[0] TERTVLLIANI ADVERSUS IUDAEOS. [1] I. (1) Proxime accidit: disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo. Alternis uicibus contentioso fune uterque diem in uesperam traxerunt. Obstrepentibus quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam ueritas obumbrabatur. Placuit ergo, (ut) quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, curiosius inspectis lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare. (2) Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus (sibi) diuinam gratiam hinc habuit praerogatiuam, quod sibi uindicare dei legem instituerit homo ex gentibus nec prosapia Israelitum Iudaeus. (3) Hoc enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne Israel adhuc superbiat, quod gentes uelut stillicidium de urceo aut puluis ex area deputentur. Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem qui Abrahae promiserit, quod in semine eius benedicerentur omnes nationes terrae et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, utique Iudaeorum id est Israelis et gentium id est noster. (4) Uterque ergo et populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione priuilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus destinauit, nec discreuit gratiam in nominis appellatione sed in partus editione, ut qui prior esset de utero processurus minori subiceretur id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus est dicens: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de utero tuo diuidentur, et populus populum superabit, et maior seruiet minori. (5) Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior per gratiam primae dignationis in lege, noster uero minor aetate temporum intellegatur utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam diuinae miserationis, procul dubio secundum edictum diuinae elocutionis prior maior populus id est Iudaicus seruiat necesse est minori et minor populus id est Christianus superet maiorem. (6) Nam et secundum diuinarum scripturarum memorias populus Iudaeorum id est antiquior derelicto deo idolis deseruiuit et diuinitate abrelicta simulacris fuit deditus dicente populo ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant. Quod cum ex monilibus feminarum et anulis uirorum aurum fuisset igne conflatum et processisset eis bubulum caput, huic figmento uniuersus Israel abrelicto deo honorem dederunt dicentes: Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra Aegypti. (7) Sic namque posterioribus temporibus quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam uaccas aureas et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento diuinarum scriptuarum. Noster uero populus id est posterior relictis idolis quibus ante deseruiebat ad eundem deum conuersus est, a quo Israel, ut supra memorauimus, abscesserat. (8) Sic namque populus minor id est posterior populum maiorem superauit, dum gratiam diuinae dignationis consequitur, a qua Israel est repudiatus. [2] II. (1) Igitur gradum conseramus et summam quaestionis certis lineis terminemus. Cur etenim deus uniuersitatis conditor mundi totius gubernator hominis plasmator uniuersarum gentium sator legem per Moysen uni populo dedisse credatur et non omnibus gentibus adtribuisse dicatur? (2) Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret. Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eandem legem dedit, quam certis statutis temporibus obseruari praecepit, quando uoluit et per quos uoluit et sicut uoluit. Namque in principio mundi ipsius Adae et Euae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur. Quae lex eis sufficeret, si esset custodita. (3) In hac enim lege Adae data omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulauerunt data per Moysen, id est: Diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et: Diliges proximum tibi tamquam te, et: Non occides, non moechaberis, non fraudaberis, falsum testimonium non dices, honora patrem tuum et matrem, et: Alienum non concupisces. (4) Primordialis enim lex est data Adae et Euae in paradiso quasi matrix omnium praeceptorum dei. Denique si dominum deum suum dilexissent, contra praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate faciendo contra dei praeceptum; (5) a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris non clam degustassent, nec a conspectu domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec falsum adseueranti diabolo participes efficerentur credendo ei quod similes dei essent futuri, atque ita nec deum offendissent ut patrem qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figurauerat; si alienum non concupissent, de fructu inlicito non degustassent. (6) Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris fructu obseruari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinauerunt. Eiusdem est enim postea superducere legem qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui ante iustos formare instituerat. (7) Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit, si