[0] APOLOGETICUM. [1] I. (1) Si non licet uobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in ipso fere uertice ciuitatis praesidentibus ad iudicandum palam dispicere et coram examinare, quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam speciem auctoritas uestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis nimis operata infestatio sectae huius obstruit defensioni: liceat ueritati uel occulta uia tacitarum litterarum ad aures uestras peruenire. (2) Nihil de causa sua deprecatur, quia nec de condicione miratur. Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos inuenire, ceterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere. Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur. (3) Quid hic deperit legibus in suo regno dominantibus, si audiatur? An hoc magis gloriabitur potestas earum, quo etiam auditam damnabunt ueritatem? Ceterum inauditam si damnent, praeter inuidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire, quod auditum damnare non possint. (4) Hanc itaque primam causam apud uos collocamus iniquitatis odii erga nomen Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et reuincit, qui uidetur excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint homines quod ignorant, etiam si res meretur odium? Tunc etenim meretur, cum cognoscitur an mereatur. (5) Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur, quae non de euentu, sed de conscientia probanda est? Cum ergo propterea oderunt homines, quia ignorant, quale sit quod oderunt, cur non liceat eiusmodi illud esse, quod non debeant odisse? Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et iniuste odisse, dum ignorant. (6) Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat, cum omnes, qui retro oderant, quia ignorabant, quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de comperto, et incipiunt odisse quod fuerant et profiteri quod oderant; et sunt tanti, quanti et denotamur: (7) Obsessam uociferantur ciuitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent. (8) Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni promouent animos. Non licet rectius suspicari, non libet prop(r)ius experiri. Hic tantum curiositas humana torpescit: Amant ignorare, cum alii gaudeant cognouisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset imprudentes de prudentibus iudicantes quam immusicos de musicis! (9) Malunt nescire, quia iam oderunt. Adeo quod nesciant, praeiudicant id esse, quod, si sciant, odisse non poterant - quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si uero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseuerantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate. (10) "Sed non ideo", inquit, "bonum, quia multos conuertit; quanti enim ad malum performantur! Quanti transfugae in peruersum!" Quis negat? Tamen quod uere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit. (11) Denique malefici gestiunt latere, deuitant apparere; trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent: Dinumerant in semet ipsos mentis malae impetus, uel fato uel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod malum agnoscunt. (12) Christianus uero quid simile? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse; si denotatur, gloriatur; si accusatur, non defendit; interrogatus uel ultro confitetur; damnatus gratias agit. (13) Quid hoc mali est, quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiuersationem, paenitentiam deplorationem? Quod hoc malum est, cuius reus gaudet, cuius accusatio uotum est et poena felicitas? Non potes dementiam dicere, qui reuinceris ignorare. [2] II. (1) Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a uobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet interuenire? (2) Quodcumque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercennaria aduocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem; respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat indefensos et inauditos omnino damnari. (3) Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, quod ueritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum; sed illud solum expectatur, quod odio publico necessarium est: Confessio nominis, non examinatio criminis - (4) quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae uel sacrilegi uel incesti uel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, tempus, conscios, socios. (5) De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coqui, qui canes affuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset! (6) Atquin inuenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim Secundus, cum prouinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut deo et ad confoederandam disciplinam, homicidium adulterium fraudem perfidiam et cetera scelera prohibentes. (7) Tunc Traianus rescripsit hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos uero puniri oportere. (8) O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saeuit, dissimulat et animaduertit. Quid temet ipsam, censura, circumuenis? Si damnas, cur non et inquiris? Si non inquiris, cur non et absoluis? Latronibus uestigandis per uniuersas prouincias militaris statio sortitur, in reos maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est: Ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur. (9) Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem. Damnatis itaque oblatum, quem nemo uoluit requisitum; qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia non requirendus inuentus est. (10) Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod ceteris negantibus tormenta adhibetis ad confitendum, solis Christianis ad negandum, cum, si malum esset, nos quidem negaremus, uos uero confiteri tormentis compelleretis. Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi. (11) Quo peruersius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis. (12) Sed, opinor, non uultis nos perire, quos pessimos creditis. Sic enim soletis dicere homicidae: "Nega", laniari iubere sacrilegum, si confiteri perseuerauerit. Si non ita agitis circa (nos) nocentes, ergo nos innocentissimos iudicatis, cum quasi innocentissimos non uultis in ea confessione perseuerare, quam necessitate, non iustitia damnandam a uobis sciatis. (13) Vociferatur homo: "Christianus sum." Quod est dicit; tu uis audire quod non est. Veritatis extorquendae praesides de nobis solis mendacium elaboratis audire. "Hoc sum", inquit, "quod quaeris an sim. Quid me torques in peruersum? Confiteor et torques; quid faceres, si negarem?" Plane aliis negantibus non facile fidem accommodatis: nobis, si negauerimus, statim creditis. (14) Suspecta sit uobis ista peruersitas, ne qua uis lateat in occulto, quae uos aduersus formam, aduersus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges ministret. Nisi fallor enim, leges malos erui iubent, non abscondi, confessos damnari praescribunt, non absolui. Hoc senatus consulta, hoc principum mandata definiunt. Hoc imperium, cuius ministri estis, ciuilis, non tyrannica dominatio est. (15) Apud tyrannos enim tormenta etiam pro poena adhibebantur, apud uos soli quaestioni temperatur. Vestram illis seruate legem usque ad confessionem necessariis, et iam, si confessione praeueniantur, uacabunt, sententia opus est; debito poenae nocens expungendus est, non eximendus. Denique nemo illum gestit absoluere. (16) Non licet hoc uelle; ideo nec cogitur quisquam negare. Christianum hominem omnium scelerum reum, deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absoluas quem non poteris absoluere, nisi negauerit. (17) Praeuaricaris in leges: Vis ergo neget se nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem inuitum, iam nec de praeterito reum. Unde ista peruersitas, ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse quam per uim neganti? Vel ne compulsus negare non ex fide negarit et absolutus ibidem post tribunal de uestra rideat aemulatione iterum Christianus? (18) Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes, ad unum contendendo, ut de eo nomine excludamur - excludimur enim, si faciamus quae faciunt non Christiani -, intellegere potestis non scelus aliquod in causa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo, quod se nescire pro certo sciunt. (19) Ideo et credunt de nobis quae non probantur et nolunt inquiri, ne probentur non esse quae malunt credidisse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum praesumptis, non probatis criminibus de sua sola confessione damnetur. Ideo torquemur confitentes et punimur perseuerantes et absoluimur negantes, quia nominis proelium est. (20) Denique quid de tabella recitatis illum "Christianum"? Cur non et "homicidam"? Si homicida Christianus? Cur non et "incestum" uel quodcumque aliud esse nos creditis? In nobis solis pudet aut piget ipsis nominibus scelerum pronuntiare? "Christianus" si nullius criminis nomine (reus) est, ualde ineptum, si solius nominis crimen est. [3] III. (1) Quid quod ita plerique clausis oculis in odium eius impingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem? "Bonus uir Gaius Seius, tantum quod Christianus." Item alius: "Ego Titium, sapientem uirum, repente factum Christianum." Nemo retractat, ne ideo bonus Gaius et prudens Lucius, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus. (2) Laudant quae sciunt, uituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo quod ignorant irrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare. (3) Alii, quos retro ante hoc nomen uagos, uiles, improbos nouerant, ex ipso denotant, quod laudant: Caecitate odii in suffragium impingunt: "Quae mulier! Quam lasciua, quam festiua! Qui(s) iuuenis! Quam lusius, quam amasius! Facti sunt Christiani." Ita nomen emendationi imputatur. (4) Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti iniuria, dum ne domi habeant quod oderunt. Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus , filium subiectum pater retro patiens abdicauit, seruum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegauit; ut quisque hoc nomine emendatur, offendit. Tanti non est bonum, quanti odium Christianorum. (5) Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus, quae accusatio uocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua uox nominis aut infaustum aut maledicum aut impudicum? "Christianus" uero, quantum interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et cum perperam "Chrestianus" pronuntiatur a uobis - nam nec nominis certa est notitia penes uos -, de suauitate uel benignitate compositum est. Oditur itaque in hominibus innocuis etiam nomen innocuum. (6) At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris. Quid noui, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit? Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici? Etiam a locis conuenticulorum et stationum suarum Stoici, Academici? Aeque medici ab Erasistrato et grammatici ab Aristarcho, coqui etiam ab Apicio? (7) Nec tamen quemquam offendit professio nominis cum institutione transmissi ab institutore. Plane, si qui probabit malam sectam et ita malum et auctorem, is probabit et nomen malum, dignum odio de reatu sectae et auctoris; ideoque ante odium nominis competebat prius de auctore sectam recognoscere uel auctorem de secta. (8) At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem uox sola praedamnat, quia nominantur, non quia reuincuntur. [4] IV. (1) Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo, qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, se iam, ut uolunt, compares suos. (2) Respondebimus ad singula, quae in occulto admittere dicimur - quae illos palam admittentes inuenimus -, in quibus scelesti, in quibus uani, in quibus damnandi, in quibus irridendi deputamur. (3) Sed quoniam, cum ad omnia occurrit ueritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas aduersus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur ueritati, de legibus prius concurram uobiscum ut cum tutoribus legum. (4) Iam primum, cum dure definitis dicendo: "Non licet esse uos!" et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis, uim profitemini et iniquam ex arce dominationem, si ideo negatis licere, quia uultis, non quia debuit non licere. (5) Quodsi, quia non debet, ideo non uultis licere, sine dubio id non debet licere quod bene fit. Si bonum inuenero esse quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest, quod, si malum esset, iure prohiberet? Si lex tua errauit, puto, ab homine concepta est; neque enim de caelo ruit. (6) Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda aut resipuisse in reprobanda? Non enim et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semet ipso iudicarit? (7) Nonne et uos cottidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis totam illam ueterem et squalentem siluam legum nouis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis? (8) Nonne uanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam Iuliae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Seuerus, constantissimus principum, exclusit? (9) Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, in pudoris notam capitis poena conuersa est. Bonorum adhibita proscriptio suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere. (10) Quot adhuc uobis repurgandae latent leges! Quas neque annorum numerus neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola, et ideo, cum iniquae recognoscuntur, merito damnantur, licet damnent. Quomodo iniquas dicimus? (11) Immo, si nomen puniunt, etiam stultas; si uero facta, cur de solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt? Incestus sum: Cur non requirunt? Infanticida: Cur non extorquent? In deos, in Caesares aliquid committo: Cur non audior qui habeo quo purger? (12) Nulla lex uetat discuti quod prohibet admitti, quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet, neque ciuis fideliter legi obsequitur ignorans, quale sit quod ulciscitur lex. (13) Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis, a quibus obsequium expectat. Ceterum suspecta lex est, quae probari se non uult, improba autem, si non probata dominetur. [5] V. (1) Ut de origine aliquid retractemus eiusmodi legum, uetus erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur nisi a senatu probatus. Scit M. Aemilius de deo suo Alburno. Facit et hoc ad causam nostram, quod apud uos de humano arbitratu diuinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non erit; homo iam deo propitius esse debebit. (2) Tiberius ergo, cuius tempore nomen Christianum in saeculum introiuit, adnuntiatum sibi ex Syria Palaestina, quod illic ueritatem ipsius diuinitatis reuelauerat, detulit ad senatum cum praerogatiua suffragii sui. Senatus, quia non ipse probauerat, respuit; Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum. (3) Consulite commentarios uestros; illic reperietis primum Neronem in hanc sectam cum maxime Romae orientem Caesariano gladio ferocisse. Sed tali dedicatore damnationis nostrae etiam gloriamur. Qui enim scit illum, intellegere potest non nisi grande aliquod bonum a Nerone damnatum. (4) Temptauerat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate; sed, qua et homo, facile coeptum repressit, restitutis etiam quos relegauerat. Tales semper nobis insecutores, iniusti, impii, turpes, quos et ipsi damnare consuestis, a quibus damnatos restituere soliti estis. (5) Ceterum de tot exinde principibus ad hodiernum diuinum humanumque sapientibus edite aliquem debellatorem Christianorum! (6) At nos e contrario edimus protectorem, si litterae Marci Aurelii, grauissimi imperatoris, requirantur, quibus illam Germanicam sitim Christianorum forte militum precationibus impetrato imbri discussam contestatur. Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimouit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem taetriore. (7) Quales ergo leges istae, quas aduersus nos soli exercent impii iniusti, turpes truces, uani dementes, quas Traianus ex parte frustratus est uetando inquiri Christianos, quas nullus Hadrianus, quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam Iudaeorum debellator, nullus Pius, nullus Verus impressit. (8) Facilius utique pessimi ab optimis quibusque, ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi iudicarentur. [6] VI. (1) Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant uelim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciuerunt, si in nullo exorbitauerunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitterauerunt. (2) Quon(i)am illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes, quae centum aera non amplius in cenam subscribi iubebant, nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submouebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec impune usurpari sinebant? (3) Video enim et centenarias cenas a centenis iam sestertiis dicendas, et in lances - parum est, si senatorum et non libertinorum uel adhuc flagra rumpentium - argentaria metalla producta. Video et theatra nec singula satis esse nec nuda. Nam ne uel hieme uoluptas impudica frigeret, primi Lacedaemonii paenulam ludis excogitauerunt. Video et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum. (4) Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito, quem sponsus oppignerasset pronubo anulo; cum mulieres usque adeo uino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae uinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo uero quae uinum attigerat impune a Metennio marito trucidata sit. (5) Idcirco et oscula propinquis offerre etiam necessitas erat, ut spiritu iudicarentur. (6) Ubi est illa felicitas matrimoniorum de moribus utique prosperata, qua(e) per annos ferme sescentos ab urbe condita nulla repudium domus scripsit? At nunc in feminis prae auro nullum leue est membrum, prae uino nullum liberum est osculum, repudium uero iam et uotum est, quasi matrimonii fructus. (7) Etiam circa ipsos deos uestros quae prospecte decreuerant patres uestri, idem uos obsequentissimi rescidistis. Liberum Patrem cum mysteriis suis consules senatus auctoritate non modo urbe, sed uniuersa Italia eliminauerunt. (8) Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo Cynocephalo Capitolio prohibitos inferri, id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules, non utique Christiani, euersis etiam aris eorum abdicauerunt, turpium et otiosarum superstitionum uitia cohibentes. His uos restitutis summam maiestatem contulistis. (9) Ubi religio, ubi ueneratio maioribus debita a uobis? Habitu, uictu, instructu, sensu, ipso denique sermone proauis renuntiastis. Laudatis semper antiquitatem, et noue de die uiuitis. Per quod ostenditur, dum a bonis maiorum institutis deceditis, ea uos retinere et custodire, quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis. (10) Adhuc quod uidemini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinastis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime errauit antiquitas, licet Serapidi eam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias uestras immol(ar)etis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a uobis aduersus maiorum auctoritatem. (11) Nunc enim ad illam occultorum facinorum infamiam respondebo, ut uiam mihi ad manifestiora purgem. [7] VII. (1) Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde et post conuiuium incesto, quod euersores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in uerecundiam procurent. (2) Dicimur tamen semper, nec uos quod tamdiu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis! De uestra uobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt. (3) Census istius disciplinae, ut iam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui coepit ueritas; simul atque apparuit, inimica est. Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri. (4) Cottidie obsidemur, cottidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis umquam taliter uagienti infanti superuenit? (5) Quis cruenta, ut inuenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reseruauit? Quis uel in uxoribus aliqua immunda uestigia deprehendit? Quis talia facinora, cum inuenisset, celauit aut uendidit, ipsos trahens homines? Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus? (6) Immo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum uel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur: Quanto magis talia, quae prodita interim etiam humanam animaduersionem prouocabunt, dum diuina serua(n)tur! (7) Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Et unde extraneis notitia, cum semper etiam (in)piae initiationes arceant profanos et arbitris caueant? Nisi si impii minus metuunt. (8) Natura famae omnibus nota est. Vestrum est: "Fama malum, qua non aliud uelocius ullum." Cur malum fama? Quia uelox? Quia index? An quia plurimum mendax? Quae ne tunc quidem, cum aliquid ueri affert, sine mendacii uitio est, detrahens, adiciens, demutans de ueritate. (9) Quid quod ea illi condicio est, ut non nisi cum mentitur, perseueret, et tamdiu uiuit, quamdiu non probat? Siquidem, ubi probauit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem tradit; et exinde res tenetur, res nominatur. (10) Nec quisquam dicit uerbi gratia: "Hoc Romae aiunt factum", aut: "Fama est illum prouinciam sortitum", sed: "Sortitus est ille prouinciam", et: "Hoc factum est Romae". (11) Fama, nomen incerti, locum non habet, ubi certum est. An uero famae credat nisi inconsideratus? Quia sapiens non credit incerto. Omnium est aestimare, quantacumque illa ambitione diffusa sit, quantacumque adseueratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est. (12) Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis uitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminauerit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non noua, sed ingenita quibusdam mentiendi uoluptate. (13) Bene autem quod omnia tempus reuelat, testibus etiam uestris prouerbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinauit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit. (14) Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum; hanc indicem aduersus nos profertis, quae quod aliquando iactauit tantoque spatio in opinionem corroborauit, usque adhuc probare non ualuit. [8] VIII. (1) Ut fidem naturae ipsius appellem aduersus eos, qui talia credenda esse praesumunt, ecce proponimus horum facinorum mercendem: Vitam aeternam repromittunt. Credite interim! De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti habeas ad eam tali conscientia peruenire. (2) Veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius rerum, omnium filium; uel, si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini, antequam uixit; fugientem animam nouam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, uescere libenter! (3) Interea discumbens dinumera loca, ubi mater, ubi soror; nota diligenter, ut, cum tenebrae ceciderint caninae, non erres! Piaculum enim admiseris, nisi incestum feceris. (4) Talia initiatus et consignatus uiuis in aeuum. Cupio respondeas, si tanti aeternitas; aut si non, ideo nec credenda. Etiamsi credideris, nego te uelle; etiamsi uolueris, nego te posse. Cur ergo alii possint, si uos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? (5) Alia nos, opinor, natura, Cynopennae aut Sciapodes; alii ordines dentium, alii ad incestam libidinem nerui. Qui ista credis de homine, potes et facere; homo es et ipse, quod et Christianus. Qui non potes facere, non debes credere. Homo est enim et Christianus, et quod et tu. (6) "Sed ignorantibus subicitur et imponitur. Nihil enim tale de Christianis adseuerari sciebant, obseruandum utique sibi et omni uigilantia inuestigandum." (7) Atquin uolentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sint describere. Tum ille: "Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat; item panis, quo sanguinis iurulentiam colligas; praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad euersionem luminum extendant; ante omnia cum matre et sorore tua uenire debebis." (8) Quid si noluerint uel nullae fuerint? Quid denique singulares Christiani? Non erit, opinor, legitimus Christianus nisi frater aut filius. (9) Quid nunc, et si ista omnia ignaris praeparantur? Certe postea cognoscunt et sustinent et ignoscunt. "Timent plecti, si proclament." Qui defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub tali conscientia uiuere? Age nunc, timeant; cur etiam perseuerant? Sequitur enim, ne ultra uelis id te esse quod, si prius scisses, non fuisses. [9] IX. (1) Haec quo(que) magis refutauerim, a uobis fieri ostendam partim in aperto, partim in occulto, per quod forsitan et de nobis credidistis. (2) Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum uotiuis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae id ipsum munus illi proconsuli functa est. (3) Sed et nunc in occulto perseueratur hoc sacrum facinus. Non soli uos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in perpetuum eradicatur, aut mores suos aliqui deus mutat. (4) Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseuerabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant; et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur. Et tamen multum homicidio parricidium differt. (5) Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecatur. Remitto fabulas Tauricas theatris suis. Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Iuppiter quidam, quem ludis suis humano sanguine proluunt. "Sed bestiarii", inquitis. Hoc, opinor, minus quam hominis! An hoc turpius, quod mali hominis? certe tamen de homicidio funditur. O Iouem Christianum et solum patris filium de crudelitate! (6) Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, conuertar ad populum. Quot uultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam uobis iustissimis et seuerissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent? (7) Si quid(em) et de genere necis differt, utique crudelius in aqua spiritum extorquetis aut frigori et fami et canibus exponitis; ferro enim mori aetas quoque maior optauerit. (8) Nobis uero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delib(er)atur, dissoluere non licet. Homicidii festinatio est prohibere nasci, nec refert, natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est. (9) De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, necubi relatum sit - est apud Herodotum, opinor - defusum brachiis sanguinem ex alterutro degustatum nationes quasdam foederi comparasse. Nescio quid et sub Catilina degustatum est. Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi. (10) Longe excurro. Hodie istic Bellonae sacratus sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus et sui datus signat. (11) Item illi, qui munere in arena noxiorum iugulatorum sanguinem recentem, de iugulo decurrentem (exceptum), auida siti comitiali morbo medentes hauserunt, ubi sunt? Item illi qui de arena ferinis obsoniis cenant, qui de apro, qui de ceruo petunt? Aper ille quem cruentauit colluctando detersit, ceruus ille in gladiatoris sanguine iacuit. Ipsorum ursorum aluei appetuntur cruditantes adhuc de uisceribus humanis; ructatur proinde ab homine caro pasta de homine. (12) Haec qui editis, quantum abestis a conuiuiis Christianorum? Minus autem et illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia uiuos uorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? Non edunt infantes plane, sed magis puberes. (13) Erubescat error uester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo (modo) sanguine contaminemur uel intra uiscera sepulto. (14) Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore distensos admouetis, certissimi scilicet illicitum esse penes illos, per quod exorbitare eos uultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suauiorem eum experti? (15) Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi oportebat, ut foculum, ut acerram. Proinde enim probarentur sanguinem humanum appetendo, quemadmodum sacrificium respuendo; alioquin negandi, si non gustassent, quemadmodum si immolassent. Et utique non deesset uobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus. (16) Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iuppiter docuit? Persas cum suis matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem: "g-Ehlaune", dicebant, "g-eis g-tehn g-mehtera !". (17) Iam nunc recognitate, quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passiuitate luxuriae. Inprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, uel adoptandos melioribus parentibus emancipatis. Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari; et simul error impegerit, exinde iam tradux proficient incesti serpente genere cum scelere. (18) Tunc deinde quocumque in loco, domi, peregre, trans freta, comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere uel ex aliqua seminis portione, ut ia sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sangui(ni)s agnoscat. (19) Nos ab isto euentu diligentissima et fidelissima castitas saepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam uim huis erroris uirgine continentia depellunt, senes pueri. (20) Haec in uobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse perspiceretis. Idem oculi renuntiassent utrumque. Sed caecitatis duae species facile concurrunt, ut qui non uident quae sunt, uidere uideantur quae non sunt. Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam. [10] X. (1) "Deos", iniquitis, "non colitis et pro imperatoribus sacrificia non penditis." Sequitur, ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, qu(i)a nec pro nobis ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii et maiestatis rei conuenimur. Summa haec causa, immo tota est et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat ueritatem. (2) Deos uestros colere desinimus, ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dei fuissent. Tunc et Christiani puniendi, si, quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse. (3) "Sed nobis", inquitis, "dei sunt." Appellamus et prouocamus a uobis ad conscientiam uestram; illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit negare omnes istos deos uestros homines fuisse. (4) Si et ipsa infitias ierit, de suis antiquitatum instrumentis reuincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodiernum et ciuitatibus, in quibus nati sunt, et regionibus, in quibus aliquid operati uestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur. (5) Nunc ergo per singulos decurram, tot ac tantos, nouos ueteres, barbaros Graecos, Romanos peregrinos, captiuos adoptiuos, proprios communes, masculos feminas, rusticos urbanos, nauticos militares? (6) Otiosum et etiam titulos persequi. Ut colligam in compendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis - certe enim oblitos agitis -, ante Saturnum deus penes uos nemo est; ab illo census totius uel potioris et notioris diuinitatis. Itaque quod de origine constiterit, id et de posteritate conueniet. (7) Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus aut Thallus neque Cassius Seuerus aut Cornelius Nepos neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgauerunt; si quantum rerum argumenta, nusquam inuenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Iano, uel Iane, ut Salii uolut. (8) Mons, quem incoluerat, Saturnius dictus; ciuitas, quam depalauerat, Saturnia usque nunc est, tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde aerario praesidet. (9) Tamen, si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de Caelo et Terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici, quorum et omnes possumus uideri. Quis enim non caelum ac terram matrem ac patrem uenerationis et honoris gratia appellet uel ex consuetudine humana, qua ignoti uel ex inopinato apparentes de caelo superuenisse dicuntur? (10) Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici; nam et terrae filios uulgus uocat, quorum genus incertum est. Taceo quod ita rudes adhuc homines agebant, ut cuiuslibet noui uiri adspectu quasi diuino commouerentur, cum hodie iam politi, quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent. (11) Satis iam de Saturno, licet paucis. Etiam Iouem ostendemus tam hominem quam ex homine, et deinceps totum generis examen tam mortale quam seminis sui par. [11] XI. (1) Et quoniam, sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis adseuerare, causas, quae hoc exegerint, retractemus. (2) Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et mancipem quendam diuinitatis, qui ex hominibus deos fecerit. Nam neque sibi illi sumere potuissent diuinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat. (3) Ceterum si nemo esset, qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos, auferendo factorem. Certe quidem, si ipsi se facere potuissent, numquam homines fuissent, possidentes scilicet condicionis melioris potestatem. (4) Igitur si est qui faciat deos, reuertor ad causas examinandas faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas inuenio, nisi si ministeria et auxilia officiis diuinis desiderauit ille magnus deus. Primo indignum est, ut alicuius opera indegeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem fecisset qui mortui erat operam desideraturus. (5) Sed nec operae locum uideo. Totum enim hoc mundi corpus, siue innatum et infectum secundum Pythagoram siue natum factumue secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni rationis gubernaculo inuentum est. Imperfectum non potuit esse quod perfecit omnia. (6) Nihil Saturnum et Saturniam gentem expectabat. Vani erunt homines, nisi certi sint a primordio et pluuias de caelo ruisse et sidera radiasse et lumina floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iouem quae in manu eius imponitis fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Mineruam, immo ante illum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri. (7) Denique inuenisse dicuntur necessaria ista uitae, non instituisse. Quod autem inuenitur, fuit, et quod fuit, non eius deputabitur qui inuenit, sed eius qui instituit; erat enim antequam inueniretur. (8) Ceterum si propterea Liber deus, quod uitem demonstrauit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgauit, quod non est propterea consecratus ut frugis nouae auctor, qui ostensor. (9) Quamobrem, si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata uniuersitas constitit, uacat ex hac parte causa allegendae humanitatis in diuinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis. (10) Sed conuertimini ad causam aliam respondentes collationem diuinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit. (11) Volo igitur merita recensere, an eiusmodi sint, ut illos in caelum extulerint et non potius in imum Tartarum merserint, quem carcerem poenarum infernarum, cum uultis, affirmatis. (12) Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et uirginum raptores et puerorum contaminatores, et qui saeuiunt, et qui occidunt, et qui furantur, et qui decipiunt, et quicumque similes sunt alicuius dei uestri, quem neminem integrum a crimine aut uitio probare poteritis, nisi hominem negaueritis. (13) Atquin, ut illos homines fuisse non potestis negare, etiam istae notae accedunt, quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim uos talibus puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, conuictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adsciuit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis? (14) Suggillatio est in caelo uestra iustitia. Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis deis uestis! Illorum est honor consecratio coaequalium. (15) Sed, ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint! Quot tamen potiores uiros apud inferos reliquistis! Aliquem de sapientia Socratem, de iustitia Aristiden, de militia Themistoclem, de sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycraten, de copia Croesum, de eloquentia Demosthenen. (16) Quis ex illis deis uestris grauior et sapientior Catone, iustior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio, felicior Sylla, copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos ille adsumendos expectasset, praescius utique potiorum! Properauit, opinor, et caelum semel clusit et nunc utique melioribus apud inferos mussitantibus erubescit. [12] XII. (1) Cesso iam de isto, ut qui sciam me ex ipsa ueritate demonstraturum, quid non sint, cum ostendero, quid sint. Quantum igitur de deis uestris, nomina solummodo uideo quorundam ueterum mortuorum et fabulas audio et sacra de fabulis recognosco: (2) quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse uasculorum instrumentorumque communium uel ex isdem uasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut reuera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant. (3) Crucibus et stipitibus imponitis Christianos: Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus dei uestri dedicatur. (4) Ungulis deraditis latera Christianorum: At in deos uestros per omnia membra ualidius incumbunt asciae et runcinae et scobinae. Ceruices ponimus: Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei uestri. Ad bestias impellimur: Certe quas Libero et Cybele et Caelesti applicatis. (5) Ignibus urimur: Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur: Inde censentur dei uestri. In insulis relegamur. Solet et in insula aliqui deus uester aut nasci aut mori. Si per haec constat diuinitas aliqua, ergo qui puniuntur consecrantur et numina erunt dicenda supplicia. (6) Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei uestri sicut nec obsequia. O impiae uoces, o sacrilega conuicia! Infrendite, inspumate! Idem estis, qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de uestra superstitione perorantem ;reprehendistis. (7) Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milui et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris? Possumus enim uideri laedere eos, quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est. [13] XIII. (1) "Sed nobis dei sunt", inquis. Et quomodo uos e contrario impii et sacrilegi et irreligiosi erga deos uestros deprehendimini, qui quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam uindicatis, illuditis? (2) Recognoscite, si mentior. Primo qui, cum alii alios colitis, utique quos non colitis, offenditis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione. (3) Iam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam, ut supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat, quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset. (4) Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando uenditando demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerua, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. (5) Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario uectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem uoce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris diuinitas addicta conducitur. (6) Sed enim agri tributo onusti uiliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captiuitatis), dei uero, qui magis tributarii, magis sancti; immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria efficitur: Circuit cauponas religio mendicans; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri. Non licet deos gratis nosse; uenales sunt. (7) Quid omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis uestris conferatis? Aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis; ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Iouis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor? Nam et haruspex mortuis apparet. (8) Sed digne imperatoribus defunctis honorem diuinitatis dicatis, quibus et uiuentibus eum addicitis. Accepto ferent dei uestri, immo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui. (9) Sed cum Larentinam publicum scortum (uelim saltim Laidem aut Phrynem), inter Iunones et Cereres et Dianas adoratis; cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis; cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis, licet non nobiliores dei ueteres, tamen contumeliam a uobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis antiquitas contulit. [14] XIV. (1) Volo et ritus uestros recensere. Non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris superuacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris uel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius imponitis; laudabo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis. (2) Sed conuersus ad litteras uestras, quibus informamini ad prudentiam et liberalia officia, quanta inuenio ludibria! Deos inter se propter Troianos et Achiuos ut gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere uellet; (3) Martem tredecim mensibus in uinculis paene consumptum; Iouem, ne eandem uim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum. (4) Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator inuenitur deorum? Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit; ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat. (5) Est et ille de lyricis, Pindarum dico, qui Aesculapium canit auaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine iudicatum. Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, inuidus in artificem! (6) Haec neque uera prodi neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas uel errores domus alicuius dei praefentur. (7) Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat. "Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat." Plane olim, id est semper, ueritas odio est. (8) Tamen cum paenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddit. (9) Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus cynicus Varro trecentos Ioues, siue Iu

piteros dicendos, sine capitibus introducit. [15] XV. (1) Cetera lasciuiae ingenia etiam uoluptatibus uestris per deorum dedecus operantur. Dispicite Lentulorum et Hostiliorum uenustates, utrum mimos an deos uestros in iocis et strophis rideatis: "moechum Anubin" et "masculum Lunam" et "Dianam flagellatam" et "Iouis mortui testamentum recitatum" et "tres Hercules famelicos irrisos". (2) Sed et histrionum litterae omnem foeditatem eorum designant. Luget Sol filium de caelo iactatum laetantibus uobis, et Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus uobis, et sustinetis Iouis elogia cantari, et Iunonem Venerem Mineruam a pastore iudicari. (3) Ipsum quod imago dei uestri ignominiosum caput et famosum uestit, quod corpus impurum et ad istam artem effeminatione productum Mineruam aliquam uel Herculem repraesentat, nonne uiolatur maiestas et diuinitas constupratur laudantibus uobis? (4) Plane religiosiores estis in cauea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei uestri, argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos uestros saepe noxii induunt. (5) Vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunta, et qui uiuus ardebat, Herculem induerat. Risimus et inter ludicras meridianorum crudelitates Mercurium mortuos cauterio examinantem; uidimus et Iouis fratrem gladiatorum cadauera cum malleo deducentem. (6) Singula ista quaeque adhuc inuestigare quis posset, si honorem inquietant diuinitatis, si maiestatis uestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum, qui eiusmodi factitant, quam eorum, quibus factitant. (7) Sed ludicra ista sint! Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub isdem uittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de uobis dei uestri quam de Christianis querantur. Certe sacrilegi de uestris semper apprehenduntur; Christiani enim templa nec interdiu norunt; spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent. (8) Quid ergo colunt qui talia non colunt? Iam quidem intellegi subiacet ueritatis esse cultores qui mendacii non sint, nec errare amplius in eo, in quo errasse se recognoscendo cessauerunt. Hoc prius capite et omnem hinc sacramenti nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis. [16] XVI. (1) Nam, ut et quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi inseruit. (2) Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae uoluit argumentatus, Iudaeos refert Aegypto expeditos siue, ut putauit, extorres uastis Arabiae, in locis aquarum egentissimis cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fonti(bu)s usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse. (3) Atque ita inde praesumptum opinor nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem Historia refert Gnaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset speculandis Iudaicae religionis arcanis, nullum illic repperisse simulacrum. (4) Et utique, si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec uerebatur extraneos arbitros quamquam uana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum; etiam conspectus ceterorum uelo oppanso interdicebatur. (5) Vos tamen non negabitis et iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a uobis. Hoc forsitan improbamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus. (6) Sed et qui crucis nos religiosos putat consecraneus erit noster. Cum lignum aliquod propitiatur, uiderit habitus, cum materiae qualitas eadem sit; uiderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia(m), quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostat? (7) Pars crucis est omne robur, quod erecta statione defigitur. Nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem deorum uestrorum a plastis de cruce induci. Sed et Victorias adoratis in tropaeis, cum cruces intestina sint tropaeorum. (8) Religio Romanorum tota castrensis signa ueneratur, signa iurat, signa omnibus deis praeponit. Omnes illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt; siphara illa uexillorum et cantabrorum stolae crucum sunt. Laudo diligentiam: Noluistis incultas et nudas cruces consecrare. (9) Alii plane humanius et uersimulius solem credunt deum nostrum. Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus habentes ipsum ubique in suo clipeo. (10) Denique inde suspicio, quod innotuerit nos ad orientis regionem precari. Sed et plerique uestrum affectatione aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia uibratis. (11) Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam religione solis, secundo loco ab eis sumus, qui diem Saturni otio et uictui decernunt exorbitantes et ipsi a Iudaico more, quem ignorant. (12) Sed noua iam dei nostri in ista proxime ciuitate editio publicata est, ex quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius picturam proposuit cum eiusmodi inscriptione: "Deus Christianorum g-onokoitehs". Is erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans et togatus. Risimus et nomen et formam. (13) Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos et de capro et de ariete cornutos et a lumbis hircos et a cruribus serpentes et planta uel tergo alites deos receperunt. (14) Haec ex abundanti, ne quid rumoris irrepercussum quasi de conscientia praeterissemus. Quae omnia conuersi iam ad demonstrationem religionis nostrae repurgabimus. [17] XVII. (1) Quod colimus deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum corporum spirituum uerbo quo iussit, ratione qua disposuit, uirtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo g-kosmon accommodauerunt. (2) Inuisibilis est, etsi uideatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur; ideo uerus et tantus est. Ceterum quod uideri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis, quibus occupatur, et manibus, quibus contaminatur, et sensibus, quibus inuenitur; quod uero inmensum est, soli sibi notum est. (3) Hoc est, quod deum aestimari facit, dum aestimari non capit; ita eum uis magnitudinis et notum hominibus obicit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt. (4) Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, uultis ex animae ipsius testimonio comprobemus? (5) Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus prauis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis euigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua ualetudine, et sanitatem suam patitur, "deum" nominat, hoc solo, quia proprie uerus hic unus. "Deus bonus et magnus" et "quod deus dederit" omnium uox est. (6) Iudicem quoque contestatur illum: "Deus uidet" et "deo commendo" et "deus mihi reddet". O testimonium animae naturaliter Christianae! Denique pronuntians haec non ad Capitolium, sed ad caelum respicit. Nouit enim sedem dei uiui; ab illo, et inde descendit. [18] XVIII. (1) Sed quo plenius et impressius tam ipsum quam dispositiones eius et uoluntates adiremus, adiecit instrumentum litteraturae, si qui uelit de deo inquirere et inquisito inuenire et inuento credere et credito deseruire. (2) Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu diuino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui uniuersa condiderit, qui hominem de humo struxerit - hic enim est uerus Prometheus -, qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinauit, (3) exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinauerit, quae ignoratis et deser(i)tis et obseruatis his praemia destinarit, ut qui prodacto aeuo isto iudicaturus sit suos cultores in uitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem. (4) Haec et nos risimus aliquando. De uestris sumus: Fiunt, non nascuntur Christiani. (5) Quos diximus praedicatores prophetae de officio praefandi uocantur. Voces eorum itemque uirtutes, quas ad fidem diuinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae latent. Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut uetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri Phalerei, grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandauerat, libros a Iudaeis quoque postulauit, proprias atque uernaculas litteras, quas soli habebant. (6) Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae perorauerant, scilicet ad domesticam dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro, qui nunc Iudaei; igitur et litterae Hebraeae et eloquium. (7) Sed ne notitia uacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, prouidentiae uindex, de sententiae communione suspexit. Affirmauit haec uobis etiam Aristaeus. (8) Ita in Graecum stilum exaperta monumenta reliquit; hodie apud Serapeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis exhibentur. (9) Sed et Iudaei palam lectitant. Vectigalis libertas; uulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audierit, inueniet deum; qui etiam studuerit intellegere, cogetur et credere. [19] XIX. (1) Primam instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas uindicat; apud uos quoque religionis est instar fidem de temporibus adserere. - - - (2) Omnes itaque substantias omnesque materias origines ordines uenas ueterani cuiusque stili uestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes historiarum et canas memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et - puto adhuc minus dicimus - ipsos, inquam, deos uestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis uincit, in quo uidetur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti et inde iam nostri. (3) Si quem audistis interim Moysen, Argiuo Inacho pariter aetate est; quadringentis paene annis - nam et septem minus - Danaum, et ipsum apud uos uetustissimum, praeuenit; mille circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar. (4) Ceteri quoque prophetae etsi Moysi postumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores reprehenduntur primoribus uestris sapientibus et legiferis et historicis? (5) Haec quibus ordinibus probari possint, non tam difficile est nobis exponere quam enorme, nec arduum, sed interim longum. Multis instrumentis cum digitorum supputariis gesticulis adsidendum est; reseranda antiquissimarum etiam gentium archiua, Aegyptiorum Chaldaeorum Phoenicum; (6) aduocandi municipes eorum, per quos notitia subministrata est, ali(o)qui(n) Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyri(i) rex; sectatores quoque ipsorum Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex Iuba et Apion et Thallus et, si quis istos aut probat aut reuincit, Iudaeus Iosephus, antiquitatum Iudaicarum uernaculus uindex; (7) Graecorum etiam censuales conferendi, et quae quando sint gesta, (a)ut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri; peregrinandum est in historias et litteras orbis. Et tamen quasi partem iam probationis intulimus, cum per quae probari possint, adspersimus. (8) Verum differre praestat, uel ne minus persequamur festinando uel diutius euagemur persequendo. [20] XX. (1) Plus iam offerimus pro ista dilatione: Maiestatem scripturarum, si non uetustate diuinas probamus, si dubitatur antiquitas. Nec hoc tardius aut aliunde discendum; coram sunt quae docebunt: Mundus et saeculum et exitus. (2) Quicquid agitur, praenuntiabatur; quicquid uidetur, audiebatur. Quod terrae uorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna compulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium uastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, (3) quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, prouidenter scripta sunt. Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur. Idoneum, opinor, testimonium diuinitatis ueritas diuinationis. (4) Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, iam scilicet probatorum, quia cum illis, quae cottidie probantur, praedicebantur: Eaedem uoces sonant, eaedem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est diuinationi futura praefanti; (5) apud homines, si forte, distinguitur, dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur. Quid delinquimus, oro uos, futura quoque credentes, qui iam didicimus illi per duos gradus credere? [21] XXI. (1) Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto nouellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, (2) uel quia praeter aetatem neque de uictus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem deo manciparemur. (3) Sed et uulgus iam scit Christum ut hominum aliquem, qualem Iudaei indicauerunt: quo facilius quis nos hominis cultores existimauerit. Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuuat, neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur pauca de Christo ut deo. (4) Totum Iudaeis erat apud deum gratia, ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum. Unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei uocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur. (5) Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati ad declinandum, deriuantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum. Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres uagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec aduenarum iure terram patriam saltim uestigio salutare conceditur. (6) Cum haec illis sanctae uoces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi allegeret deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem. (7) Venit igitur qui ad reformandam et illuminandam eam uenturus a deo praenuntiatur, Christus ille filius dei. Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani filius dei adnuntiabatur - non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine aut de patris semine. (8) Non de sororis incesto nec de stupro filiae aut coniugis alienae deum patrem passus est squamatum aut cornutum aut plumatum, amatorem in auro conuersum Danaidis. Iouis ista sunt numina uestra. (9) Ceterum dei filius nullam de impudicitia habet matrem; etiam quam uidetur habere, non nupserat. Sed prius substantiam edisseram, et ita natiuitatis qualitas intellegetur. (10) Iam ediximus deum uniuersitatem hanc mundi uerbo et ratione et uirtute molitum. Apud uestros quoque sapientes g-logon id est sermonem atque rationem, constat artificem uideri uniuersitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formauerit; eundem et fatum uocari et deum et animum Iouis et necessitatem omnium rerum. Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem uniuersitatis affirmat. (11) Et nos autem sermoni atque rationi itemque uirtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et uirtus praesit perficienti. Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae; nam et deus spiritus. (12) Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius nec separatur substantia sed extenditur, (ita de spiritu spiritus et de deo deus) ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materia(e) matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris. (13) Ita et quod de deo profectum est, deus et dei filius et unus ambo; ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo alter(num), numerum gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit. (14) Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in uirginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus. Caro spiritu instructa nutritur adolescit affatur docet operatur et Christus est. Recipite interim hanc fabulam - similis est uestris -, dum ostendimus, quomodo Christus probetur et qui penes uos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem ueritatis istius (modi) praeministrauerint. (15) Sciebant et Iudaei uenturum esse Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur. Nam et nunc aduentum eius expectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod iam uenisse non credunt. Duobus enim aduentibus eius significatis, primo, qui iam expunctus est in humilitate condicionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate diuinitatis exsertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimauerunt. (16) Ne enim intellegerent pristinum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictorum. Ipsi legunt ita scriptum multatos se sapientia et intellegentia et oculorum et aurium fruge. (17) Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur, uti magum aestimarent de potestate, cum ille uerbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique uerbo redderet uitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse uerbum dei id est LOGON illud primordiale, primogenitum, uirtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui uerbo omnia et faceret et fecisset. (18) Ad doctrinam uero eius, qua reuincebantur, magistri primoresque Iudaeorum ita exasperabantur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, uiolentia suffragiorum in crucem (Iesum) dedi sibi extorserint. Praedixerat et ipse ita facturos; parum, si non et prophetae retro. (19) Et tamen suffixus multa mortis illius propria ostendit insignia. Nam spiritum cum uerbo sponte dimisit praeuento carnificis officio. Eodem momento dies medium orbem signante sole subducta est. Deliquium utique putauerunt qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt. Et tamen eum mundi casum relatum in arcanis uestris habetis. (20) Tunc Iudaei detractum et sepulcro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadauer fallerent suspectos. (21) Sed ecce tertia die concussa repente terra et mole reuoluta, quae obstruxerat sepulcrum, et custodia pauore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est praeterquam exuuiae sepulti. (22) Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus diuulgare et populum uectigalem et famularem sibi a fide reuocare, subreptum a discipulis iactitauerunt. Nam nec ille se in uulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret. (23) Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam, Iudaeae regionem, ad quadraginta dies egit docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus multo uerius quam apud uos adseuerare de Romulo Proculi solent. (24) Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiauit - sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani potuissent esse Caesares. (25) Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia ueritatis libenter Romae postremo per Neronis saeuitiam sanguinem Christianum seminauerunt. (26) Sed monstrabimus uobis idoneos testes Christi ipsos illos, quos adoratis. Multum est, si eos adhibeam, ut credatis Christianis, propter quos non creditis Christianis. (27) Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert et transferendo iam non colit, quod negauit. (28) Dicimus et palam dicimus et uobis torquentibus lacerati et cruenti uociferamur: "Deum colimus per Christum". Illum hominem putate; per eum et in eo se cognosci et coli deus uult. (29) Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi deum per hominem Moysen colere didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melamp(h)us Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligauerunt; ut ad uos quoque dominatores gentium adspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus onerauit. (30) Licuerit et Christo commentari diuinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qu(i)a iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem ueritatis ocularet. (31) Quaerite igitur, si uera est ista diuinitas Christi, si ea est, qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, comperta inprimis illa omni ratione, quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem diuinitatis operatur. [22] XXII. (1) Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec nouum nomen est; sciunt daemones philosophi Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? Cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a bono. (2) Omnes sciunt poetae; etiam uulgus indoctum in usu maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem exsecramenti uoce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negauit. Utriusque nominis testes esse uel magi adsunt. (3) Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum euaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo, quem diximus, principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur. (4) Nunc de operatione eorum satis erit exponere. Operatio eorum est hominis euersio; sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et ualetudines infligunt et aliquos casus acerbos, animae uero repentinos et extraordinarios per uim excessus. (5) Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus uiribus licet, ut inuisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens uitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate conuulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit. (6) Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saeuis libidinibus cum erroribus uariis, quorum iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata. (7) Et quae illi accuratior pascua est, quam hominem e cogitatu uerae diuinitatis auertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo (ut) operetur expediam. (8) Omnis spiritus ales est: hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt. Totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant. Velocitas diuinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum uideri uolunt eorum, quae adnuntiant; et sunt plane malorum nonnumquam, bonorum tamen numquam. (9) Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus excerpunt et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur diuinitatem, dum furantur diuinationem. (10) In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in euentus, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiauit, quo supra diximus: momento apud Lydiam fuerat. Habentes de incolatu aeris et de uicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas, ut et pluuias, quas iam sentiunt, repromittant. (11) Benefici plane et circa curas ualetudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum noua siue contraria; post quae desinunt laedere, et curasse creduntur. (12) Quid ergo de ceteris ingeniis uel etiam uiribus fallaciae spiritalis edisseram, phantasmata Castorum et aquam cribro gestatam et nauem cingulo promotam et barbam tactu irrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus uerus non quaereretur? [23] XXIII. (1) Porro si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt, habentes semel inuitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae diuinare consuerunt: quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis uiribus operari quod alienae praestat negotiationi! (2) Aut si eadem et angeli et daemones operantur, quae et dei uestri, ubi est ergo praecellentia diuinitatis, quam utique superiorem omni potestate credendum est? Non ergo dignius praesumetur ipsos esse, qui se deos faciant, cum eadem edant, quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse? (3) Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos existimetis, quos alibi deos non dicitis, ut aliter dementire uideatur qui sacras turres peruolat, aliter qui tecta uiciniae transilit, et alia uis pronuntietur in eo, qui genitalia uel lacertos, alia , qui sibi gulam prosecat. Compar(a) exitus furoris et una ratio est instigationis. (4) Sed hactenus uerba; iam hinc demonstratio rei ipsius, qua(m) ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem. Edatur hic aliqui ibidem sub tribunalibus uestris, quem daemone agi constet; iussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille tam se daemonem confitebitur de uero quam alibi deum de falso. (5) Aeque producatur aliquis ex his, qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt, qui ructando curantur, qui anhelando praefantur. (6) Ista ipsa Virgo Caelestis, pluuiarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius, medicinarum demonstrator, alia die morituris socordio et tanatio et asclepiodoto subministrator, nisi se daemones confessi fuerint, Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite! (7) Quid isto opere manifestius? Quid hac probatione fidelius? Simplicitas ueritatis in medio est; uirtus illi sua adsistit; nihil suspicari licebit. Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri (dictis non) dicetis, si oculi uestri et aures permiserint uobis. (8) Quid autem inici potest aduersus id, quod ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte uere dei sunt, cur sese daemonia mentiuntur? An ut nobis obsequantur? Iam ergo subiecta est Christianis diuinitas uestra; nec diuinitas deputanda est, quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis. (9) Si altera parte daemones sunt uel angeli, cur se alibi pro deis agere respondent? Nam sicut illi, qui dei habentur, daemones se dicere noluissent, si uere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur; uererentur enim abuti maiestatem superiorum sine dubio et timendorum. (10) Adeo nulla est diuinitas ista, quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis affectaretur in confessione neque a deis negaretur. Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem deos esse negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas (uerum) utrobique. (11) Iam deos quaerite; quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. Eadem uero opera nostra ab eisdem deis uestris non tantum hoc detegentibus, quod neque ispi dei sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui(d) sit uere deus, et an ille et an unicus, quem Christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum. (12) Dicent ibidem et quis ille "Christus cum sua fabula", si homo communis condicionis, si magus, si post mortem de sepulchro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in caelis potius et inde uenturus cum totius mundi motu, cum orbis horrore, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei uirtus et dei spiritus et sermo et sapientia et ratio, et dei filius. (13) Quodcumque ridetis, rideant et illi uobiscum; negent Christum omnem ab aeuo animam restituto corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos. (14) Suae saltim ignominiae et damnationis notam refutent: Renu(nti)ant se immundos spiritus esse, quod uel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum uatum intellegi debuit; renuant ob malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus suis. (15) Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi ualet et de commemoratione eorum, quae sibi a deo per arbitrum Christum imminentia exspectant. Christum timentes in deo et deum in Christo subiciuntur seruis dei et Christi. (16) Ita de contactu deque afflatu nostro, contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti etiam de corporibus nostro imperio excedunt inuiti et dolentes et uobis praesentibus erubescentes. (17) Credite illis, cum uerum de se loquuntur, qui mentientibus creditis! Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides proxima est aduersus semetipsos confitentes quam pro semetipsis negantes. (18) Haec denique testimonia deorum uestrorum Christianos facere consuerunt; quam plurimum illis credendo in Christo deum credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant. (19) Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine Christianorum. Nollent itaque uos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, uel ne a uobis quandoque (a) Christianis, fugentur, si illis sub Christiano uolente uobis ueritatem probare, mentiri liceret. [24] XXIV. (1) Omnis ista confessio illorum, qua se deos negant esse quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est; si religio non est, quia nec dei, pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis. (2) At e contrario in uos exprobratio resultabit, qui mendacium colentes ueram religionem ueri dei non modo neglegendo, quin insuper expugnando, in uerum committitis crimen uerae irreligiositatis. (3) Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, uelut principem mundi perfectae (peritiae) maiestatis? Nam et sic plerique disponunt diuinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos uelint, ut Plato Iouem magnum in caelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum; itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici. (4) Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum et opera et spem suam transfert nec appellationem dei, ita ut imperatoris, in ali quam principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire? (5) Colat alius deum, alius Iouem; alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei manus; alius (si hoc putatis) nubes numeret orans, alius lacunaria; alius suam animam deo suo uoueat, alius hirci. (6) Videte enim, ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem diuinitatis, ut non liceat mihi colere quem uelim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab inuito coli uolet, ne homo quidem. (7) Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam uanae superstitionis potestas auibus et bestiis consecrandis et capite damnandi qui aliquem huiusmodi deum occiderit. (8) Unicuique etiam prouinciae et ciuitati suus deus est, ut Syriae Atargatis, ut Arabiae Dusares, ut Norici Belenus, ut Africae Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui. Romanas, ut opinor, prouincias edidi, nec tamen Romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casi(a)niensium Deluentinus, Narnensium Visidianus, A(e)sculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia; Faliscorum in honorem patris Curris et accepit cognomen Iuno. (9) Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos nec Romani habemur, qui non Romanorum deum colimus. (10) Bene quod omnium deus est, cuius, uelimus ac nolimus, omnes sumus. Sed apud uos quoduis colere ius est praeter deum uerum, quasi non hic magis omnium sit deus, cuius omnes sumus. [25] XXV. (1) Satis quidem mihi uideor probasse de falsa et uera diuinitate, cum demonstraui, quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis, quos deos creditis, ut nihil iam ad hanc causam sit retractandum. (2) Quoniam tamen Romani nominis proprie menti occurrit, non omittam congressionem, quam prouocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum sublimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter ceteros floreant qui illis officium praeter ceteros faciant. (3) Scilicet ista merces Romano nomini a Romanis deis pro gratia expensa est: Sterculus et Mutunus et Larentina prouexit imperium. Peregrinos enim deos non putem extraneae genti magis fa sciebat Graeciam Phrygiae debellatorem subacturos. (5) Itaque maiestatis suae in urbem collatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum M. Aurelio apud Sirmium rei publicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem impurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandauit. (6) O nuntios tardos, o somniculosa diplomata, quorum uitio excessum imperatoris non ante Cybele cognouit, ne deam talem riderent Christiani! (7) Sed non statim et Iuppiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis suae odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut ea potius orbi terra(e) praecelleret, quae cineres Iouis texit? (8) Vellet Iuno Punicam urbem "posthabita Samo" dilectam ab Aeneadarum utique gente deleri? Quod sciam: hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fouetque. Misera illa "coniux Iouis et soror" aduersus fata non ualuit! Plane "fato stat Iuppiter ipse". (9) Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicauerunt dedentibus sibi Carthaginem aduersus destinatum uotumque Iunonis, quantum prostitutissimae lupae La(u)rentinae. (10) Plures deos uestros regnasse certum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem - cum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? Quem coluerat Saturnus et Iuppiter? Aliquem, opinor, Sterculum. Sed postea Romani cum indigitamentis suis. (11) Etiam si qui non regnauerunt, tamen regnabantur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dei habebantur. Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur. (12) Sed quam uanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium siue adhuc regnum religio profecerit, age iam, rebus religio profecerit. Nam, etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res diuina apud Romanos constabat. (13) Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de caespite altaria, et uasa adhuc Samia, et nidor exil(l)is et deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundauerant. Ergo non ante religiosi Romani quam magni, ideoque non ob hoc magni, quia religiosi. (14) Atquin quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de irreligiositate prouenit? Ni fallor enim, omne regnum uel imperium bellis quaeritur et uictoriis propagatur. Porro bella et uictoriae captis et euersis plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum iniuria non est; eaedem strages moenium et templorum, pares caedes ciuium et sacerdotum nec dissimiles rapinae sacrarum diuitiarum et profanarum. (15) Tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae quot manent adhuc simulacra captiuorum deorum. (16) Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari et illis "imperium sine fine" decernunt, quorum magis iniurias quam adulationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt, tam impune laeduntur quam frustra coluntur. (17) Certe non potest fidei conuenire, ut religionis meritis excreuisse uideantur qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creuerunt aut crescendo laeserunt. Etiam illi, quorum regna conflata sunt in imperii Romanii summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt. [26] XXVI. (1) Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat; ne ille uices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit; ne ille ciuitates extollat aut deprimat, sub quo fuit sine ciuitatibus aliquando gens hominum! (2) Quid erratis? Prior est quibusdam deis suis siluestris Roma; ante regnauit quam tantum ambitum Capitolii extrueret(ur). Regnauerant et Babylonii ante pontifices et Medi ante quindecimuiros et Aegyptii ante Salios et Assyrii ante Lupercos et Amazones ante uirgines Vestales. (3) Postremo si Romanae religiones regna praestant, numquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum diuinitatum, cuius et deum uictimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu, Romani, honorastis, numquam dominaturi eius, si non deliquisset ultimo in Christum. [27] XXVII. (1) Satis haec aduersus intentationem laesae diuinitatis, quo non uideamur laedere eam, quam ostendimus non esse. Igitur prouocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus, ad quos ista perueniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione. (2) Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et illaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus. (3) Datis scilicet consilium, quo uobis abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi, nunc duritia saeuiendi ad constantiam nostram deiciendam operetur: (4) Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae paraturae, qui noster ob diuortium aemulus et ob dei gratiam inuidus, de mentibus uestris aduersus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis ad omnem, quam in primordio exorsi sumus, et iudicandi peruersitatem et saeuiendi iniquitatem. (5) Nam licet subiecta sit nobis tota uis daemonum et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen (et) serui metu nonnumquam contumaciam miscent et laedere gestiunt quos alias uerentur; odium enim etiam timor spirat, (6) praeterquam et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora. Et tamen apprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. (7) Itaque, cum uice rebellantium ergastulorum siue carcerum uel metallorum uel hoc genus poenalis seruitutis erumpunt aduersus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseuerantes in eo, quod oppugnant et illos numquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur. [28] XXVIII. (1) Quoniam autem facile iniquum uideretur liberos homines inuitos urgeri ad sacrificandum - nam et alias diuinae rei faciundae libens animus indicitur -, certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere: "Nolo mihi Iouem propitium; tu quis es? Me conueniat Ianus iratus ex qua uelit fronte; quid tibi mecum est?" (2) Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et imposita est tam uobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi. (3) Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris maiestatis, siquidem maiore formidine et callidiore timiditate Caesarem obseruatis quam ipsum de Olympo Iouem. Et merito, si sciatis. Quis enim ex uiuentibus quilibet non mortuo potior? (4) Sed nec hoc uos ratione facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis; adeo et in isto irreligiosi erga deos uestros deprehendemini, cum plus timoris humano dominio dicatis. Citius denique apud uos per omnes deos quam per unum genium Caesaris peieratur. [29] XXIX. (1) Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus uel cuilibet homini impertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conseruant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia uestra est, mortui uiuos tuentur. (2) Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salua praestant. Puto autem, eae ipsae materiae de metallis Caesarum ueniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant. (3) Multi denique dei habuerunt Caesarem iratum; facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid liberalitatis aut priuilegii confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cuius et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse uideantur, quam facilius ipsi a Caesare consequantur? (4) Ideo ergo committimus in maiestatem imperatorum, quia illos non subicimus rebus suis, quia non ludimus de officio salutis ipsorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis! (5) Sed uos irreligiosi, qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo, in cuius est potestate, insuper eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam possunt impetrare, dum sciunt petere! [30] XXX. (1) Nos enim pro salute imperatorum deum inuocamus aeternum, deum uerum, deum uiuum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt. Sciunt, quis illis dederit imperium; sciunt, qua homines, quis et animam; sentiunt eum esse deum solum, in cuius solius potestate sint, a quo sint secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni? Cum super omnes homines, qui utique uiuunt et mortuis antistant. (2) Recogitant quousque uires imperii sui ualeant, et ita deum intellegunt; aduersus quem ualere non possunt, per eum ualere se cognoscunt. Caelum denique debellet imperator, caelum captiuum triumpho suo inuehat, caelo mittat excubias, caelo uectigalia imponat! Non potest. (3) Ideo magnus est, quia caelo minor est; illius enim est ipse, cuius et caelum est et omnis creatura. Inde est imperator, unde et homo antequam imperator; inde potestas illi, unde et spiritus. (4) Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus uitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecumque hominis et Caesaris uota sunt. (5) Haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est, qui solus praestat, et ego sum, cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus obseruo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam, quam ipse mandauit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, (6) non grana turis unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bouis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae probantur penes uos a uitiosissimis sacerdotibus, cur (quibus) praecordia potius uictimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur. (7) Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant: paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete animam deo supplicantem pro imperatore! Hic erit crimen, ubi ueritas et dei deuotio est! [31] XXXI. (1) Adolati nunc sumus imperatori et mentiti uota, quae diximus, ad euadendam scilicet uim? Plane proficit ista fallacia; admittitis nos enim probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaueris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei uoces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt. (2) Scitote ex illis praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis etiam pro inimicis deum orare et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum quam de quorum maiestate conuenimur in crimen? (3) Sed etiam nominatim atque manifeste: "Orate", inquit, "pro regibus et pro principibus et potestatibus, ut omnia tranquilla sint uobis!" Cum enim concutitur imperium, concussis etiam ceteris membris eius, utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur, in aliquo loco casus inuenimur. [32] XXXII. (1) Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui uim maximam uniuerso orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri et, dum precamur differri, Romanae diuturnitati fauemus. (2) Sed et iuramus sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici et inde diminutiua uoce daemonia? Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit. (3) Id in eis scimus esse, quod deus uoluit, ideoque et saluum uolumus esse quod deus uoluit, et pro magno id iuramento habemus. Certerum daemonas, id est genios, adiurare consueuimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem diuinitatis conferamus. [33] XXXIII. (1) Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in imperatore? quem necesse est suspiciamus ut eum, quem dominus noster elegit, ut merito dixerim: "Noster est magis Caesar, a nostro deo constitutus." (2) Itaque ut meo plus ego illi operor in salutem, si quidem non solum ab eo postulo eam, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subicio; subicio autem, cui non adaequo. (3) Non enim deum imperatorem dicam, uel quia mentiri nescio, uel quia illum deridere non audeo, uel quia nec ipse se deum uolet dici. Si homo sit, interest homini deo cedere; satis habeat appellari imperator; grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum imperatorem qui deum dicit; nisi homo sit, non est imperator. (4) Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur; suggeritur enim ei a tergo: "Respice post te! Hominem te memento!" Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio condicionis suae sit necessaria. Minor erat, si tunc deus diceretur, quia non uere diceretur. Maior est qui reuocatur, ne se deum existimet. [34] XXXIV. (1) Augustus, imperii formator, ne dominum quidem dici se uolebat. Et hoc enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei uice dicam. Ceterum liber sum illi; dominus enim meus unus est, deus omnipotens, aeternus, idem qui et ipsius. (2) Qui pater patriae est, quomodo dominus est? Sed et gratius est nomen pietatis quam potestatis; etiam familiae magis patres quam domini uocantur. (3) Tanto abest, ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi - non modo turpissima, sed et perniciosa adulatione. Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius, quem habuisti, etiam ipsi timendam, quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui uis illum propitium imperatori! Desine alium deum credere atque ita et hunc deum dicere, cui deo opus est! (4) Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto: Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari. [35] XXXV. (1) Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque uanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia uerae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lasciuia celebrant. (2) Grande uidelicet officium focos et toros in publicum educere, uicatim epulari, ciuitatem tabernae habitu abolefacere, uino lutum cogere, cateruatim cursitare ad iniurias, ad impudentias, ad libidinis illecebras! Sicine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haecine solemnes dies principum decent, quae alios dies non decent? (3) Qui obseruant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur! (4) O nos merito damnandos! Cur enim uota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicuius noui lupanaris! (5) Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium conuenimur Christiani non celebrando uobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec uerecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio uoluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et ueritatem uestram demonstrare, ne forte et istic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum. (6) Ipsos Quirites, ipsam uernaculam septem collium plebem conuenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana: Testis est Tiberis, et scholae bestiarum. (7) Iam si pectoribus ad translucendum quandam specularem materiam natura obduxisset, cuius non praecordia insculpta apparent noui ac noui Caesaris scaenam congiario diuidundo praesidentis, etiam illa hora, qua acclamant: "de nostris annis augeat tibi Iuppiter annos!" Haec Christianus tam enuntiare non nouit quam de nouo Caesare optare. (8) "Sed uulgus", inquis. Ut uulgus, tamen Romani, nec ulli magis depostulatores Christianorum quam uulgus. Plane ceteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide; nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spira(n)t! (9) Unde Cassii et Nigri et Albini? Unde qui inter duas laurus obsident Caesarem? Unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam exercent? Unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus tot Sigeriis atque Partheniis audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non Christianis. (10) Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris, alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant. (11) Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cottidie reuelantur, post uindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis uestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi diuidebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut uota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes. (12) Eadem officia dependunt et qui astrologos et haruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab angelis desertoribus proditas et a deo interdictas ne suis quidem causis adhibent Christiani. (13) Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid aduersus illam cogitatur uel optatur, aut post illam speratur et sustinetur? Non enim ea mente de caris consulitur qua de dominis. Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter seruitutis. [36] XXXVI. (1) Si haec ita sunt, ut hostes deprehendantur qui Romani uocabantur, cur nos, qui hostes existimamur, Romani negamur? Non possumus et Romani non esse et hostes esse, cum hostes reperiantur qui Romani habebantur. (2) Adeo pietas et religio et fides imperatoribus debita non in huiusmodi officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad uelamentum sui potest fungi, sed in his moribus, quibus diuinitas imperat tam uere, quam circa omnes necesse habet, exhiberi. (3) Neque enim haec opera bonae mentis solis imperatoribus debentur a nobis. Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus, sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis. (4) Iidem sumus imperatoribus, qui et uicinis nostris. Male enim uelle, male facere, male dicere, male cogitare de quoquam ex aequo uetamur. Quodcumque non licet in imperatorem, id nec in quemquam; quod in neminem, eo forsitan magis nec in ipsum, qui per deum tantus est. [37] XXXVII. (1) Si inimicos, ut supra diximus, iubemur diligere, quem habemus odisse? Item, si laesi uicem referre prohibemur, ne de facto pares simus, quem possumus laedere? (2) Nam de isto ipsi recognoscite! Quotiens enim in Christianos desaeuitis, partim animis propriis, partim legibus obsequentes! Quotiens etiam praeteritis uobis suo iure nos inimicum uulgus inuadit lapidibus et incendiis! Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis, iam alios, iam nec totos auellant, dissecent, distrahant. (3) Quid tamen de tam conspiratis umquam denotatis, de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatis, quando uel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret? Sed absit, ut aut igni humano uindicetur diuina secta aut doleat pati, in quo probatur! (4) Si enim et hostes exsertos, non tantum uindices occultos agere uellemus, deesset nobis uis numerorum et copiarum? Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique Parthi, uel quantaecumque unius tamen loci et suorum finium gentes quam totius orbis. Hesterni sumus, et uestra omnia impleuimus, urbes insulas castella municipia conciliabula castra ipsa tribus decurias palatium senatum forum; sola uobis reliquimus templa. (5) Cui bello non idonei, non prompti fuissemus etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur, si non apud istam disciplinam magis occidi liceret quam occidere? (6) Potuimus et inermes nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius diuortii inuidia aduersus uos dimicasse. Si enim tanta uis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a uobis, suffudisset utique dominationem uestram tot qualicumque ciuium amissio, immo etiam et ipsa destitutione punisset. (7) Procul dubio expauissetis ad solitudinem uestram, ad silentium rerum et stuporem quendam quasi mortui orbis; quaesissetis quibus imperaretis; plures hostes quam ciues uobis remansissent. (8) Nunc enim pauciores hostes habetis prae multitudine Christianorum, paene omnium ciuium paene omnes ciues Christianos habendo. Sed hostes maluistis uocare generis humani potius quam erroris humani. (9) Quis autem uos ab illis occultis et usquequaque uastantibus mentes et ualetudines uestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de uobis sine praemio, sine mercede depellimus? Suffecisset hoc solum nostrae ultioni, quod uacua exinde possessio immundis spiritibus pateret. (10) Porro nec tanti praesidii compensationem cogitantes non modo non molestum uobis genus, uerum etiam necessarium hostes iudicare maluistis, qui(a) sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris. [38] XXXVIII. (1) Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur, quale de illicitis factionibus timeri solet. (2) Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de prouidentia constat modestiae publicae, ne ciuitas in partes scinderetur, quae res facile comitia concilia curias contiones, spectacula etiam aemulis studiorum compulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent uenalem et mercenariam homines uiolentiae suae operam. (3) At enim nobis ab omni gloriae et dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas coetus nec ulla magis res aliena quam publica. Unam omnium rem publicam agnoscimus, mundum. (4) Aeque spectaculis uestris in tantum renuntiamus, in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus. Nihil est nobis dictu uisu auditu cum insania circi, cum impudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti uanitate. (5) Licuit Epicureis aliam decernere uoluptatis ueritatem, id est animi aequitatem: In quo uos offendimus, si alias praesumimus uoluptates? Si oblectari nouisse nolumus, nostra iniuria est, si forte, non uestra. Sed reprobamus, quae placent uobis. Nec uos nostra delectant. [39] XXXIX. (1) Edam iam nunc ego ipse negotia Christianae factionis, ut, qui mala refutauerim, bona ostendam. Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinae unitate et spei foedere. (2) Coimus in coetum et congregationem, ut ad deum quasi manu facta precationibus ambiamus orantes. Haec uis deo grata est. Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministris eorum et potestatibus, pro statu saeculi, pro rerum quiete, pro mora finis. (3) Coimus ad litterarum diuinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere. Certe fidem sanctis uocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus inculcationibus densamus. (4) Ibidem etiam exhortationes, castigationes et censura diuina. Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de dei conspectu, summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conuentus et omnis sancti commercii relegetur. (5) Praesident probati quique seniores, honorem istum non pretio, sed testimonio adepti, neque enim pretio ulla res dei constat. Etiam, si quod arcae genus est, non de honoraria summa quasi redemptae religionis congregatur. Modicam unusquisque stipem menstrua die, uel cum uelit et si modo uelit et si modo possit, apponit. Nam nemo compellitur, sed sponte confert. (6) Haec quasi deposita pietatis sunt. Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis uoratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis iamque domesticis senibus, item naufragis et si qui in metallis et si qui in insulis uel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt. (7) Sed eiusmodi uel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam. "Vide", inquiunt, "ut inuicem se diligant" - ipsi enim inuicem oderunt - "et ut pro alterutro mori sint parati"; ipsi enim ad occidendum alterutrum paratiores erunt. (8) Sed et quod fratres nos uocamus, non alias, opinor, insaniunt, quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectione simulatum est. Fratres autem etiam uestri sumus iure naturae matris unius, etsi uos parum homines, quia mali fratres. (9) At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur, qui unum patrem deum agnouerint, qui unum spiritum biberint sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae eiusdem ad unam lucem expauerint ueritatis! (10) Sed eo fortasse minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate tragoedia exclamat, uel quia ex substantia familiari fratres sumus, quae penes uos fere dirimit fraternitatem. (11) Itaque qui animo animaque miscemur, nihil de rei communicatione dubitamus. Omnia indiscreta sunt apud nos praeter uxores. (12) In isto loco consortium soluimus, in quo solo ceteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant - ex illa, credo, maiorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicauerunt, quas in matrimonium duxerant liberorum causa et alibi creandorum, nescio quidem an inuitas; (13) quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donauerant? O sapientiae Atticae, o Romanae grauitatis exemplum: leno(n) est philosophus et censor! (14) Quid ergo mirum, si tanta caritas conuiuatur? Nam et cenulas nostras, praeterquam sceleris infames, ut prodigas quoque suggillatis. De nobis scilicet Diogenis dictum est: "Megarenses obsonant quasi crastina die morituri, aedificant uero quasi numquam morituri." (15) Sed stipulam quis in alieno oculo facilius perspicit quam in suo trabem. Tot tribubus et curiis et decuriis ructantibus acescit aer; Saliis cenaturis creditor erit necessarius; Herculanarum decimanarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt; Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Atticis cocorum dilectus indicitur; ad fumum cenae Serapiacae sparteoli excitabuntur - de solo triclinio Christianorum retractatur. (16) Cena nostra de nomine rationem sui ostendit: Id uocatur quod dilectio penes Graecos. Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuuamus, non qua penes uos parasiti affectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento uentris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium. (17) Si honesta causa est conuiuii, reliquum ordinem disciplinae de causa aestimate! Quod sit de religionis officio, nihil uilitatis, nihil immodestiae admittit. Non prius discumbitur quam oratio ad deum praegustetur; editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis utile est. (18) Ita saturantur, ut qui meminerint, etiam per noctem adorandum deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis uel de proprio ingenio potest, prouocatur in medium deo canere; hinc probatur quomodo biberit. Aeque oratio conuiuium dirimit. (19) Inde disceditur non in cateruas caesionum nec in classes discursationum nec in eruptiones lasciuiarum, sed ad eandem curam modestiae et pudicitiae, ut qui non tam cenam cenauerint quam disciplinam. (20) Haec coitio Christianorum merito sane illicita, si illicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo, quo de factionibus querela est. (21) In cuius perniciem aliquando conuenimus? Hoc sumus congregati, quod et dispersi, hoc uniuersi, quod et singuli: Neminem laedentes, neminem contristantes. Cum probi, cum boni coeunt, cum pii, cum casti congregantur, non est factio dicenda, sed curia. [40] XL. (1) At e contrario illis nomen factionis accommodandum est, qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui aduersum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque uanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causa(m). (2) Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arua, si caelum stetit, si terra mouit, si fames, si lues, statim: "Christianos ad leonem!" acclamatur. Tantos ad unum? (3) Oro uos, ante Tiberium, id est ante Christi aduentum, quantae clades orbem et urbes ceciderunt! Legimus Hieran, Anaphen et Delon et Rhodon et Co insulas multis cum milibus hominum pessum abisse. (4) Memorat et Plato maiorem Asiae uel Africae terram Atlantico mari ereptam. Sed et mare Corinthium terrae motus ebibit, et uis undarum Lucaniam abscisam in Siciliae nomen relegauit. Haec utique non sine iniuria incolentium accidere potuerunt. (5) Ubi uero tunc, non dicam deorum uestrorum contemptores Christiani, sed ipsi dei uestri, cum totum orbem cataclysmus aboleuit uel, ut Plato putauit, campestre solummodo? (6) Posteriores enim illos clade diluuii contestantur ipsae urbes, in quibus nati mortuique sunt, etiam quas condiderunt; neque enim alias hodiernum manerent nisi et ipsae postumae cladis illius. (7) Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat, nec iam illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius, Sodoma et Gomorra, igneus imber exussit. Olet adhuc incendio terra, et si qua illic arborum poma, conantur oculis tenus, ceterum contacta cinerescunt. (8) Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis. Nemo adhuc Romae deum uerum adorabat, cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos caedes suas modio metiebatur. Omnes dei uestri ab omnibus colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupauerant. (9) Et bene quod, si quid aduersi urbibus accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc reuincam non ab eis euenire, quia et ipsis euenit. (10) Semper humana gens male de deo meruit, primo quidem ut inofficiosa eius, quem cum intellegeret ex parte, non requisiuit, sed et alios insuper sibi commentata, quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum et nocentiae iudicem et exactorem omnibus uitiis et criminibus inoleuit. (11) Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et recognitum obseruaret et obseruatum propitium magis experiretur quam iratum. (12) Eundem igitur nunc quoque scire debet iratum, quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur. Cuius bonis utebatur ante editis quam sibi deos fingeret, cur non ab eo etiam mala intellegat euenire, cuius bona esse non sensit? Illius rea est, cuius et ingrata. (13) Et tamen pristinas clades comparemus, leuiora nunc accidunt, ex quo Christianos a deo orbis accepit. Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperauit et deprecatores dei esse coeperunt. (14) Denique cum ab imbribus aestiua hiberna suspendunt et annus in cura est, uos quidem cottidie pasti statimque pransuri balneis et cauponis et lupanaribus operantibus aquilicia Ioui immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, auersi ab ipso et deo et caelo. (15) Nos uero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni uitae fruge dilati, in sacco et cinere uolutantes inuidia caelum tundimus, deum tangimus et, cum misericordiam extorserimus - Iuppiter honoratur. [41] XLI. (1) Vos igitur importuni rebus humanis, uos rei, publicorum incommodorum illices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur. Etenim credibilius haberi debet eum irasci, qui neglegatur quam qui coluntur; (2) aut ne illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum! "Hoc", inquitis, "et in deum uestrum repercutere est, si quod et ipse pati(a)tur, propter profanos etiam suos cultores laedi." Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis. (3) Qui enim semel aeternum iudicium destinauit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est condicio iudicii, ante saeculi finem. Aequalis est interim super omne hominum genus, et indulgens et increpans; communia uoluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem eius et seueritatem experiremur. (4) Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus seueritatem; uos contra utramque despicitis; et sequitur, ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, uobis in castigationem a deo obueniant. (5) Atquin nos nullo modo laedimur; inprimis quia nihil nostra refert in hoc aeuo nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc quia, si quid aduersi infligitur, uestris meritis deputatur. Sed et si aliqua nos quoque praestringunt ut uobis cohaerentes, laetamur magis recognitione diuinarum praedicationum, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae. Sin uero ab eis, quos colitis, omnia uobis mala eueniunt nostri causa, quid colere perseueratis tam ingratos, tam iniustos, qui magis uos in dolore Christianorum iuuare et adserere debuerant (quos separare deberent a meritis Christianorum)? [42] XLII. (1) Sed alio quoque iniuriarum titulo postulamur: et infructuosi (in) negotiis dicimur. Quo pacto homines uobiscum degentes, eiusdem uictus habitus instructus, eiusdem ad uitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae sumus, siluicolae et exules uitae. (2) Meminimus gratiam debere nos deo domino creatori; nullum fructum operum eius repudiamus, plane temperamus, ne(c) ultra modum aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis tabernis officinis stabulis nundinis uestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. (3) Nauigamus et nos uobiscum et militamus et rusticamur et mercatus proinde miscemus, artes, opera nostra publicamus usui uestro. Quomodo infructuosi uidemur negotiis uestris, cum quibus et de quibus uiuimus, non scio. (4) Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lauor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam; attamen lauor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem seruet; rigere et pallere post lauacrum mortuus possum. (5) Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam cenantibus mos est; attamen ubi, de copiis tuis ceno. (6) Non emo capiti coronam; quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique uagis; sed et si in coronam coactis, nos coronam naribus nouimus; uiderint qui per capillum odorantur! (7) Spectaculis non conuenimus; quae tamen apud illos coetus uenditantur si desiderauero, liberius de propriis locis sumam. Tur plane non emimus; si Arabiae queruntur, sciant Sabaei plures et cariores suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis. (8) "Certe", inquitis, "templorum uectigalia cottidie decoquunt; stipes quotusquisque iam iactat?" Non enim sufficimus et hominibus et deis uestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus impertiendum. Denique porrigat manum Iuppiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit uicatim quam uestra religio templatim. (9) Sed cetera uectigalia gratias Christianis agent ex fide dependetibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur, quantum uectigalibus pereat fraude et mendacio uestrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela compensata pro commodo ceterarum rationum. [43] XLIII. (1) Plane confitebor, quinam, si forte, uere de sterilitate Christianorum conqueri possint. Primi erunt lenones perductores aquarioli, tum sicarii uenenarii magi, item haruspices harioli mathematici. (2) His infructuosos esse magnus est fructus. Et tamen, quodcumque dispendium est rei uestrae per hanc sectam, cum aliquo praesidio compensari potest. Quanti habetis, non dico iam qui de uobis daemonia excutiant, non dico iam qui pro uobis quoque uero deo preces sternant, quia forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis? [44] XLIV. (1) At enim illud detrimentum rei publicae tam grande quam uerum nemo circumspicit, illam iniuriam ciuitatis nullus expendit, cum tot iusti impendimur, cum tot innocentes erogamur. (2) Vestros enim iam contestamur actus, qui cottidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis. Tot a uobis nocentes uariis criminum elogiis recensentur: quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lauantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur? aut cum Christiani suo titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes? (3) De uestris semper aestuat carcer, de uestris semper metalla suspirant, de uestris semper bestiae saginantur, de uestris semper munerarii noxiorum greges pascunt. Nemo illic Christianus, nisi plane tantum Christianus; aut, si et aliud, iam non Christianus. [45] XLV. (1) Nos ergo soli innocentes! Quid mirum, si necesse est? Enimuero necesse est. Innocentiam a deo edocti et perfecte eam nouimus, ut a perfecto magistro reuelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam. (2) Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperauit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae ueritatem. Tanta est prudentia hominis ad demonstrandum bonum quanta auctoritas ad exigendum; tam illa falli facilis quam ista contemni. (3) Atque adeo quid plenius, dicere: "Non occides" an docere: "Ne irascaris quidem"? Quid perfectius, prohibere adulterium an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid eruditius, de maleficio an et de maliloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere an nec uicem iniuriae sinere? (4) Dum tamen sciatis ipsas leges quoque uestras, quae uidentur ad innocentiam pergere, de diuina lege ut antiquiore forma mutuatas. Diximus iam de Moysi aetate. (5) Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et euadere homini contingat (et) plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex uoluntate uel necessitate deliquenti? (6) Recogitate ea etiam pro breuitate supplicii cuiuslibet non tamen ultra mortem remansuri. Sic et Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum uero non diuturnum. (7) Enimuero nos, qui sub deo omnium speculatore dispungimur quique aeternam ab eo poenam prouidemus, merito soli innocentiae occurrimus et pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine cruciatus, non diuturni, uerum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse, qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes. [46] XLVI. (1) Constitimus, ut opinor, aduersus omnium criminum intentationem, quae Christianorum sanguinem flagitat; ostendimus totum statum nostrum, et quibus modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate diuinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. Qui nos reuincere audebit, non arte uerborum, sed eadem forma, qua probationem constituimus, de ueritate? (2) Sed dum unicuique manifestatur ueritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usu(i) iam et de commercio innotuit, non utique diuinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus. "Eadem", inquit, "et philosophi monent atque profitentur, innocentiam iustitiam patientiam sobrietatem pudicitiam." (3) Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae? uel cur et illi, ut pares nostri, non urgentur ad officia, quae nos non obeuntes periclitamur? (4) Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie uanas proferre compellit? Quin immo et deos uestros palam destruunt et superstitiones uestras commentariis quoque accusant laudantibus uobis. Plerique etiam in principes latrant sustinentibus uobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur. (5) Sed merito; philosophi enim, non Christiani cognominantur. Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni? Cum secundum deos philosophi daemonas deputent. Socratis uox est: "Si daemonium permittat." Idem et cum aliquid de ueritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo, ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei uiro, qui negabat deos esse. (6) In quantum odium flagrat ueritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores ueritatis. (7) Quam illusores et corruptores inimice philosophi affectant ueritatem et affectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant. (8) Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim Thales, ille princeps physicorum, sciscitanti Croeso de diuinitate certum renuntiauit, commeatus deliberandi saepe frustratus? (9) Deum quilibet opifex Christianus et inuenit et ostendit et exinde totum, quod in deum quaeritur, re quoque adsignat, licet Plato affirmet factitatorem uniuersitatis neque inueniri facilem et inuentum enarrari in omnes difficilem. (10) Ceterum si de pudicitia prouocemur, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum. Sexum nec femineum mutat Christianus. Noui et Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardore(m) subantem; audio et quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse. Christianus uxori suae soli masculus nascitur. (11) Democritus excaecando semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia adspicere non posset et doleret, si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur. At Christianus saluis oculis feminas non uidet; animo aduersus libidinem caecus est. (12) Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculcat; Christianus nec in pauperem superbit. (13) Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zenon apud Prienenses tyrannidem affectant; Christianus uero nec aedilitatem. (14) Si de aequanimitate congrediar, Lycurgus apocarteresin optauit, quod leges eius Lacones emendassent; Christianus etiam damnatus gratias agit. Si de fide comparem, Anaxagoras depositum hostibus denegauit; Christianus et extra fidelis uocatur. (15) Si de simplicitate consistam, Aristoteles familiarem suum Hermian turpiter loco excedere fecit; Christianus nec inimicum suum laedit. Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro, regendo potius, adulatur, quam Plato a Dionysio uentris gratia uenditatur. (16) Aristippus in purpura sub magna grauitatis superficie nepotatur, Icthy(di)as, dum ciuitati insidias disponit, occiditur. Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo umquam temptauit Christianus. (17) Sed dicet aliquis etiam de nostris excidere quosdam a regula disciplinae. Desinunt tamen Christiani haberi penes nos; philosophi uero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseuerant. (18) Adeo quid simile philosophus et Christianus, Graeciae discipulus et caeli, famae negotiator et uitae, uerborum et factorum operator, et rerum aedificator et destructor, amicus et inimicus erroris, ueritatis interpolator et integrator et expressor, et furator eius et custos? [47] XLVII. (1) Antiquior omnibus ueritas, nisi fallor: et hoc mihi proficit antiquitas praestructa diuinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus iam uoluminis temperarem, excurrerem in hanc quoque probationem. (2) Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potauerit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui rigauerunt, ut quae de nostris habent, ea nos comparent illis. Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico et a Spartiatis et Argiuis. (3) Dum ad nostra conantur et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis (scripturis) offenderunt digestis (ex) pro instituto curiositatis, ad propria opera uerterunt, neque satis credentes diuina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria uidebantur. (4) Nam et si qua simplicitas erat ueritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata nutabat, per quod incertum miscuerunt etiam quod inuenerant certum. (5) Inuentum enim solummodo deum non ut inuenerant disputauerunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent. (6) Alii incorporalem adseuerant, alii corporalem, ut tam Platonici quam Stoici; alii ex atomis, alii ex numeris, qua Epicurus et Pythagoras; alius ex igni, qua Heraclito uisum est; et Platonici quidem curantem rerum, contra Epicurei otiosum et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem humanis rebus; (7) positum uero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc; intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo intra id maneat, quod regat. (8) Sic et de ipso mundo, natus innatusue sit, decessurus mansurusue sit, uariant; sic et de animae statu, quam alii diuinam et aeternam, alii dissolubilem contendunt; ut quis sensit, ita et intulit aut reformauit. (9) Nec mirum, si uetus instrumentum ingenia philosophorum interuerterunt. Ex horum semine etiam nostram hanc nouiciolam paraturam uiri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulterauerunt et de una uia obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota uarietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare uideatur et ex uarietate defensionum iudicet ueritatem. (10) Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam ueritatis, quae ueniat a Christo transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diuersi isti commentatores probabuntur. (11) Omnia aduersus ueritatem de ipsa ueritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de similitudine fidem infirmarent ueritatis uel eam sibi potius euincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis nec philosophis, uel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum, quia non Christianis. (12) Itaque ridemur praedicantes deum iudicaturum. Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Et gehennam si comminemur, quae est ignis arcani subterraneam ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est. (13) Et si paradisum nominemus, locum diuinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupauerunt. (14) Unde haec, oro uos, philosophis aut poetis tam consimilia? Non nisi de nostris sacramentis. Si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra magisque credenda, quorum imagines quoque fidem inueniunt. Si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum forma non sustinet; numquam enim corpus umbra aut ueritatem imago praecedit. [48] XLVIII. (1) Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii uirtute distorserit, nonne consensum mouebit et fidem infiget? Etiam ab animalibus abstinendi propterea persuasum quis habeat, ne forte bubulam de aliquo proauo suo obsonet? At enim Christianus si de homine hominem ipsumque de Gaio Gaium reducem repromittat, lapidibus magis nec saltem coetibus a populo exigetur. (2) Si quaecumque ratio praeest animarum humanarum reciprocandarum in corpora, cur non in eandem substantiam redeant, cum hoc sit restitui: Id esse, quod fuerat? Iam non ipsae sunt, quae fuerant, quia non potuerunt esse quod non erant, nisi desinant esse quod fuerant. (3) Multis etiam locis ex otio opus erit, si uelimus ad hanc partem lasciuire, quis in quam bestiam reformari uideretur. Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius credi hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eandem restau(ra)retur condicionem, etsi non effigiem. (4) Certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem ipse, qui fuerat, exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a deo referat. Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine materia stabili, id est carne, et, quod omnino de iudicio dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt. (5) "Sed quomodo", inquis, "dissoluta materia exhiberi potest?" Considera temetipsum, o homo, et fidem rei inuenies. Recogita, quid fueris antequam esses. Utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus esse de nihilo eiusdem ipsius auctoris uoluntate, qui te uoluit esse de nihilo? Quid noui tibi eueniet? (6) Qui non eras, factus es; cum iterum non eris, fies. Redde, si potes, rationem qua factus es, et tunc require, qua fies! Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod numquam fuisti aliquando. (7) Dubitabitur, credo, de dei uiribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo, quod non fuerat, non minus quam de morte uacationis et inanitatis imposuit, animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium uobis. (8) Lux cottidie interfecta resplendet et tenebrae pari uice decedendo succedunt, sidera defuncta uiuescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt; fructus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt; omnia pereundo seruantur, omnia de interitu reformantur. (9) Tu homo, tantum nomen, si intellegas te, uel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecumque te materia destruxerit, hauserit, aboleuerit, in nihilum prodegerit, reddet te. Eius est nihilum ipsum, cuius et totum. (10) "Ergo", inquitis, "semper moriendum erit et semper resurgendum?" Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinauit quam praedicauit. (11) Quae ratio uniuersitatem ex diuersitate composuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent, ex uacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa uita et morte, eadem aeuum quoque ita destinata distincta conditione conseruit, ut prima haec pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens uero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur. (12) Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei uice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum, quod in isto aeuo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam aeternitatis perpetuitatem. (13) Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani uero et qui non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius diuina(m) scilicet, subministrationem incorruptibilitatis. (14) Nouerunt et philosophi diuersitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est, qui usui humano, alius qui iudicio dei apparet, siue de caelo fulmina stringens, siue de terra per uertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed dum erogat, reparat. (15) Adeo manent montes semper ardentes, et qui de caelo tangitur, saluus est, ut nullo iam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis: Montes uruntur et durant. Quid nocentes et dei hostes? [49] XLIX. (1) Hae sunt, quae in nobis solis praesumptiones uocantur, in philosophis et poetis summae scientiae et insignia ingenia. Illi prudentes, nos inepti; illi honorandi, nos irridendi, immo eo amplius et puniendi. (2) Falsa nunc sint quae tuentur et merito praesumptio, attamen necessaria; inepta, attamen utilia, siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici nec inepta haberi quae expedit uera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt. In uobis itaque praesumptio est haec ipsa, quae damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt. (3) Certe, etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia. Nam et multis aliis similia, quibus nullas poenas inrogatis, uanis et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis. Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis. (4) De qua iniquitate saeuitiae non modo caecum hoc uulgus exsultat et insultat, sed et quidam uestrum, quibus fauor uulgi de iniquitate captatur, gloriantur; quasi non totum, quod in nos potestis, nostrum sit arbitrium. (5) Certe, si uelim, Christianus sum. Tunc ergo me damnabis, si damnari uelim. Cum uero quod in me potes, nisi uelim, non potes, iam meae uoluntatis est quod potes, non tuae potestatis. Proinde et uulgus uane de nostra uexatione gaudet. (6) Proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi uindicat, qui malumus damnari quam a deo excidere. Contra illi, qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus. [50] L. (1) "Ergo", inquitis, "cur querimini, quod uos insequamur, si pati uultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod uultis?" Plane uolumus pati, uerum eo more, quo et bellum miles. Nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse; (2) tamen et proeliatur omnibus uiribus et uincens in proelio gaudet qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis, quod prouocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro ueritate certemus. Victoria est autem, pro quo certaueris, obtinere. Ea uictoria habet et gloriam placendi deo et praedam uiuendi in aeternum. (3) Sed obducimur. Certe, cum obtinuimus. Ergo uicimus, cum occidimur, denique euadimus, cum obducimur. Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis reuincti sarmentorum ambitu exurimur, hic est habitus uictoriae nostrae, haec palmata uestis, tali curru triumphamus. (4) Merito itaque uictis non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio atque perditio penes uos in causa gloriae et famae uexillum uirtutis extollunt. (5) Mucius dexteram suam libens in ara reliquit: O sublimitas animi! Empedocles totum sese (Atheniensium) Aetnaeis incendiis donauit: O uigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo (se) secundum matrimonium dedit: O praeconium castitatis! (6) Regulus, ne unus pro multis hostibus uiueret, toto corpore cruces patitur: O uirum fortem et in captiuitate uictorem! Anaxarchus cum in exitum ptisanae pilo contunderetur: "Tunde, tunde", aiebat, "Anaxarchi follem; Anaxarchum enim non tundis!" O philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur! (7) Omitto eos, qui cum gladio proprio uel alio genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a uobis. (8) Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saeuientis exspellit, ut exspueret et uocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam uicta uoluisset. (9) Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam philosophia praestaret, cum respondisset: "Contemptum mortis", impassibilis flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt, quantum sanguinis fuderint. (10) O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nec persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro deo non licet! (11) Et tamen illis omnibus et statuas defunditis et imagines inscribitis et titulos inciditis in aeternitatem. Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui ueram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est! (12) Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaueritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas uestra. Ideo nos haec pati deus patitur. Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari. (13) Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas uestra; illecebra est magis sectae. Plures efficimur, quotiens metimur a uobis: semen est sanguis Christianorum. (14) Multi apud uos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus; nec tamen tantos inueniunt uerba discipulos, quantos Christiani factis docendo. (15) Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione eius concutitur ad requirendum, quid intus in re sit? Quis non, ubi requisiuit, accedit, ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem ueniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? (16) Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis uestris gratias agimus. Ut est aemulatio diuinae rei et humanae, cum damnamur a uobis, a deo absoluimur.