[0] LIBER DE VIRGINIBUS VELANDIS. [1] (1) Proprium iam negotium passus meae opinionis Latine quoque ostendam uirgines nostras uelari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint; hoc exigere ueritatem, cui nemo praescribere potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non priuilegium regionum; ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia uel simplicitate sortita in usum per successionem corroboratur et ita aduersus ueritatem uindicatur. (2) Sed dominus noster Christus ueritatem se, non consuetudinem cognominauit. Si semper Christus et prior omnibus, aeque ueritas sempiterna et antiqua res. Viderint ergo, quibus nouum est, quod sibi uetus est. (3) Haeresis non tam nouitas quam ueritas reuincit. Quodcumque aduersus ueritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam uetus consuetudo. Ceterum suo uitio quis quid ignorat; quod autem ignoratur, fuit tam requirendum quam recipiendum, quod agnoscitur. (4) Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis et irreformabilis, credendi scilicet in uni cum deum omnipotentem, mundi conditorem, et filium eius Iesum Christum, natum ex uirgine Maria, crucifixum sub Pontio Pilato, tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in caelis, sedentem nunc ad dexteram patris, uenturum iudi care uiuos et mortuos per camis etiam resurrectionem. (5) Hoc lege fidei manente cetera iam disciplinae et conuersationis admittunt nouitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia dei. (6) Quale est enim, ut diabolo semper operante et adiciente cottidie ad iniquitatis ingenia opus dei aut cessauerit aut proficere destiterit? cum propterea paraclitum miserit dominus, ut, quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur et ordinaretur et ad perfectum perduceretur disciplina ab illo uicario domini, spiritu sancto. (7) Adhuc multa habeo loqui ad uos, sed nondum potestis ea baiulare; cum uenerit ille spiritus ueritatis, deducet uos in omnem ueritatem et superuenientia renuntiabit uobis. Sed et supra de hoc eius opere pronuntiauit. (8) Quae est ergo paracliti administratio nisi haec, quod disciplina dirigitur, quod scripturae reuelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur? Nihil sine aetate est, omnia tempus expectant; denique Ecclesiastes Tempus, inquit, omni rei. (9) Aspice ipsam creaturam paulatim ad fructum promoueri: granum est primo et de grano frutex oritur et de frutice arbuscula enititur, deinde rami et frondes inualescunt et totum arboris nomen expanditur, inde germinis tumor et flos de germine soluitur et de flore fructus aperitur; is quoque rudis aliquamdiu et informis paulatim aetatem suam dirigens eruditur in mansuetudinem saporis. (10) Sic et iustitia — nam idem deus iustitiae et creaturae — primo fuit in rudimentis, natura deum metuens, dehinc per legem et prophetas promouit in infantiam, dehinc per euangelium efferbuit in iuuentutem, nunc per paracletum componitur in maturitatem. (11) Hic erit solus a Christo magister et dicendus et uerendus; non enim ab se loquitur, sed quae mandantur a Christo; hic solus antecessor, quia solus post Christum; hunc qui receperunt, ueritatem consuetudini anteponunt; hunc qui audierunt usque non olim prophetantem, uirgines contegunt. [2] (1) Sed nolo interim hunc morem ueritatis deputare; consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae uirgines suas abscondunt; est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam ascribat. (2) Sed eas ego ecclesias proposui, quas et ipsi apostoli uel apostolici uiri condiderunt et puto, ante quosdam. Habent igitur et illae eandem consuetudinis auctoritatem; tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid obseruabimus, quid eligimus? (3) Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus communicamus scilicet ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lauacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est, quodcumque nostrorum est, ceterum diuidis corpus. (4) Tam hic, sicut in omnibus uarie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diuersis consuetudinibus disciplinae dei conueniret, et utique ea deligenda, quae uirginis includit, soli deo notas — quibus, praeter quod a deo, non ab hominibus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est: uirginem magis laudando quam uituperando confundas, quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta —; nam illam consuetudinem, quae uirgines negat, dum ostendit, nemo probasset nisi aliqui talis quales uirgines ipsae. (5) Tales enim oculi uolent uirginem uisam, quales habet uirgo, quae uideri uolet; inuicem se eadem oculorum genera desiderant; eiusdem libidinis est uideri et