is perficit qui coepit? Denique ante legem Moysei scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intellegebatur et a patribus custodiebatur. Nam unde Noe iustus inuentus, si non illi naturalis legis iustitia praecedebat? Unde Abraham amicus dei deputatus, si non de aequitate et iustitia legis naturalis? Unde Melchisedech sacerdos dei summi nuncupatus, si non ante Leuiticae legis sacerdotium Leuitae fuerunt qui sacrificia deo offerebant? (8) Sic etenim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore, posteaquam ab Aegypto excesserunt, post (interuallum) multorum temporum spatia. Denique post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. (9) Unde intellegimus dei legem iam ante Moysen nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo primum, sed antiquiorem primum in paradiso, post deinde patriarchis atque ita et Iudaeis certis temporibus datam quando uoluit et certis temporibus reformatam, ut non iam ad Moysi legem ita adtendamus quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem quam certo tempore deus et gentibus exhibuit (et) repromissam per prophetas et in melius reformauit et praemonuit futurum, ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter obseruata et custodita credatur. (10) Nec adimamus hanc dei potestatem pro temporum condicione legis praecepta reformantem in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum adhuc obseruandum quasi salutis medellam et circumcisionem octaui diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum iustos sabbatizasse aut circumcidisse et sic amicos dei effectos. (11) Nam si circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit uel posteaquam deliquit, si purgat circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum paradisi praefecit. (12) Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem eius Abel offerentem sibi sacrificia incircumcisum nec sabbatizantem laudauit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat non recte diuidebat. (13) Noe quoque incircumcisum deus sed et non sabbatizantem de diluuio liberauit. Nam et Enoch iustissimum non circumcisum nec sabbatizantem de hoc mundo transtulit qui necdum mortem gustauit, ut aeternitatis candidatus iam nobis ostenderet nos quoque sine legis onere Moysis deo placere posse. (14) Melchisedech quoque summi dei sacerdos incircumcisus et non sabbatizans ad sacerdotium dei adlectus est. Probat et Loth frater Abrahae, quod pro meritis iustitiae suae sine legis obseruatione de Sodomitarum incendio sit liberatus. [3] III. (1) "Sed Abraham, inquis, circumcisus est." Sed ante deo placuit quam circumcideretur nec tamen sabbatizauit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae esset in signum temporis illius non in salutis praerogatiuam. Denique sequentes patriarchae incircumcisi fuerunt ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumciso reuertenti de proelio panem et uinum obtulit incircumcisus. "Sed et filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde (inquit) occisionis maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit." (2) Atquin si salutem circumcisio omnimodo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octaua die circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinete. consideremus itaque, quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere et quasi legem huius praecepti condere in salutem. (3) Nam prouidens deus, quod hanc circumcisionem in signum non in salutem esset daturus populo Israeli, idcirco filium Moysi ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis non aspernaretur populus uidens exemplum istud in ducis filio iam celebratum. (4) Dari enim habebat circumcisio, sed in signum unde Israel in nouissimo tempore dinosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam ciuitatem ingredi prohiberetur — secundum uerba prophetarum dicentium: Terra uestra deserta, ciuitates uestrae igni exustae, regionem uestram in conspectu uestro extranei comedent, et deserta et subuersa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, sicut casa in uinea et sicut custodiarium in cucumerario et quasi ciuitas quae expugnatur. (5) Cur ita? Quoniam subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios genui et exaltaui, ipsi autem reprobauerunt me, et: Si extenderitis manus, auertam faciem meam a uobis; et si multiplicaueritis preces, non exaudiant uos; manus enim uestrae sanguine plenae sunt, et: Vae gens peccatrix, populus plenus delictis, filii scelesti, dereliquistis dominum et ad indignationem prouocastis sanctum Israelis. (6) Haec igitur dei prouidentia fuit, dandi circumcisionem in signum unde dinosci possent, cum adueniret tempus cum pro meritis suis supradictis in Hierusalem admitti prohiberentur; quod et quia futurum erat nuntiabatur, et quia factum uidemus recognoscimus. (7) Sicut enim circumcisio carnalis quae temporalis erat imbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti dicente Hieremia: Innouate uobis nouitatem et ne seminaueritis in spinis; circumcidimini deo et circumcidite praeputium cordis uestri. Et alio loco dicit: Ecce enim dies ueniunt, dicit dominus, et disponam domui Iudae et domui Iacob testamentum nouum, non tale quale dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti. (8) Unde intellegimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam et nouam legem, non talem qualem iam dederat patribus, processuram adnuntiari, sicut Esaias praedicabat dicens, quod in nouissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus dei super uertices montium. Et exaltabitur, inquit, super colles et uenient super illum omnes gentes et ambulabunt multl et dicent: uenite, ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob, non in Esau prioris filii, sed Iacob sequentis id est populi nostri, cuius mons Christus, sine manibus concidentium praecisus implens omnem terram apud Danielem ostensus. (9) Denique ex hac domo dei Iacob etiam legem nouam processuram sequentibus uerbis adnuntiat Esaias dicens: Ex Sion enim exiet lex et uerbum domini ex Hierusalem, et iudicabit inter gentes, id est inter nos qui ex gentibus sumus uocati; et concident, inquit, gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens super gentem gladium, et iam non discent pugnare. (10) Qui igitur intelleguntur alii quam nos qui in noua lege edocti ista obseruamus obliterata ueteri lege cuius abolitionem futuram actus ipse demonstrat? Nam et uetus lex ultione gladii se uindicabat et oculum pro oculo eruebat et uindicta iniuriam retribuebat, noua autem lex clementiam designabat et pristinam ferocitatem gladiorum et lancearum ad tranquillitatem conuertebat et belli pristinam in aemulos et hostes executionem in pacificos actus arandae et colendae terrae reformabat. (11) Igitur sicuti supra ostendimus, quod uetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et nouae legis et spiritalis circumcisionis obseruantia in pacis obsequio eluxit. Populus enim (inquit) quem non noueram seruiuit mihi, in obauditu auris obauaiuit mihi prophetae adnuntiauerunt. (12) Quis autem populus qui deum ignorabat, nisi noster qui retro deum nesciebamus, et quis in auditu auris obaudiuit ei, nisi nos qui relictis idolis ad deum conuersi sumus? (13) Nam Israel, qui deo fuerat cognitus quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat et per Erythraeum pelagum transuectus quique in eremo manna cibatus XL annis ad instar aeternitatis redactus nec humanis passionibus contaminatus aut saeculi huius cibis pastus sed angelorum panibus (manna) cibatus satisque beneficiis deo obligatus, domini et dei sui oblitus est dicens ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant; Moyses enim ille qui nos eiecit de terra Aegypti dereliquit nos, et quid illi acciderit nescimus. Et ideo nos, qui non populus dei retro, facti sumus populus eius accipiendo nouam legem supra dictam et nouam circumcisionem ante praedictam. [4] IV. (1) Sequitur itaque ut, quatenus circumcisionis carnalis et legis ueteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita(que) sabbati quoque obseruatio temporaria fuisse demonstretur. Dicunt enim Iudaei, quod a primordio sanctificauerit deus diem septimum requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde etiam Moysen dixisse ad populum: Mementote diem sabbatorum, sanctificare eum; omne opus seruile non facietis in eo, praeterquam quod ad animam pertinet. (2) Unde nos intellegimus magis sabbatizare nos ab omni opere seruili semper debere et non tantrum septimo quoque die sed per omne tempus. Ac per hoc quaerendum nobis, quod sabbatum nos deus uelit custodire. Nam sabbatum aeternum et sabbatum temporale scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta: Sabbata uestra odit anima mea. Et alio loco dicit: Sabbata mea profanastis. (3) Unde dinoscimus sabbatum temporale esse humanum et sabbatum aeternum censeri diuinum, de quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense et dies de die et sabbatum de sabbato, et ueniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit dominus. (4) Quod intellegimus adimpletum temporibus Christi, quando omnis caro id est omnis gens adorare in Hierusalem uenit deum patrem per Iesum Christum filium eius, sicut per prophetas praedicatum est: Ecce proselyti per me ad te ibunt. (5) Sic igitur ante hoc sabbatum temporale erat et sabbatum aeternum praeostensum et praeindictum, quomodo et ante circumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa. (6) Denique doceant, sicuti iam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse aut Abel hostiam deo sanctam offerentem sabbati religione placuisse aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse aut Noe arcae fabricatorem propter diluuium imminens sabbatum obseruasse aut Abraham in obseruatione sabbati Isaac filium suum obtulisse aut Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse. (7) Sed dicturi sunt Iudaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde obseruandum fuisse. Manifestum est itaque non aeternum sed temporale fuisse praeceptum quod quandoque cessaret. (8) Denique adeo non in uacatione septimi diei haec sollemnitas celebranda est, ut Iesus Naue eo tempore quo Hiericho ciuitatem debellabat praeceptum sibi a deo diceret, uti populo mandaret, ut sacerdotes arcam testamend dei septem diebus circumferrent in circuitu ciuitatis, atque ita septimi diei circuitu peracto sponte ruerent muri ciuitatis. (9) Quod ita factum est, et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat, ruerunt muri ciuitatis. Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierum septem incurrisse diem sabbati — septem enim dies, undecumque initium acceperint, sabbati diem secum concludant necesse est —, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore gladii praeda facta sit ciuitatis ab omni populo Israele; (10) nec dubium est opus seruile eos operatos, cum praedas belli agerent ex dei praecepto. Nam et temporibus Machabaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt et hostes allophylos expugnauerunt legemque paternam ad pristinum uitae statum pugnando sabbatis reuocauerunt; (11) nec putem aliam legem eos defendisse nisi in qua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est ad tempus et praesentis causae necessitatem huiusmodi praecepta conualuisse et non ad perpetui temporis obseruationem huiusmodi legem eis deum ante dedisse. [5] V. (1) Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium (sacrificiorum) praedicata ostendimus, et quidem a primordio maioris filii id est Israelis terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia, sed minotis filii (Abel) id est populi nostri sacrificia diuersa demonstrata. (2) Namque maior natu Cain de fructu terrae obtulit munera deo, minor uero filius Abel de fructu ouium suarum. Et respexit deus in Abel et in munera eius, in Cain autem et in munera eius non respexit. Et dixit deus ad Cain: quare concidit uultus tuus? Nonne, si recte quidem offeras non recte autem diuidas, peccasti? Quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis eius. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum: eamus in campum. Et abiit cum eo illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain: ubi est Abel frater tuus? et dixit: nescio; numquid custos fratris mei sum ego? cui deus dixit: uox sanguinis fratris tui proclamat ad me de terra. Propter quod maledicta terra quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Et gemens et tremens eris super terram, et omnis qui te inuenerit occidet te. (3) Ex hoc igitur actu duplicia duorum populorum sacrificia praeostensa iam tunc a primordio animaduertimus. Denique cum per Moysen in Leuitico lex sacerdotalis conscriberetur, inuenimus praescriptum populo Israeli, ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam in terra promissionis, quam dominus deus daturus esset patribus eorum, ut introducto Israele illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus et nusquam alibi nisi in terra sancta. (4) Cur itaque postea per prophetas praedicat spiritus futurum, ut in omni loco et in omni terra offerantur sacrificia deo? Sicuti per Malachiam unum ex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus uestris, quoniam ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus omnipotens, et in omni loco offeruntur sacrificia munda nomini meo. Item in psalmis Dauid: Adferte deo, patriae gentium, indubitate quod in omnem terram exire habebat praedicatio apostolorum, adferte deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificium nominis eius; tollite hostiam et introite in atria eius. (5) Namque quod non terrenis sacrificiis sed spiritalibus deo litandum sit, ita legimus ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum hostia deo est, et alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur et cor contribulatum acceptabile sacrificium deo demonstratur. (6) Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelleguntur — de quibus et Esaias loquitur dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum, dicit dominus, quoniam et si adtuleritis mihi, inquit, similam, uanum supplicamentum execramentum mihi est, et adhuc dicit: Holocaustomata et sacrificia uestra et adipem hircorum et sanguinem taurorum nolo, nec si ueniatis uideri mihi; quis enim exquisiuit ista de manibus uestris? —, ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut prophetae adnuntiant. (7) Carnalia uero sacrificia, de quibus praedicatum est: Non est mihi uoluntas in uobis, dicit dominus, sacrificia non accipiam de manibus uestris, quoniam ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus. De spiritalibus uero sacrificiis addit dicens: Et in omni loco sacrificia munda offerunt nomini meo, dicit dominus. [6] VI. (1) Igitur cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum et sabbatum aeternum praedicatum, circumcisionem quoque carnalem praedictam