera Dei ille Progenies, uerusque Deus; nunc denique cerno, Discussaeque abeunt tenebrae, et mihi reddita mens est." Sic fatus, simul argentum coniecit in ipsos : Olli autem flentem risere, ac sera uidentem. 30 Infelix abit : hinc amens, caecusque furore Multa putat, curae ingeminant, saeuitque sub imo Corde dolor, coelique piget conuexa tueri. Tum secum huc illuc flammantia lumina torquens : "Hem, quid agam infelix? quaenam quae secula porro 35 Sera adeo tantum scelus unquam oblita silebunt? Accedamne iterum supplex, crimenque fatebor, Atque ausim ueniam sceleri sperare nefando? Quo uero aspiciam uultu, quoue alloquar ore Quem semel indignum decepimus, inque merentem? 40 Hinc igitur longe fugiam, quantum ire licebit; Ignotusque aliis agitabo in finibus aeuum? Hinc me praecipites, me me hinc auferte procellae, Quo fugit usque dies a nobis, luce peracta. At quis erit tutus tandem locus? omnia praesens 45 Aspicit, ac terras Deus undique fulmine terret : Et me conscia mens, atque addita cura sequetur, Siue iter arripiam pedibus, seu puppe per undas. Quos? quibus? at moror, et ludunt insomnia mentem. Vos, precor, ô mihi uos magnae nunc hiscite terra;. [5,50] Quid dubito ? nunc te tangunt scelera impia, Iuda Infelix : tunc debueras, tunc ista decebant, Cum reuocare pedem, cum fas occurrere pesti. Nunc morere, atque nefas tu tantum ulciscere dextra Sponte tua, lucemque uolens hominesque relinque". 55 Talia iactabat, certus iam abrumpere uitam Inuisam, et saeuum leto finire dolorem, Curarum hanc unam metam ratus atque laborum. Fluctuat, atque sibi semper tellure uidetur Absumi, aut rapido de coelo afflarier igni : 60 Usque adeo ante oculos capti obuersatur imago. Pallor in ore, acies circumlita sanguine, et artus Algentes tremit, instantis uestigia leti; Et nox multa caua faciem circumuolat umbra : Omnia nigrescunt tenebris caliginis atrae. 65 Demens, qui potius ueniam sperare fatendo Non ausus; neque enim precibus non flectitur ullis Rex superum, et iustae bonus obliuiscitur irae. Ergo ille inceptis perstans, et sedibus haerens Iisdem abiit; syluaeque tremens successit opacae, 70 Regia quae propter frondebat plurima tecta. Atque ibi dum trepidat, qua tandem morte quiescat Incertus, latebrasne animae scruteter acuto Fortiter, et pectus procumbens induat ense; An se praecipiti iaciat de culmine saltu; 75 Ipsae, quae attonitum, mortisque cupidine captum Ducebant semper furiae, infensaeque praeibant, Informem prona nectentes arbore nodum Ostendere uiam : collo namque inde pependit, Ut meritus, laqueoque infami extrema sequutus 80 Spiramenta animae, eliso gutture, rupit, Et totos subito pendens extabuit artus. Nondum picta nouo coeli plaga mane rudebat; Iamque sacerdotes concursu cuncta replentes Vestibulum iuxta astabant, longisque fremebant 85 Porticibus : nempe antiquo de more licebat Nulli, luce sacra, pollutum insistere limen. Tandem Romulides, iuuenum stipante caterua, Fascibus egreditur patriis, ostroque superbus, Et solio ante fores sedit sublimis eburno. 90 Consedere patres pariter iuxta ordine et ipsi, Atque diu siluere : orsus dux denique fatur : "Dicite quo tandem demitti crimine morti Poscitis egregium iuuenem : quaesiuimus ipsi Et genus et uitam : nil dignum morte repertum : 95 Sed potius factis fama illum ingentibus effert. Ut propius uinctum uidi, audiuique loquentem, Ut stupui ! ut uisus mihi nil mortale sonare, Cuncta Deo similis uultum, uocemque, oculosque ! Aut certe Deus ille, Dei aut certissima proles. [5,100] Cedite : ne regem uestrum ignorate uolentes. His dictis, cunctis penitus dolor ossibus arsit Ingens : infremuere omnes, gemitumque dedere. Tum senior surgit fandi doctissimus Annas In medio et dictis exorsus talibus infit : 105 "Si tibi non aliis per se manifesta pateret Res signis, Romane; uel hinc dignoscere promptum Cuique foret, teque in primis dux multa moueri Conuenit, huc cum tot collectos undique ciues Conuenisse uides unius crimina contra. 110 Hic auctor fandi multos sermone fefellit; Et facie, ne cede dolis, mentitur honesta Virtutem; scelerum tegit alto in pectore amorem. Nonne uides, haec relligio quo se noua uertat, Orgia quo, coetusque, et nocturni comitatus? 115 Seditione potens Iudaeas suscitat urbes, Ausus se passim terrarum dicere regem, Progeniemque Patris summi, cui sidera parent : Atque ideo, ueluti Deus, nitro crimina fassis Dat ueniam, poenaeque metum post funera soluit, 120 Quod scelus haud aliter poterit quam morte piare. Sic ueteres sanxere : sed et uetera ipse retractans Iura, nouas figit simulato numine leges; Instituitque nouos ritus, noua sacra per urbes, Quae seruent seri uentura in secla nepotes. 125 Quin ipsas haud obscura, pro, uoce minatur Deiecturum aras, seque igni templa daturum, Templa olim impensis tantorum structa laborum Et iamiam uolet ipsum etiam restinguere solem, Sideraque obsesso uerbis deducere coelo. 130 Haud scelus ille tamen fallaci pectore quiuit Dissimulare diu : neque enim scelerata subire Tecta horret, nec se uetitis conuentibus aufert Admonitus; sociique epulis capiuntur opimis. Quinetiam, interdum siqua tota impius urbe 135 Inuentus fama ante alios ob crimina notus; Cuntinuo, paribus gaudens, adit impiger illum, Nec requies, donec sibi conciliarit amicum : Tantus amor scelerum, tantum illi fallere cordi. Tum festis, cum fas nihil exercere, diebus, 140 Ipse tamen pellit morbos, aegrisque medetur. Quid memorem, ut socii uetitis impune per aedes Vescantur dapibus, Cereremque et pocula tractent Haud prius ablutis manibus sine more, sine ullis Legibus immundi, contactuque omnia foedent ! 