uidere. Tam sancti uiri est subfundi, si uirginem uiderit, quam sanctae uirginis, si a uiro uisa sit. [3] (1) Sed nec inter consuetudines dispicere uoluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime utrique consuetudini communicabatur; arbitrio commissa res erat, ut quaeque uoluisset, aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. (2) Contenta erat ueritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se uel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret, statim ille aduersarius bonorum multoque institutorum opus suum fecit. (3) Ambiunt uirgines hominum aduersus uirgines dei, nuda plane fronte temerarie audaciam excitatae, et uirgines uidentur, quae aliquid a uiris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius ancillae, dedantur illis! (4) 'Scandalizamur', inquiunt, 'quia aliter aliae incedunt', et malunt scandalizari quam prouocari. Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum; bonae res neminem scandalizant nisi malam mentem. (5) Si bonum est modestia, uerecundia, fastidium gloriae, soli deo captans placere, agnoscant malum suum, quae de tali bono scandalizantur. Quid enim? si incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, et continentia reuocanda est? et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? (6) Cur non magis hae qu(a)erantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae uirginitatis? Propter huiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur uirgines sanctae in ecclesiam, erubescentes, quod cognoscantur in medio, pauentes, quod detegantur accersitae quasi ad stuprum? Non minus enim et hoc pati nolunt. (7) Omnis publicatio uirginis bonae stupri passio est. Et tamen uim carnis pati minus est, quia de officio naturae uenit; sed cum spiritus ipse uiolatur in uirgine sublato uelamine, didicit amittere, quod tuebatur. (8) O sacrilegae manus, quae dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor fecisset, si hoc a uirgine electum agnouisset? Denudasti puellam a capite et nota iam sibi uirgo non est, alia est facta. (9) Exsurge igitur, ueritas, exsurge et quasi de patientia erumpe! Nullam uolo consuetudinem defendas; nam iam et illa consuetudine, sub qua te fruebaris, expugnatur. Te esse demonstra, quae uirgines tegis, ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non nouit; si enim nosset, numquam esset. [4] (1) Quatenus autem et de scripturis aduersus ueritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis nullam mentionem uirginum ab apostolo factam, ubi de uelamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas, cum, si uoluisset et uirgines tegi, de uirginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset, 'quomodo illic', inquit, 'ubi de nuptiis tractat, quid obseruandum sit etiam de uirginibus declarat'; itaque non contineri eas lege uelandi capitis ut non nominatas in hac lege, immo ex hoc uelari, qua non iubentur, quae neo nominantur. (2) Sed et nos eandem argumentationem retorquemus. Qui enim sciebat in alias utriusque generis facere mentionem — uirginis dico et mulieris, id est non uirginis — ex causa distinctionis, in his, in quibus non nominat uirginem, non faciens distinctionem ostendit condicionis communionem. (3) Ceterum potuit hic quoque constituere differentiam inter uirginem et mulierem, sicut alibi dicit: Diuisa est mulier et uirgo. Igitur quas non diuisit tacendo, in altera uniit. Nec tamen quia illic diuisa est et mulier et uirgo, hic quoque patrocinabitur illa diuisio, ut quidam uolunt. (4) Quanta enim alibi dicta non ualent, ubi dicta scilicet non sunt! nisi si eadem sit causa quae alibi, ut sufficiat semel dictum. Illa autem causa uirginis et mulieris longe diuisa est ab hac specie. Diuisa est, inquit, mulier et uirgo. Quare? quoniam innupta, id est uirgo, cogitat ea, quae, sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, nupta autem, id est non uirgo, cogitat quomodo placeat uiro. (5) Haec erit interpretatio diuisionis illius, nullum habens locum in isto capitulo, in quo neque de nuptiis neque de animo et cogitatu muliebri et uirginis pronuntiatum, sed de capite uelando. Cuius nullam uolens esse disceptationem spiritus sanctus uno nomine mulieris etiam uirginem intelligi uoluit, quam proprie non nominando a muliere non separauit et non separando coniunxit ei, a qua non separauit. (6) Nouum est nunc ergo principali uocabulo uti et cetera nihilominus in eo uocabulo intelligi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae uniuersitatis? Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est, quoniam sermo laciniosus et onerosus et uanus est. Sic et generalibus uocabulis contenti sumus comprehendentibus in se specialium intellectum. (7) Ergo iam de uocabulo ipso. Naturale uocabulum est femina, naturalis uocabuli generale mulier, generalis etiam speciale uirgo uel nupta uel uidua uel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subiectum est igitur generali speciale, quia generale prius est, ut subcessiuum antecessiuo et portionale uniuersali: in ipso intelligitur, cui subicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. (8) Sic nec manus nec pes nec ullum membrorum desiderat nominari corpore nominato; et si mundum dixeris, illic erit et caelum et quae in eo, sol et luna et sidera et astra, et terra et freta et omnis census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris, quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando quicquid est mulieris nominauit. [5] (1) Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud nisi ei soli, quae uirum passa sit, probari a nobis oportet proprietatem eius uocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quo communiter etiam uirgines censeantur. (2) Cum hoc genus secundi hominis a deo factum est in adiutorium hominis, femina illa statim mulier cognominata est, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc uirgo: Vocabitur, inquit, mulier. Habes itaque nomen, non dico iam uirgini commune, sed proprium, quod a principio uirgo sortita est. (3) Sed ingeniose quidam de futuro uolunt dictum uocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum uirginitatem resignasset, quoniam et adicit: Propterea relinquet homo patrem et matrem et conglutinabitur mulieri suae et erunt duo in carne una. Ostendant igitur primo, uti sit subtilitas ista, si de futuro mulier cognominata est, quod interea uocabulum acceperit; non potest enim sine uocabulo praesentis qualitatis suae fuisse. (4) Ceterum quale est, ut, quae in futurum uocaretur nomine designato, in praesenti nihil cognominaretur! Omnibus animalibus Adam nomina imposuit et nemini ex futura condicione, sed ex praesenti institutione, cui conditio quaecumque seruiret, hoc appellata, quod ex primordio uoluit. (5) Quid ergo tunc uocabatur? Atquin quotienscumque in scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam nupta, et numquam uirgo, cum uirgo; hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est. (6) Nam cum scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem eius, nec hoc de futuro sapit, quasi mulierem dixerit eius in praesagio uxoris, sed quoniam et innupta illius mulier ut de substantia eius: Hoc, inquit, os ex ossibus meis et caro ex carne mea uocabitur mulier. (7) Hinc ergo tacita conscientia naturae ipsa diuinitas animae in usum sermonis eduxit nescientibus hominibus — sicut et alia multa, quae ex scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere —, uti mulieres nostras dicamus uxores, quamquam et improprie quaedam loquamur; nam et Graeci, qui magis uocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria uocabula uxoris; sed malo hunc usum ad scripturae testimonium deputare. (8) Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur per matrimonii nexum, 'caro ex carne et os ex ossibus' uocatur secundum originem mulier eius, ex cuius substantia incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est uxoris, sed uxor condicione nomen est mulieris. Denique mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest, quia nec esse. (9) Constituto igitur nomine nouae feminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, conuertit iam ad propheticam rationem, uti diceret: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem. Adeo separatum est nomen a prophetia quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eua dixerit, sed in illas feminas futuras, quas in matrice generis feminini nominarit. (10) Alioquin non Adam relicturus erat patrem et matrem, quos non habebat, propter Euam; ergo non ad Euam pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est; de maritorum enim condicione praedictum, qui ob mulierem parentes suos erant relicturi, quod in Euam cadere non potuit, quia nec in Adam. (11) Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo accedit, quod ipse rationem eius nominis edidit; cum enim dixisset: Vocabitur mulier: Quoniam ex uiro suo sumpta est et ipso adhuc uirgine. Sed dicemus et de uiri nomine suo loco. (12) Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est, praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eua cognominatur, personali iam uocabulo, quia naturale praecesserat. Si enim Eua mater uiuentium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non uirgo praenuntiatur. Hoc erit uocabulum nupturae; ex nupta enim mater. (13) Ita hic quoque ostenditur