et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa, sequitur ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israeli superueniret tempus, quo legis antiquae et caeremoniarum ueterutn praecepta cessarent et nouae legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio et noui testamenti pollicitatio superueniret fulgente nobis lumine ex alto qui sedebamus in tenebris et inumbra mortis detinebamur. (2) Itaque necessitas nobis incumbit ut, quoniam praedicatam nouam legem a prophetis praediximus et non talem, qualis iam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam illam legem ueterem cessasse quam legem nouam promissam nunc operari: et quidem primum quaerendum, an expectetur nouae legis lator et noui testamenti heres et nouorum sacrificiorum sacerdos et nouae circumcisionis purgator et aeterni sabbati cultor, qui legem ueterem compescat et nouum testamentum statuat et noua sacrificia offerat et caeremonias antiquas reprimat et circumcisionem ueterem cum suo sabbato compescat et nouum regnum quod non corrumpatur adnuntiet. (3) Nam etiam nouae legislator sabbati spiritalis cultor sacrifiorum aeternorum antistes regni aeterni dominator quaerendum an uenerit an necne, ut si iam uenit seruiendum sit illi, si necdum uenit sustinendus sit, dummodo manifestum sit aduentu eius comprimi legis ueteris praecepta et oriri debere nouae legis exordia. (4) Et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas, nisi uenisset is qui per eandem legem et per eosdem prophetas uenturus adnuntiabatur. [7] VII. (1) Igitur in isto gradum conseramus, an qui uenturus Christus adnuntiabatur iam uenerit an uenturus adhuc speretur. Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda quando uenturum Christum prophetae nuntiauerint, ut, si intra ista tempora recognouerimus uenisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem prophetae uenturum canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri adnuntiabamur, et cum constiterit uenisse indubitate etiam legem nouam ab ipso datam esse credamus et testamentum nouum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. (2) Venturum enim Christum et Iudaeos non refutare scimus, utpote qui in aduentum eius spem suam porrigant. Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicauerunt, ut Esaias: Sic dicit dominus deus Christo meo domino: cuius tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes; fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et ciuitates non cludentur illi. Quod ipsum adimpletum iam uidemus. (3) Cui etenim tenet dexteram pater deus nisi Christo filio suo, quem et exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cuius et praedicatores apostoli in psalmis Dauid ostenduntur: In uniuersam, inquit, terram exiuit sonus eorum et ad terminos terrae uerba eorum ? (4) In quem enim alium uniuersae gentes crediderunt nisi in Christum qui iam uenit? Cui etenim crediderunt gentes, Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam Armeniam Phrygiam Cappadociam, incolentes Pontum et Asiam Pamphyliam, immorantes Aegypto et regiones Africae quae est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae, tunc et in Hierusalem Iudaei et ceterae gentes, ut iam Gaetulorum uarietates et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini et Galliarum diuersae nationes et Britannorum inaccessa Romanis loca Christo uero subdita et Sarmatarum et Dacorum et Germanorum et Scytharum et abditarum multarum gentium et prouinciarum et insularum multarum nobis ignotarum et quae enumerare minus possumus? (5) In quibus omnibus locis Christi nomen qui iam uenit regnat, utpote ante quem omnium ciuitatium portae sunt apertae et cui nullae sunt clausae, abante quem ferreae serae sunt comminutae et ualuae aereae sunt apertae. (6) Quamquam ista et spiritaliter sint intellegenda, quod praecordia singulorum uariis modis a diabolo obsessa fide Christi sint reserata, attamen etiam perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet. Quis enim omnibus gentibus regnare potuisset, nisi Christus dei filius qui omnibus regnaturus in aeternum nuntiabatur? (7) Nam si Solomon regnauit, sed in finibus Iudaeae tantum: a Bersabee usque Dan termini regni eius signantur; si uero Babyloniis et Parthis regnauit Darius, ulterius ultra fines regni sui non habuit potestatem in omnibus gentibus; si Aegyptiis Pharao uel quisque ei in hereditario regno successit, illic tantum potitus est regni sui dominium; si Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos; si Alexander Macedo, non amplius quam Asiam uniuersam et ceteras regiones quas postea deuicerat tenuit; (8) si Germani, adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur. Britanni intra oceani sui ambitum clausi sunt, Maurorum gentes et Gaetulorum barbariae a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de ipsis Romanis dicam, qui legionum suarum praesidiis imperium suum muniunt nec trans istas gentes porrigere uires regni sui