145 Scilicet omnipotens placitos tot secula ritus Retractet Pater, et mentem sententia uertat. Quae noua tempestas ? eane inconstantia coelo ? Dede neci, ne thuricremas, quibus imminet, aras Destruat; et posthac non ausit talia quisquam. [5,150] Dede neci : poenas sceleri impius hauriat aequas : A sacris prohibe infandos altaribus ignes. » Dixerat, atque omnes eadem simul ore fremebant. Romulus at dictis nequicquam flectitur ullis, Nec noua primum audit nunc crimina; cuncta nefando 155 Scit fabricata odio, dum Christi gloria et ingens Sacrilegos stimulis uirtus exercet amaris. Atque ait : "Haec coram fama est uos saepius illi Obiecisse, quibus semper sermone paratus Restitit, et uera uictor ratione refellit. 160 Nec se progeniem superi negat ipse Parentis, Quem uos promissum caelo diuinitus olim Venturum tandem auxilio mortalibus aegris Non latet, ut ueteres Genitoris molliat iras Concilians generi uestro ; culpamque parentum 165 Ipse sua uirtute luat : sic ferre priorum Accepi monimenta ; patres id prodere uestros. Et rebus probat ipse : adeo circum oppida lustrans Arrexit totam monstris ingentibus oram, Quae non ullae artes hominum, non ulla potest uis. 170 Quinetiam in lucem quosdam reuocauit ab umbris, Queis penitus iam mors totos immissa per artus Soluerat haerentes animae de corpore nexus. Quare agite, ô odiis miseri desuescite iniquis : Ne frustra pugnate ; Deum sed discite uestrum". 175 Dixerat : at magis atque magis uiolentia gliscit Omnibus : ingenti clamore insistere, et una Infreni saeuire, humerisque abscindere amictum. Nec secus increuere animis ardentibus irae, Quam cum Atesimue, Padumue undis laeta arua parantem 180 Diluere, agricolae subiti compescere tendunt Aggeris obiectu; praeceps magis aestuat amnis insultans, uictorque altas ruit agmine moles. Forte autem rex, et soboles hoc tempore regum, Herodes studio sacrorum aduenerat urbem. 185 Munere Romulidum pars huic amissa paterni Reddita erat regni, Galilaeaque oppida habebat. Quem postquam accepit rector Romanus adesse, Solueret ingrato qua sese munere tandem, Transmisit Galilaeum illi uinctum Galilaeo; 190 Atque ipsum iussit uitamque et crimina, siqua, Quaerere, pro meritisque uiro decernere poenas. Tum uero audito Christi rex nomine laetus Duci intro iubet ingenti correptus amore Compellare uirum, ac propius uera ora tueri. 195 Quem dehinc aggreditur uario sermone; sed ille Nil contra, atque oculos nusquam auertebat Olympo. Ergo illum nil supra hominem miratus, et ultro Irridens iterum iubet ad praetoria duci ; Et rursum haud laeto Romano redditur insons. [5,200] Hic me deficiunt animi, mens labitur aegra : Horresco meminisse, Dei quae uera propago Pertulerit mala factus homo Deus, auctor Olympi, Quem mare, quem tellus, uacuique patentia tractus Atria, nec capit immensi plaga lucida coeli. 205 Aura tuo omnipotens uires mihi reffice lapsu, Aura polo demissa, tuo hic me numine firma. Haec animi uictus quoties euoluere tento, Omnia me circum nigrescunt : pallida cerno Astra, caputque atra roseum ferrugine solem 210 Occulere, et moestum in lacrymas se soluere coelum. Tantane te pietas miserantem incommoda nostra, Tantus adegit amor, coeli ô lux clara sereni, Vera Dei ut soboles, uerus Deus aethere missus Tam grauia haec uelles perpessuque aspera ferre; 215 Diuinumque caput terrena mole grauatus Subiiceres tot sponte malis? haec praemia ferres, Nostra tua bonus ut deleres crimina morte? Nos dulces uetita decerpsimus arbore foetus : Tu trunco infando pendens crudele luisti 220 Supplicium, ô nimium nostros miserante labores. Tu, quamuis Deus, atque Dei indubitata propago, Heu ! nunc haec hominum, nunc cogeris illa subire Arbitria in uinclis, et iudicis ora uereri, Qui toti aduenies olim datus arbiter orbi. 225 Pontius, ut uinctum sua rursum ad limina reddi Conspicit, arbitrio nec se subducere tristi Posse uidet, saeuis curarum tunditur undis : Iamque his, iamque illis iterumque iterumque retentat Crudeles animos, et parcere nescia corda 230 Irritus, ac studio frustra aduersatur inani. Quam magis ille animis tendit sermone mederi Nunc supplex placidusque, minis nunc asper acerbis; Tum magis accensis crudescunt cordibus irae. Tandem ait : "Haec redeunt (uestrorum antiqua parentum 235 Vana superstitio) certis cum sacra diebus, Unum ego de multis inclusis carcere sueui Reddere, et ex arctis impune emittere uinclis. Hunc igitur uobis ipsum soluine iubetis Insontem; nam quem potius dimittere possim? 240 Et iam poenarum satis, ac feritatis abunde est. Aut soluo, aut porro uos hinc abducite et atrae, Ut libet, immeritum sine me dimittite morti." Non tulit, et medium sermonem abrupit, acerbans Crimina falsa, cohors, et poenas ingrauat ore. 245 Forte illis Barabas populo patribusque diebus Inuisus, quo non scelere usquam immanior alter, Iamdudum in uinclis poenam expectabat acerbam : Nulla fugae spes prorsus, ei uia nulla salutis. Huic igitur praeses uellentne an parcere Christo [5,250] Scitatur, sperans ita tandem euadere posse. Illi autem uictique odiis, caecique furore Exolui Barabam poscunt, ueniamque precantur Uni omnes, Christumque absumi funere tendunt, Atque obstant summa studiis rectoris opum ui. 255 Ille autem loris caedi, uirgisque salignis Diuinum mandat, uisu lacrymabile, corpus : "Fors, ait, innocui potero hac extinxe cruoris Arte sitim : sic immitis miserebitur hostis ; Et lacerum totos cernentes comminus artus 260 Ipsi ultro satiati animos a morte reducent". Iam largo undabat foedatum sanguine corpus, Perfusique artus tabo, liuentia colla, Collaque, brachiaque, et detectae uerbere costae; Atque eiectabat crassum roseo ore cruorem. 