TEXTE d'ÉTUDES (sans traduction) : THOMAS MORE, Quod pro fide mors fugienda non sit (auctore Thoma Moro, dum in arce Londinensi detineretur anno MDXXXIV). Édition : Christian GENSCH, Thomae Mori Angliae quondam cancellarii OPERA OMNIA, quotquot reperiri potuerunt ex Basileensi anni MDLXIII et Lovaniensi anni MDLXVI ... Frankfurt und Leipzig, 1689. Texte : QVOD MORS PRO FIDE NON SIT FUGIENDA. Vita per offensam Dei seruata erit ei qui sic se seruauerit odibilis. Nam qui sic uitam tuam seruaueris, tute postridie uitam tuam odio habebis et dolebis uehementer mortem te non pertulisse pridie. Nam restare tibi mortem recordaberis quae, qualis futura sit, nescis neque quam cito uentura. Et merito habes metuere ne mortem sic dilatam sequantur inferorum tormenta, ibi desiderabunt homines mori et mors fugiet ab eis quum eam mortem quam fugisti, secutura fuerint aeterna coelorum gaudia. Quam stultum est uitando mortem temporaneam incurrere in aeternam nec temporaneam uitare tamen sed paulisper differre. Nam si in praesentiarum mortem uitatis, an perpetuo iam uicturus es ? aut alio tempore sine poena moriturus ? Imo contiget tibi fortasse quod diuiti longam sibi uitam promittenti Christus impedisse commemorat : "Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te". Caeterum hoc certe certum habes quod et mori aliquando debes et (quae est humanae uitae breuitas) uiuere diu non potes. Denique nec hoc opinor dubitas quod cum fatalis morbus aduenerit et appetentis mortis molestia coeperit ingrauescere, optabis te fuisse pridem pro animae tuae conseruatione, quantum uis cruciabili morte, peremptum. Non est illud ergo tam desperate metuendum tibi ne fiat quod fuisse factum scis te paulo post exoptaturum. Qui patiuntur secundum uoluntatem Dei, fideli creatori commendant animas suas. Charissimi, nolite peregrinari in feruore, qui ad tentationem nobis sit, quasi noui aliquid nobis contingat sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in reuelationem gloriae eius gaudeatis exultantes. Pudeat bonos in bonis timidiores esse quam nati sunt in malis. Audire siquidem latrones licet dicentes ignauum esse eum, qui refugiat septenni uoluptatem, ne post patiatur dimidiatae horae suspendium. Et christianum nominem non pudeat potius aeternam uitam et felicitatem perdere quam pati uelit breuem mortem paulo citius, quam tamen scit se necessario passurum paulo serius et nisi poeniteat a morte temporalium ruiturum protinus in aeternam eamque plenam tormentis omni morte molestioribus ? Si quis uel unum conspicere posset ex daemonibus illis, qui magno numero nos expectant, ut in aeternum crucient, omnes mortalium hominum minas unius terrore floccifaceret. Et quanto magis floccifaceret, si uidere posset coelos apertos et Iesum stantem sicut uidit beatus Stephanus ? Aduersarius uester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret. Bernardus : Gratias ago magno illi Leoni de tribu Iuda : rugire iste potest, mordere non potest. Quantumcunque minetur, non simus bestiae ut nos prosternat uacans ille rugitus. Vere bestia est, uerae rationis expers, qui tam pusillanimis est ut solo timore cedat qui sola futuris laboris exaggeratione uictus ante conflictum, non telo sed tuba prosternitur. Nondum restitistis usque ad sanguinem, ait strenuus ille dux, qui leonis huius nouerat uanum esse rugitum. Et alius : Resistite, inquit, diabolo et fugiet a uobis ; Resistite fortes in fide. Eos qui, spe in Deum relicta, fugiunt ad humanum auxilium perituros praedicit cum suo auxilio. Sic petiit Saul rex, qui murmurans, impatiens et desperans de deo, quia non statim exauditus est, transtulit se ad consulendum Phitonissam, quum prius omnes Phitonissas edicto publico iussisset puniendas.