possunt? (9) Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur; omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum maior gratia, non barbari alicuius inferior laetitia; non dignitatum uel natalium cuiusquam discreta merita; omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus iudex, omnibus deus et dominus est. Nec dubites credere quod adseueramus, cum uideas fieri. [8] VIII. (1) Itaque requirenda tempora praedicta et futurae natiuitatis Christi et passionis eius et exterminii ciuitatis Hierusalem id est uastationis eius. Dicit enim Daniel et ciuitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce uenturo et destrui pinnaculum usque ad interitum. (2) Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae inuestigabimus in Danielo; quibus computatis probabimus uenisse eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus et ex operationibus eius; quae probamus et ex consequentibus quae post aduentum eius futura adnuntiabantur, uti iam adimpleta omnia praecepta credamus. (3) Sic igitur de eo Daniel praedicauit, ut quando et quo in tempore gentes esset liberaturus ostenderet et quoniam post passionem ipsa ciuitas exterminari haberet. (4) Dicit enim sic: In primo anno sub Dario filio Assueri a semine Medorum qui regnauit super regnum Chaldaeorum ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me loquente in oratione ecce uir Gabriel quem uidi in uisione in principio uolans et tetigit me quasi hora sacrificii uespertini et intellegere fecit me et locutus est mecum et dixit: Daniel, nunc exiui imbuere te intellegentia, in principio obsecrationis tuae exiuit sermo. (5) Et ego ueni ut adnuntiem tibi, quia uir desideriorum tu es, et cogita in uerbo et intellege in uisione: septuaginta ebdomades breuiatae sunt super plebem tuam et super ciuitatem sanctam, quoadusque inueteretur delictum et signentur peccata et exorentur iniustitiae et inducatur iustitia aeterna et (ut) signetur uisio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum. Et scies et percipies et intelleges: a profectione sermonis in integrando et aedificando Hierusalem usque ad Christum ducem ebdomades sexaginta et duae et dimidia; et conuertet et aedificabitur in latitudinem et conuallationem et innouabuntur tempora. (6) Et post ebdomadas has sexaginta et duas exterminabitur unctio et non erit, et ciuitatem et sanctum exterminabit cum duce adueniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque in finem belli quod concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis; ebdomada una et dimidia ebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto exsecratio uastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hanc uastationem. (7) Animaduertamus igitur, terminum quomodo in uero praedicit LXX ebdomadas futuras; in quibus si reciperent eum, aedificabitur in latitudinem et longitudinem et innouabuntur tempora. (8) Prouidens autem deus quid esset futurum, quoniam non tantum non recipient eum uerum et insequentur et tradent eum morti, et recapitulauit et dixit intra LX et II et dimidiam ebdomadas nasci illum et ungui sanctum sanctorum, ebdomades autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere et ciuitatem exterminari post I et dimidiam ebdomadam, quo scilicet VII et dimidia ebdomades completae sunt. Dicit enim sic: et ciuitatem et sanctum exterminari cum duce uenturo (et concidentur sicut in cataclysmo) et destrui pinnaculum usque ad interitum. (9) Unde igitur ostendimus, quoniam uenit Christus intra LX et II et dimidiam ebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii, quoniam in ipso tempore Danieli uisio ostenditur. Dicit enim: et intellege et conice a profectione sermonis respondere me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc uidit uisionem Daniel. (10) Videamus igitur, anni quomodo implentur usque ad aduentum Christi: Darius enim regnauit annis XVIIII; Artaxerxes annis XL et I; deinde rex Ochus qui et Cyrus annis XX et IIII; Argus anno I; alius Darius qui et Melas nominatus est annis XX et I; Alexander Macedo annis XII; deinde post Alexandrum, qui et Medis et Persis regnauerat quos deuicerat et in Alexandria regnum suum firmauerat, quando et nomine suo eam appellauit, — post eum regnauit illic in Alexandria Soter annis XXX et V; cui succedit Philadelphus regnans annis XXX et VIII; huic succedit Euergetes annis XX et V; deinde Philopator annis XVII; post hunc Epiphanes annis XX et IIII; item alius Euergetes annis XX et VII; item alius Soter annis XXX et VIII; Ptolemaeus annis XXX et VII; Cleopatra annis XX et II mensibus V; item adhuc Cleopatra conregnauit Augusto annis XIII; post Cleopatram Augustus aliis annis XL et III imperauit — nam omnes anni imperii Augusti fuerunt L et VI — (11) uidemus autem, quoniam in quadragesimo et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae uicesimo et octauo anno imperauit, nascitur Christus. Et superuixit idem Augustus ex quo natus est Christus annis XV et erunt reliqua