[3,0] TERTVLLIANI ADVERSVS MARCIONEM LIBER TERTIUS. [3,1] 1. (1) Secundum uestigia pristini operis, quod amissum reformare perseueramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae diuinitatis. Satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicauerit, et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiauerint quam eius dei quem Christus praedicauit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. (2) Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interuersionem ubi posteritas inuenitur. Quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista seorsum in Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet ueritatem totis uiribus uti suis, non ut laborantem: ceterum in praescriptionum compendiis uincit: sed (decretum est) ut gestientem ubique aduersario occurrere, in tantum furenti ut facilius praesumpserit eum uenisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus quam eum qui semper sit praedicatus. [3,2] 2. (1) Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito uenisse. Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus, praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui auctoritatem praestat. (2) Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam pater nuncupauit, nec missus credetur quem nunquam mandator designauit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. (3) Nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. Subito filius et subito missus et subito Christus. Atquin nihil putem a deo subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem dispositum, cur non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et diuinum ex dispositione? (4) Et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum non fuisset qua per fidem profuturum. In quantum enim credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indiceretur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione. [3,3] 3. (1) Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus per documenta uirtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctorauit, siquidem edicens multos uenturos et signa facturos et uirtutes magnas edituros, auersionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et uirtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. (2) Aut quale est si inde se uoluit probari et intellegi et recipi, ex uirtutibus dico, unde ceteros noluit aeque et ipsos tam subito uenturos quam a nullo auctore praedicatos? Si quia prior eis uenit et prior uirtutum documenta signauit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris quibusque praeripuit, uide ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inuentus creatore ante iam cognito, et proinde uirtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. (3) Igitur si priorem uenisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem excludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo quo posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem uirtutes, quas solas ad fidem Christo tuo uindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum non ex solis uirtutibus credendum fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes uirtutibus creatoris et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. (4) Quamquam, et si alia documenta inuenirentur in tuo Christo, noua scilicet, facilius crederemus etiam noua eiusdem esse cuius et uetera, quam cuius tantummodo noua, egentia experimentis fidei uictricis uetustatis, ut sic quoque praedicatus uenire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et uirtutibus, praesertim aduersus Christum creatoris uenturum et signis et prophetiis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diuersitatum species reluceret. Sed quomodo a deo nunquam praedicato Christus eius praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit nec deum nec Christum tuum credi, quia et deus ignotus esse non debuit, et Christus agnosci per deum debuit. [3,4] 4. (1) Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri, ut displicentis, ut cum maxime reuincendi. Nouus noue uenire uoluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipse fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum uenisse quam sciretur fuisse. Competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum uenerit. (2) Nam cum intueor deum eius tanto aeuo patientissimum acerbissimi creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacunque id ratione fecit tam reuelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. (3) Ceterum paenitentia tantae patientiae fecit quod non in finem rerum creatoris perseuerauerit. Vane sustinuit praedicari Christum eius quem non sustinuit exhiberi. Aut sine causa intercidit temporis alieni decursum, aut sine causa tam diu non intercidit. Quid illum detinuit, quidue turbauit? Atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde reuelatus, ante Christum uero eius tam propere. (4) Alterum uero iam dudum debuerat traduxisse, alterum nondum. Ne illum quidem tam diu saeuientem sustinuisse, istum uero adhuc quiescentem inquietasse! circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe uarius et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum, et uanus utrobique. Non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. Manet et creator, qualis omnino est; ueniet et Christus, qualis et scribitur. Quid uenit post creatorem, quem emendare non ualuit? Quid ante Christum eius reuelatus est, quem reuocare non potuerit? (5) Aut si emendauit creatorem, post illum reuelatus est, ut emendanda praecederent: ergo et Christum eius aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut creatoris. Aliud est si et ipse post illum rursus adueniet, ut primo quidem aduentu processerit aduersus creatorem, legem et prophetas destruens eius, secundo uero procedat aduersus Christum, regnum redarguens eius. Tunc ergo conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est: aut si iam hinc perfecta res est eius, uane ergo uenturus est, nihil scilicet peracturus. [3,5] 5. (1) His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo. Sed et hinc iam ad certum et cominus dimicaturus uideo aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. Secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controuersiam deductae cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem. (2) Duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc aduersariis nostris. Unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. Nam et diuinitati competit quaecunque decreuerit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis apud quam uniformem statum temporum dirigit aeternitas ipsa. Et diuinationi propheticae magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum, id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam, Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus. (3) Siue enim Christus iam tunc in semetipsum secundum nos, siue prophetes de semetipso secundum Iudaeos pronuntiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. Alia species erit qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt. Nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres; et terram audimus lacte et melle manantem, non tamen ut de glebis credas te unquam placentas et Samias coacturum; quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit, dicens, Ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum. Sicut et praedicans de nationum