[5,0] TERTVLLIANI ADVERSVS MARCIONEM LIBER QUINTUS. [5,1] (1) Nihil sine origine nisi deus solus. Quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoueris unde sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam deuolutus apostoli quoque originem a Marcione desidero, nouus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere porro credi quodcunque sine originis agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi affirmatur apostolus quem in albo apostolorum apud euangelium non deprehendo. (2) Denique audiens postea eum a domino allectum, iam in caelis quiescente, quasi inprouidentiam existimo si non ante sciuit illum sibi necessarium Christus, sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso, ex incursu, non ex prospectu, adiciendum existimauit, necessitate, ut ita dixerim, non uoluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtiuas merces uel illicitas in acatos tuas recepisti, si nullum omnino onus auertisti uel adulterasti, cautior utique et fidelior in dei rebus, edas uelim nobis, quo symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere, ne illius probetur qui omnia apostolatus eius instrumenta protulerit. (3) Ipse se, inquit, apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per Iesum Christum. Plane profiteri potest semetipsum quis, uerum professio eius alterius auctoritate conficitur. Alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor et testis est. Praeter haec utique legisti multos uenturos qui dicant, Ego sum Christus. (4) Si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adhuc ego in persona discipuli et inquisitoris conuersor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes non habes, et impudentiam suffundam, qui uindicas, et unde possis uindicare non recipis. Sit Christus, sit apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. (5) Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit. Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob cum ad Beniamin direxisset, Beniamin, inquit, lupus rapax ad matutinum comedet adhuc, et ad uesperam dabit escam. Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum prouidebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est prima aetate uastaturum pecora domini ut persecutorem ecclesiarum, dehinc ad uesperam escam daturum, id est deuergente iam aetate oues Christi educaturum ut doctorem nationum. (6) Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga Dauid, dehinc paenitentia et satisfactio, bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam Paulum in Saule secundum tribus et Iesum in Dauid secundum uirginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt, a te quoque non negandum. Inde apostolum ostendo persecutorem, non ab hominibus neque per hominem; inde et ipsi credere inducor; inde te a defensione eius expello, nec timeo dicentem, Tu ergo negas apostolum Paulum? Non blasphemo quem tueor. Nego, ut te probare compellam. (7) Nego, ut meum esse conuincam. Aut si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam prouocas, ede quae eam praestruunt. Aut proba esse quae credis; aut si non probas, quomodo credis? Aut qualis es aduersus eum credens a quo solo probatur esse quod credis? (8) Habe nunc et apostolum de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam et Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu prouocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui creatorisnegetur, immo et aduersus creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil uelle secundum ereatorem, et inprimis tanta constantia alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit. Neque enim uerisimile est ut auertens a Iudaismo non pariter ostenderet in cuius dei fidem auerteret, quia nemo transire posset a creatore nesciens ad quem transeundum sibi esset. (9) Siue enim Christus iam alium deum reuelauerat, sequebatur etiam apostoli testatio, uel ne non eius dei apostolus haberetur quem Christus reuelauerat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui iam reuelatus fuisset a Christo: siue nihil tale de deo Christus reuelauerat, tanto magis ab apostolo debuerat reuelari, qui iam non posset ab alio, non credendus sine dubio si nec ab apostolo reuelatus. Quod idcirco praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probauimus nec a Christo, ex ipsius utique epistulis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero forma iam haeretici euangelii praeiudicasse debebit. [5,2] DE EPISTULA AD GALATAS. (1) Principalem aduersus Iudaismum epistulam nos quoque confitemur quae Galatas docet. Amplectimur etenim omnem illam legis ueteris abolitionem, ut et ipsam de creatoris uenientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine tractauimus de praedicata nouatione a prophetis dei nostri. Quodsi creator quidem uetera cessura promisit, nouis scilicet orituris, Christus uero tempus distinxionis istius (lex et prophetae usque ad Ioannem), terminum in Ioanne statuens inter utrumque ordinem desinentium exinde ueterum et incipientium nouorum, necessarie et apostolus in Christo post Ioannem reuelato uetera infirmat noua uero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat quam creatoris, apud quem et uetera decessura praedicabantur. (2) Igitur et legis destructio et euangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistula ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes qua praesumebant Christum, ut puta creatoris, salua creatoris lege credendum, quod adhuc incredibile uideretur legem a suo auctore deponi. Porro si omnino alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege eius dei quem reliquissent alium secuti. Quis enim expectaret diutius discere quod nouam deberet sectari disciplinam, qui nouum deum recepisset? (3) Immo quia eadem quidem diuinitas praedicabatur in euangelio quae semper nota fuerat in lege, disciplina uero non eadem, hic erat totus quaestionis status, an lex creatoris ab euangelio deberet excludi in Christo creatoris. Denique aufer hunc statum, et uacat quaestio. Vacante autem quaestione ultro omnibus agnoscentibus discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius nulla apostolo materia competisset id tam presse docendi quod ultro fides ipsa dictasset. (4) Igitur tota intentio epistulae istius nihil aliud docet quam legis discessionem uenientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. Si item nullius noui dei exserit mentionem, quod nusquam magis fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret nouae diuinitatis, apparet quomodo scribat, Miror uos tam cito transferri ab eo qui uos uocauit in gratiam ad aliud euangelium, ex conuersatione aliud, non ex religione, ex disciplina, non ex diuinitate: quoniam quidem euangelium Christi a lege euocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. (5) Nemo enim illos mouerat a creatore, ut uiderentur sic ad aliud euangelium transferri quasi dum ad creatorem transferuntur. Nam et adiciens quod aliud euangelium omnino non esset, creatoris confirmat id quod esse defendit. Si enim et creator euangelium repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem excelsum, qui euangelizas Sioni, extolle uocem in ualentia tua, qui euangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam, Quam tempestiui pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona, utique et nationibus euangelizantium, quoniam et, In nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait, Posui te in lumen nationum; est autem euangelium etiam dei noui, quod uis tunc ab apostolo defensum; iam ergo duo sunt euangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum euangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse, ut fugias hinc, Et ideo, dices, subtexuit, Licet angelus de caelo aliter euangelizauerit, anathema sit, quia et creatorem sciebat euangelizaturum. (6) Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quo adstringeris. Duo enim euangelia confirmare non est eius qui aliud iam negarit. Tamen lucet sensus eius qui suam praemisit personam: Sed et si nos aut angelus de caelo aliter euangelizauerit. Verbi enim gratia dictum est.Ceterum si nec ipse aliter euangelizaturus, utique nec angelus. Ita angelum ad hoc nominauit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo nec apostolo, non angelum ad euangelium referret creatoris. (7) Exinde decurrens ordinem conuersionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere et obseruandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus quae patres ipsi non potuissent sustinere. Quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum. Quae utique uerisimile non est ex parte quidem apostolo conuenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimonium ostendunt, ex parte uero dissidere, cum diuinitatem in Christo creatoris annuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit. [5,3] (1) Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de euangelii sui regula, ne in uacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum euangelizaret. Adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, uultis Iudaismi magis adfines subintellegi. (2) Cum uero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseuerantiam legis, ex fide sine dubio integra creatoris, atque ita peruertentes euangelium, non interpolatione scripturae qua Christum creatoris effingerent, sed retentione ueteris disciplinae ne legem creatoris excluderent. (3) Ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintrauerant ad speculandam libertatem nostram quam habemus in Christo, ut nos subigerent seruituti, nec ad horam cessimus subiectioni. Intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit uitiatio scripturae. Cum praemittit, Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit, Propter superinducticios falsos fratres, et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset nec ostendisset si illud propter quod fecit non accidisset. (4) Denique dicas uelim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? Non opinor. Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos cederetur. Hoc enim rudi fidei et adhuc de legis obseruatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in uacuum cucurrisset aut curreret suspecto. (5) Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in seruitutem abducerent Iudaismi quam Paulus sciret se non in uacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae in Actis edicuntur, adeo uera, ut apostolo consonent profitenti factum se Iudaeis Iudaeum ut Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos qui sub lege agerent, sic et propter superinductos illos, et omnibus nouissime omnia factum ut omnes lucraretur. (6) Si haec quoque intellegi ex hoc postulant, id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum cuius legem quamuis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si nouum deum protulisset. Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Ioannes, et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem, tantum ut meminissent egenorum, et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos fouentis, sicut in euangelii uestri retractatu probatum est. (7) Adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri conuenerit. Sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad euangelii ueritatem. Plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam uictus, quem pro personarum qualitate uariabat, timens eos qui erant ex circumcisione, non ob aliquam diuinitatis peruersitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore causa conuersationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo Marcionitae uolunt credi? (8) De cetero pergat apostolus, negans ex operibus legis iustificari hominem, sed ex fide. Eiusdem tamen dei cuius et lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diuersitas ipsius diuinitatis ultro discreuisset, si fuisset. Merito non reaedificabat quae destruxit. Destrui autem lex habuit ex quo uox Ioannis clamauit in eremo: Parate uias domini, ut fierent riui et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in euangelii facilitates. Meminerat iam et psalmi esse tempus: Disrumpamus a nobis uincula eorum, et abiciamus a nobis iugum ipsorum; ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania, astiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius; ut iam ex fidei libertate iustificetur homo, non ex legis seruitute, quia iustus ex fide uiuit. (9) Quod si prophetes Abacuc praenuntiauit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. Eius ergo dei erit fides in qua uiuet iustus, cuius et lex in qua non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide uero benedictio, utrumque habes propositum apud creatorem: Ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionern. Non potes distantiam uindicare, quae etsi rerum est, non ideo auctorum, quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio ipso apostolo edocente, manifestum est quam nobiscum faciat, id est secundum fidem creatoris. (10) Neque enim quia creator pronuntiauit, Maledictus omnis in ligno suspensus, ideo uidebitur alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in lege maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum creator quem ignorat? Cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique si atrox uidetur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si uero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. (11) Facilius enim crederetur eius esse per maledictionem Christi benedictionem prospexisse homini qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet uiuit iustus, secundum creatorem. Hoc est ergo quod dico, eius dei fidem esse cuius est forma gratiae fidei. Sed et cum adicit: Omnes enim filii estis fidei, ostenditur quid supra haeretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrahae, qua nos apostolus filios Abrahae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic quoque filios fidei notauit. Ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae? (12) Si enim Abraham deo credidit, et deputatum est iustitiae, atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos autem credendo deo magis proinde iustificamur, sicut Abraham, et uitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide uiuit: sic fit ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione reuocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? Denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos uiuere faciat, ut nationes filios fidei dicat. Totum hoc eius est apud quem ante iam notum est. [5,4] (1) Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur, Adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus paruuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deseruiendum eis. Atquin non est hoc humanitus dictum. Non enim exemplum est, sed ueritas. Quis enim paruulus, utique sensu, quod sunt nationes, non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? Illud autem fuit, quod cum Secundum hominem dixisset, tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. (2) Exemplo enim humani testamenti permanentis diuinum tuebatur. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius: non dixit seminibus, quasi pluribus, sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat spongia Marcionis! Nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his reuinci quae seruauit. Cum autem euenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is qui etiam ipsorum temporum deus est quibus saeculum constat, qui signa quoque temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicauit: In nouissimis diebus erit manifestus mons domini, et, In nouissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum Ioelem. Ipsius erat sustinuisse tempus impleri cuius erat etiam finis temporis, sicut initium. (3) Ceterum deus ille otiosus, nec operationis nec praedicationis ullius, atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit quod efficeret tempus impleri et iam implendum sustineri? Si nihil, satis uanum est ut creatoris tempora sustinuerit seruiens creatori. Cui autem rei misit filium suum? Ut eos qui sub lege erant redimeret, hoc est ut efficeret tortuosa in uiam rectam et aspera in uias lenes, secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur, lex noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem, et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. (4) Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine eius nationes sperabunt. Itaque ut certum esset nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra, clamantem: Abba, pater. In nouissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. Cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? (5) Quis pater, nisi qui et factor? Post has itaque diuitias non erat reuertendum ad infirma et mendica elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eoram auertere cupiebat, etsi dicendo supra, Si ergo his qui non natura sunt dei seruitis, physicae, id est naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillabat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans. Sed quae uelit intellegi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat. (6) Dies obseruatis et menses et tempora et annos, et sabbata ut opinor et coenas puras et ieiunia et dies magnos. Cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris, qui et per Esaiam, Neomenias uestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium et ferias et cerimonias uestras odit anima mea; et per Amos, Odi, reieci cerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris; item per Osee, Auertam uniuersas iocunditates eius et cerimonias eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias eius. (7) Quae ipse constituerat, inquis, erasit? Magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam creatoris, auferens quae et ille damnauerat. Sed non huius loci quaestio cur leges suas creator infregerit. Sufficit quod infracturum probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. (8) Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est, qui uero ex libera per repromissionem: quae sunt allegorica, id est aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, siue duae ostensiones, sicut inuenimus interpretatum, unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in seruitutem, aliud super omnem principatum generans, uim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed et in futuro, quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam ecclesiam; ideoque adicit, Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae, utique manifestauit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et Iudaismi seruitutem legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque dispositionem apud quem inuenimus utriusque dispositionis delineationem. (9) Ipsum quod ait, Qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem qui fuit dominus? Alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas apud quem fuit seruitus legis. Et merito. Non decebat manumissos rursus iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: Disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius. (10) De seruitute igitur exemptos ipsam seruitutis notam eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam, Et circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses, Circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem. Denique si circumcisionem ab alio deo ueniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo, sicut et circumcisionem? (11) praeferre enim debebat aemulam eius quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. Porro quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo uacabat propter fidei praelationem, illius fidei de qua erat scriptum: Et in nomine eius nationes credent, illius fidei quam dicendo per dilectionem perfici sic quoque creatoris ostendit. Siue enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est, Diliges deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis uiribus tuis ; siue quae in proximum, Et proximum tuum tanquam te, creatoris est. (12) Qui autem turbat uos, iudicium feret. A quo deo? Ab optimo? Sed ille non iudicat. A creatore? Sed nec ille damnabit assertorem circumcisionis. Quodsi non erit alius qui iudicet nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc si et confirmat illam ex parte qua debet? Tota enim, inquit, lex in uobis adimpleta est: Diliges proximum tuum tanquam te. (13) Aut si sic uult intellegi, Adimpleta est, quasi iam non adimplenda, ergo non uult ut diligam proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessauerit. Sed perseuerandum erit senaper in isto praecepto. Ergo lex creatoris etiam ab aduersario probata est, nec dispendium sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. Sed nec hoc alii magis competit quam auctori. Atque adeo cum dicit, Onera uestra inuicem sustinete et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tanquam se, apparet, Diliges proximum tibi tanquam te, per quod auditur, Inuicem onera uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. (14) Erratis, deus non deridetur. Atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. Quod enim seuerit homo, hoc et metet. Ergo retributionis et iudicii deus intentat. Bonum autem facientes non fatigemur, et Dum habemus tempus, operemur bonum. Nega creatorem bonum facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis. Porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et uitae. (15) Tempore autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus, Tempus inquit erit omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi. Mundum enim quantum ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et inuicem morimur. Persecutores uocat Christi. Cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), iam non putatiuam, sed ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia ostendit. [5,5] DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA. (1) Praestructio superioris epistulae ita duxit, ut de titulo eius non retractauerim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus. Quod non utique salutem praescribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem, non dico. Quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi? Nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: Quam maturi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem. (2) Euangelizator enim bonorum, id est gratiae dei, pacem quam praeferendam sciebat. Haec cum a deo patre nostro et domino Iesu annuntians communibus nominibus utatur, competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater et dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus cui magis competant. (3) Primo quidem patrem dominum praescribo non alium agnoscendum quam et hominis et uniuersitatis creatorem et institutorem: porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat: dehinc gratiam et pacem non solum eius esse a quo praedicabantur, sed eius qui fuerit offensus. Nec gratia enim fit nisi offensae, nec pax nisi belli. (4) Et populus autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellauerat aduersus creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? (5) Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, uirtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis; et ut ostenderet unde hoc eueniret, adicit: Scriptum est enim, Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. Si haec creatoris sunt, et quae ad causam crucis pertinent stultitiae deputat, ergo ct crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. (6) Aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit ut crux Christi scilicet aduersarii stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat cum praedicabat? Sed et cur apud dominum optimum et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem uirtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse? (7) Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit, Nonne infatuauit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit quare: Quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni duxit deus per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic uel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod continet ponimus pro eo quod continetur. Circus clamauit, et forum locutum est, et basilica fremuit, id est qui in his locis rem egerunt. Igitur quia homo, non deus, mundi in sapientia non cognouit deum, quem cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui in sapientia sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, saluos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. (8) Quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si nouus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes cui magis crederent? Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuauerit sapientiam mundi. Quodsi eius sunt et causae cuius adhibentur scripturae, ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatorem utique docet intellegendum. (9) Etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in Sion lapidem offensionis et petram scandali. Petra autem fuit Christus: etiam Marcion seruat. Quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors Christi? Quid infirmum dei fortius homine, nisi natiuitas et caro dei? Ceterum si nec natus ex uirgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem uere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum; nec iam stulta mundi elegit deus ut confundat sapientiam, nec infirma mundi elegit deus ut confundat fortia, nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae non uere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae uere sunt. Nihil enim a deo dispositum est uere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine. Apud creatorem autem etiam uetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt. (10) Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? Quid infirmius quam uasculorum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile quam talionis indictio? Quid tam contemptibile quam ciborum exceptio? Totum, quod sciam, uetus testamentum omnis haereticus irridet. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam (Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere), ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in domino glorietur. In quo? utique in eo qui hoc praecepit: nisi creator praecepit ut in deo Marcionis glorietur. [5,6] (1) Igitur per haec omnia ostendit cuius dei sapientiam loquatur inter perfectos, eius scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium irritam fecerit, qui infatuauerit sapientiam mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. Hanc dicit sapientiam in occulto fuisse quac fuerit in stultis et in pusillis et inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus, reuelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles et occultos. (2) Nam ut absconderit aliquid is deus qui nihil egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. Creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Israel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in proposito dei ante saecula. (3) Cuius et saecula, nisi creatoris? Si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis (Et erunt, enim inquit, in signa mensium et annorum), apparet et saecula creatoris esse, et omne quod ante saecula propositum dicatur non alterius esse quam cuius et saecula. (4) Aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum in quo saecula deputentur, uas quodammodo temporum, et signa aliqua uel ordinem eorum. Si nihil demonstrat, reuertor ut et illud dicam, Cur autem ante saecula creatoris proposuit gloriam nostram? Posset uideri eam ante saecula proposuisse quam introductione saeculi reuelasset. At cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante saecula proposuit, et non magis intra saecula, quod reuelaturus erat paene post saecula. (5) Non enim eius est festinasse in proponendo cuius et retardasse in reuelando. Creatori autem competit utrumque, et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministrauit. Sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent nunquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus quod principes huius aeui dominum, alterius scilicet dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat creatorem. (6) Porro cui supra ostendimus quibus modis gloria nostra a creatore sit deputanda, praeiudicatum esse debebit eam quae in occulto fuerit apud creatorem merito ignotam etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. (7) Sed iam nec mihi competit principes huius aeui uirtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus, Iesum autem et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum uocari et in perditionem eorum uenisse. Etiam parabola fortis illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator deum gloriae dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere aduersus quem ualere non potuit, et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes uirtutes et potestates creatoris deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant. Scriptum est enim apud me satanam in Iudam introisse. (8) Secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. Quodsi non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aeui Romana dignitas praesidebat. (9) Ita et cum destruuntur argumentationes diuersae partis, nostrae expositiones aedificantur. Sed uis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. Et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? Quid illi cum sententiis prophetarum ubique? Quis enim cognouit sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaias est. Quid illi etiam cum exemplis dei nostri? (10) Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc inuenimus significari depalatorem disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: Auferam, enim inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de ludaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam creator, Ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. (11) Nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret qui futurus esset fundamentum credentium in eum; super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est: quia per ignem iudicatur uestra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis, et in uobis inhabitet spiritus dei? Si homo et res et opus et imago et similitudo et caro per terram et anima per afflatum creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis si non creatoris sumus templum. (12) Quodsi templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, utique a deo templi. Ultorem intentans, creatorem intentabis. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia enim huius mundi stultitia est penes deum. Penes quem deum? Si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, bene quod et hic adstruit: Scriptum est enim, Deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus, Dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. (13) In totum enim praescriptum a nobis erit, nulla illum sententia uti potuisse eius dei quem destruere deberet, si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine. Et hoc secundum creatoris disciplinam: Miserum hominem, qui spem habet in hominem! et, Bonum est fidere in deo quam fidere in hominibus; ita et gloriari. [5,7] (1) Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum, qui Christum illuminationem repromisit, se quoque lucernam pronuntiauit, scrutantem corda et renes. Ab illo erit et laus unicuique a quo et contrarium laudis, ut a iudice. Certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur, dicendo, Spectaculum facti sumus mundo et angelis et horninibus: quia si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. Immo ne ita argumentareris, prouidentia spiritus sancti demonstrauit quomodo dixisset, Spectaculum facti sumus mundo, dum angelis qui mundo ministrant, et hominibus quibus ministrant. (2) Verebatur nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat, libere deum mundi nominare, aduersus quem nisi exserte non posset uideri praedicare. Non defendo secundum legem creatoris displicuisse illum qui mulierem patris sui habuit. Communis et publicae religionis secutus sit disciplinam. Sed cum eum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco est. Viderit et quomodo dixerit, In interitum carnis ut spiritus saluus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicarit, et auferri iubens malum de medio creatoris frequentissimam sententiam commemorauerit: (3) Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua conspersio, sicut estis azymi. Ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem. Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et Christi? Quid nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non erant nostrae? (4) Auertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. Corpus, inquit, non fornicationi sed domino, et dominus corpori, ut templum deo et deus templo. Templum ergo deo peribit, et deus templo? Atquin uides, Qui dominum suscitauit, et nos suscitabit; in corpore quoque suscitabit, quia corpus domino, et dominus corpori. Et bene quod aggerat, Nescitis corpora uestra membra esse Christi? Quid dicet haereticus? Membra Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? Empti enim sumus pretio magno. (5) Plane nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam corporis quam pro nostris corporibus dependeret. Ergo et Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae eadem committenda fornicatio non erit, ut in membra iam Christi non nostra, utique sibi salua praestabit quae magno comparauit. Iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro? (6) Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. Etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit et usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet. Plane Christus uetat diuortium, Moyses uero permittit. Marcion totum concubitum auferens fidelibus (uiderint enim catechumeni eius), repudium ante nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? (7) Atquin et Christus cum praecipit mulierem a uiro non discedere, aut si discesserit mancre innuptam aut reconciliari uiro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium confirmauit, quod primo uetuit disiungi, et si forte disiunctum uoluit reformari. Sed et continentiae quas ait causas? (8) Quia tempus in collecto est. Putaueram, quia deus alius in Christo; et tamen a quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. Nemo alieno tempori consulit. Pusillum deum affirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. Gerte praescribens tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis. (9) Sed, Et si sunt qui dicuntur dei, siue in caelis siue in terris, apparet quomodo dixerit; non quasi uere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non sint. De idolis enim coepit de idolothytis disputaturus: Scimus quod idolum nihil sit. Creatorem autem et Marcion deum non negat; ergo non potest uideri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse qui dei dicantur et tamen non sint, quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater. Ex quo omnia nobis, nisi cuius omnia? Quaenam ista? Habes in praeteritis, Omnia uestra sunt, siue Paulus, siue Apollo, siue Cephas, siue mundus, siue uita, siue mors, siue praesentia, siue futura. (10) Adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et uita et mors, quae alterius dei esse non possunt. Ab eo igitur inter omnia et Christus. Ex labore suo unumquemque docens uiuere oportere satis exempla praemiserat militum pastorum rusticorum; sed diuina illi auctoritas deerat. Legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat; sui enim dei nullam talem habebat. Boui, inquit, terenti os non obligabis, et adicit, Numquid de bubus pertinet ad dominum? etiam de bubus propter homines benignum? Propter nos enim scriptum est, inquit. (11) Ergo et legem allegoricam secundum nos probauit, et de euangelio uiuentibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse euangelizatores quam cuius lex quae prospexit illis, cum dicit, Propter nos enim scriptum est. Sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. Hoc ad gloriam suam retulit, quam negauit quemquam euacuaturum, non ad legis destructionem qua alium probauit usurum. Ecce enim et in petram offendit caecus Marcion de qua bibebant in solitudine patres nostri. Si enim petra illa Christus fuit, utique creatoris, cuius et populus, cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? An ut hoc ipsum doceret figurata fuisse uetera in Christum ex illis recensendum? Nam et reliquum exitum populi decursurus praemittit, Haec autem exempla nobis sunt facta. (13) Dic mihi, a creatore alterius quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? De illo me terret sibi a quo fidem meam transfert. Meliorem me illi aduersarius faciet? Iam si deliquero eadem quae et populus, eademne passurus sum, an non? Atquin si non eadem, uane mihi timenda proponit quae non sum passurus. Passurus autem a quo ero? Si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit ut peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foueat deus zelotes? Si ab illo deo, atquin punire non nouit. Ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad disciplinam creatoris est. (14) Denique et in clausula praefationi respondet. Haec autem quemadmodum euenerunt illis, scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aeuorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo si quando paria eorum quae retractata sunt, quaedam et breuiter expungo. Magnum argumentum dei alterius permissio omnium obsoniorum aduersus legem. Quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui nouationem repromisit. Ita et cibos qui abstulit, reddidit quod et a primordio praestitit. Ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis aduersarii uiuere. [5,8] (1) Caput uiri Christus est. Quis Christus? qui non est uiri auctor? Caput enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris. Cuius denique uiri caput est ? Certe de quo subicit, Vir enim non debet caput uelare, cum sit dei imago. Igitur si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum intuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere caput, non eum cuius imago sum? (2) Cum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? Si quia ex uiro et propter uirum facta est, secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curauit de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. Adicit etiam, Propter angelos. Quos? id est cuius? Si creatoris apostatas, merito, ut illa facies quae eos scandalizauit notam. quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris: si uero propter angelos dei alterius, quid ueretur, si nec ipsi Marcionitae feminas appetunt? (3) Saepe iam ostendimus haereses apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles intellegendos qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et calicis sacramento iam in euangelio probauimus corporis et sanguinis dominici ueritatem aduersus phantasma Marcionis. Sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto paene opere tractatum est. (4) Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a creatore promissa, sub illa praescriptione, iustissima opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam cuius probata fuerit repromissio. Pronuntiauit Esaias, Prodibit uirga de radice Iesse, et flos de radice ascendet, et requiescet super eum spiritus domini. Dehinc species eius enumerat: Spiritus sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et ualentiae, et spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex uirga profecta de radice Iesse, id est uirgine generis Dauid, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obuentura illi qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut homo tantum ex solo censu Dauid postea consecuturus sit dei sui spiritum, sed quoniam exinde quo floruisset in carne sumpta ex stirpe Dauid, requiescere in illo omnis haberet operatio gratiae spiritalis, et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; (5) sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit, Lex et prophetae usque ad Ioannem. Accipe nunc quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obuentura