[0] LIBER DE FUGA IN PERSECUTIONE. [1] I. <1> Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate semitractatam materiam abstuli mecum, plenius in eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote quam ei tua consultatio commendarat et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio penes uos, si forte Paraclitum non recipiendo, deductorem omnis ueritatis, merito adhuc etiam aliis quaestionibus obnixi estis. <2> Igitur consultationi tuae ordinem quoque indidimus, animaduertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a deo ueniat an a diabolo, quo facilius de obitu eius constare possit; omnis enim rei inspectio auctore cognito planior. Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei uoluntate; sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo auocemur, si qui responderit: 'Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis.' <3> De persecutione nunc quaeritur; circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei uoluntate, respiciens eam inprimis deo dignam esse et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet seruorum eius siue reprobationem. Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinauit? Hoc nomine iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut reprobatus iudicatur; porro iudicium soli deo competit. <4> Haec pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet, confusum aceruum fidelium euentilans et discernens frumentum martyrum et paleas negatorum, haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes. <5> Si et agonem intelligi capit persecutionem, a quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad uictoriam inuitet uel maxime illos, qui proprie uicerint in persecutione uincendo, luctati reuera non aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus spiritalia nequitiae; ita agnosces ad eundexn agonithetam pertinere certaminis arbitrium, qui inuitat ad praemium. <6> Totum, quod agitur in persecutione, gloria dei est, probantis et reprobantis, imponentis et deponentis; quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex uoluntate illius eueniet. Sed quando deus magis creditur, nisi cum magis timetur, nisi in tempore persecutionis? <7> Ecclesia in attonito est: tunc et fides in expeditione, sollicitior et disciplinatior in ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate; nihil enim uacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam, quae meliores efficit dei seruos. [2] II. <1> Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio autem ex iniquitate consistit ---- quid enim iniquius quam ueri dei antistites, omnis sectatores ueritatis, nocentissimorum more tractari? ---- , ideo uidetur persecutio a diabolo euenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio, scire debemus, quatenus nec persecutio potest sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione propter probationem fidei necessariam, iniquitatem non patrocinium praesentare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim dei uoluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis. <2> Nam et alias in quantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonium eius, cuius est aemula, ut sic iustitia iniquitate perficiatur, quomodo uirtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundantur sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur confundens iniquitatem. Igitur, quod ministerium non est arbitrii, sed seruitii ---- arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem ----, ita eam per diabolum si forte, non a diabolo euenire credimus. <3> Nihil satanae in seruos dei uiui licebit, nisi permiserit dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptatione uictricem aut homines eius fuisse traducat, qui defecerint ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem eius, nisi dominus Ecce, dixisset, omnia, quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum. Denique nec extendit nisi posteaquam et hoc postulanti dominus Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi. <4> Sic et in apostolos facultatem temptationis postulauit non habens eam scilicet nisi ex permissu, siquidem dominus in euangelio ad Petrum Ecce, inquit, postulauit satanas, uti cerneret uos uelut frumentum, uerum ego rogaui pro te, ne deficeret fides tua, id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Per quod ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a filio. <5> Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus ad patrem: Ne nos inducas in temptationem ---- quae autem maior temptatio quam persecutio? ----, ab eo illam profitemur accidere, a quo ueniam eius deprecamur; hoc est enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem permittendo nos maligno; tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in temptationem. <6> Nec in porcoram gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abest ut in oues dei habeat. Possum quoque dicere porcorum quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum. <7> Habere uidetur diabolus propriam iam potestatem si forte in eos, qui ad deum non pertinent, semel 'in stillam situlae et in puluerem areae et in saliuam' nationibus deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in uacuam quodammodo possessionem; <8> ceterum in domesticos dei nihil illi licet ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis, exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis conceditur ei ius temptationis prouocato uel prouocanti ut in superioribus aut ex causa reprobationis traditur ei peccator quasi carnifici in poenam ut Saul ---- Et abscessit, inquit, spiritus domini a Saule et concutiebat eum spiritus nequam a domino et suffocabat eum ---- aut ex causa cohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur, ne hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis uexationem, simul ut et uirtus, tolerantiae scilicet, in infirmitate perfici possit. <9> Nam et ipse apostolus Phygelum et Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement. Videtis iam et a seruis dei facilius diabolum accipere potestatem; tanto abest, ut eam ex proprietate possideat. [3] III. <1> Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eueniant, siquidem magis tunc probamur uel reprobamur et magis tunc humiliamur uel emendamur, ab eo permittatur uel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum, qui facio pacem et condo mala, id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? <2> Si persecutionis uel maxime exitus aut uitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego uiuificabo et mortificabo. <3> Uram, inquit, illos, sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos, sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt 'ignea iacula' diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen uoluntate. <4> De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane friuola et frigida fides, deprehendens eos, qui timide conueniunt in ecclesiam. Dicitis enim : 'Quoniam' 'incondite conuenimus et simul conuenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes hae.' Non scitis, quod deus sit omnium dominus, et si uelit deus, tunc persecutionem patieris, si uero noluerit, silebunt nationes? Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius uoluntate nec unius passer assis cadit in terram; nos autem, puto, multis passeribus antistamus. [4] IV. <1> Igitur si constat, a quo persecutio eueniat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a deo euenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo euenit, sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat deuitari neque possit euadi, quod a deo euenit. Non debet deuitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne, quod deo uisum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est: Et uidit deus, quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi uidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse, quod deo uisum est? Multa quidem sunt, quae a deo eueniunt et alicuius malo eueniunt ---- immo bonum est ideo, quia a deo uenit ut diuinum, rationale; quid enim diuinum non rationale, non bonum? quid bonum non diuinum? ---- <2> si autem sensui cuiusque uidetur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui; status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicut est. Si autem statu quidem bonum, quod a deo uenit ---- nihil enim a deo non bonum, quia diuinum, quia rationale ----, sensui uero malum uidetur, erit status in tuto, sensus in uitio. Statu optima res pudicitia et ueritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent; numquid ideo status sensui addicitur? <3> Ita et persecutio statu bona est, quia diuina et rationalis dispositio, sensui eorum uero, quorum malo uenit, displicet. Sed qui det etiam illud malum rationale apud deum haberi, cum quis in persecutione euertitur de salute, sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute ---- nisi si inrationaliter quis aut perit apud dominum aut saluus est ----, is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur. <4> Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus, quod bonum est, uitari non oportere, quia delictum sit, quod bonum est, recusare, eo amplius, quod deo uisum est, iam uero nec posse uitari, quia a deo euenit, cuius uoluntas non uitari poterit. eo igitur qui putant fugiendum, aut malum exprobrant deo, si persecutionem uti malum fugiunt ---- bonum enim nemo deuitat ----, aut fortiores se deo existimant, qui putant se euadere posse, si deus tale aliquid uoluerit euenire. [5] V. <1> 'Sed quod meum est', inquit, 'fugio, ne peream, si negauero; illius est, si uoluerit, etiam fugientem me reducere in medium.' Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te negaturum id despopondisti, de quo prae- sumpsisti, et uane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti; <2> si uero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque euentum etiam confiteri te posse praesumis et saluum magis fieri, quominus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo; si in nobis aut confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros nos? ---- nisi si uis confiteri, patiaris; nolle autem confiteri negare est ----; <3> si uero in deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio eius, agnoscentes uirtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes educere in medium, ita et non fugientes, immo et in medio populo conuersantes obumbrare? <4> Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad constandum autem inhonores illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quanto magis ex hac parte, constantiae et fiduciae in deum, dicis: 'Ego quod meum est facio: non discedo; deus si uoluerit, ipse me proteget'! Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrium quam fugere sub nostro. <5> Rutilius sanctissimus martyr cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus et praesidi oblatus, tormentis dissipatus ---- credo pro fugae castigatione ----, dehinc ignibus datus passionem, quam uitarat, misericordiae dei rettulit. Quid aliud uoluit dominus nobis demonstrare hoc documento quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit? [6] VI. <1> 'Immo', inquit, 'quia praeceptum adimpleuit fugiens de ciuitate in ciuitatem.' Sic enim uoluit quidam, sed et ipse fugitiuus, argumentari et qui proinde nolunt intelligere sensum domini illius pronuntiationis, ut eam ad uelamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas habuerit et tempora et causas. Cum coeperint, inquit, persequi uos, fugite de ciuitate in ciuitatem. <2> Hoc in persona proprie apostolorum et in tempora et in causas eorum pertinere defendimus, sicut subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in apostolos competunt: In uiam nationum ne ieritis et in ciuitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oues perditas domus Israelis. <3> Nobis autem et uia nationum patet, in qua et inuenti sumus et usque in finem incedimus, et nulla ciuitas excepta est, quo per totum orbem praedicamus; sed nec cura nobis Israelis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus; <4> etiam si apprehendamur, non in concilia eorum perducemur nec in synagogis eorum flagellabimur, sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus obiciemur. <5> Si igitur et fugae praeceptum apostolorum condicio desiderabat, quoniam primum praedicandum erat ad oues perditas domus Israelis. Ut ergo perciperetur praedicatio, apud quos priores eam perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecepit, non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis ---- atquin persecutiones eos passuros praedicabat et tolerandas docebat ----, sed propter profectum annuntiationis, ne statim oppressis euangelii quoque disseminatio perimeretur. Neque enim quasi tacite in aliquam ciuitatem transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrinam suam. <6> Denique Non consummabitis, inquit, ciuitates Israelis; adeo intra terminos Iudaeae praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Iudaeae praefinitio competit praedicationis in omnem iam carnem effuso spiritu sancto. <7> Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti dominici contestantur illud apud Israel, quem iam doctrina sua impleuerant: Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi; sed quoniam repulistis eum nec dignos uos aeterna uita existimastis, ecce conuertimus nos ad nationes, Atque exinde conuersi, ut ipsi antecessores instituerant, et in uiam nationum abierunt et in ciuitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum et in terminos orbis uoces eorum. <8> Si ergo cessauit exceptio uiae natiorum et introitus in ciuitates Samaritanorum, cur non cessauerit et fugae praeceptum pariter emissum? Denique ex quo saturato Israele apostoli in nationes transierunt, nec fugerunt de ciuitate in ciuitatem nec pati dubitauerunt. <9> Atquin Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti, idem iam in clausula officii et in consummatione praecepti discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolymam committeret passurus illic, quae Agabus prophetauerat, sollicitudini eorum non subscripsit, sed e contrario: Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor meum? ego enim non modo uincula pati optauerim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. <10> Atque ita omnes aierunt: Fiat uoluntas domini. Quae erat uoluntas domini? Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterum poterant et priorem domini uoluntatem proposuisse, qua fugere mandauerat, qui illum persecutionem uitasse maluerant. <11> Igitur cum etiam sub apostolis ipsis temporale fuerit fugae praeceptum sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseuerare, quod apud doctores nostros concessauit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum; aut, si perseuerare illud dominus uoluit, deliquerunt apostoli, qui non usque in finem fugere curauerunt. [7] VII. <1> Videamus nunc, an et cetera domini edita congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si euadi uellet, melius non immitteret, ne uoluntatem suam alia uoluntate praeuaricare uideretur; aut pati enim nos uoluit persecutionem aut fugere: si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam uero quanta inaequalitas sententiarum iubentis fugere et inuitantis ad passionem (quae) contraria fugae! . <2> Qui confessus fuerit me, et ego confitebor illum coram patre meo: quomodo confitebitur fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar eius coram patre meo: deuito passionem, confundo confessionem. Felices, qui persecutionem passi fuerint causa nominis mei: infelices ergo, qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste saluabitur: quid ergo me iubens fugere uis in finem sustinere? Tanta diuersitas sententiarum si non congruit diuinae grauitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus. <3> 'Sed infirmitatem', inquit, 'quorundam prospiciens dominus per suam humanitatem nihilominus et portum fugae demonstrauit.' Non enim idoneus erat etiam sine fuga, tam turpi et indigno et seruili praesidio, saluos facere, in persecutione quos sciret infirmos. Atquin non fouet, sed recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutores, sed potius non timendos: Nolite timere eos, inquit, qui corpus occidunt, animae autem nihil ualent facere, sed timete eum, qui et corpus et animam perdere potest in gehennam. <4> Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsin non fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda. [8] VIII. <1> Refugit et ipse uim interdum, sed eadem ratione, qua apostolis fugere praeceperat, donec scilicet doctrinam suam impleret, qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a patre angelorum exercituum desiderauit, increpito etiam Petri gladio. <2> Professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam, ut tibi ostenderet primo in se utramque substantiam humanam fuisse ex proprietate anxietatis animae et imbecillitatis carnis, ne aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis condicionibus earum scires illas nihil ualere per semetipsas sine spiritu; <3> et ideo praeponit: Spiritus promptus, ut utramque condicionem substantiae utriusque respiciens intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus quomodo et infirmitatem carnis ac iam hinc scias, quid unde facias et quid cui subieias, infirmum scilicet forti, ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules. <4> Postulauit et ipse a patre, si fieri posset, transiret ab illo calix passionis: postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans tantum, sed subiungens et reliqua: Verum non quod ego uolo, sed quod tu. Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi calicis praestans translationem nec quod pater uult faciens, sed quod tu? [9] IX. <1> Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia + euangelizare uoluerunt +. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de ciuitate in ciuitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui cum maxime de uinculis uel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. <2> Infirmos sustineri iubet Paulus, utique enim non fugientes; quomodo enim sustinebantur absentes? At patientia dicit sustinendos, si cum per infirmitatem fidei suae offenderint; sic et pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti. Sed cum admonet, ne locum malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non per fugam, sed per sapientiam conuersationis lucrari nos uult commeatum. Ceterum qui fulgere nos iubet uelut filios lucis, non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles praecipit ---- utique nec fuga mobiles ---- et accinctos: in fugam an in occursum euangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria; inter quae et clipeum, quo possitis tela diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientes omnem uim illius. <3> Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet, nedum pro domino; hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione; sed enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor supplicamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? quis timebit, nisi qui non amabit? <4> Spiritum uero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat? namque omnes paene ad martyrium