265 Talem in conspectu populi statuere, cruentos Nudum humeros, pectusque ambasque a poplite plantas ; Nam medium texto uelabat carbasus albo. Palluit aspectu coelum, conterrita fugit Cornibus obtusis sub terram argentea luna, 270 Nimbosoque diu latitans euanuit ore; Et pariter uisa astra polo cecidisse sereno. Non tamen hostiles expleuit sanguine poenas; Sed magis atque magis crudescunt corda precando, Quae non ullae artes, quae uis non mitigat ulla. 275 Immerito letum intendunt, extremaque poscunt Supplicia infensi; resonant clamoribus alta Atria; certatim se cuncti hortantur in iras. Eumenides, missique inferna e nocte ministri Tartarei, tenues animae, sine corpore uitae 280 Circumeunt, stimulosque acuunt ardentibus acres, Et lucem eripiunt miseris, agitantque furentes. Romanum interea monet ipsa exterrita uisis Per somnum coniux, iuuenis ne sanguine sese Polluat, abstineat capto, portenta minari 285 Magna Deum in somnis : "Is erat is candidus ille Agnus, ait (nunquam ludunt me somnia uana), Quem circumfusique canes, sudibusque petebant Pastorum globus omnis ; eum mox omnia ademptum Pascuaque, et notis flebant cum saltibus agri. 290 At Pater altitonans manifesta percitus ira Desuper auctores caedis saeuibat in ipsos. Turbatum extemplo uisum ruere undique coelum; Et campos late ac syluas quatere horrida grando. Tum subito audita ex alto uoxque acta per auras : "Parce Deo, Romane; hominum compesce furorem". Credo equidem hunc (non te fallit ) genus esse deorum : Parce manus scelerare; pio, uir, parce cruori. Ipsi haec coelicolae placidi portenta refutent; Iudaeosque petant solos, generique minentur. » [5,300] Talibus auditis, Solymos animo acrior urget Romulides, certus uesano obstare furori. Iamque minis agit, et dictis haud amplius arcet Mollibus insanos, et non toleranda frementes. Iamque uidebatur demptis dimittere uinclis 305 Velle uirum, et tantis se tandem soluere curis. Sensit atrox Erebo umbrarum regnator in imo, Aeternam seruans memori sub pectore curam : Ingemuit, uincique animo indignatus amaro est. Protinus horriferum latebrosa ab sede Timorem 310 Euocat, atrum, ingens, et ineluctabile monstrum : Tristior haud ulla est umbrosis pestis in oris Scilicet, atque hominum egregiis magis aemula coeptis : Frigus ei comes, et deiecto Ignauia uultu. Extemplo hanc superas torpentem ascendere ad auras 315 Imperat, intonsi qua molli uertice surgunt Phoenicum montes, Solymorumque alta subire Moenia, ut Ausonii flectat ducis aspera corda Deiiciens, subigatque metu desistere coepto. Iussa facit : sibi nigrantes accommodat alas 320 Nocturnarum auium, inque atros se colligit artus. Iamque emensa uiae tractus obscena uolucris Purpurei crebra ante oculos se praesidis, ecce, Fertque refertque uolans circum importuna, sonansque, Nunc pectus, nunc ora nigris euerberat alis, 325 lmmisitque gelu, et praecordia frigore uinxit. Diriguit uisu subito, atque exalbuit ille; Surrectaeque comae steterunt; gelidusque per ossa Horror iit; genua aegra labant; uox faucibus haesit. Quem simul ac ciues sensere insueta timentem, 330 Pallentemque genas, et toto corpore uersum, His subito arrepto clamantes tempore dictis Aggressi : "Iste, ausus uulgo se fingere regem, Aspirat sceptris, regisque affectat honores : Quem si forte neci mauis subducere, nec te 335 Crimina tanta mouent, Iudaeas protinus urbes Seditione potens Romanis legibus, omnemque Artibus auertet Syriam ditione Quiritum. Res igitur tibi si curae Romana, decusque Canaris, hanc superis pestem citus aufer ab oris : 340 Hauriat ut meritas haud uno crimine poenas, Ne gentem repant contagia dira per omnem". Talia perstabant uno omnes ore frementes. Dux uero, expertus genus intractabile, regis Palluit ad nomen (praecordia ad intima saeuit 345 Subdita pestis enim) nec iam superantibus obstat Amplius, et sese uictus cedensque remittit, Haud ultra potis insano pugnare furori. Ceu cum rostratae sese opposuere triremi Protinus aduersi mediis in fluctibus Euri, [5,350] Luctatur primum celsa de puppe magister, Hortaturque uiros ualidis insurgere tonsis ; Demum ubi se niti contra intolerabile coelum Incassum uidet, ac uentos superare furentes, Vertit iter, quocunque uocat fortuna per aequor 355 Multiuium, atque auris parens subremigat aeger. Haud tamen abstinuit uerbis, uociue pepercit : "Verum, uincor, ait, nec habet uestra ira regressum : In me nulla mora est : moriatur crimine falso Damnatus : uos triste manet, speroque propinquum, 360 Supplicium ; uos, sacrilego, serique nepotes, O miseri, meritas pendetis sanguine poenas. » Sic effatus, aquam plena iubet ocyus urna Afferri, abstergensque manus haec addidit ore : "Ut nunc his manibus maculae absunt ; sic mihi nullum 365 Hac in caede nefas, meque omni crimine soluo". Dixit, et exurgens solio intra tecta recessit. Illi autem : « Deus haec nobis natisque reseruet; lnstauretque graues poenas, quascunque meremur". Haec dum porticibus, populo spectante, geruntur 370 Vestibulum ante ipsum, famuli ducis aedibus intus Armati illudunt capto, irridentque silentem. Quodque illum populi regem optauere per urbes, Purpureis ornant tunicis, ostroque rubenti, Atque alte effultum sublimi sede locarunt. 375 Pro capitis crinali auro, reaumque corona, Sentibus obnubunt flauentia tempora acutis : Pro sceptro datur insigni fluuialis arundo. Tum populo laeti portis bipatentibus omni Ostendunt plausu magno, regemque salutant. 380 Haud aliter ludo pueri cum ex omnibus unum Delegere ducem, sociis qui sponte subactis lmperitet, laeto cuncti stant agmine circum Condensi; assurguntque omnes, regisque superbi Iussa obeunt ludicra : ingens it ad aethera clamor. 