conuersione, Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est. (4) Et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bubus terentibus os liberum, non de bubus sed de nobis interpretetur, et petram potui subministrando comitem Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis quod in primordio de homine praedicatum est relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere. [3,6] 6. (1) Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse ut, cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae sed de statu causae. Cum igitur haeretica dementia eum Christum uenisse praesumeret qui nunquam fuerat annuntiatus, sequebatur ut eum Christum nondum uenisse contenderet qui semper fuerat praedicatus; (2) atque ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Iudaei certi et ipsi alium fuisse qui uenit, non modo respuerint eum ut extraneum uerum et interfecerint eum ut aduersarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. (3) Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica, cauerat errare Iudaeos in Christum suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inueniretur, uel sola utique humana conditio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum de sententia eorum quos credibile fuerat errasse. (4) Porro cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis in quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non eas scripturas euoluam quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem affinnant (nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset), sed reseruatis eis ad causam passionum eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breuiter, dum ostendunt omnem uim intellectus ademptam populo a creatore. (5) Auferam, inquit, sapientiam sapientium illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et, Aure audietis et non audietis, et oculis uidebitis et non uidebitis: incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis uideant et corde coniciant et conuertantur, et sanem illos. (6) Hanc enim obtunsionem salutarium sensuum meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo. Igitur si Christus quidem annuntiabatur a creatore solidante tonitruum et concludente spiritum et annuntiante in homines Christum suum, secundum Ioelem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi reuelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agnituri et non intellecturi, ablatis agnitionis et intellegentiae uiribus, sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est pharisaeis, pariter et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum docentem, et oculis uisuro et non uisuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi, Et quis caecus, nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? (7) Sed et cum exprobrat per eundem Esaiam, Filios generaui et exaltaui, at illi me reiecerunt: agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognouit et populus me non intellexit; nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur, Persona spiritus nostri Christus dominus, qui ab initio uicarius patris in dei nomine et auditus sit et uisus, scimus ipsius uoces eiusmodi fuisse iam tunc Israeli exprobrantis quae in illum commissuri praedicabantur, Dereliquistis dominum et in iram prouocastis sanctum Israel. (8) Si uero non in Christum, sed in ipsum potius deum uolueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque reuinceris. Non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos qui patrem non agnouerint nec filium agnoscere potuisse, per eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors. (9) His ita dispectis iam apparet quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes. Qui enim extraneum intellegere potuissent de quo nihil unquam fuerat annuntiatum, cum intellegere non potuissent de quo semper fuerat praedicatum? Id enim intellegi uel non intellegi capit quod habendo substantiam praedicationis habebit et materiam uel agnitionis uel erroris. Quod uero materia caret, non admittit sapientiae euentum. (10) Et adeo non qua alterius dei Christum auersati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et aemulum in doctrinis existimabant; ut et ipsum hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi exorbitatorem et destructorem, deduxerint in iudicium et suo iure punierint, alienum scilicet non iudicaturi. Tanto abest ut alienum Christum intellexisse uideantur, qui nec hominem eius ut alienum iudicauerunt. [3,7] 7. (1) Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus in hac argumentatione caecus a caeco in eandem decidit foueam. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tanquam ouis ad uictimam deduci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem honestus. (2) Annuntiauimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. (3) Quae ignobilitatis argumenta primo aduentui competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. (4) De quo aduentu idem prophetes, Et ecce cum nubibus caeli tanquam filius hominis ueniens, uenit usque ad ueterem dierum, aderat in conspectu eius, et qui adsistebant adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda, et potestas eius usque in aeuum, quae non auferetur, et regnum eius quod non uitiabitur, (5) tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum. Tempestiuus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te deus in aeuum. Accingere ensem super femur tuum, potens tempestiuitate tua et pulchritudine tua; cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. (6) Tunc et cognoscent eum qui compugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum in humilitate condicionis humanae: Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? Quia et, Natiuitatem eius Esaias, quis, inquit, enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in duos aduentus delineatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus gloria et honore. (7) Si enim et duorum hircomm qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares quidem atque consimiles propter eundem dominum conspectum, quia non in alia uenturus est fonna, ut qui agnosci habeat a quibus laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputus et conuulsus et compunctus, a populo extra ciuitatem adiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis. Alter uero, pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute. (8) Igitur quoniam primus aduentus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse uenturum. [3,8] 8. (1) Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis quod aiunt a uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii uirus, phantasma uindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortiuos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Ioannes antichristos pronuntiauit, negantes Christum in carne uenisse, et tamen non ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. (2) Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum uidelicet et in isto, et diuersissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod uidebatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo nec homo, proinde deus Christus nec deus. (3) Cur enim non etiam dei phantasma portauerit? An credam ei de interiore substantia qui sit de exteriore frustratus? Quomodo uerax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso ueritatem spiritus fallacia carnis confundens, negatam ab apostolo lucis, id est ueritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit communicationem? (4) Iam