exhortantur, non ad fugam, ut et illius commemoremur: 'Publicaris?' inquit, 'bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris: iustitia te producit in medium; quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus.' Sic et alibi: 'Nolite in lectulis nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur, qui est passus pro uobis.' [10] X. <1> Sed omissis quidam diuinis exhortationibus illum magis Graecum uersiculum saecularis sententiae sibi adhibent: 'Qui fugiebat, rursus sibi proeliabitur'. Ut et rursus forsitan fugiat? Et quando uincet, qui, cum fugerit, uictus est? Bonum militem Christo imperatori suo praestat, qui tam plene ab apostolo armatus, ut tubam perseoutionis audit, a diem deserit persecutionis! <2> Respondebo et ego de saeculo aliquid: 'Usque adeone mori miserum est?' Moriatur quoquo modo, aut uictus aut uictor; nam etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen proeliatus. Malo miserandum quam erubescendum; pulcrior est miles in pugna proelio amissus quam in fuga saluus. <3> Times hominem, Christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos iudicaturus es? quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas accepisti potestatem? quem timeri oportet ab uniuerso mundo, siquidem et in te mundus iudicatur? <4> Christum indutus es ---- siquidem in Christum tinctus es ----, qui fugis diabolum? Depretiasti Christum, qui in te est, fugitiuum cum diabolo te reddidisti. Sed dominum fugiens exprobras omnibus fugitiuis sui uanitatem consilii: fugerat et quidam animosus prophetes dominum, traiecerat ab Ioppen Tarsum, quasi et a deo transfretaret; sed illum, non dico in mari et in terra, uerum in uterum etiam bestiae inuenit, in quo nec mori per triduum potuit nec uel sic deum euadere. <5> Quanto melius seruus, qui siue iniquitatis dominum timens non fugit eum, sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela domini, siue deum reformidat, quanto magis sub oculis eius astitit, dicens: 'Dominus est, potens est; omnia illius sunt; ubi fuero, in manu illius sum; faciat quod uult, non discedo, et si perire me uolet, ipse me perdat, dum me ego illi seruo. Malo inuidiam ei facere per uoluntatem ipsius pereundo quam bilem per meam euadendo'. [11] XI. <1> Haec sentire et facere omnem seruum dei oportet, etiam minoris loci, ut maioris fieri possit, si quem gradum in persecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, id est ipsi diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intelligere poterit, qua ratione dictum: Fugite de ciuitate in ciuitatem? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad gradum in acie figendum suadere? <2> Certe quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit, ut Moyses non domino adhuc Christo reuelato et iam in se figurato ait: Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde. Ceteram Christo confirmante figuras suas malus pastor est, qui uiso lupo fugit et pecora diripienda derelinquit; proicietur de uilla pastor huiusmodi, detinebuntur illi mercedes missionis suae in compensatione, immo et de priore peculio eius exigetur detrimenti dominici restitutio: Etenim qui habet, dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, etiam quod uidetur habere, auferetur. <3> Sic Zacharias comminatur: Exurge, rhomphaea, in pastores et euellite oues et superducam manum meam in pastores. In quos et Ezechiel et Hieremias isdem minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe uescantur pascentes potius semetipsos, uerum et dispersam gregem faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est pastor illis. Quod numquam magis fit, quam cum in persecutione ecclesia destituitur a clero. Si et Spiritum quis agnouerit, audiet fugitiuos denotantem. <4> Porro si eos, qui gregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet, immo nec licet ---- qui enim talem pastorem malum pronuntiauit, utique damnauit; omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio ----, ideo praepositos ecclesiae in persecutione fugere non oportebit. Ceterum si grex fugere deberet, non debere praepositos gregis stare, sine causa staturos ad tutelam gregis, quam grex non desiderat, scilicet ex licentia fugae. [12] XII. <1> Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem. Porro si quis quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem quoque iam prospiciat necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit. Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam. <2> Pretium interest; ceterum sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio nummaria fuga est. Certe et huius timiditatis consilium est. Quod times, redimis, ergo fugis; pedibus stetisti, nummis curristi; hoc ipsum, quod ex redemptione stetisti, fugisti. <3> Ut autem redimas hominem tu nummis, quem ex sanguine suo redemit Christus, quam indignum deo et dispositionis eius, qui filio suo non pepercit pro te, ut fieret pro nobis maledictum ---- quia maledictus, qui pependerit in ligno ----, qui tamquam ouis ad uictimam ductus est, et tamquam agnus ante tondentem sic non aperuit os, sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas et faciem non auertit a sputaminibus et inter iniquos deputatus est et traditus est in mortem, mortem autem crucis: <4> totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur. Sol cessit die emptionis nostrae: apud inferos remancipatio nostra est et stipulatio nostra in caelis; subleuatae sunt portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, dominus uirtutum, hominem de terris, immo ab inferis mercatus in caelos. <5> Quis est nunc, qui aduersus illum reluetatur, immo depretiat mercedem eius tam magno comparatam, pretiosissimo scilicet sanguine agni immaculati? Iam ergo melius fugere quam fieri uiliorem, si non tanto sibi constabit homo, quanti constitit domino. Et dominus quidem illum redemit ab angelis munditenentibus potestatibus, a spiritalibus nequitiae, a tenebris huius aeui, a iudicio aeterno, a morte perpetua; tu autem pro eo pacisceris cum delatore uel milite uel furunculo aliquo praeside sub tunica et sinum, quod aiunt, ut furtiuo, quem coram toto mundo Christus emit, immo et manumisit. Hunc ergo liberam pretio aestimabis et pretio possidebis nisi eodem, quanto, ut diximus, domino constitit, sanguine suo scilicet? <6> Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quo Christus est? Non aliter et Simon facere temptauit, cum pecuniam apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audiet ergo et iste, qui se redimens Christi spiritum redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei pretio consequendam putasti. <7> Quis talem abnegatorem spernat? Quid enim dicit ille concussor? 'Da mihi pecuniam.' Certe ne eum tradat, siquidem non aliud uenditat, quam quod praestaturus est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris uoluisti; non traditus autem traduci habebas? Ergo dum nolendo tradi non uis traduci, nolendo negasti te esse, traduci noluisti. 'Immo', inquis, 'dum nolo traduci quod sum, confessus id esse, quod nolo traduci, id est Christianum'. Potes itaque te martyrem uindicare, constanter ostendis Christum; redimens non ostendit. Apud unum si forte confessus es, ergo et apud plures nolendo confiteri negasti. Ipsa salus iudicabit hominem excidisse, dum euadit; excidit ergo, qui maluit euasisse. Negatio est etiam martyrii recusatio. <8> Christianus pecunia saluus est et in hoc nummos habet, ne patiatur, dum aduersus deum erit diues? At enim Christus sanguine fuit diues pro illo. Felices itaque pauperes, quia illorum, inquit, est regnum caelorum, qui animam solam in confiscato habent. Si non possumus deo seruire et mammonae, possumus et a deo redimi et a mammona? Quis enim magis seruiet mammonae, quam quem mammonas redemit? <9> Postremo quo exemplo uteris in redemptionem traditionis? Apostoli tractantes persecutionibus agitati quando se pecunia liberauerunt, quae illis utique non deerat ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis? Certe multis locupletibus credentibus, uiris ac feminis, qui his etiam refrigeria subministrabant, quando Onesiphorus aut Aquila aut Stephanas hoc modo eis in persecutionem succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in secreto tractauit cum ipso, neque ipse pro se neque discipuli pro eo numerauerunt, <10> illi utique discipuli, qui flentes, quod aeque Hierosolymam tendere perseueraret et persecutiones praedicatas illic non praecaueret, postremo inquiunt: Fiat uoluntas dei. Quae ista uoluntas? utique ut pateretur pro nomine domini, non ut redimeretur. Oportet enim, quomodo Christus animam suam posuit pro nobis, ita fieri pro eo et a nobis nec tantum pro ipso, immo etiam pro fratribus propter ipsum. Quod Iohannes docens non pro fratribus numerandum, sed moriendum potius pronuntiauit. Nihil interest, si quem Christianum redimere non debeas alium an te. <11> Et adeo uoluntas dei sic est: aspice regnorum et imperiorum utique a deo dispositum statum, in cuius manu cor regis: tanta cotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, uectigalium, collationum, stipendiorum nec umquam tamen usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est sub aliqua redemptione capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset; sanguine empti, sanguine numerati nullum nummum pro capite debemus, quia caput nostrum Christus est: non decet Christum pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam domini, si tributo licentiam sectae compensaremus? Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni diuinae aduersatur. <12> Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indictum umquam tale quid possit, antichristo iam instante et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere potest scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari? Miles me uel delator uel inimicus concutit, nihil Caesari exigens, immo contra fas faciens, cum Christianum legibus humanis reum mercede dimittit. Alius denarius, quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius, tributariis scilicet, non a liberis debitus. <13> Aut quomodo reddam, quae sunt dei, deo, utique proinde imaginem et monetam ipsius inscriptam nomine eius, id est hominem Christianum? Quid autem deo debeo sicut denarium Caesari nisi sanguinem, quem pro me filius fudit ipsius? Quodsi deo quidem hominem et sanguinem meum debeo, nunc uero in eo sum tempore, ut quod deo debeo expostuler, utique fraudem deo facio id agens, ne quod debeo soluam. Bene obseruaui praeceptum Caesari reddens, quae sunt Caesaris, deo uero, quae sunt dei, abnegans! [13] XIII. <1> 'Sed et omni petenti me dabo': in causa elimosinae, non in concussurae. Petenti inquit; porro qui incutit, non petit; qui comminatur, si non acceperit, non postulat, sed extorquet; non elimosinam expectat, qui non miserandus, sed timendus uenit. Dabo igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine, ubi, qui accepit, deum honorat et benedictionem mihi reddit, non ubi amplius et benefactum praestitisse se credit et praedam suam aspiciens dicit: 'De reatu'. <2> Tascam et inimicum!' Sed inimicitiae et alios habent titulos, non tamen dixit traditorem aut persecutorem aut concussorem; nam huic quanto magis carbones aceruabo super caput, si non me redemero! 'Proinde', inquit, 'qui tibi tunicam sustulerit, uel etiam pallium concede.' Ad eum pertinet, qui rem, non qui fidem meam eripere quasierit; concedam et pallium nil minanti; traditionem si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam. <3> Omnium iam nunc dominicarum (sententiarum) suae sunt et causae et regulae; termini non in infinitum nec ad omnia spectant; atque adeo omni petenti dari iubet, ipse signum petentibus non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas, tu mihi uideris, non dico uinum febricitanti, sed etiam uenenum aut gladium mortem desideranti daturus. <4> Facite autem uobis amicos de mammona quomodo intelligendum sit, parabola praemissa te doceat ad populum Iudaicum dictum, qui, commissam sibi rationem domini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius prospicere quam inimicos et releuare nos a debitis peccatorum, quibus deo detinebamur, si nobis id dominica ratione conferrent, ut, cum coepisset ab his deficere gratia, ad nostram fidem refugientes reciperentur in tabernacula aeterna. Quamuis nunc puta aliam interpretationem parabolae et sententiae istius, dum scias uerisimile non esse, ut concussores nostri in amicitiam redacti per mammonam recipiant tunc nos in aeterna tabernacula. <5> Sed quid non timiditas persuadebit? Quasi et fugere scriptum permittat et redimere praecipiat! Parum denique est, si tinus aut alius ita eruitur: massaliter totae ecclesiae tributum sibi irrogauerunt! Nescio, dolendum an erubescendum sit, cum in matrioibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarios et ianeos et fures balnearum et aleones et lenones Christiani quoque uectigales continentur. <6> Hanc episcopatus formam apostoli prouidentius condiderunt, ut regno suo securi frui possent sub obtentu procurandae salutis? Scilicet enim talem pacem Christus ad patrem regrediens mandauit a militibus per Saturnalicia redimendam! [14] XIV. <1> 'Sed quomodo colligemus?' inquis, 'quomodo dominica sollemnia celebrabimus?' Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus! Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi fides et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potest perdere, adhibitis autem redemptionem desiderare. <2> Postremo si colligere interdiu non potest, habes noctem, luce Christi luminosi aduersus eam. Non potes discurrere per singulos? si tibi et in tribus ecclesia; melius, turbas tuas aliquando non uideas, quam addicas. Serua Christo uirginem sponsam; nemo quaestum de ea faciat. <3> Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia uidentur, sed recita deum dixisse: Qui capit, capiat, id est, qui non capit, discedat. Non potest, qui pati timet, ei esse, qui passus est; at qui pati non timet, iste erit perfectus in dilectione, utique dei; perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Et ideo multi uocati, pauci electi; non quaeritur, qui latam uiam sequi paratus sit, sed qui angustam; et ideo paraclitus necessarius, deductor omnium ueritatum, exhortator omnium tolerantiarum. Quem qui receperunt, neque fugere persecutionem neque redimere nouerunt, habentes ipsum, qui pro nobis erit, sicut locuturus in interrogatione ita iuuaturus in passione.