385 Tali intus famuli indulgent, manus effera, ludo. Dehinc iuueni uestis obtentu lumina inumbrant; Diuinumque caput palmis et arundine pulsant. Hic digitis uellit concretam sanguine barbam; Ille oculos in sidereos spuit improbus ore 390 Immundo, et pulchrum deformat puluere corpus. Nec mora, nec requies; uersantque, agitantque ferentem Omnia, nec uerbis ullis indigna querentem; Nec dare permittunt iam lumina fessa sopori. O dolor ! heu species inhonesta, indignaque uisu ! 395 Non syluis auibus frondes, non montibus antra Quadrupedum generi desunt, ubi condere sese In noctem, atque suos possint educere foetus : At rerum auctori, coeli cui regia seruit, Omnibus in terris defit locus, omnibus oris, [5,400] Quo caput acclinet, fessusque in morte quiescat. Tum uero Solymi uictores cuncta parare Supplicia, atque omnes poenarum exquirere formas, Perferat ut saeuos crudeli morte dolores. Iamque illum erecto properant distendere ligno 405 Affixum, et lenta paulatim perdere morte. Nec mora; diffindunt malos : sonat acta securis, Altaque quadrifidis fabricatur roboribus crux, Tormenti genus : haec olim scelera impia reges Urgebant poena ; sontesque hac morte necabant 410 Difficiles miserorum obitus, longique dolores. Tum neque honos erat, infami neque gloria trunco. At nunc numen habet : sanctum, et uenerabile lignum Suppliciter cuncti colimus, sacrisque minores Argento atque auro contectum imponimus aris, 415 Et laetum ex illo memores celebramus honorem. Illa etiam coelo fulgebit lampadis instar Aethereae, et totum lustrabit lumine mundum ; Cum dabit exitio una dies animalia cuncta, Interitumque feret rebus mortalibus ignis. 420 Vix terris lux alma aderat, cum iam undique tota Urbe ruit studio uisendi accita iuuentus; Implenturque uiae, concursuque omnia feruent. Et iam purpureos habitus, insignia ludicra, Exutum, uinctumque manus clamore trahebant 425 Dirum ad supplicium, magna sectante caterua. Per medios longis raptatus funibus ibat Semianimisque, artusque tremens, plagisque cruentus Nocturnis, humeroque trabem duplicem ipse gerebat Praecisis grauidam nodis, ac robore iniquo; 430 Qua super infando mortales linqueret auras Supplicio, et duros finiret morte labores. Amati circumsistunt, clypeataque iuxta Agmina densantur : collucent spicula longe, Spiculaque et rubris capitum caua tegmina cristis; 435 Aereaque alterno conspirant cornua cantu. Pars pedes insequitur; pars sese lucidus altis Fert in equis : resonant colles clamore propinqui. Multi autem, quorum melior sententia, flebant : Praecipue matresque piae, mitesque puellae, 440 Cernentes nudis pedibus per scrupea saxa Tendere, et offendi crebro ad salebrosa uiarum, Dum monte aduerso protrudit robur iniquum. Ad quas suspirans heros sic ore loquutus : "Ne uero, ne me matres indigna ferentem 445 Flete piae; uobis potius deflete propinquum Exitium, et uestris hinc debita praemia natis". Sic fatus, linquit non aequis passibus urbem. Interea superum rex, tante in cardine rerum, Verticis aetherei sublimem euasit ad arcem, [5,450] Mortalis Nati letum ut crudele uideret Ipse sui spectator : eum, gens incola coeli, Aligeri stipant cunei, et comitantur euntem. Est templum, gemmis interlucentibus, auro E solido factum sublimi in uertice Olympi, 455 Tectum immane, ingens, superi penetrale Parentis, Sidera despiciens subterlabentia mundi. In medio cliuus duro ex adamante tumescit Paulatim exacuens instar fastigia pinus : Multiplices circum sedes, subterque supraque 460 Dispositae, gradibusque nouem super aethera surgunt. Conueniunt huc coelicolae, regemque canendo, Ingressi thiasis lustrant : se sedibus inde Omnes composuere suis, tumulumque corusci Ter late circum terna cinxere corona 465 Secreti ordinibus certis ; neque enim omnibus aequa Conditio, uiresque pares, eademque potestas; Verum aliis alii ut praestant, ita rite locantur Munere quisque suo contenti, ac sorte beati. In medio Pater omnipotens solio aureus alto 470 Sceptra tenet, lateque acie circum omnia lustrat, Totus collucens, totus circum igne corusco Scintillans, radiisque procul uibrantibus ardens. Mox autem infaustis Iudaeae lumina tantum Defixit terris, tristemque ante omnia collem 475 Spectabat; gens moesta simul spectabat Olympi, Collem infelicem, sacram egredientibus urbem Qui prior occurrit humanis ossibus albus. Auctores scelerum poenas ibi morte luebant Informi : circum pendebant corpora passim 480 Arboribus truncis incocto lurida tabo. Huc simul atque emensus iter miserabilis heros Peruenit, sensitque sibi crudele parari Supplicium, atque trabem uidit iam stare nefandam ; Deiectos oculos porro huc iactabat et illuc, 485 Omnia collustrans, comitum si forte suorum, Siquem forte acies inimicas cerneret inter : Fidum in conspectu nullum uidet, agmina tantum Saeua uirum, campique armis fulgentibus ardent. Cari deseruere omnes diuersa petentes; 490 Non aliter quam, cum caelo seu tactus ab alto Pastor, siue ferae insidiis in ualle peremptus, Continuo sparguntur oues diuersa per arua Incustoditae, resonant balatibus agri. Iamque trabem infandam scandens, pendensque per auras 495 Horruit, atque, Deum ueluti se oblitus, acerbi, Pertimuit dirum leti genus; aestuat intus, Atque animum in curas labefactum diuidit acres, Tristia multa agitans animo; totosque per artus Pallentes mixto fluit ater sanguine sudor; [5,500] Et patriam crebro reminiscitur, aetheris aulam. Tum coelum aspectans, haec imo pectore fatur : « Heu ! quianam extremis Genitor me summe periclis Deseris? aut Nati quo iam tibi cura recessit?" Audiit has summus uoces Pater, audiit omnis 505 Coelestum chorus : ipse (alta secum omnia mente Versabat Genitor, nutu haud oblitus agi rem Nempe suo) stetit immotus, seseque repressit. At circumfusos coetus, gentem aetheris alti Aligeram, iniussos potis est uis sistere nulla : 510 Omnibus exarsit subito dolor : omnibus ingens Aestuat ira : uolunt Nato succurrere herili, Et prohibere nefas, duroque resistere ferro. Bella cient : arma ingeminant, arma acrius omnes. Hic puer, haud uolucri extremus de gente, recuruo 515 Aere uocare acies quo non magis utilis alter, Ascensu superat celeri ardua culmina praepes; Tum super axe sedens, roseique in uertice coeli Signa canit belli : latus dissultat Olympus Undique, et insolito tremuerunt sidera motu. 520 Audiit et sonitum, siquem procul orbe remoto Distinet incedens humili luna humida gressu : Audiuere, quibus generis custodia nostri In terris olim sorti data : uastaque tellus Protinus ingenti tremuit concussa fragore. 