VI Semper, ut inducar, blandos offers mihi uoltus, Post tamen es misero tristis et asper, Amor. Quid tibi saeuitiae mecum est? an gloria magna est Insidias homini conposuisse deum? Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim 5 Nescio quem tacita callida nocte fouet. Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est: Sic etiam de me pernegat usque uiro. Ipse miser docui, quo posset ludere pacto Custodes: heu heu nunc premor arte mea, 10 Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret, Cardine nunc tacito uertere posse fores. Tum sucos herbasque dedi, quis liuor abiret, Quem facit inpresso mutua dente uenus. At tu, fallacis coniunx incaute puellae, 15 Me quoque seruato, peccet ut illa nihil. Neu iuuenes celebret multo sermone, caueto, Neue cubet laxo pectus aperta sinu, Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem Ne trahat et mensae ducat in orbe notas. 20 Exibit quam saepe, time, seu uisere dicet Sacra Bonae maribus non adeunda Deae. At mihi si credas, illam sequar unus ad aras; Tunc mihi non oculis sit timuisse meis. Saepe, uelut gemmas eius signumque probarem, 25 Per causam memini me tetigisse manum; Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam Sobria subposita pocula uictor aqua. Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti, Iussit Amor: contra quis ferat arma deos? 30 Ille ego sum, nec me iam dicere uera pudebit, Instabat tota cui tua nocte canis. Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis Seruare, frustra clauis inest foribus. Te tenet, absentes alios suspirat amores 35 Et simulat subito condoluisse caput. At mihi seruandam credas: non saeua recuso Verbera, detrecto non ego uincla pedum. Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, Et fluit effuso cui toga laxa sinu, 40 Quisquis et occurret, ne possit crimen habere, Stet procul aut alia ~stet procul~ ante uia. Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos Est mihi diuino uaticinata sono. Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem 45 Flammam, non amens uerbera torta timet; Ipsa bipenne suos caedit uiolenta lacertos Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa ueru, stat saucia pectus, Et canit euentus, quos dea magna monet: 50 'Parcite, quam custodit Amor, uiolare puellam, Ne pigeat magno post didicisse malo. Adtigerit, labentur opes, ut uolnere nostro Sanguis, ut hic uentis diripiturque cinis.' Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas; 55 Si tamen admittas, sit precor illa leuis. Non ego te propter parco tibi, sed tua mater Me mouet atque iras aurea uincit anus. Haec mihi te adducit tenebris multoque timore Coniungit nostras clam taciturna manus, 60 Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque Cognoscit strepitus me ueniente pedum. Viue diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum, Sit modo fas, annos contribuisse uelim. Te semper natamque tuam te propter amabo: 65 Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos. Sit modo casta, doce, quamuis non uitta ligatos Impediat crines nec stola longa pedes. Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam Possim ego, quin oculos adpetat illa meos, 70 Et siquid peccasse putet, ducarque capillis Inmerito pronas proripiarque uias. Non ego te pulsare uelim, sed, uenerit iste Si furor, optarim non habuisse manus; Nec saeuo sis casta metu, sed mente fideli, 75 Mutuus absenti te mihi seruet amor. At, quae fida fuit nulli, post uicta senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis Tractaque de niueo uellere ducta putat. 80 Hanc animo gaudente uident iuuenumque cateruae Conmemorant merito tot mala ferre senem, Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo Spectat et, infidis quam sit acerba, monet. Haec aliis maledicta cadant; nos, Delia, amoris 85 Exemplum cana simus uterque coma.