non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae condicionis suae nomen. Responsum satis est ad hanc partem. [6] (1) Videamus nunc, si et apostolus formam uocabuli istius secundum Genesim obseruat, sexui deputans illuc, sic mulierem uocans uirginem Mariam quemadmodum et Genesis Euam. Scribens enim ad Galatas: Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere, quam utique uirginem constat fuisse, licet Hebion resistat. (2) Agnosco et angelum Gabrielem ad uirginem missum; sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter uirgines deputat: Benedicta tu inter mulieres. Sciebat et angelus mulierem etiam uirginem dici. (3) Sed et ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi uisus est, quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo mulierem pronuntiatam; 'desponsata enim quodammodo nupta'. Tamen inter quodammodo et uerum satis interest, dumtaxat hoc in loco; nam alibi ita sane habendum est. (4) Nunc uero non quasi iam nuptam mulierem Mariam pronuntiauerunt, sed quasi nihilominus feminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam; illud enim praeiudicet necesse est, a quo forma descendit. (5) Ceterum quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur, ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua femina, sed qua maritata, iam ergo Christus non ex uirgine natus est, quia ex desponsata, quae uirgo esse desierit hoc nomine; quod si ex uirgine natus est, licet ex desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam uirginem, etiam integram dici. (6) Hic certe nihil prophetice dictum uideri potest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus nominarit dicendo factum ex muliere; non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est uirum passam, sed illam, quae erat praesens, quae erat uirgo et mulier uocabatur. [7] (1) Post uocabuli huius proprietatem secundum primordii formam uirginis et ita uniuerso mulierum generi defensam (7.) conuertamus ad ipsas iam rationes recensendas, per quas apostolus docet uelari feminam oportere, an eadem etiam uirginibus competat, ut ex hoc quoque uocabuli communio inter uirgines et non uirgines constet, dum eaedem uelaminis causae in utraque parte deprehenduntur. (2) Si caput mulieris uir est, utique et uirginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si uirgo tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est radi siue tonderi, utique et uirgini. Proinde uiderit saeculum, aemulum dei, si ita uirgini caesum capillum decori mentitur, quemadmodum et puero permissum. Ergo cui aeque non conuenit radi siue tonderi, aeque conuenit operiri. (3) Si gloria uiri est mulier, quanto magis uirgo, quae et sibi gloria est; si mulier ex uiro et propter uirum, costa illa Adae uirgo primum fuit; si mulier potestatem habere super caput debet, uel eo iustius uirgo, ad quam pertinet, quod in causa est. (4) Si enim propter angelos, scilicet quos legimus a deo et caelo excidisse ob concupiscentiam feminarum, quis praesumere potest quales angelos maculata iam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad uirgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat? (5) Nam et scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt eis; conspicati autem, filii dei filias hominum, quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxoris ex omnibus quas elegerunt. Hic enim nomen mulierum Graecum uxoris sapit, quia de nuptiis mentio est. (6) Cum ergo filias hominum dicit, manifeste uirgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur — nam nuptae maritorum nuncupantur—, cum potuerit dixisse uxores hominum; aeque non adulteros nominans angelos, sed maritos, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque uirgines significauit, supra natas, at hic angelis nuptas. Aliud eas nescio quam natas et dehinc nuptas. (7) Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad caelum scandala iaculata est, ut cum deo assistens, cui rea est angelorum exterminatorum, ceteris quoque angelis erubescat et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, iam nec hominum oculis offerendam. (8) Sed etsi contaminatas iam feminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos uirgines uelari debuissent, quanto magis propter uirgines angeli deliquisse potuissent. (9) Si autem et naturae praeiudicium adicit apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento est, utique hoc maxime uirgini insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulata in uerticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat. [8] (1) Horum certe omnium contraria efficiunt, ne uir caput uelet, scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum, quia radi siue tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum angeli exorbitarint, quia gloria et imago dei sit, quia caput eius Christus. (2) Itaque cum de uiro et muliere apostolus tractet, cur illam oporteat uelari, illum uero non, apparet, cur et uirginis silentium fecerit, eadem ratione scilicet uirginem in mulierem intelligendam sinens, qua et puerum ut in uiro deputandum non nominauit, totum ordinem utriusque sexus propriis uocabulis complexus, mulieris et uiri. (3) Sic etiam Adam, adhuc integer, uir in Genesi est cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia ex uiro suo sumpta est. Sic uir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et Eua mulier. (4) De utraque parte satis ad uniuersam speciem cuiusque sexus apostolus pronuntiauit et breuiter et plene tam instructa definitione: Omnis, inquit, mulier. Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis, omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis aetatis? siquidem omne totum est et integrum et nulla sui parte defectum. Pars autem mulieris et uirgo est. (5) Aeque et de uiro non uelando omnis inquit. Ecce duo diuersa nomina, uir et mulier, omnis uterque; duae leges obnoxiae inuicem, hinc uelandi, inde nudandi. (6) Igitur si eo, quod dictum sit omnis uir, commune est nomen uiri etiam nondum uiri, masculi inuestis, commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non uelandi eius, qui inter uiros uirgo est, secundum disciplinam, cur non praeiudicatum sit proinde et mulierem uirginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? (7) Si uirgo mulier non est, nec uir inuestis est; si non operitur uirgo, quia mulier non sit, operiatur inuestis, quia uir non sit; eiusdem uirginitatis aequa sit uenia; sicut uirgines non coguntur uelari, ita pueri non iubeantur reuelari. Cur ex parte definitionem apostoli agnoscimus absolutam circa omnem uirum nec detractamus, quare non et puerum nominauit, ex parte autem praeuaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? (8) Si quis, inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei: ostendit contentionem aliquam de ista specie fuisse, ad quam extinguendam toto compendio usus est, neque uirginem nominans, ut ostenderet dubitandum de uelanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset uirginem. Sic et ipsi Corinthii intellexerunt; hodie denique uirgines suas Corinthii uelant: quid docuerint apostoli, qui didicerunt approbant. [9] (1) Videamus nunc, an, sicut naturae et causae argumenta uirgini quoque competere monstrauimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in uirginem spectent. (2) Non permittitur mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere nec tinguere nec offerre nec ullius uirilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem sibi uindicarent. Quaeramus, an aliquid horum uirgini liceat. (3) Si uirgini licet, sed in omnibus eadem condicione subicitur et necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit, quod omni feminae non licet? Quid praerogatiuae meretur aduersus condicionem suam? (4) Si qua uirgo est et carnem suam sanctificare proposuit, idcirco uelaminis uenia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat? Potuit dignius honorari aliqua praerogatiua uirilis aut gradus aut officii. (5) Plane scio alicubi uirginem in uiduatu ab annis nondum uiginti collocatam. Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique saluo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in ecclesia denotaretur, uirgo uidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua uidua caput texit, utrumque se negans, et uirginem, quae uidua deputetur, et uiduam, quae uirgo dicatur. (6) Sed ea auctoritate illic sedet intecta qua et uirgo; ad quam sedem praeter annos sexaginta non tantum uniuirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres et quidem educatrices filiorum, scilicet ut experimentis omnium affectuum structae et facile norint ceteras et consilio et solacio iuuare et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae femina probari potest. Adeo nihil uirgini ad honorem de loco permissum est, [10] X. (1) sic nec de aliquibus insignibus. Ceterum satis inhumanum, si feminae quidem per omnia uiris subditae honorigeram notam uirginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, uiri autem tot uirgines, tot spadones uoluntarii caeco bono suo incedant, nihil gestantes, quod et ipsos faceret illustres. (2) Debebunt etiam et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum aut stropulos barbarorum aut cicadas Atheniensium aut cirros Germanorum aut stigmata Britonum; aut ex diuerso fiat: capite uelati in ecclesia lateant. (3) Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset, quorum