525 Tum quos rex superum uarias legarat in oras, Aereos relegunt tractus, mandataque linquunt lmperfecta, fugaque poli super ardua tendunt. Ac uelut in pastus celsa quae sede columbae Exierant uarios, cum tempestate repente 530 Urgenti caeco misceri murmure coelum Incipit, et nigrae cinxerunt aethera nubes, Continuo linquunt arua undique, et ardua pennis Tecta petunt, celeresque cauis se turribus abdunt. Iam passim ingentis properatur uertice Olympi, 535 Et toto ancipitis ferri coelo ingruit horror, Aeratique sonant currus, gemitusque rotarum Audiri, sonitusque armorum desuper ingens. Tam uastos motus axis miratur uterque, Miranturque ignes, coelique uolubilis orbes, 540 Cum tenues animae, cum sint sine corpore uitae, Sensibus a nostris quibus est natura remota. Saepe autem, seu mortales mittuntur ad oras, Siue opus in fratres olim capere arma rebelles, Corporis afficti sibi quisque accomodat alas, 545 Aereosque artus, simulacrumque aptat habendo, Spiritus ut queat humanos admittere uisus. Ergo illi rapido circumdant turbine densa Corpora sub nostros etiam uenientia sensus : Circumdantque humeris desueta micantibus arma, [5,550] Aetheris aerisono subito de poste refixa, Coelicolum exuuias, belli monimenta nefandi, Quod socios olim contra gessere furentes. Hic bonus armatur iaculis, hastamque trabalem Crispat agens; rapit ille faces, rapit ille sagittas, 555 Suspenditque humeris lunatum ardentibus arcum : Atque alius palmas insertat caestibus ambas. Pars tereti funda dextram implicat : omnibus ensis Aureus in morem uagina pendet eburna : Infrenant alii coeli per caerula currus. 560 Cetera pars pictis librare celerrima pennis Corpora : non eadem uis omnibus ipsa uolandi : Mobilitate uigent uaria : pars remigat alis Binis alternante humero; pars ordine ad auras Tollunt se triplici pennatis undique plantis, 565 Haud unam in faciem : sed nec color omnibus idem : Namque hos punicea cernas effulgere pluma Flammipedes, igni assimiles rutilantia terga; Herbarum hos speciem, uiridesque referre smaragdos ; Terga illis croceo lucent circumlita loto ; 570 Centum aliis alii pinxere coloribus alas. Qualis ubi, exactos post aestus arbore ab omni Exornat pomis se uersicoloribus annus, Et caput Autumnus circumfert pulcher honestum. Et iam pennipotens liquidis exercitus ibat 575 Tractibus, ac uolucri cingebant agmine coelum, Millia quot nunquam nascentum ab origine rerum Visa hominum in terris coiisse, ter agmina terna, Terque duces terni : toto dux uertice supra est, Nuper Iapygii Gargani e uertice uectus 580 Armipotens, ueteris quem quondam gloria pugnae Sublimem, longeque alios super extulit omnes, In medio ibat ouans, galea cristisque superbis Aureus, et longe gemmis lucentibus ardens. Nunc etiam spolia edomiti fuluamque draconis 585 Pellem ostentabat spiris ingentibus, ipsumque Innixus tergo pedibusque hastaque premebat. Arma procul radiant; umbo uomit aureus ignes; Stellantique procul micat ensis iaspide fulgens. Ventum erat ad coeli portas : hic omnibus irae 590 Incaluere magis, belli ut monimenta prioris Sunt oculis oblata : uident nam turribus altis Pendentes currus, suspensaque postibus aera, Spiculaque, et clypeos, uictis de fratribus arma Olim immane nefas coelo crudeliter orsis, 595 Dum frustra aspirant sceptris felicis Olympi Immemores, uictique animis, et uana tumentes; Quos ipsi contra steterant meliora sequuti, Aethereque expulerant certamine debellatos. Quam pugnam in foribus quondam caelarat ahenis [5,600] Artificum manus, atque operoso impresserat auro. Cernere erat liquidas coeli pendere per auras Hinc acies, atque hinc acies certamen adortas, Nunc huc, nunc illuc, ultro, citroque uolare, Aetheraque in medio uenientibus obscurari 605 Missilibus; iamiam certari comminus armis, Miscerique acies; et iam, queis spicula deerant, Crinibus implicuere manus hostilibus uncas, Suspensosque comis circum per inane rotabant. Iamque hos paulatim concedere, desuper illos 610 Urgere aspicias; donec toto aethere uersi, Palantesque fugae simul hostes terga dedere, Praecipiti assimiles nimbo, atque procacibus austris. Nam Pater omnipotens armatus fulmine dextram Deturbabat agens; flammisque sequacibus arce 615 Siderea excussos Erebi domus atra recepit. Pugnae igitur superi admoniti, ueterisque trophaei, Aetheris ardebant fractis erumpere portis. Iamque adeo euassent omnes, terrisque potiti Sontem incendissent oram; iamque urbibus igni 620 Correptis, Iudaea nocens, commissa luisses; Ni Pater altitonans stellanti nixus Olympo (Motus enim tanto subito flagrante tumultu) Coepta redargueret, uerbisque inhiberet acerbis Bellum importunum, cunctis haud mollia mandans. 625 Nam circumspiciens, sibi centum astare ministras, Virgineas uolucrum humana sub imagine formas, Hinc atque hinc uidet, et nutum obseruare paratas : Quarum quae placido mitis Clementia uultu est, Eligitur numero ex omni, cui talia mandet : 630 "Vade, ait, et uolucri per coelum labere curru : Fratribus haec fer dicta tuis : non aetheris illis, Non illis uasti commissas orbis habenas; Ut ferro iniussas meditantes edere pugnas Omne ausint miscere meo sine numine coelum 635 Terramque, et tantos animis accendere motus : Considant, positisque adsint huc ocius armis." Dixerat : illa uiam raptam secat alita curru, Et Patris ingentes passim denuntiat iras, Ni redeant, positisque quiescant protinus armis. 