pronuntiarit. Ascendit in sublimitatem, id est in caelum: captiuam duxit captiuitatem, id est mortem uel humanam seruitutem: dedit data filiis hominurn, id est donatiua quae charismata dicimus. Eleganter Filiis hominum ait, non passim Hominibus, nos ostendens filios hominum, id est uere hominum, apostolorum. (6) In euangelio, enim inquit, ego uos generaui, et, Filii mei quos parturio rursus. Iam nunc et illa promissio spiritus absolute facta per loelem: In nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super seruos et ancillas meas de meo spiritu effundam. (7) Et utique si in nouissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in nouissimis diebus apparuit, dicente apostolo, At ubi tempus expletum est misit deus filium suum, et rursus, Quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. Compara denique species apostoli et Esaiae. (8) Alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias spiritum sapientiae posuit. Alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae et consilii. Alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus religionis et timoris dei. Alii donum curationum, alii uirtutum: hic erit ualentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis spiritus. (9) Vide apostolum et in distributione facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem, Possum dicere, ipsum quod corporis nostri per multa et diuersa membra unitatem charismatum uariorum compagini adaequauit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui merita charismatum noluerit esse in corpore spiritus quae nec in corpore humano collocauit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda apostolum instruxerit principali praecepto, quod probauit et Christus, (10) Diliges dominum de totis praecordiis et totis uiribus et tota anima tua et proximum tuum tanquam te ipsum. Et si quod in lege scriptum esset commemorat, in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest uideri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. (11) Aeque praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur (ceterum prophetandi ius et illas habere iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti uelamen imponit), ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. (12) Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt quis nostrum temere deo suo uindicet, et an nostrae parti possit opponi, haec et si creator repromisit in suum Christum nondum reuelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam uisionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet etiam mihi mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnidicam: si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. Habet professionem meam qui uoluerit eam exigere. [5,9] (1) Interim Marcionites nihil huiusmodi exhibebit, qui timct iam pronuntiare cuius magis Christus nondum sit reuelatus. Sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio sit. Melius nos credimus in Christum futurum quam haereticus in nullum. (2) Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum est. Utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur. Ceterum animam et sapientium plures diuinam uindicantes saluam repromittunt, et uulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit qua animas eorum manere confidit: ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime condita temporibus tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem negantes apostolus retundit, utique aduersus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes compendio responsum. (3) Cetera iam ex abundanti. Nam et ipsum quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates uocabulorum. Ita uocabulum mortuum non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate uiuebat. Corpus est quod amittit animam et amittendo fit mortuum; ita mortui uocabulum corpori competit. Porro si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. (4) Sic et resurrectionis uocabulum non aliam rem uindicat quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. Resurgere autem non est nisi eius quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. RE enim syllaba iterationi semper adhibetur. Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, ex dei lege. Corpori enim dictum est, Terra es et in terram ibis. Ita quod de terra est ibit in terram. Hoc cadit quod in terram abit, hoc resurgit quod cadit. (5) Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio. Hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. Quodsi sic in Christo uiuificamur omnes sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificemur, sic necesse est in Christo corpore uiuificemur. Ceterum similitudo non constat si non in eadem substantia mortificationis in Adam, uiuificatio concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter praesentem disceptationem non omittendum. (6) Tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit, Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repromiserit: Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: uirgam uirtutis tuae emittet dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum. (7) Sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas quas et Iudaei nobis auocare conantur. Dicunt denique hunc psalmum in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi, et hostes eius auerterit deus et absumpserit; propterea igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generaui te, in Ezechiam conuenire et in Ezechiae natiuitatem. Nos edimus euangelia (de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse debemus), nocturna natiuitate declarantia dominum, ut hoc sit ante luciferum, et ex stella magis intellecta, et ex testimonio angeli qui nocte pastoribus annuntiauit natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus, in diuersorium enim ad noctem conuenitur. (8) Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus nasceretur, lux ueritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec, Generaui te, edixisset deus, nisi filio uero. Nam etsi de toto populo ait, Filios generaui, sed non adiecit Ex utero. Cur autem adiecit Ex utero tam uane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, nisi quia curiosius uoluit intellegi in Christum: Ex utero generaui te, id est ex solo utero, sine uiri semine, carni deputans ex utero, spiritui quod ex ipso. His accedit, Tu es sacerdos in aeuum. Nec sacerdos autem Ezechias, nec in aeuum, etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedec. (9) Quid Ezechias ad Melchisedec altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam accepta decimarum oblatione benedixit? At in Christum conueniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem, cum ultimo uenerit, acceptatione et benedictione dignabitur. Est et alius psalmus ita incipiens: Deus, iudicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id est populo Christi. (10) Filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur. Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur. Quae tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Salomonem, sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam imber super uellus, et uelut stillae destillantes in terram; placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Salomon autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. Sed simpliciora quaeque proponam. (11) Dominabitur, inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. Hoc soli datum est Christo; ceterum Salomon uni et modicae Iudaeae imperauit. Adorabunt illum omnes reges. Quem omnes, nisi Christum? Et seruient ei omnes nationes. Cui omnes, nisi Christo? Sit nomen eius in aeuum. Cuius nomen in aeternum, nisi Christi? Ante solem manebit nomen eius. Ante solem enim sermo dei, id est Christus. (12) Et benedicentur in illo uniuersae gentes. In Salomone nulla natio benedicitur, in Christo uero omnis. Quid nunc, si et deum eum iste psalmus demonstrat? Et beatum eum dicent: quoniam, Benedictus dominus deus Israelis, qui facit mirabilia solus: benedictum nomen gloriae eius, et replebitur uniuersa terra gloria eius. (13) Contra Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idololatriam usque pertractus. Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici eius puluerem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmauerim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum dispositionem creatoris, consecuturus non alium credendum quam creatoris. [5,10] (1) Reuertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio uolumine satisfecimus, omnibus haereticis resistentes; sed nec hic desumus, propter eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt? Viderit institutio ista. Kalendae, si forte,Februariae respondebunt illi, pro mortuis petere. Noli ergo apostolum nouum statim auctorem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi qui uane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent. (2) Habemus illum alicubi unius baptismi definitorem. Igitur et pro mortuis tingui pro corporibus est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et apostolus secundam disceptationem aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam, Quomodo mortui resurgent? quo autem corpore uenient? (3) Defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens erat de qualitate corporis retractare, quae non uidebatur. Sed de ista cum aliis congredi conuenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae salutem repromittens, non qualitatis sed substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime obducitur quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? Iam enim praedicauit resurrecturum esse corpus, si de corporis qualitate tractauit. (4) Denique si proponit exempla grani tritici, uel alicuius eiusmodi, quibus det corpus deus prout uolet, si unicuique seminum proprium ait esse corpus, ut aliam quidem carnem hominum, aliam uero pecudum et uolucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis, et lunae aliam, et stellarum aliam,—nonne carnalern et corporalem portendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet a quo sunt et exempla? Sic et resurrectio, inquit. (5) Quomodo? Sicut et granum, corpus seritur corpus resurgit. Seminationem denique uocauit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela, in honestatem, in uirtutem. Cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Ceterum si auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diuersitas exitus? Proinde et si seritur animale, resurgit spiritale, etsi habet aliquod proprium corpus anima uel spiritus, ut possit uideri corpus animale animam significare et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam uiuendo animale dici capit, futurum spiritale dum per spiritum surgit in aeternitatem. (6) Denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum dissoluitur in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro quae fuit corpus animale, siquidem de animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit, Non primum quod spiritale. Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: (7) Factus primus homo Adam in animam uiuam, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem; licet stultissimus haereticus noluerit ita esse, dominum enim posuit nouissimum pro nouissimo Adam, ueritus scilicet ne, si et dominum nouissimum haberet Adam, et eiusdem Christum defenderemus in Adam nouissimo cuius et primum. (8) Sed falsum relucet. Cur enim primus Adam, nisi quia et nouissimus Adam? Non habent ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem uel nominis uel substantiae uel auctoris. Nam etsi potest in diuersis quoque esse aliud primum, aliud nouissimum, sed unius auctoris. Ceterum si et auctor alius, et ipse quidem potest nouissimus dici. Quod tamen intulerit, primum est; nouissimum autem, si primo par sit. Par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. Eodem modo et in nomine hominis reuincetur. (9) Primus, inquit, homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo. Quare secundus, si non homo, quod et primus? Aut numquid et primus dominus, si et secundus? Sed sufficit si in euangelio filium hominis adhibet Christum, et hominem et in homine Adam eum negare non poterit. (10) Sequentia quoque eum comprimunt. Cum enim dicit apostolus, Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines. Non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate. Statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes, homines tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur. Et ideo iam ad exhortationem spei caelestis, Sicut portauimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam. (11) Portemus enim, inquit, non portabimus, praeceptiue, non promissiue, uolens nos sicut ipse incessit ita incedere, et a terreni, id est ueteris, hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio. Denique quid subiungit? Hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galatas scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit eos qui in carne sunt deo placere non posse. Quando enim placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? (12) Aliud tempus operationis nullum opinor est. Sed si in carne quamquam constituti carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. Quodsi in nomine carnis, opera non substantiam carnis iubemur exponere, operibus ergo carnis, non substantiae carnis, in nomine carnis denegatur dei regnum. (13) Non enim id damnatur in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare scelus est, calix tamen in quo datur reus non est. Ita et corpus carnalium operum uas est, anima est autem quae in illo uenenum alicuius mali facti temperat. Quale est autem ut, si anima auctrix operum carnis merebitur dei regnum per expiationem eorum quae in corpore admisit, corpus ministrum solummodo in damnatione permaneat? Venefico absoluto calix erit puniendus? Et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. (14) Ceterum aliud resurrectio, aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum. Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi rcgnum. Resurgent enim mortui incorrupti, illi scilicet qui fuerant corrupti dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur, in atomo, in oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptiuum hoc, tenens utique carnem suam dicebat apostolus, induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem, ut scilicet habilis substantia efficiatur regno dei. Erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio carnis, sed resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et immortalitatem? (15) Aliud igitur facta per demutationem tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus deus dederit. Et ideo recte apostolus: Caro et sanguis regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni. (16) Si autem tunc fiet uerbum quod scriptum est apud creatorem, Ubi est, mors, uictoria tua uel contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? (uerbum autem hoc creatoris est per prophetam), eius erit et res, id est regnum, cuius et uerbum fiet in regno. Nec alii deo gratias dicit quod nobis uictoriam utique de morte referre praestiterit, quam illi a quo uerbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit. [5,11] DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTHIOS. (1) Si deus commune uocabulum factum est uitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur qui et uniuersa benedixit, habes Genesim; et ab uniuersis benedicitur, habes Danielem. Proinde si pater potest dici sterilis deus, nullius magis nomine quam creatoris; misericordiarum tamen pater idem erit qui misericors et miserator et misericordiae plurimus est dictus. (2) Habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplo quam Niniuitis exorantibus praestitit: facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab marito Iezabelis deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et Dauid agnoscenti delictum Statim indulgere, malens scilicet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae affectu. Si quid tale Marcionis deus edidit uel edixit, agnoscam patrem misericordiarum. (3) Si uero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit quo reuelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum quo liberare instituit genus humanum, atquin et nos ex eo tempore negamus illum ex quo dicitur reuelatus. Non potest igitur aliquid ei adscribere quem tunc ostendit cum aliquid ei adscribit. Si enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt, maxime cum iam alterius est quod adscribitur ei qui prius non sit ostensus. Tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse eius est qui iam ostensus est. (4) Sic et testamentum nouum non alterius erit quam qui illud repromisit; etsi non littera, at eius spiritus; hoc erit nouitas. Denique qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat, Effundam de meo spiritu in omnem carnem. Et si littera occidit, spiritus uero uiuificat, eius utrumque est qui ait, Ego occidam et ego uiuificabo, percutiam et sanabo. Olim duplicem uim creatoris uindicauimus, et iudicis et boni, littera occidentis per legem et spiritu uiuificantis per euangelium. Non possunt duos deos facere quae, etsi diuersa, apud unum recenseri praeuenerunt. (5) Commemorat et de uelamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israel. Si ideo ut claritatem maiorem defenderet noui testamenti quod manet in gloria, quam ueteris quod euacuari habebat, hoc et meae conuenit fidei praeponenti euangelium legi, et uide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid, ubi fuerit et illud cui superponitur. At cum dicit, Sed obtunsi sunt sensus mundi, non utique creatoris, sed populi qui in mundo est. De Israele enim dicit, Ad hodiernum usque uelamen idipsum in corde eorum. Figuram ostendit fuisse uelamen faciei in Moyse uelaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. (6) Quid est ergo adhuc uelatum in Moyse quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus nondum uenit? quomodo iam operta et uelata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intellegere deberent? Quid ad apostolum Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia uelamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum Moysi, pertinebat? (7) Denique quod sequitur, Cum uero conuerterit ad deum, auferetur uelamen, hoc Iudaeo proprie dicit apud quem et est uelamen Moysi, qui cum transierit in fidem Christi, intellegit Moysen de Christo praedicasse. Ceterum quomodo auferetur uelamentum creatoris in Christo dei alterius, cuius sacramenta uelasse non potuit creator, ignoti uidelicet ignota? (8) Dicit ergo nos iam aperta facie, utique cordis, quod uelatum est in Iudaeis, contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam. Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini et corporale uelamen de infirmitate populi proponens, et spiritalem reuelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figuram ignorati apud Iudaeos, agniti uero apud nos Christi fuisse testatur. (9) Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas earum intercedit. Hanc Marcion captauit sic legendo: In quibus deus aeui huius, ut creatorem ostendens deum huius aeui alium suggerat deum alterius aeui. Nos contra sic distinguendum dicimus: In quibus deus, dehinc: aeui huius excaecauit mentes infidelium; In quibus, Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus euangelium adhuc sub uelamine Moysi. Illis enim deus, labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo minatus fuerat: Aure audietis et non audietis, oculis uidebitis et non uidebitis, et: Nisi credideritis nec intellegetis, et: Auferam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. (10) Haec autem non utique de euangelio dei ignoti abscondendo minabatur. Ita etsi huius aeui deus, sed infidelium huius aeui excaecat cor, quod Christum eius non ultro recognouerint de scripturis intellegendum. Et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne aduersario prodesset, contentus uictoriae, nae ultro possum et in totum contentionem hanc praeterisse. (11) Simpliciori responso prae manu erit esse huius aeui dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente, Ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota huius aeui superstitio illi mancipata est qui excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. Denique non uidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis suae in persona Christi. (12) Quis dixit, Fiat lux? Et de illuminatione mundi quis Christo ait, Posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis? Cui respondet spiritus in psalmo ex prouidentia futuri: Significatum est, inquit, super nos lumen personae tuae, domine. Persona autem dei Christus dominus. Unde et apostolus supra, Qui est imago, inquit, dei. Igitur si Christus persona creatoris dicentis, Fiat lux, et Christus et apostoli et euangelium et uelamen et Moyses et tota series, secundum testimonium clausulae creatoris est, dei huius aeui, certe non eius qui nunquam dixit, Fiat lux. Praetereo hic et de alia epistula, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici uero ad Laodicenos. (13) Ait enim meminisse nationes quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine conuersatione et testamentis et spe promissionis, etiarn sine deo essent, in mundo utique, etsi de creatore. Ergo si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet dominum aeui huius eum intellegendum quem nationes pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant. (14) Quale est autem ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus uasis nostris cuius et uasa sunt? Nam si gloria dei est in fictilibus uasis tantum thesauri haberi, uasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius uasa eminentiam uirtutis dei sapiunt, et uirtus ipsa; quia propterea in uasa fictilia cornmissa sunt, ut eminentia eius probaretur. (15) Ceterum iam non erit alterius dei gloria ideoque nec uirtus, sed magis dedecus et infirmitas, cuius eminentiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia uasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus dei, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia uirtutis consecratur. Sed enim proponit, Ut et uita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur in corpore. De qua ergo Christi uita dicit? qua nunc uiuimus in illo? (16) Et quomodo in sequentibus non ad uisibilia nec ad temporalia, sed ad inuisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? Quodsi de futura uita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicauit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, uerum laboribus et incommodis, de quibus praemisit adiciens, Et non deficiemus. Nam et interiorem hominem nostrum renouari de die in diem dicens hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex uexatione temptationum et animi renouationem ex contemplatione promissionum. [5,12] (1) Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de caelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inueniemur nudi, id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus quod grauemur, nolentes exui sed superindui. (2) Hic enim expressit quod in prima epistula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti; et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita uexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. (3) Ita si hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia et de illis ait, Necesse est corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud immortalitatem. Illi induunt cum receperint corpus, isti superinduunt quia non amiserint corpus, et ideo non temere dixit nolentes exui corpore sed superindui, id est nolentes mortem experiri sed uita praeueniri, uti deuoretur mortale hoc a uita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. (4) Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis si forte praeuentu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus. Atque adeo omnes ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit siue bonum siue malum. (5) Si enim tunc retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmauit. Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuuatur per quod operatus est. (6) Si qua ergo conditio noua in Christo, uetera transierunt, ecce noua facta sunt omnia, impleta est Esaiae prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam capere regnum dei. Si et uirginem sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago coniungi inimico ueritatis rei ipsius. Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conuersationis non praedicationis adulteratae reos taxat. (7) Adeo de disciplina, non de diuinitate dissidebatur. Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in creatorem. Deus enim non angelus creator; in deum lucis, non in angelum, transfigurare se dictus esset, si non eum satanan significaret quem et nos et Marcion angelum nouimus. (8) De paradiso suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. Magis uero mirabor dominum optimum, percutiendi et saeuiendi alienum, nec proprium saltem sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecratum non concessisse. Emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut uirtus in infirmitate 9 comprobaretur? Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne uerbum? Quid et non parsurum se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator? Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi affirmat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius apostolus timebatur! [5,13] DE EPISTULA AD ROMANOS. (1) Quanto opusculum profligatur, breuiter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam uero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege adhuc congredi, qui totiens probauerim concessionem eius nullum argumentum praestare diuersi dei in Christo, praedicatam scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa epistula legem plurimum uidetur excludere. (2) Sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me pudet euangelii, uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sine dubio et euangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide legis in fidem euangelii, suae utique legis et sui euangelii. Quoniam et iram dicit reuelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum qui ueritatem in iniustitia detineant. (3) Cuius dei ira? Utique creatoris. Ergo et ueritas eius erit cuius et ira quae reuelari habet in ultionem ueritatis. Etiam adiciens, Scimus autem iudicium dei secundum ueritatem esse, et iram ipsam probauit, ex qua uenit iudicium pro ueritate, et ueritatem rursus eiusdem dei confirmauit cuius iram probauit probando iudicium. Aliud est si ueritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. (4) Quantas autem foueas in ista uel maxime epistula Marcion fecerit, auferendo quae uoluit, de nostri instrumenti integritate parebit. Mihi sufficit, quae proinde eradenda non uidit, quasi neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? (5) Secundum euangelium, inquit, per Christum. Ergo et euangelium et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per euangelium et Christum uindicabuntur a deo illo iudicio dei quod et supra, secundum ueritatem. Ergo qua defendenda reueletur de caelo ira, non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec irascitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quae haec habent transigi, euangelium et Christus. (6) Et ideo uehitur in transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari uetans fraudem mandauerit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus uerebatur conuicium deo palam facere, a quo non uerebatur diuertisse? (7) Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: Propter uos nomen dei blasphematur. Quam ergo peruersum, ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam uestram, eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens carnem, eius et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare uellet apostolus non Iudaeorum dei seruum. (8) Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est ista distinctio? Seruiuit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. (9) Monet iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere. Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae rebellauimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et iustificabimur, et eius erit Christus ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. (10) Lex autem, inquit, subintroiuit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret, inquit, gratia.Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi si creator ideo legem intercalauit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnauerat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in uitam per Iesum Christum, aduersarium ipsius. (11) Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia seruaretur in gloriam Christi, non creatoris, sed Marcionis? (12) Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos inquit legi . Ergo corpus Christi, et potest corpus contendi, non statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. (13) Ecce autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat. Quid ergo dicemus? quia lex peccatum? absit. Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum non scio nisi per legem. (14) O summum ex hoc praeconium legis, per quam licuit delictum latere! Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. (15) Si taliter ueneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosci. [5,14] (1) Hunc si pater rnisit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro quae in illo uidebatur. Peccatum enim carni supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis et aduersantem legi sensus. Ob hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. Nam et haec erit dei uirtus in substantia pari perficere salutem. (2) Non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset Peccati, si substantiae similitudinem uellet intellegi, ut negaret ueritatem; tantum enim Carnis posuisset, non et Peccati. Cum uero tunc sic struxit, Carnis peccati, et substantiam confirmauit, id est carnem, et similitudinem ad uitium substantiae retulit, id est ad peccatum. (3) Puta nunc similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae ueritas. Cur ergo similis uera? Quia uera quidem sed non ex semine: de statu similis et uera: de censu non uero dissimilis. Ceterum similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed phantasma diceretur, si id quod non erat uidebatur. Similitudo autem dicitur, cum est quod uidetur. Est enim, dum alterius par est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. (4) Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse nos in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hac ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei consequi non possunt, non substantiam damnans sed opera eius; quae quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis, non ad reatum substantiae sed ad conuersationis pertinebunt. Item si corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animae, sed corporis mors est; spiritus autem uita propter iustitiam cui mors obuenit propter delictum, id est corpori. (5) Non enim alicui restituitur nisi qui illud amisit; et ita erit resurrectio mortuorum dum est corporum. Nam subiungit: Qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra. Adeo et carnis resurrectionem confirmauit, absque qua nec corpus aliud dici capit nec mortale aliud intellegi, et Christi substantiam corporalem probauit; siquidem proinde uiuificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde nisi quia in corpore. (6) Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae, sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israeli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam sistere quaerentes, non subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitia omni credenti. (7) Hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem ignoraucrint Iudaei, qui aduersus eum iustitiam suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis. Cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundern deum eis exprobrat? quod zelo quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem legi staturo, atque ita suam iustitiam tuentur aduersus illum. (8) Atque adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur: Israel me non agnouit et populus me non intellexit; et quod iustitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta hominum, nec non et congregati essent aduersus dominum et aduersus Christum ipsius, ex inscitia scilicet. Nihil igitur potest in alium deum exponi quod competit in creatorem, quia et alias immerito apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum. (9) Quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui aduersus eum sistebant quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum diuitiarum et sapientiae dei, et inuestigabiles uiae eius! Unde illa eruptio? Ex recordatione scilicet scripturarum quas retro reuoluerat, ex contemplatione sacramentorum quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege uenientem. Haec si Marcion de industria erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens diuitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicauit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit? Sed enim et opes et diuitiae creatoris olim absconditae, nunc reseratae. Sic enim repromiserat: Et dabo illis thesauros occultos, inuisibiles aperiam eis. (10) Inde ergo exclamatum est: O profundum diuitiarum et sapientiae dei! cuius iam thesauri patebant. Id Esaiae: et sequentia de eiusdem prophetae instrumento: Quis enim cognouit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? quis porrexit ei, et retribuetur illi? Qui tanta de scripturis ademisti, quid ista seruasti, quasi non et haec creatoris? (11) Plane noui dei praecepta uideamus. Odio, inquit, habentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud creatorem, Auferte malum de uobis, et, Declina a malo et fac bonum? Amore fraternitatis inuicem affectuosi; non enim id ipsum est, Diliges proximum tanquam te? Spe gaudentes, utique dei; Bonum est enim sperare in dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram sustinentes: Exaudiet enim te dominus in die pressurae. Habes psalmum. Benedicite, et nolite maledicere: quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit? (12) Non altum sapientes, sed humilibus assentantes, ne sitis apud uos sapientes: Vae enim audiunt per Esaiam. Malum pro malo nemini retribueritis: Et malitiae fratris tui ne memineris. Nec uosmet ipsos ulciscentes: Mihi enim uindictam et ego uindicabo, dicit dominus. (13) Pacem cum omnibus hominibus habetote: ergo et legalis talio non retributionem iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat. Merito itaque totam creatoris disciplinam principali praecepto eius conclusit, Diliges proximum tanquam te. Hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis iam ignoro. Metuo ne deus Marcionis. Si uero euangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam contendimus? (14) Dixerit Christus an non, Ego non ueni legem dissoluere sed implere, frustra de ista sententia neganda Pontus laborauit. Si euangelium legem non adimpleuit, ecce lex euangelium adimpleuit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certe constituens promerendum quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret. [5,15] DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA. (1) Breuioribus quoque epistulis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis. Occiderant Iudaei prophetas suos. Possum dicere, Quid ad apostolum dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? Quid enim mali admisit apud illum Israel, si occidit quos et ille reprobauit, si prior inimicam in eos sententiam statuit? Deliquit autem apud deum ipsorum. Is exprobrabit iniquitatem ad quem pertinet laesus; certe quiuis alius quam aduersarius laesi. Sed nec onerasset illos imputando etiam domini necem, Qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos; licet Suos adiectio sit haeretici. (2) Quid enim tam acerbum, si alterius dei praedicatorem Christum interemerunt qui sui dei prophetas contrucidauerunt? Status autem exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. Denique si alterius dei Christum, alterius prophetas peremerunt, aequauit impietates, non exaggerauit. Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit nisi in eundem dominum commissa ex utroque titulo. Ergo eiusdem. dei Christus et prophetae. (3) Quam autem sanctitatem nostram uoluntatem dei dicat, ex contrariis quae prohibet agnosceres. Abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio: scire unumquemque suum uas in honore tractare. Quomodo? dum non in libidinc, qua gentes. Libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis et non naturalibus et portentuosis luxuriae . . . est turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat sed libidinem, quae uas nostrum in honore matrimonii tractet. Hunc autem locum salua alterius, id est plenioris, sanctitatis praelatione tractauerim, continentiam et uirginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis. Destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo. (4) Ait eos qui remaneant in aduentum Christi cum eis qui mortui in Christo primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obuiam domino. Agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam huc uelut nubes uolant, tanquam columbae cum pullis ad me? Hunc ascensum si Christus nobis praeparauit, ille erit Christus de quo Amos: Qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audiui? (5) Quem spiritum prohibet extingui, et quas prophetias uetat nihil haberi? Utique non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias, secundum Marcionem: quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae nihil fecit. Ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui non sit extinguendus, et prophetias quae non sint nihil habendae. Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae atque uirtutis prouocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta cordis reuelet et sacramenta edisserat. (6) Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. Atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura erant in ecclesia eius dei qui dum est, spiritus quoque eius operatur et promissio celebratur. (7) Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in nobis substantias certis nominibus distinxit et omnes in uno uoto constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in aduentu domini et salutificatoris nostri Christi conseruentur? (8) Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diuersas. Licet enim et anima et corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum uocabulum proprium, non egens communi uocabulo corporis; id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam substantiam in homine non uideo post spiritum et animam cui uocabulum corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur. [5,16] DE EPISTULA AD THESSALONIGENSES SECUNDA. (1) Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia eis confirmemus. Dominum et hic retributorem utriusque meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in reuelatione domini Iesu uenientis a caelo cum angelis uirtutis suae et in flamma ignis. Sed flammam et ignem delendo haereticus extinxit, ne scilicet nostratem deum faceret. Lucet tamen uanitas liturae. (2) Cum enim ad ultionem uenturum scribat apostolus dominum exigendam de eis qui deum ignorent et qui non obaudiant euangelio, quos ait poenam luituros exitialem, aeternam, a facie domini et a gloria ualentiae eius, sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet ueniens ad puniendum. Ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus, et in illo creatoris est, quod etiam de ignorantibus dominum ulciscitur, id est de ethnicis. (3) Seorsum enim posuit, Euangelio non obaudientes, siue Christianos peccatores, siue Iudaeos. Porro de ethnicis exigere poenas, qui euangelium forte non norint, non est dei eius qui naturaliter sit ignotus, nec usquam nisi in euangelio sit reuelatus, non omnibus scibilis. Creatori autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in pleniorem notitiam requirendo. Illius est ergo etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorare. Ipsum quod ait, A facie domini et a gloria ualentiae eius, uerbis usus Esaiae, ex ipsa causa eundem sapit dominum consurgentem ut comminuat terram. (4) Quis est autem homo delicti, filius perditionis, quem reuelari prius oportet ante domini aduentum, extollens se super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei et deum se iactaturus? Secundum nos quidem antichristus, ut docent ueteres ac nouae prophetiae, ut Ioannes apostolus, qui iam antichristos dicit processisse in mundum praecursores antichristi spiritus, negantes Christum in carne uenisse, et soluentes Iesum, scilicet in deo creatore: secundum uero Marcionem nescio ne sit Christus creatoris. Nondum uenit apud illum. Quisquis est autem ex duobus, quaero cur ueniat in omni uirtute et signis et ostentis mendacii? (5) Propterea, inquit, quod dilectionem ueritatis non susceperint ut salui essent, et propter hoc erit eis instinctum fallaciae, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati sed consenserunt iniquitati. Igitur si antichristus, et secundum creatorem, deus erit creator qui eum mittit ad impingendos eos in errorem qui non crediderunt ueritati ut salui fierent, eiusdem erit ueritas et salus qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et competit zelus ipse errore decipere quos ueritate non cepit. Si uero non est antichristus secundum nos, ergo Christus est creatoris secundum Marcionem. (6) Et quale erit ut ad ulciscendam ueritatemsuam Christum creatoris summittat? Sed et si de antichristo consentit, proinde dixerim, Quale est ut illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? In summa, si indubitatum est eius esse et angelum et ueritatem et salutem cuius et ira et aemulatio et fallaciae imrnissio aduersus contemptores et desultores, etiam aduersus ignorantes (ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten concedens), quis dignius irascetur? (7) Puto, qui a primordio rerum naturam operibus beneficiis plagis praedicationibus, testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen agnitus est: an qui semel unico euangelii instrumento, et ipso incerto, nae palam alium deum praedicante, productus est? Ita cui competit uindicta, ei competet materia uindictae, euangelium dico et ueritas et salus. Iubere autem operari eum qui uelit manducare eius disciplina est qui boui trituranti os liberum iussit. [5,17] DE EPISTULA AD LAODICENOS. (1) Ecclesiae quidem ueritate epistulam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in isto diligentissimus explorator. Nihil autem de titulis interest, cum ad omnes apostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum deum praedicans in Christo cui competunt quae praedicantur. Cui ergo competet secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento uoluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut uerbum illud in Graeco sonat) recapitulare (id est ad initium redigere uel ab initio recensere) omnia in Christum quae in caelis et quae in terris, nisi cuius omnia erunt ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimpletionis dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? (2) Alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? Denique quid in terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispensatio reputetur, ad recensenda omnia in Christo, etiam quae in caelis? (3) Nec in caelis autem res ab altero actas existimabimus, quaecunque sunt, quam ab eo a quo et in terris actas omnibus constat. Quodsi non capit alterius omnia ista deputari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum? Si creatoris sunt, diuersa sint necesse est a diuerso deo; si diuersa, utique contraria. Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a quo denique destruuntur? Nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem gloriae nos qui praesperauimus in Christum? Qui enim praesperasse potuerunt, id est ante sperasse in deum quam uenisset, nisi Iudaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? (4) Qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. Atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem faciat conuersus ad nationes: In quo et uos, cum audissetis sermonem ueritatis, euangelium, in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis eius sancto. Cuius promissionis? factae per Ioelem: In nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, id est et in nationes. Ita et spiritus et euangelium in eo erit Christo qui praesperabatur, dum praedicabatur. (5) Sed et pater gloriae ille est cuius Christus rex gloriae canitur in psalmo ascendens: Quis est iste rex gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae. Ab illo spiritus sapientiae optatur apud quem haec quoque spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam. Ille dabit illuminatos cordis oculos qui etiam exteriores oculos luce ditauit, cui displicet caecitas populi: Et quis caecus nisi pueri mei? et, Excaecati sunt famuli dei. (6) Apud illum sunt et diuitiae haereditatis in sanctis qui eam haereditatem ex uocatione nationum repromisit: Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Ille inoperatus est in Christum ualentiam suam, suscitando eum a mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subiciendo omnia, qui et dixit, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio, Omnia subiecisti sub pedibus eius. Si ex his alius deus et alius Christus infertur quae recognoscuntur in creatore, quaeramus iam creatorem. (7) Plane puto inuenimus, cum dicit illos delictis mortuos in quibus ingressi erant secundum aeuum mundi huius, secundum principem potestatis aeris qui operatur in filiis incredulitatis. Sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. Non enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus deo. Sed nec princeps potestatis aeris dicetur qui est princeps potestatis saeculorum. (8) Nunquam enim praeses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. Sed nec incredulitatis operator uideri potest, quam ipse potius et a Iudaeis et a nationibus patitur. Sufficit igitur si haec non cadunt in creatorem. Si autem et est in quem magis competant, utique magis hoc apostolus sciit. Quis iste? Sine dubio ille qui ipsi creatori filios incredulitatis obstmit, aere isto potitus, sicut dicere eum propheta refert: Ponam in nubibus thronum meum, ero similis altissimo. (9) Hic erit diabolus, quem et alibi (si tamen ita et apostolum legi uolunt) deum aeui huius agnoscemus. Ita enim totum saeculum mendacio diuinitatis impleuit. Qui plane si non fuisset, tunc haec in creatorem spectasse potuissent. Sed et in ludaismo conuersatus fuerat apostolus. Non quia interposuit de delictis in quibus et nos omnes conuersati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris huius creatorem praestat intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter quod et, Iracundiae filii fuimus, inquit; (10) sed natura, ne quia filios appellauit Iudaeos creator, argumentetur haereticus dominum irae creatorem. Cum enim dicit, Fuimus natura filii iracundiae, creatoris autem non natura sunt filii Iudaei sed allectione patrum, irae filios ad naturam retulit non ad creatorem, ad summam subiungens, Sicut et ceteri, qui utique filii dei non sunt. Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et racundiam reputari, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse iam infecit delicti semine illato. (11) Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo. Aliud est facere, aliud condere. Sed utrumque uni dedit. Homo autem factura creatoris est. Idem ergo condidit in Christo qui et fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit; quantum ad gratiam, condidit. (12) Inspice et cohaerentia. Memores uos aliquando nationes in carne, qui appellamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conuersatione Israelis et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine deo, in mundo. Sine quo autem deo fuerunt nationes, et sine quo Christo? Utique eo cuius erat conuersatio Israelis et testamenta et promissio. At nunc, inquit, in Christo uos qui eratis longe facti estis prope in sanguine eius. A quibus erant retro longe? A quibus supra dicit, a Christo creatoris, a conuersatione Israelis, a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. (13) Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo a quibus tunc longe fuerant. Si autem conuersationi Israelis, quae est in religione dei creatoris, et testamentis et promissioni et ipsi deo eorum proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis si nos alterius dei Christus de longinquo admouit creatori. (14) Meminerat apostolus ita praedicatum de nationum uocatione ex longinquo uocandarum: Qui longe erant a me, appropinquauerunt iustitiae meae. Tam enim iustitia quam et pax creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe iam ostendimus. Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, Iudaicum scilicet populum et gentilem, quod prope et quod longe, soluto medio pariete inimicitiae, in carne sua. Sed Marcion abstulit Sua, ut inimicitiae daret carnem, quasi carnali uitio, non Christo aemulae. Sic uti alibi dixi, et hic, non Marrucine sed Pontice, cuius supra sanguinem confessus es hic negas carnem. (15) Si legem praeceptorum sententiis uacuam fecit, adimplendo certe legem (uacat enim iam, Non adulterabis, cum dicitur, Nec uidebis ad concupiscendum; uacat, Non occides, cum dicitur, Nec maledices) aduersarium legis de adiutore non potes facere. Ut duos conderet in semetipso (qui fecerat idem condens secundum quod et supra: Ipsius enim factura sumus, conditi in Christo) in unum nouum hominem, faciens pacem (si uere nouum, uere et hominem, non phantasma, nouum autem et noue natum ex uirgine dei spiritu), ut reconciliet ambos deo, et deo quem utrumque genus offenderat, et Iudaicum et gentilem populum in uno corpore, inquit, cum interfecisset inimicitiam in eo per crucem. Ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. (16) Hoc itaque annuntiante pacem eis qui prope et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem, iam non sumus peregrini nec aduenae, sed conciues sanctorum, sed domestici dei (utique eius a quo supra ostendimus alienos fuisse nos et longe constitutos), superaedificati super fundamentum apostolorum. Abstulit haereticus, Et prophetarum, oblitus dominum posuisse in ecclesia, sicut apostolos, ita et prophetas. Timuit scilicet ne et super ueterum prophetarum fundamenta aedificatio nostra constaret in Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset. Unde enim accepit summum lapidem angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione: Lapis quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est in summo anguli? [5,18] (1) De manibus haeretici praecidentis non miror si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. Datam inquit sibi apostolus gratiam nouissimo omnium, illuminandi omnes quae dispensatio sacramenti occulti ab aeuis in deo qui omnia condidit. Rapuit haereticus In praepositionem, et ita legi facit: Occulti ab aeuis deo qui omnia condidit. Sed emicat falsum. (2) Infert enim apostolus, Ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. Cuius dicit principatibus et potestatibus? Si creatoris, quale est ut principatibus et potestatibus eius ostendi uoluerit deus ille sapientiam suam, ipsi autem non, quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere? Aut si ideo deum non nominauit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus eius qui omnia condidit pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum. (3) Quod si illis dicit occultatum, illi debebat dixisse manifestum. Ergo non deo erat occultatum, sed in deo omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus eius: Quis enim cognouit sensum domini, aut quis consiliarius ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutabit, ut dicat deum suum suis potestatibus et principatibus notam facere uoluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus conditor omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? (4) Tamen et creatori notum erat futurum. An non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat reuelari? Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum, et ita scriptura habebat: Occulti deo qui omnia condidit; sic inferre debuerat, Ut nota fiat illi multifaria sapientia dei, tunc et potestatibus et principatibus cuiuscunque dei, cum quibus sciturus esset creator. Adeo subtractum constat quod et sic ueritati suae saluum est. (5) Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controuersiam nectere. Quas nouus in prophetis habuisset formas? Captiuam, inquit, duxit captiuitatem. Quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis uastatione? de cuius ciuitatis euersione? quas feminas quos pueros quosue regulos catenis uictor inseruit? Nam et cum apud Dauid Christus canitur succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam spolia accipiens Samariae et uirtutem Damasci, uere cum et uisibilem extundis proeliatorem. (6) Agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captiuitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, uel quia et captiuitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata. Deponentes mendacium loquimini ueritatem ad proximum quisque, et Irascimini et nolite delinquere (ipsis uerbis quibus psalmus exponeret sensus eius), sol ut non occidat super iracundiam uestram. Nolite communicare operibus tenebrarum. Cum iusto enim iustus eris, et cum peruerso peruerteris, et, Auferte malum de medio uestrum, et, (7) Exite de medio eorum, et, Immundum ne attigeritis; separamini, qui fertis uasa domini. Sic et, Inebriari uino dedecori, inde est ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis meis uinum; quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos et filii eius, cum adirent ad sancta. Et psalmis et hymnis deo canere docere illius est qui cum tympanis potius et psalteriis uinum bibentes incusari a deo norat. Ita cuius inuenio praecepta et semina praeceptorum uel augmenta, eius apostolum agnosco. (8) Ceterum mulieres uiris subiectas esse debere unde confirmat? Quia uir, inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae astruit auctoritatem? Hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit: Sicut et Christus caput est ecclesiae. Similiter et cum dicit, Carnem suam diligit qui uxorem suam diligit, sicut et Christus ecclesiam: uides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. Quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! (9) Nemo, inquit, carnem suam odio habet (nisi plane Marcion solus), sed et nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam. At tu solus eam odisti, auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. At enim Christus amauit et carnem sicut ecclesiam. Nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et seruabit illam et honorabit et coronabit. Habet similitudo cum ueritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris et ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una: sacramentum hoc magnum est? (10) Sufficit inter ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta, minima apud haereticos. Sed ego autem dico, inquit, in Christum et ecclesiam. Habes interpretationem, non separationem, sacramenti. Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratam cuius erat utique sacramentum. Quid uidetur Marcioni? Creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia aduersario, si noto. Deus superior ab inferiore et ad destruendum potius mutuari nihil debuit. (11) Obaudiant et parentibus filii. Nam etsi Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum, lex loquitur, Honora patrem et matrem, et, Parentes enutrite filios in disciplina et correptione donaini. Audisti enim et ueteribus dictum, Narrabitis haec in auribus filiorum uestrorum, et filii uestri aeque in auribus filiorum suorum. Quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? Etsi duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed aduersus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! (12) Cur enim non et hoc uindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si creatorem significabat cuius essent quas praemisit potestates? Porro cum supra quidem induere nos iubeat armaturam in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentcs tenebrarum istarum, quae et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo dii, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? (13) Sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? Aut enim ambo et dei, si ambo iam diaboli, aut qui deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus deus. Ipsum uocabulum diaboli quaero ex qua delatura competat creatori. Fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito: non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. Nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabunt quia adiecit, In caelis: (14) sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitiae, angelorum scandalizatorum in filias hominum. Et quale erat ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret, qui in catenis iam constitutus ob libertatem praedicationis constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat? [5,19] DE EPISTULA AD COLOSSENSES. (1) Soleo in praescriptione aduersus haereses omnes de testimonio temporum compendium figere, priorem uindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. Hoc nunc probabit et apostolus dicens, De spe reposita in caelis, quam audistis in sermone ueritatis euangelii, quod peruenit ad uos, sicut et in totum mundum. Nam si iam tum traditio euangelica ubique manauerat, quanto magis nunc? (2) Porro si nostra est quae ubique manauit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleuerit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. Eam enim et sic constabit esse quae prior mundum repleuit, illius scilicet dei euangelio qui et haec cecinit de praedicationibus eius: In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos orbis uerba eorum. (3) Inuisibilis dei imaginem ait Christum. Sed nos enim inuisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium semper retro uisum, si quibus uisus est, in dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei uisibilis et inuisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: Dominum nemo uidebit et uiuet. (4) Si non est Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum est, si non in illo condita sunt uniuersa in caelis et in terris, uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus siue potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset apostolus, Et ipse est ante omnes. Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? Quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris? Unde ante omnes probabitur fuisse qui post omnia apparuit? Quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? (5) Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo, in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis inuisibilibus et uisibilibus, nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli nostri et Iudaici euangelizatores de suo intulerint, edat plenitudinem dei sui Marcion, qui nihil condidit. Ceterum quale est ut plenitudinem creatoris aemulus et destructor eius in suo Christo habitare uoluerit? Cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant uniuersa, aduersus quem rebellauerant per transgressionem, cuius nouissime fuerant? Conciliari enim extraneo possent, reconciliari uero non alii quam suo. (6) Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam, colentes conditionem aduersus creatorem. Sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, quod est ecclesia, non propterea et in totum mentionem corporis transferes a substantia carnis. Nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem; utique in eo corpore, in quo mori potuit per carnem, mortuus est, non per ecclesiam, plane propter ecclesiam, corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. (7) At cum monet cauendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum elementa mundi, non secundum caelum aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum, longum est quidem et alterius operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae uiribus et philosophiae regulis constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, dominum inferens hebetem, ne timeri dicat eum, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. (8) Cuius ingeniis tam longe abest ueritas nostra, ut et iram dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat, et carnem eandem restituturum repromittat, et Christum ex uulua uirginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio qui ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac simplicitate ueritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil peruersi possumus sapere. (9) Denique si nos deus cum Christo uiuificat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta donari in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit, Nemo uos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi et neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi, quid tibi uidetur, Marcion? De lege iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad ueritatem, quod est Christus. Ergo et umbra eius cuius et corpus, id est et lex eius et Christus. Segrega alii deo legem, et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore cuius umbra est separare. Manifeste legis est Christus, si corpus est umbrae. (10) Si autem et aliquos taxat qui ex uisionibus angelicis dicebant cibis abstinendum (ne attigeris ne gustaueris), uolentes in humilitate sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Moysen pulsat, quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem quorundam edulium. (11) Moysen enim a deo accepisse legem constat. Denique hanc disciplinam, Secundum praecepta, inquit, et doctrinam hominum, deputauit in eos qui caput non tenerent, id est ipsum in quo omnia recensentur, in Christum ad initium reuocata etiam indifferentia escarum.Cetera praeceptorum, ut eadem, satis sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui cum uetera praedicaret transitura, noua facturus uniuersa, mandans etiam, Nouate uobis nouamen nouum, iam tum docebat exponere ueterem hominem et nouum induere. [5,20] DE EPISTULA AD PHILIPPENSES. (1) Cum praedicationis enumerat uarietatem, quod alii ex fiducia uinculorum eius audentius sermonem enuntiarent, alii per inuidiam et contentionem, quidam uero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat utique uel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diuersitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum uarietatem. Sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum, in diuersitate proponens unum tamen Christum et unum eius deum quocunque consilio praedicatum confirmat, et ideo, Nihil mea, inquit, siue causatione siue ueritate Christus annuntietur, quia unus annuntiabatur siue ex causatione siue ex ueritate fidei. (2) Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem ueritatis, non ad regulae ipsius, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorundam uera, id est simplex, quorundam nimis docta. Quod cum ita sit, apparet eum Christum praedicatum qui semper annuntiabatur. Nam si alius longe ab apostolo induceretur, fecisset diuersitatem nouitas rei. Nec enim defuissent qui praedicationem euangelicam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, cum et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam haereticae. Quo nec hic apostolus de diuersitatis denotatione et increpatione tacuisset. Ita cum diuersitas ne taxatur quidem, nouitas non probatur. (3) Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit quod in effigie dei constitutus non rapinam existimauit pariari deo, sed exhausit semetipsum accepta effigie serui, non ueritate, et in similitudine hominis, non in homine, et figura inuentus homo, non substantia, id est non carne; (4) quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quoque accedant. Bene autem quod et alibi Christum imaginem dei inuisibilis appellat. Numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus uere, si nec homo uere fuit in effigie hominis constitutus? Utrobique enim ueritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati uindicabitur. Quodsi in effigie et in imagine, qua filius patris, uere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, uere hominem inuentum. (5) Nam et inuentum ratione posuit, id est certissime hominem. Quod enim inuenitur, constat esse. Sic et deus inuentus est per uirtutem, sicut homo per carnem, quia nec morti subditum pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod adiecit, Et mortem crucis. Non enim exaggeraret atrocitatem extollendo uirtutem subiectionis, quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto, nec uirtute functo in passione sed lusu. (6) Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, pharisaeae candidae dignitatem, haec modo detrimento sibi deputat, non deum, sed stuporem, Iudaeorum. Haec ac si stercora existimat prae comparatione agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam quae ex lege, sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex deo. Ergo, inquis, hac distinctione lex non ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum enim dicit, Non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset Per ipsum de alio quam cuius fuit lex. (7) Noster, inquit, municipatus in caelis. Agnosco ueterem ad Abraham promissionem creatoris: Et faciam semen tuum tanquam stellas in caelo. Ideo et stella a stella differt in gloria. Quodsi Christus adueniens de caelis transfigurabit corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. Quomodo enim transfigurabitur, si nullum erit? Aut si de eis dictum qui in aduentu dei deprehensi in carne demutari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt de quo transfigurentur ? Atquin, Cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obuiam domino. Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati. [5,21] DE EPISTULA AD PHILEMONEM. (1) Soli huic epistulae breuitas sua profuit ut falsarias manus Marcionis euaderet. Miror tamen, cum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recusauerit. Affectauit, opinor, etiam numerum epistularum interpolare. (2) Memento, inspector, quod ea quae praetractata sunt retro de apostolo quoque probauerimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic superuacuam existimes iterationem qua confirmauimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem qua eruimus tempore ista. Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.