nunc cum mendacium deprehenditur Christus caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta sunt mendacio gesta sint, congressus, contactus, conuictus, ipsae quoque uirtutes. Si enim tangendo aliquem liberauit a uitio uel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest uere actum credi sine corporis ipsius ueritate. Nihil solidum ab inani, nihil plenum a uacuo perfici licuit. Putatiuus habitus, putatiuus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. (5) Sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. Nihil enim passus est qui non uere est passus; uere autem pati phantasma non potuit. Euersum est igitur totum dei opus. Totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique ueram, summum eam fundamentum euangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. Tradidi enim, inquit, uobis inprimis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et quod resurrexerit tertia die. (6) Porro si caro eius negatur, quomodo mors eius asseueratur, quae propria carnis est passio, per mortem deuertentis in terram de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? Negata uero morte, dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. Eadem enim ratione non resurrexit qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors, ita et resurrectio est. Proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra subuersa est. Nec ea enim ualebit, propter quam Christus uenit, si Christi non ualebit. (7) Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, reuincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. Atque ita inanis est et fides nostra, inanis est praedicatio apostolorum. Inueniuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint quasi resuscitauerit Christum quem non resuscitauit. Et sumus adhuc in delictis. Et qui in Christo dormierunt, perierunt; sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus. [3,9] 9. (1) In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla quo nisi diuersus in totum non erit omnino melior atque perfectior. (2) Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putatiua fuerit in angelis caro, sed uerae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile non fuit illi putatiuae carnis ueros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit ueris et sensibus et actibus ueram dedisse substantiam carnis, uel qua proprius auctor et artifex eius. (3) Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma eius intulerit cuius non ualuerat ueritatem. Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformauit qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem uerbo aedificauit. (4) Et utique, si deus tuus ueram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit, sicut angeli, cur non et deus meus ueram substantiam hominum angelis accommodarit undeunde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire quod deo congruit, ueritatem scilicet eius rei quam tribus testibus sensibus obiecit, uisui, tactui, auditui. (5) Difficilius deo mentiri quam carnis ueritatem undeunde producere, licet non natae. Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse si uere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana uere fuerit et innata: humana uere propter dei ueritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut natiuitatem nostram natiuitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolueret resurgendo in carne in qua natus est ut et mori posset. (6) Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in ueritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae quia nondum moriturae, sed et discentis iam inter homines conuersari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, breuem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant; (7) sed undeunde sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt. Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam uere spiritus quam et ignem, idem illos uere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque qui angelos in homines formarit aliquando. [3,10] 10. (1) Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum, et suas habentium causas, uelim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in ueritate carnis exhibuit. Si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo. (2) Sed quomodo inter homines conuersaretur, nisi per imaginem substantiae humanae? Cur ergo non potius per ueritatem, ut uere conuersaretur, si necesse habebat conuersari? Quanto dignius necessitas fidem quam stropham administrasset? (3) Satis miserum deum instituis, hoc ipso quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis conueniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia uenit, et inprimis sua, ne et indigna et aliena uideretur eguisse? (4) Si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla diuinae potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam uerae carnis paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam deus induat. (5) Quodcunque induerit, ipse dignum facit, absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existimarit ueritatem potius quam mendacium carnis ? Atquin honorauit illam fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma necessarium fuit deo superiori? [3,11] 11. (1) Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae natiuitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur. Stultissime et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in deo non nata quam falsa, praestruentibus uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis, nec tamen nata. (2) Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quodsi uerebatur Marcion ne fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui homo uidebatur, natus utique credebatur. (3) Nam et mulier quaedam exclamauerat, Beatus uenter qui te portauit, et ubera quae hausisti. Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare? (4) Et uidebimus de his capitulis suo tempore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. Nunc ut haec omnia ad euangelii distulerim examinationem, tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam putauit. (5) Quid enim profuit non uere fuisse quod pro uero haberetur, tam carnem quam natiuitatem ? Aut si dixeris, uiderit opinio humana: iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciebat esse quam quod homines fecerat opinari. Iam tunc potuisti etiam natiuitatem putatiuam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem. (6) Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi uidentur aut sanguinis tributo aut aliqua ualetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset. Plane natiuitatis mendacium recusasti: ipsam enim carnem ueram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam uera natiuitas. (7) Age iam, perora in illa sanctissima et reuerenda opera naturae, inuehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue; cloacam uoca uterum tanti animalis, id est hominis, producendi officinam; persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros exitus. Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit indignior morte natiuitas et cruce infantia et natura poena et caro damnatione. (8) Si uere ista passus est Christus, minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere deo ueritatem quam mendacium eius habitus in quo Christum suum exhibuit. (9) Si ueritas fuit, caro fuit; si caro fuit, natus est. Ea enim quae expugnat haec haeresis confirmantur, cum ea per quae expugnat destruuntur. Itaque, si carneus habebitur quia natus, et natus quia carneus, quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus qui in carne et ex natiuitate uenturus annuntiabatur a creatoris prophetis, utpote Christus creatoris. [3,12] 12. (1) Prouoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, contendens illam in nullo conuenire. Primo enim, inquis, Christus Esaiae Emmanuel uocari habebit, debinc uirtutem sumere Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. Porro iste, qui uenit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica functus est. (2) At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, Nobiscum deus; uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est; sensus autem eius, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaere ergo an ista uox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel, exinde quo Christus illuxit, agitetur in Christo. (3) Et puto, non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam uanus es, ut quia penes te Nobiscum deus dicitur, non Emmanuel, idcirco nolis uenisse illum cuius proprium sit uocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, inuenies apud Hebraeos Christianos, immo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum uolunt dicere Nobiscum deus; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit Nobiscum deus, Emmanuelem pronuntiauit in sensu sonum expungens. (4) Quodsi Emmanuel Nobiscum deus est, deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est (quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis), tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel. Atque ita constat uenisse iam illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel uenit, id est Nobiscum deus. [3,13] 13. (1) Aeque et sono nominum duceris, cum uirtutem Damasci et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis quasi bellatorem portendant Christum creatoris, non animaduertens quid scriptura praemittat, quoniam priusquam cognoscat uocare patrem et matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. (2) Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. Scilicet uagitu ad arma esset conuocaturus infans, et signa belli non tuba sed crepitacillo daturus, nec ex equo uel de curru uel de muro, sed de nutricis aut gerulae suae collo siue dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus? (3) Aliud est si penes Ponticos barbariae gentis infantes in proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare. Enimuero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam uiuere, ante uirtutem Damasci sumere quam patris et matris uocabulum nosse, sequitur ut figurata pronuntiatio uideatur. Sed et uirginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae. Et merito. (4) Praestruxit enim fidem incredibili rei, rationem edendo, quod in signo esset futura. Propterea, inquit, dabit uobis dominus signum: Ecce uirgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi nouitas aliqua monstruosa, iam signum non fuisset. Denique et Iudaei, si quando ad nos deiciendos mentiri audent, quasi non uirginem (5) sed iuuenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc reuincuntur quod nihil signi uideri possit res cotidiana, iuuenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo disposita uirgo et mater merito creditur, infans uero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio uersatur. Sed signo natiuitatis nouae adscripto exinde post signum alius ordo iam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. (6) Nec hoc utique in signum est, malitiae non assentaturi, et hoc enim infantiae est, sed accepturi uirtutem Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. Serua modum aetatis et quaere sensum praedicationis, immo redde euangelio ueritatis quae posterior detraxisti, et tam intellegitur prophetia quam renuntiatur expuncta. Maneant autem orientales illi Magi in infantia Christum recentem auro et ture munerantes, et acceperit infans uirtutem Damasci sine proelio et armis. (7) Nam praeter quod omnibus notum est, orientis uirtutem, id est uim et uires, auro et odoribus pollere solitam, certe est creatori uirtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam, Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem ualentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. (8) De illo autem tunc auri munere etiam Dauid, Et dabitur illi ex auro Arabiae; et rursus, Reges Arabum et Saba munera offerent illi. Nam et Magos reges habuit fere oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc uirtutem Christus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariae ipsos Magos, qui cum illum cognouissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes uidelicet in Christum. (9) Idololatriam enim Samariae nomine notauit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciuerat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim nouum est creatori, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat archontas Iudaeorum, et populum ipsum populum Gomorrae uocat. Et idem alibi, Pater inquit tuus Amorraeus et mater tua Cethea, ob consimilem impietatem; quos aliquando etiam suos filios dixerat, Filios generaui et exaltaui. (10) Sic et Aegyptus nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum, superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon etiam apud Ioannem nostrum Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno superbae et sanctorum dei debellatricis. Hoc itaque usu Magos quoque Samaritarum appellatione titulauit, despoliatos quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Aduersus regem autem Assyriorum aduersus Herodem intellege, cui utique aduersati sunt Magi tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat. [3,14] 14. (1) Adiuuabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem existimans Christum ob armorum quorundam uocabula et eiusmodi uerba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione conuinceris. Accingere, inquit Dauid, ense super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestiuus decore praeter filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. (2) Rideo si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestiuitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. Sic item subiungens, Et extende et prosperare et regna, adiecit propter ueritatem et lenitatem et iustitiam. Quis enim ense operabitur, et non contraria potius, dolum et asperitatem et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? Videamus ergo an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. (3) Nam et apostolus Ioannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei prodeuntem bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet sermonem diuinum, bis acutum, duobus testamentis legis et euangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos aduersus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. (4) Quodsi Ioannem agnitum non uis, habes communem magistrum Paulum, praecingentem lumbos nostros ueritate et lorica iustitiae, et calciantem nos praeparationem euangelii pacis, non belli, adsumerc iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, dei sermo. (5) Hanc et dominus ipse machaeram uenit mittere in terram, non pacem. Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est. Si bellator non est, machaeram intentans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestiuitas congruat et gratia labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud Dauid, quandoque missurus in terram. (6) Hoc est enim quod ait, Et extende et prosperare et regna. Extendens sermonem in omnem terram ad uniuersamm gentium uocationem, prosperaturus successu fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione deuicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, uirtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. (7) Sagittae tuae acutae, peruolantia ubique praecepta, et minae et traductiones cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae, uerum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo scribente non temere interpretationibus eius utimur, quarum exempla etiam aduersarii admittunt, atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui uenit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur. [3,15] 15. (1) De quaestione carnis et per eam natiuitatis et unius interim nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris uero nominibus et inprimis Christi quid pars diuersa respondebit? Si proinde commune est apud uos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut utriusque dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem dominum, certe ratio huic argumentationi refragabitur. (2) Dei enim nomen quasi naturale diuinitatis potest in omnes communicari quibus diuinitas uindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo, Nam et sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terris. Christi uero nomen non ex natura ueniens, sed ex dispositione, proprium eius efficitur a quo dispositum inuenitur. Nec in communicationem alii deo subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem, cui et nomina priuata debebit. (3) Quale est enim quod diuersas dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum quam si in dispositione eorum etiam diuersitas nominum inueniretur? Nullus enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum consignatur. (4) Quibus deficientibus si quando, nunc Graeca catachresis de alieno abutendo succurrit. Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones eius. Quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore uindicat, non dico aliena, sed uetera et uulgata quae uel sic non competerent deo nouo et incognito? (5) Quomodo denique docet nouam plagulam non adsui ueteri uestimento, nec uinum nouum ueteribus utribus credi, adsutus ipse et indutus nominum senio? Quomodo abscidit euangelium a lege, tota lege uestitus, in nomine scilicet Christi? Quis illum prohibuit aliud uocari, aliud praedicantem aliunde uenientem, cum propterea nec corporis susceperit ueritatem ne Christus creatoris crederetur? (6) Vane autem noluit eum se uideri quem uoluit uocari, quando et si uere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non uideretur, si non uocaretur. At nunc substantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus uocari nullo modo potuit. Aliud est si et nominis phantasma affectauit. (7) Sed quomodo, inquit, irreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum deum narras; aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est fallendo quid promouere. Multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetae aduersus creatorem in sui dei nomine uenientes. Sed nec effectum consilii huius inuenio, cum facilius aut suum crediderint Christum aut planum potius aliquem quam alterius dei Christum, sicut euangelium probabit. [3,16] 16. (1) Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captauit, cur etiam Iesus uoluit appellari, non tam expectabili apud Iudaeos nomine? Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum eius hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum. (2) Qui ergo et in eo nomine uenit in quo Christus non praesumebatur, potuit in eo solo nomine uenisse quod solum praesumebatur. Ceterum cum duo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. Siue enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris irreperet, obstrepit Iesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris: siue ut alterius haberetur, non sinit Christus quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris. (3) Quid horum constare possit ignoro. Constabit autem utrumque in Christo creatoris, in quo inuenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis ? Disce et hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor Moysi destinaretur Auses filius Naue, transfertur certe de pristino nomine et incipit uocari Iesus? (4) Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis melle et lacte manantem, id est uitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, per euangelii gratiam, prouenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi, (5) petra enim Christus,—ideo is uir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Iesus cognominatus. Hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus est cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in uia et introducat in terram quam paraui tibi, intende illi et exaudi eum, ne inobaudieris eum; non enim celabit te, quoniam nomen meum super illum est: angelum quidem eum dixit ob magnitudinem uirtutum quas erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet diuinam uoluntatem; Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum. (6) Identidem nomen suum confirmauit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen, sed Iesum eum iusserat exinde uocitari. Ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique iam hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. (7) Nam et a uobis proinde diuersitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec uos probare poteritis alterius dei uenisse Christum, nisi eum longe alium demonstraueritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris uindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a creatore. De nominibus iam obduximus. Mihi uindico Christum, mihi defendo Iesum. [3,17] 17. (1) Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. Quodcunque illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam conspectum fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus, talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Esaias: Annuntiauimus, inquit, coram ipso: uelut puerulus, uelut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra patris ad filium uox, Quemadmodum expauescent multi super te, sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. (2) Nam etsi tempestiuus decore apud Dauid supra filios hominum, sed in allegorico illo statu gratiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui uere species et decor et gloria ipsius est. (3) Ceterum habitu incorporabili apud eundem prophetam uermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem eius eiusmodi annuntiat. Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco uirgam de radice Iesse. Flos eius meus erit Christus, in quo requieuit secundum Esaiam spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris dei. (4) Neque enim ulli hominum diuersitas spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum, ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam inde censendum. Expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Esaiae erit Christus--homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ouis ad uictimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os, qui neque contendit neque clamauit, nec audita est foris uox eius, qui arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit--non potest alius esse quam qui praedicebatur. (5) Oportet actum eius ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et uirtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis euangelium discuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem praesentem: hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam: Quis enim, inquit, in uobis, qui deum metuit et exaudiet uocem filii eius? Item medicatorem: Ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit, et languores portauit. [3,18] 18. (1) De exitu plane, puto, diuersitatem temptatis inducere, negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum ut in id genus mortis exposuerit creator filium suum quod ipse maledixerat. Maledictus, inquit, omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nunc maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem. De figuris prius edocebo. (2) Et utique uel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus lignum sibi ipse portaret, Christi exitum iam tunc denotabat, in uictimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. (3) Ioseph et ipse Christum figuraturus (nec hoc solo, ne demorer cursum, quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam, sicut et Christus a Iudaeis carnaliter fratribus) cum benedicitur a patre etiam in haec uerba, Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes uentilabit pariter ad summum usque terrae: non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut saluator, cuius cornua essent crucis extima. (4) Nam et in antenna, quae crucis pars est, extremitates cornua uocantur; unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique uirtute crucis et hoc naore cornutus uniuersas gentes et nunc uentilat per fidem, auferens a terra in caelum, et tunc per iudicium uentilabit, deiciens de caelo in terram. (5) Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam, cum Iacob in Simeonem et Leui, id est in scribas et pharisaeos (ex illis enim deducitur census istorum) spiritaliter interpretatur: Simeon et Leui perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti; in concilium eorum ne uenerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua ceciderunt neruos tauro, id est Christo, quem post necem prophetarum suffigendo, neruos utique eius clauis desaeuierunt. Ceterum uanum, si post homicidia alicuius bouis illis exprobrat carnificinam. (6) Iam uero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Iesus aduersus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis et manibus caedentibus pectus et facie humi uolutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini dimicabat dimicaturi quandoque aduersus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Iesus uictoriam esset relaturus? (7) Idem rursus Moyses, post interdictam omnis rei similitudinem, cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare proposuit? An et hic dominicae crucis uim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum et salus exinde praedicabatur? [3,19] 19. (1) Age nunc, si legisti penes Dauid, Dominus regnauit a ligno, expecto quid intellegas. Nisi forte lignarium aliquem regem significari Iudaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnauit. Etsi enim mors ab Adam regnauit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit? (2) Proinde et Esaias, Quoniam, inquit, puer est natus nobis. Quid noui, si non de filio dei dicit? Et datus est nobis cuius imperium factum est super humerum ipsius. Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut aliquam propriae uestis notam? (3) Sed solus nouus rex nouorum aeuorum Christus Iesus nouae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis, Venite, iniciamus lignum in panem eius, utique in corpus. (4) Sic enim deus in euangelio quoque uestro reuelauit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum intellegas corporis sui figuram pani dedisse, cuius retro corpus in panem prophetes figurauit, ipso domino hoc sacramentum postea interpretaturo. (5) Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationem, satis iam tibi potest facere uigesimus primus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Saluum, inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornis humilitatem, (6) de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. Quam crucem nec ipse Dauid passus est, nec ullus rex Iudaeorum, ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a creatore, quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est: (7) nisi forte ostenderit hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diuersitas passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diuersitate praedicationum uindicetur. Ceterum nec ipso Christo eius praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis, potuit et per crucem euenisse, tunc alii deputanda si in alium fuisset praedicatum. (8) Nisi si nec mortem uolet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annuntiat, quem negat natum, meum uero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei una uoce Esaiae uolo ostendere dicentis, Sepultura eius sublata de medio est. (9) Nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurrectionem. Denique subiecit, Propterea ipse multos haereditati habebit et multorum diuidet spolia, pro eo quod tradita est anima eius in mortem. Ostensa est enim causa gratiae huius, pro iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum est haec illum (propter mortem consecuturum,) post mortem utique per resurrectionem consecuturum. [3,20] 20. (1) Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi debeat quam qui talis annuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ex praeiudicio maioris partis quae ad diuersas sententias uel in dubium deducuntur uel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex scripturis creatoris quaequae post Christum futura praecinebantur. (2) Nec enim dispositio expuncta inueniretur, si non ille uenisset post quem habebat euenire. Aspice uniuersas nationes de uoragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum, et, si audes, nega prophetatum. (3) Sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret: Filius meus es tu, ego hodie generaui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris magis Dauid filium eius uindicare quam Christum, aut terminos terrae Dauid potius promissos qui intra unicam Iudaeorum gentem regnauit, quam Christo qui totum iam orbem euangelii sui fide cepit. (4) Sic et per Esaiam: Ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsoluere de uinculis uinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. (5) Quae si per Christum eueniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem eueniunt. Item alibi: Ecce testimonium eum nationibus posui, principem et imperantem nationibus; nationes, quae te non sciunt, inuocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in Dauid interpretaberis, quia praemisit, Et disponam uobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia Dauid. (6) Atquin hinc magis Christum intellegere debebis ex Dauid deputatum carnali genere ob Mariae uirginis censum. De hoc enim promisso iuratur in psalmo ad Dauid, Ex fructu uentris tui collocabo super thronum tuum. Quis iste uenter est? Ipsius Dauid? Utique non. Neque enim pariturus esset Dauid. (7) Sed nec uxoris eius. Non enim dixisset, Ex fructu uentris tui, sed potius, Ex fructu uentris uxoris tuae. Ipsius autem dicendo uentrem superest