640 Addunt se comites Pietas, Paxque aurea; it una Spesque, Fidesque, piique parens placidissima Amoris : Omnibus in manibus rami canentis oliuae; Quaque egere uiam, uideas procul ilicet arma Proiicere, et studiis cunctos mitescere uersis. 645 Iamque in conspectu positis exercitus armis Regis adest : dicto parentes, sede locarunt Ordine sese quisque sua, pariterque quierunt. Hic tum nimbipotens Genitor circumtulit ora, Ter torquens illustre caput; ter cardine moto [5,650] Terribilem increpuit sonitum; dein farier infit : Quae, superi, uetitum contra, haec insania ferri ? Quo ruitis? quiane auxilio subsistere nostro Non queat ille ; meae aut sint fractae denique uires? Ne saeuite animis, atque hanc deponite curam; 655 Quandoquidem haud fert haec nostro sine numine Natus, Scitis enim, ut moriens crimen commune refellat : Sic generi humano clausum stat pandere Olympum. Illum ideo duros uolui exercere labores, Atque agere in terris extrema per omnia uitam, 660 Finibus exactum cunctis, inopem, omnium egentem. Iamque ad supremum uentum : manet exitus illum Hic hodie grauis insontem, irreuocabile letum ; Et morti caput ipse sua sponte obuius offert. Nunc autem subito uisu horruit, et timor illi 665 Confusam eripuit, leti ipso in limine, mentem ; Quippe, Deum uelut exutus, mortalis, inermis Restitit, et telis mansit uiolabile corpus. Nil aliter uis diuinos ualuisset in artus Ulla hominum, et cunctis foret impenetrabilis armis. 670 Non adeo uires, non parua potentia nostra, Ut nequeam, si uersa retro sententia, Natum Eripere in medio uersantem turbine leti, Contra illum insurgant omnes ab origine rerum Quidquid ubique hominum natum, extinctumque peraeuum. 675 Non ita me experta est Babylon, ubi ad astra gigantes Tantauere uias educta turre sub auras ; Et poterant magnos manibus diuellere montes. Nunc etiam fumant praefractae fulmine turres, Ut nimborum acies tempestatumque quiescant, 680 Quae uastum rapiant conuulsum a cardine mundum. Ipse manu terras quaterem, coelum omne cierem, Diluuio cuncta inuoluens : me me ignibus atris Nunc nunc accinctum, teloque tricuspide dextram Armatum mortale genus saeuire uideret, Hunc difflare globum, haec passim metere agmina ferro. 685 At sinite, adueniet (neque enim mora longior) urbi Tempus ei, frustra hunc cum magno optauerit emptum Haud tetigisse, genus cui ducitur aethere ab alto. » Sic ait; et moto tremefecit uertice mundum, 690 Terrifico quatiens tonitru coelestia templa. Continuo superum furor acer et ira quieuit : Prosequitur tantum uotis chorus omnis amicis; Atque Deum e summo taciti miserantur Olympo, Sicut, ubi inclusi septis uacuo aequore campi, 695 Pro laude ac decore accensi, certamina miscent Inter se aequatis iuuenes duo comminus armis ; Hïnc spectat procul, atque hinc circumfusa iuuentus : Tum si forte alter, minus ac minus utilis, ore Palluit, aut terra cecidit deceptus iniqua, [5,700] Consurgant fidi aequales, studiisque sequantur; Quam uellent, nisi pacta uetent, succurrere amico! Stant aegri, et casum longe execrantur acerbum. Haud secus indefensus, inermis restitit heros. Illum nudum humeros, nudum omne a uertice corpus 705 Directum longo malo applicuere furentes : Nuda dehinc tendunt transuerso brachia ligno, Diuersaque ambas affigunt cuspide palmas Hinc atque hinc : mucrone pedes terebrantur eodem Confixi : largum manat de stipite flumen. 710 Instant ui multa; ferro ardua robora adacto Dant gemitum : reboat diro stridore supinus Mons circum ingeminans, ictusque resultat imago. Tum supra caput, et nomen, patriamque, necisque Inscripsere notis uariis in stipite causam. 715 Dextra autem, laeuaque duos gemina arbore fixos Addiderant socios, quos ob commissa merentes Leges supplicium ad iustum poenamque uocabant. Verum ipsum amborum in medio longe altius arbos Extulerat, ueluti scelerum exhortator et auctor, 720 Aut furtis foret ante alios immanior omnes. Infelix Solyma, infelix Iudaea propago, Ultro infesta piis, non ipsis uatibus aequa, Haec digna hospitia, has sedesque torosque parasti Coelicolum regi? hos socios, hunc addis honorem, 725 Qui, mortale genus propter, delapsus Olympo Sponte sub humana lustrauit imagine, terras? Hic genus ipse tuum Phariis eduxit ab oris, Et pedibus salsas dans ire impune per undas, Marmoreum tibi strauit iter, pontumque diremit. 730 Idem etiam te coelesti dape pauit euntem Per deserta tuos miseratus uasta labores. Huius ope hausisti dulcem de caute liquorem, Cum procul et fontes et liquida flumina abessent. Hic te posthabitis aliis longe omnibus unam 735 Gentibus elegit, meritis quam ad sidera ferret, Muneribusque suis sublimi aequaret Olympo. Promeritum his cumulas donis? haec digna rependis? Non uatum uotes, non te miracula rerum Ulla mouent, aut non praesentia numina sentis ? 