quanto sexus auidior et calidior in feminas, tanto continentia maioris ardoris laboratior ideoque dignior omni ostentatione, si ostentatio uirginitatis est dignitas. (4) Non enim et continentia uirginitati antistat siue uiduorum siue qui ex consensu contumeliam communem iam recusauerunt? Nam uirginitas gratia constat, at continentia uero uirtute; non concupiscendi, cui concupiscendo inoleueris, grande certamen est; cuius autem concupiscendi ignoraueris fructum, facile non concupisces, aduersarium non habens, concupiscentiam fructus. (5) Quomodo ergo non magis uiris aliquid tale deus in honorem subscripsisset uel quia familiariori scilicet imagini suae uel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis feminae. [11] (1) Sed quod supra intermisimus ex parte subsecutae disputationis, ne cohaerentiam eius dispergeremus, nunc responso expungemus. Ubi enim gradum fiximus de apostoli absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis intelligendam, responderi ex diuerso habebat, ergo a natiuitate et a primo nomine aetatis uirginem operiri oportere. (2) Non ita est autem, sed ex quo intelligere se coeperit et sensum naturae suae intrare et de uirginis exire et pati nouum illud, quod alterius aetatis est. (3) Nam et principis generis Adam et Eua quamdiu intellectu carebant, nudi agebant; at ubi de arbore agnitionis gustauerunt, nihil primum senserunt quam erubescendum; ita sui quique sexus intellectum tegmine notauerunt. (4) Sed etsi propter angelos uelanda est, sine dubio ab ea aetate lex uelaminis operabitur, a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere et nuptias pati; ex illo enim uirgo desinit, ex quo potest non esse. (5) Et ideo penes Israelem illicitum est ad uirum tradere nisi post contestatam sanguine maturitatem; ita ante hunc indicem acerba res est. Igitur si tamdiu uirgo, quamdiu acerba est, desinit uirginem, cum matura cognoscitur, et ut non uirgo iam legi applicatur sicut et nuptiis. (6) Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae, quae, cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognouit esse, quem de longinquo prospexerat, non sustinuit dexterae colluctationem nec osculi congressionem nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negauit uirginem uelata ibidem. O mulierem iam de Christi disciplina! ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri quemadmodum stuprum. (7) Nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc uelant, de ceteris uero, id est quae desponsatae non sunt, uiderit aut parentum procrastinatio ex angustiis uel scrupulositate descendens, uiderit et ipsum continentiae uotum: nihil pertinet ad aetatem sua spatia currentem suaque debita maturitati luentem; alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt. (8) Aspice nuptam iam in illam tuam uirginem, et animam expectatione(m) et carnem transfiguratione(m), cui tu secundum paras maritum: iam et uox obsolefacta est et membra completa sunt et pudor ubique uestitur et menses tributa defendunt, ac tu mulierem negas, quam muliebria pati dicis? (9) Si congressio uiri mulierem facit, non tegantur nisi post ipsam nuptiarum passionem — atquin etiam apud ethnicos uelatae ad uirum ducuntur —; si autem ad desponsationem uelantur, quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritu, per commune conscientiae pignus, quo totam condixerunt confusionem, quanto magis tempus illas uelabit, sine quo sponsari non possunt et quo urgente sine sponsalibus uirgines desinunt esse! (10) Tempus etiam ethnici obseruant, ut ex lege naturae iura sua aetatibus reddant; nam feminas quidem a duodecim annis, masculum uero a duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes; mater familiae uocatur, licet uirgo, et pater familiae, licet inuestis. A nobis nec naturalia obseruantur, quasi alius sit deus naturae quam noster. [12] (1) Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne; haec sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone uelamen extrinsecus habenti tegumen intrinsecus; tegantur etiam superiora, cuius inferiora nuda non sunt. (2) Vis scire, quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, immature compressam in habitu mulieris et quae maturitate progressa in uirginitate duret cum suo habitu: facilius illa mulier negabitur, quam ista uirgo credetur; tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. (3) Quid, quod etiam haec nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de uirginibus educantur? a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt uertunt capillum et acu lasciuiore comam sibi inserunt, crinibus a fronte diuisis apertam professae mulieritatem; (4) iam