ut aliquem de genere eius ostenderit cuius uentris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. Ideoque et fructum uentris tantum nominauit, ut proprie uentris, quasi solius uentris, non etiam uiri, et ipsum uentrem ad Dauid redegit, ad principem generis et familiae patrem. (8) Nam quia uiro deputare non poterat uirginis eum uentrem, patri deputauit. Ita quae in Christo noua dispositio inuenitur hodie, haec erit quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia Dauid appellans, quae erant Christi, quia Christus ex Dauid: immo ipsa erit caro eius religiosa et fidelia Dauid, iam sancta religione et fidelis ex resurrectione. Nam et Nathan propheta in prima Basiliarum professionem ad Dauid facit semini eius, quod erit, inquit, ex uentre ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties: uidebitur enim Dauid peperisse Salomonem. An et hic Christus significatur, ex eo uentre semen Dauid qui esset ex Dauid, id est Mariae? (9) Quia et aedem dei magis Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret dei spiritus, et in dei filium magis Christus habendus esset quam Salomon filius Dauid. Denique et thronus in aeuum et regnum in aeuum magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia dei non abscessit, Salomoni uero etiam ira dei accessit post luxuriam et idololatriam. (10) Suscitauit enim illi Satan hostem Idumaeum. Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante quas in Christum apparet praedicatas. Et ita in hoc erunt sancta et fidelia Dauid. Hunc deus testimonium nationibus posuit, non Dauid; principem et imperantem nationibus, non Dauid, qui soli Israeli imperauit. Christum hodie inuocant nationes quae eum non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. Non potest futurum dici quod uides fieri. [3,21] 21. (1) Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore, uester uero omni humano generi liberando collatus sit a deo optimo, cum postremo priores inueniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde uocatis omnibus populis in regno eius ex quo deus regnauit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione. (2) Sed et reuictus de nationum uocatione conuertere iam in proselytos. Quaeris qui de nationibus transeant ad creatorem, quando et proselyti diuersae et propriae condicionis seorsum a propheta nominentur: Ecce, inquit Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad deum. Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habebant nominationem sperantes in Christum: Et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. (3) Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est. Ceterum allectio nationum a nouissimis diebus exorta est. Iisdem uerbis Esaias, Et erit, inquit, in nouissimis diebus manifestus mons domini, utique sublimitas dei, et aedes dei super summos montes, utique Christus, catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias uirtutum et potestatum: et uenient ad eum uniuersae nationes, et ibunt multi et dicent, Venite, ascendamus in montem domini et in aedem dei Iacob, et annuntiabit nobis uiam suam, et incedemus in ea: ex Sion enim exibit lex, et sermo domini ex Hierusalem. Haec erit uia nouae legis euangelium, et noui sermonis in Christo, iam non in Moyse. Et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum: et reuincet populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum et proselytorum: et concident machaeras suas in aratra et sibynas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infestarum et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia conuertent in studia modestiae et pacis: et non accipiet gens super gentem machaeram, utique discordiae: et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum repromissum. (4) Haec aut prophetata nega, cum coram uidentur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum uocationis in nationes a nouissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos, quomm a primis magis diebus allectio est. Etenim fidem istam apostoli induxerunt. [3,22] 22. (1) Habes et apostolorum opus praedicatum: Quam tempestiui pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona, non bellum nec mala. Respondit et psalmus, In omnem terram exiuit sonus eorum et in terminos terrae uoces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est, Longe quique a iustitia mea appropinquauerunt iustitiae meae et ueritati. (2) Cum huic negotio accingerentur apostoli, renuntiauerunt presbyteris et archontibus et sacerdotibus Iudaeorum. An non uel maxime, inquit, ut alterius dei praedicatores? Atquin ipsius eiusdem cuius scripturam cum maxime implebant. Diuertite, diuertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum ne attigeritis, blasphemiam scilicet in Christum: excedite de medio eius, utique synagogae; separamini, qui dominica uasa portatis. (3) Iam enim secundum supra scripta reuelauerat dominus brachio suo sanctum, id est uirtute sua Christum coram nationibus, ut uiderint uniuersae nationes et summa terrae salutem quae erat a deo. Sic et ab ipso Iudaismo diuertentes, cum legis obligamenta et onera euangelica iam libertate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum; postea certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. (4) Quae dehinc passi sunt apostoli? Omnem, inquis, iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut aduersarii eius quem praedicabant. Et quare creator, si aduersarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius, uerum et exprobrat? (5) Nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat ut uultis, neque exprobrasset quod ipse curasset: Videte quomodo perit iustus, nec quisquam excipit corde, et uiri iusti auferantur, nec quisquam animaduertit: a persona enim iniustitiae sublatus est iustus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subiungens proinde, passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros tam apostolos quam et deinceps omnes fideles prophetauit, signatos illa nota scilicet de qua Ezechiel: Dicit dominus ad me, Pertransi in medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus uirorum. (6) Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud ueram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus uigesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo: In ecclesiis benedicite dominum deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia: Non est uoluntas mea, dicit dominus, et sacrificia uestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et benedictio et laus et hymni. (7) Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse. [3,23] 23. (1) Nunc, quia cum Iudaeis negas uenisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum quem post Christum relaturi praedicabantur, ob impietatem qua eum et despexerunt et interemerunt. Primum enim ex die qua secundum Esaiam proiecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis uanis et nociuis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum ueritate idola proiecit, uide an quod sequitur expunctum sit: (2) Abstulit enim dominus sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclesiam, templum scilicet et domum et ciuitatem dei. Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est nubibus ne pluerent imbrem super uineam Sorech, id est caelestibus beneficiis ne prouenirent domui Israelis. (3) Fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronauerat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad Ioannem. Dehinc cum ea perseuerantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter uos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia), et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, ciuitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei deuorant, derelicta filia Sion, et tanquam specula in uinea uel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum non cognouit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem prouocauit sanctum Israelis. (4) Sic et machaerae condicionalis comminatio, Si nolueritis nec audieritis me, machaera uos comedet, probauit Christum fuisse quem non audiendo perierunt. Qui et in psalmo quinquagesimo octauo dispersionem eis postulat a patre: Disperge eos in uirtute tua. Qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans, Propter me haec, inquit, facta sunt uobis, in anxietate dormietis. (5) Satis uane, si haec non propter eum passi sunt qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius dei dicitis a creatoris uirtutibus et potestatibus, ut ab aemulis, in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a creatore, et dati sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam asseuerauerant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaueris subrepti. (6) Igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis--sed reuinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum--aut si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam si aduersarium domini sui peremissent. Certe si nondum uenit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum uenerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? (7) Ubi ciuitates exurendae, quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inueniat, et alium contende uenisse. Iam uero quale est ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione uiolata, ipsa aula sua et arce calcata? An hoc magis affectauit? Plane deus zelotes, tamen uicit. Erubesce, qui uicto deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non ualuit? Aut enim per infirmitatem oppressus est a uirtutibus et hominibus creatoris, aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret. [3,24] 24. (1) Immo, inquis, spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium diuersitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. Ceterum uester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione terrae, et post decursum uitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium. Deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus! O deum tuum, qui et caedit et sanat, condit mala et facit pacem! O deum etiam ad inferos usque misericordem! (2) Sed de sinu Abrahae suo tempore. De restitutione uero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur sperant locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE FEDELIUM, et in praesenti uel eo otiosum quia non de terrena sed de caelesti promissione sit quaestio. (3) Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem, in mille annos in ciuitate diuini operis Hierusalem caelo delata, quam et apostolus matrem nostram sursum designat: et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians alicui utique caelesti ciuitati eum deputat. (4) Hanc et Ezechiel nouit, et apostolus Ioannes uidit: et qui apud fidem nostram est nouae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem ciuitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit. Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis ciuitatem de caelo pependisse, omni moeniorum habitu euanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. (5) Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis et refouendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo uel despeximus uel amisimus a deo prospectam. Siquidem et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius ubi sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni caelestis, (6) post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio pro meritis maturius uel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione et iudicii conflagratione commissa demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud creatorem, ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit reuelatum. (7) Disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedicatione credendum apud creatorem. Quid tibi uidetur? cum Abrahae semen, post primam promissionem qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens Iacob filium suum, Det ait tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae, nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? (8) Denique animaduertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. Nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda terrenae opimitatis. Nos enim primo ad caelestia inuitamur, cum a saeculo auellimur, et ita postea inuenimur etiam terrena consecuturi. Et euangelium uestrum quoque habet, Quaerite primum regnum dei, et haec adicientur uobis. (9) Ceterum ad Esau promittit benedictionem terrenam et subicit caelestem, De opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem, postea ad caelestia per euangelium credendo deducitur. Cum uero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et angelos alios ascendentes et alios descendentes, innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perueniant, unde alii decidant, domini constitutum esse iudicio. (10) Cur autem, ut euigilauit et primum loci horrore concussus est, conuertitur ad interpretationem somnii? Cum enim dixisset, Quam terribilis est locus iste! Non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim uiderat, templum dei et portam eundem, per quem aditur caelum. Et utique portam caeli non nominasset, si caelum non aditur apud creatorem. Sed est et porta quae recipit, et quae perducit, strata iam a Christo. De quo Amos: Qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi soli, sed et suis, qui cum illo erunt. (11) Et circumdabis enim illos tibi, inquit, tanquam ornamentum sponsae. Ita per illum ascensum ad caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens, Volant uelut qui sunt milui, ut nubes uolant, et uelut pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter ut columbae. Auferemur enim in nubes obuiam domino, secundum apostolum (illo scilicet filio hominis ueniente in nubibus, secundum Danielem), et ita semper cum domino erimus, eatenus dum et in terra et in caelo, qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: Audi caelum et in aures percipe terra. (12) Et ego quidem, etiam si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam expectarem aliquid et de caelo, a deo caeli sicut et terrae; ita crederem Christum sublimiora pollicentem eius esse qui et humiliora promiserat, qui et experimenta maiorum de paruulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni praeconium soli Christo reseruauerat, ut per famulos quidem terrena gloria, caelestis uero per ipsum deum annuntiaretur. (13) At tu hinc quoque alium argumentaris Christum quod regnum nouum annuntiet. Prius est aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis quam sperandam dicis; immo ante omnia est ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum probes eius. At nunc uocas ad coenam, nec domum ostendis; allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus caeleste regnum repromittit non habens caelum, quomodo et hominem praestitit non habens carnem? O phantasma omne! O praestigia magnae etiam promissionis!