740 Cui unquam scelerum auctori tam dira parasti Supplicia? aut usquam quis tam crudeliter hosti Acceptus tale luit alter corpore poenas? Iamque trabi applicitus tergo alte haerebat : in illum Versi omnes obseruabant, quae funere in ipso 745 Signa daret, quae spes, aut quae fiducia uicto. Ille autem tacitus iamdudum cuncta ferebat, Immotusque : decor roseo nondum omnis ab ore Cessit; adhuc oculis diuinum est cernere honorem : Tantum respersusque genas, pallentiaque ora [5,750] Humectat cruor, et mixto cum puluere sudor Plurimus, infectique rubent in sanguine dentes. Qualis, qui modo caerulea perfusus in unda Lucifer astrifero radios spargebat Olympo, Si mundi species uioletur clara sereni, 755 Et subita incipiat coelum pallescere nube, Nondum omne occuluit iubar, obtusaque nitescit Pulcher adhuc facie, et nimbo tralucet in atro. Interea matris, quam magnam nuper ad urbem Traxerat incertus rumor, certissimus aures 760 Nuncius impleuit, natum extra moenia duci, Ad mortemque rapi captum, insidiisque subactum. Palluit infelix, mediisque in uocibus artus Diriguit : licet haec Paris sciat omnia certo Consilio fieri, atque ipsius numine Nati, 765 Altius ingenti tamen exuperante dolore, Cuncta oblita ruit : resonant plangoribus aedes Foemineis : frustra lacrymantem, et acerba gementem, Solantur fidae comites : iamque illa per urbem Atque huc, atque illuc errat, tristemque requirit 770 lndefessa locum; nunc hic, nunc haesitat illic Vestigans oculis, atque auribus omnia captans, Sicubi concursum, uoces aut hauriat ullas. Ac Veluti pastu redieus ubi uespere cerua, Montibus ex altis ad nota cubilia, foetus 775 Iamdudum teneri memor, omnem sanguine circum Sparsam cernit humum, catulos nec conspicit usquam, Continuo lustrans oculis nemus omne peragrat Cum gemitu; tum siqua lupi, siqua illa leonis Raptoris signa in triuiis conspexerit, illac 780 Insequitur tota obseruans uestigia sylua, Perque uiam passim linquit pede signa bisulco. Haud aliter, simul atque iugo prospexit in alto Collis oliuiferi, late qui maximus urbi Incubat, ingentem concursum, et lucida circum 785 Spiculaque, clypeosque, et fulgentes equitatus, Per medios ruit, et cursum extra moenia torquet. Illam porticibus spectant, altisque fenestris Effusae matres, longe et miserantur euntem. Iamque hos, iamque ruens cursu praeuertitur illos, 790 Ungula crebra licet uolucrum proculcet equorum. Addunt se flenti comites, pariterque sequuntur Fidus loannes cum matre, atque innuba Martha, Et soror, et Salome, et coniux aegra Cleophae, Cunctae atro pariter uelatae tempora amictu. 795 Ecce autem uidet infando iam proxima monti Erectamque trabem, et scalas, defixaque signa. Quamuis nescit adhuc, quae sint ea robora porro, Horruit illa tamen metuens, et pectus honestum Terque, quaterque manu tundens, pectusque caputque, [5,800] "Hei mihi ! nescio quid moles, atque illa minatur Machina triste, inquit : gentis scia acerba furentis Circumfusa odia, et genus undique Iudaeorum Iamdudum nobis infensum exposcere poenas. Hoc erat, hoc tota insomnis quod nocte uidebar 805 Cernere signum, olim Isacidae quo summa notarunt Limina, quisque suum, fuso agni rite per aedes Sanguine, post longa exilia, indignosque labores Niliacis moniti furtim decedere terris." Haec memorans simul ibat : eam sine more ruentem, 810 Rumpentemque aditus per tela, per agmina densa Reiiciunt clypeorum obiectu, et longius arcent. Iam magis atque magis non uani signa timoris Clarescunt, propiusque in uertice conspicitur crux Ingens, infabricata, et iniquis aspera nodis. 815 Ut uero informi mulctatum funere natum, Affixumque trabi media iam in morte teneri Aspexit coram infelix, ut uidit ahena Cuspide traiectas palmas, palmasque, pedesque, Vulnificisque genas foedataque tempora sertis, 820 Squalentem ut barbam, turpatum ut sanguine crinem, Deiectosque oculos dura iam in morte natantes, Inque humerum lapsos uultus, morientiaque ora ; Alpino stetit ut ---autes in uertice surgens, Quam neque concutiunt uenti, neque saeua trisulco 825 Fulmine uis coeli, assiduus neque diluit imber, Hispida, cana gelu, longoque immobilis aeuo. Ipsi illam montes, ipsa illam flumina longe Videre ingentem fessae miserata dolorem; Eque sacro aereae lacrymarunt uertice cedri. 830 Filius at postquam pinu conspexit ab alta Dilectam genitricem, animi miseratus in illa, Ut potuit, subito morientia lumina fixit Semianimis, dulcemque oculis respondit amorem. Mox sic exanguem uisu, uictamque dolore 835 Affari extremum, curasque auertere dictis : "Hactenus, ô mulier, stetimus : non te tamen aegram Tantus edat taeite dolor : haud sine mente Parentis Haec ferimus, solo qui temperat omnia nutu. Hic tibi pro nato (admotum nam forte parenti 840 Vidit Ioannem lacrymantem, et multa gementem) Semper erit." Iuuenem mox idem affatur amicum : «Haec tibi erit genitrix ; oro, tutare relictam Tu saltem, et matris serua communis amorem". His dictis lacrymas, perculsis mentibus, hostes 845 Non ipsi tenuere : ferae ingemuere cohortes. Hic demum matri rediit uox faucibus aegrae ; Ingentemque dedit gemitum : tum robora largo Tristis, inexpletum lacrymans, lauit humida fletu; Et tales amplexa trabem dabat ore querelas : [5,850] "Nam quem te miserae matri, pulcherrime rerum, Nate, refera? talin' uoluisti occumbere leto ? Nec tibi noster amor subiit, ne funera adires Talia, ne culpam alterius hac morte piares, Et letale dares miserae sub pectore uulnus ? 855 Heu ! quem te, nate, aspicio ! tuane illa serena Luce magis facies aspectu grata ? tuine Illi oculi? quae tam scelerata insania tantum Ausa nefas ? heu ! quam nato mutatus ab illo, Cui nuper manus impubis, omnisque iuuentus 860 Occurrit festam uenienti laeta per urbem; Perque uiam ut regi uelamina picturata, Arboresque solo frondes, et olentia serta Sub pedibus strauere, Deum omnes uoce fatentes? His exornatum gemmis, hoc murice cerno? 