et consilium formae a speculo petunt et faciem morosiorem lauacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolent, pallium extrinsecus iactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. (5) Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem, sed uirginari uolunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes, quod toto suggestu profitentur. [13] (1) Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in hoc, ut et apud ethnicos caput uelent; certe in ecclesia uirginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent extraneos? reuereantur et fratres aut constanter audeant et in uicis uirgines uideri, sicut audent in ecclesiis; laudabo uigorem, si aliquid et apud ethnicos uirginitatis nundinarint. (2) Eadem natura foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud dominum eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in ecclesia uero prouulgant? Exposco rationem. Utrumne ut fratribus suis placeant an ut ipsi deo? (3) Si ut ipsi deo, tam idoneus est ad conspicienda, quaeque in occulto fiunt, quam iustus ad remuneranda, quae soli sibi fiunt; denique praecipit, nihil debucinemus eorum, quae apud illum mercedem merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus. (4) Quodsi unius uictoriati uel quamcumque elimosinae operationem sinistra conscia facere prohibemur, quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem deo offerimus ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illi ipsam naturam consecramus? (5) Ergo quod non potest uideri propter deum fieri, quia sic fieri deus non uult, sequitur, ut hominum gratia fiat, utique primo inlicitum ut gloriae libidinosum; gloria enim inlicitum est eis, quorum probatio in omni humiliatione constat. (6) Et si a deo confertur continentiae uirtus, quid gloriaris, quasi non acceperis? si uero non aceepisti, quid habes, quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a deo datum tibi non esse, quod illum non soli deo praestas. Videamus ergo, quod humanum est, an firmum sit et uerum. [14] (1) Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est: 'Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus?' Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia uel merita cuiusque. Virgines ecclesiam an ecclesia uirgines ornant deo siue commendant? (2) Confessus est igitur gloriam esse in causa; porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, uentres tegere coguntur infirmitatis ruina; aemulatio enim illarum, non religio producit. (3) Aliquando et ipse uenter deus earum, quia facile uirgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt; prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae dum , non latent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitantes, quantum honoris habuerunt. (4) Si intectum caput uirginitati adscribitur, si qua uirgo exciderit de gratia uirginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite esse et tunc iam alieno ambulat habitu (id est quem sibi uindicat uirginitas; permanet nihilo minus in habitu uel tunc saltem alieno, ne scilicet mutatione prodatur). (5) Et consci(enti)ae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire; sed aemulator deus et dominus, qui dixit: Nihil occultum quod non reueletur, plerasque etiam in conspectum deducit. (6) Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum uagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? (7) Dicam, licet nolim: difficile mulier semel fit, quae timet fieri quaeque iam facta potest uirginem mentiri sub deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur? Scit deus, quot iam infantes et perfici et perduci ad partum integros duxerit debellatos aliquamdiu a matribus. (8) Facillime semper eoncipiunt et felicissime pariunt huius modi uirgines et quidem simillimos patribus. (9) Haec admittit flagitia coacta et inuitata uirginitas. (10) Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica: patitur aliquid, quod uirginis non sit, studium placendi, utique et uiris. Quantum uelis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur, sic pudor feritur, sic soluitur, sic discitur aliter iam placere desiderare. [15] (1) Sed enim uera et tota et pura uirginitas nihil magis timet quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non uult: alios ipsa oculos habet. Confugit ad uelamen capitis quasi ad galeam, quasi ad clipeum, qui bonum suum protegat aduersus ictus temptationum, aduersus iacula scandalorum, aduersus suspiciones et susurros et aemulationem, ipsum quoque liuorem. (2) Nam est aliquid, etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum uocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris euentum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur, ipsius enim est boni odium, interdum deo deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles et deprimentis elatos. (3) Timebit itaque uirgo sanctior uel in nomine fascini hinc aduersarium, inde deum, illius liuidum ingenium, huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit, si temptationibus gradum ob(s)truxerit. (4) Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicumque malus cogitatus ipsa seueritate frangetur. Iam se etiam mulierem negat, quae uirginem celat. [16] (1) In his consistit defensio nostrae opinionis secundum scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest uel qui diuersae sententiae color? (2) Dei est scriptura, dei est natura, dei est disciplina; quicquid contrarium est istis, dei non est. Si scriptura incerta est, natura manifesta est et de cuius testimonio scriptura incerta non potest esse; si de natura dubitatur, disciplina quid magis deo ratum sit ostendit. (3) Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius gloria et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et scriptura et natura et disciplina, quod ratum deo inueneris, sicut iuberis omnia examinare et meliora quaeque sectari. (4) Superest etiam, ut ad ipsas conuertamur, quo libentius ista suscipiant. Oro te, siue mater siue soror siue filia uirgo, secundum annorum nomina dixerim, uela caput, si mater, propter filios, si soror, propter fratres, si filia, propter patres: omnes in te aetates periclitantur. (5) Indue armaturam pudoris, circumduc uallum uerecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos nec admittat alienos. Adimple habitum mulieris, ut statum uirginis serues. Mentire aliquid ex his, quae intus sunt, ut soli deo exhibeas ueritatem; (6) Quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui uoluntatem: Christus est, qui et alienas sponsas et maritatas uelari iubet, utique multo magis suas. [17] (1) Sed et uos admonemus, alterius pudicitiae mulieres, quae nuptias incidistis, ne sic a disciplina uelaminis exsolescatis, ne quidem in momento horae, ut, quia reicere illam non potestis, alio modo destruatis neque tectae neque nudae incedentes. (2) Mitris enim et lanis quaedam non uelant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, renudae; aliae modice linteolis, credo, ne caput premant, nec ad aures usque demissis cerebro tenus operiuntur, Misereo, si tam infirmo auditu sunt, ut per tegmen audire non possint. (3) Sciant, quia totum caput mulier est; limites et fines eius eo usque porriguntur, unde incipit uestis; quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est uelaminis regio, ut ceruices quoque ambiantur; ipsae enim sunt, quas subiectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi debet; uelamen iugum illarum est. (4) Iudicabunt uos Arabiae feminae ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae sint dimidiam frui lucem quam totam faciem prostituere: mauult femina uidere quam uideri. (5) Quas propterea infelicissimas ait Romana quaedam regina, quod adamare magis quam adamari possint, cum sint uel ex alterius felicitatis et quidem frequentioris immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare feminae possint. (6) Et ethnicae quidem disciplinae meracior et, ut ita dixerim, barbarior modestia; nobis dominus etiam reuelationibus uelaminis spatia metatus est. Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis ceruices, quasi applauderet, uerberans: 'Elegantes', inquit, 'ceruices et merito nudae! Bonum est, usque ad lumbos a capite ueleris, ne et tibi ista ceruicum libertas non prosit.' Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris. (7) Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae, quae inter psalmos uel in quacumque dei mentione retectae perseuerant meritoque etiam in oratione ipsa facillime fimbriam aut uillum aut quodlibet filum cerebro superponunt et tectas se opinantur! Tanti caput suum me(n)tiuntur. (8) Aliae, quibus plane maior est palma omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quaedam magis quam auis, licet pennata, breui capite, protracta ceruice, cetera altegra(n)dia; hanc aiunt, cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere; ita dum in capite secura est, nuda, qua maior est, capitur tota cum capite. Tales enim erunt et istae minus quam utile est tectae. (9) Oportet ergo tempore omni et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem dei mentionem, qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite feminarum. Haec cum bona pace legentibus, utilitatem consuetudini praeponentibus pax et gratia a domino nostro Iesu redundet cum Septimio Tertulliano, cuius hoc opusculum est.