865 At non certe olim praepes demissus Olympo, Nuncius haec pauidae dederat promissa puellae. Sic una ante alias felix ego, sic ego coeli Incedo regina : mea est haec gloria magna; Hic meus altus honos. Quo reges munera opima 870 Obtulerunt mihi post partus? quo carmina laeta Coelestes cecinere chori; si me ista manebat Sors tamen, et uitam cladem hanc uisura trahebam? Felices illae, natos quibus impius hausit Insontes regis furor ipso in limine uitae, 875 Dum tibi uana timens funus molitur acerbum. Ut cuperem te diluuio cecidisse sub illo ! Hos hos horribili monitu trepidantia corda Terrificans senior luctus sperare iubebat, Et cecinit fore, cum pectus mihi figeret ensis : 880 Nunc alte mucro, nunc alte uulnus adactum. Saltem huc ferte oculos uos ô quicunque tenetis Hac iter, et comitem dulci me reddite nato ; Quando nulla mihi superant solatia uitae, Atque meo maior nusquam dolor : addite me me 885 Huic etiam, si qua est pietas, et figite trunco. Aut uos, ô montesque feri, quaeque ardua cerno Me supra frondere cacumina, parcite, quaeso, Vos saltem, uos ô nostro exaturata dolore Respicite, et miserae tandem succurrite matri : 890 Nunc nunc praecipiti casu conuulsa repente In me unam ruite, et tantos finite labores". Hos uirgo, atque alios dabat ore miserrima fletus : Nec comites possunt flentem illam abducere fidae. Attamen armati morienti illudere pergunt; 895 Estque hosti duro in bello multo optimus hostis : Crudeli quassant risu caput : undique circum Insultant, tolluntque has laeti ad sidera uoces : « En, qui se coelo missum, superique Parentis Progeniem iactat, temploque urbique minatus, [5,900] Seque Deum fictor fandi mentirier audet : I, sequere, illiusque pius nunc numen adora. Qui multos leti eripuit de faucibus olim, Non potis ipse sibi tali in discrimine adesse. Falsus abest illi longe, nec talia curat 905 Nunc Genitor : sane infami nunc liber ab orno Desiliat, si numen habet, uincla omnia rumpat : His quoque nos signis missum credemus Olympo". Talia iactabant, mediaque in morte dolore Semianimem hoc etiam cumulabant : cuncta ferebat 910 Ille animi inuictus : saeuis clementius aequo Hostibus orabat ueniam, Patremque rogabat, Parceret ignaris rerum, caecisque furore. At uero inter se aduersis decernere dictis Auditi; poenas qui iuxta ob furta luebant, 915 Supplicio aequali iuuenes gemina arbore fixi. Alter enim furiis, longisque doloribus actus, Ipse etiam uerbis morientem heroa superbis Stringebat miser, ac tales dabat ore loquelas : "I nunc, et templi multa constructa uirum ui 920 Demolire adyta, et post tres rursum erige luces. Nunc, tibi si genus e summo traheretur Olympo, Eque Deo Genitore fores, ut te ipse ferebas, His te, nos pariterque malis prohibere liceret. Verum, omnes quando iactasti uana per urbes, 925 Nobiscum moriere, Dei mentita propago". Non tulit haec alter, dextra qui in parte propinquus Iam morti pendebat, et haec extrema profatus : "Infelix, quae tanta animo dementia sedit? Nos ambo merito luimus peccata; sed insons 930 Proditur hic odiis : quin nos commissa fatentes Aequius hic fuerat ueniam pacemque precari. » Sic ait : hinc Diuum conuersus lumina in ipsum Talibus orabat : "Superi tu certa Parentis Progenies (nam celsa manent te sidera) ab alto 935 Respice me, et dexter morienti protinus adsis". Annuit, et uerbis Deus est dignatus amicis : «Tu partem laudis capies, tu gaudia mecum ; Quae me cunque hodie, una eadem te regna beatum Accipient, ait : astra alacri iam concipe mente". 940 Vix ea : nam uitae labentis fine sub ipso, Dum luctante anima fessos mors exuat artus, Aestuat : it toto semper de corpore sudor Largior, et siccas torret sitis arida fauces. Tum, uix attollens oculos iam morte grauatos , 945 Exiguum sitiens laticem suprema poposcit Munera : uix tandem corrupti pocula Bacchi Inficiunt felle, et tristi perfusa ueneno, Ingratosque haustu succos, inamabile uirus, Arenti admorunt morientis arundine linguae; [5,950] Quae, simul extremo libans tenus attigit ore, Respuit; atque diu labris insedit amaror. Interea magno lis est exorta tumultu, Dum tunicam, nato genitrix quam neuerat olim, Partiri inter se famuli certamine tendunt, 955 Exuuiasque petunt : sed erat non sutilis ipsa Vestis, et in partes ideo non apta secari. Sorte trahunt igitur concordes : sic fore quondam Praedixere sacri corda haud improuida uates. Iamque fere medium cursu traiecerat orbem, 960 Cum subito, ecce, polo tenebris caput occulit ortis Sol pallens; medioque die (trepidabile uisu) Omnibus incubuit nox orta nigerrima terris, Et clausus latuit densis in nubibus aether Prospectum eripiens oculis mortalibus omnem. 965 Hic credam, nisi coelo absint gemitusque dolorque, Aeternum Genitorem alto ingemuisse dolore, Sidereosque oculos terra auertisse nefanda. Signa quidem dedit, et luctum testatus ab alto est. Emicuere ignes, diffulsit conscius aether; 970 Concussuque tonat uasto domus ardua Olympi, Et caeca immensum percurrunt murmura coelum : Dissiluisse putes diuulsi moenia mundi. Sub pedibus mugit tellus : sola uasta mouentur : Tecta labant : nutant succussae uertice turres. 975 Obstupuere humiles subita formidine gentes, Et positae extremis terrarum partibus urbes. Causa latet; cunctis magnum ac mirabile uisum; Et populi aeternas mundo timuere tenebras Attoniti, dum stare uident caligine coelum. 980 Ipsam autem propior Solymorum perculit urbem, Ac trepidas strauit mentes pauor : undique clamor Tollitur in coelum : sceleris mens conscia cuique est. Templa adeunt subito castae longo ordine matres , lncedunt mixti pueri, intactaeque puellae, 985 Perque aras pacem exquirunt, quas thure uaporant Suppliciter, sacrisque adolent altaria donis. Ecce, aliud coelo signum praesentius alto Dat Pater altitonans, et templum saeuit in ipsum : Velum latum, ingens, quod uulgi lumina sacris 990 Arcet inaccessis, in partes finditur ambas; Et templi ruptae crepuere immune columnae. Iamque Deus rumpens cum uoce nouissima uerba Ingenti, horrendumque sonans, «En, cuncta peracta : Hanc insontem animam tecum, Pater, accipe," dixit : 995 Supremamque auram ponens caput expirauit.