tempora annorum (in diem natiuitatis Christi, in annutn Augusti quadragesimum et primum, qui post mortem Cleopatrae uicesimus et octauus Augusto): efficiuntur anni CCCCXXX et VII menses V in die natiuitatis Christi. (12) Et manifestata est iustitia aeterna et unctus est sanctus sanctorum id est Christus et signata est uisio et prophetes et dimissa sunt peccata, — quae per fidem nominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem quod dicit signari uisum et prophetiam? Quoniam omnes prophetae nuntiabant de illo, quod esset uenturus et pati haberet, igitur quoniam adimpleta est prophetia per aduentum eius, propterea signari uisionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum adimplens omnia quae retro de eo nuntiauerant. (13) Post enim aduentum eius et passionem ipsius iam non uisio neque prophetes qui Christum nuntiet uenturum. Denique si non hoc ita est, exhibeant Iudaei prophetarum post Christum aliqua uolumina, angelorum aliquorum uisibilia miracula, quae retro patriarchae uiderunt usque ad aduentum Christi qui iam uenit. (14) Ex quo signata est uisio et prophetia id est statuta, et merito euangelista: Lex et prophetae usque ad Iohannem baptizatorem. Baptizato enim Christo id est sanctificante aquas in suo baptismate omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt signante uisiones et prophetias omnes quas aduentu suo adimpleuit. (15) Unde firmissime dicit aduentum eius signare uisum et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum adimpleta, quibus completis uenisse Christum id est natum, uideamus, quid aliae VII et dimidia ebdomades quae sunt subdiuisae in abscisione priorum ebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. (16) Post enim Augustum, qui superuixit post natiuitatem Christi annis XV, efficiuntur: cui succedit Tiberius Caesar et imperium habuit annis XX et II mensibus VII diebus XX et VIII — huius quintodecimo anno imperii patitur Christus annos habens quasi XXX cum pateretur —; item Caius Caesar qui et Caligula annis III mensibus VIII diebus XIII; Nero annis XI mensibus IX diebus XIII; Galba mensibus VII diebus VI; Otho mensibus III diebus V; Vitellius mensibus VIII diebus XX et VIII. Vespasianus anno primo imperii sui debellat Iudaeos et fiunt anni L et II menses VI — nam imperauit annis XII —, atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleuerunt ebdomadas LXX praedictas in Danielo. (17) Igitur expletis his quoque temporibus et debellatis Iudaeis postea cessauerunt illic libamina et sacrificia quae exinde illic celebrari non potuerunt. Nam et unctio illic exterminata est post passionem Christi; erat enim praedictum exterminari illic unctionem, sicut in psalmis erat prophetatum: Exterminauerunt manus meas et pedes. (18) Quae passio Christi (huius exterminium) intra tempora LXX ebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Rufio Gemino mense Martio temporibus paschae, die octauo Kalendarum Aprilium, die primo azymorum quo agnum occiderunt ad uesperam, sicut a Moyse fuerat praeceptum. Itaque omnis synagoga filiorum Israelis eum interfecit dicentes ad Pilatum, cum eum uellet dimittere: Sanguis huius super nos et super filios nostros, et: Si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris, ut adimpleri omnia possent quae de eo fuerant scripta. [9] IX. (1) Incipiamus igitur probare natiuitatem Christi a prophetis esse nuntiatam, sicut Esaias praedicat: Audite domus Dauid! Non pusillum uobis certamen cum hominibus, quoniam deus praestat agonem; propter hoc ipse deus dabit uobis signum: ecce uirgo concipiet et pariet filium et uocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum deus; butyrum et mel manducabit, quoniam priusquam cognoscat infans uocare patrem aut matrem accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. "Itaque, dicunt Iudaei, prouocemus istam praedicationem Esaiae et faciamus comparationem, an Christus qui iam uenit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicauit et signa eius quae de eo nuntiauit; et quidem Esaias praedicat eum Emmanuel uocitari oportere, dehinc uirtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. (2) Porro iste, dicunt, qui uenit neque sub eiusmodi nomine est dictus neque re bellica functus." At nos e contrario admonendos eos existimamus, cohaerentia quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim interpretatio Emmanuel 'nobiscum deus', uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum. Sonus enim Hebraicus quod est Emmanuel interpretationem habet quod est nobiscum deus. (3) Quaere ergo, an ista uox 'nobiscum deus' quod est Emmanuel exinde quod Christus inluxit agitetur in Christo, et, puto, non negabis. Nam qui ex Iudaismo credunt in Christum, ex quo in eum credunt, Emmanuel, cum uolent dicere nobiscum deum esse, significant, atque ita constat iam uenisse illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel uenit id est nobiscum deus. (4) Aeque sono nominis inducuntur, cum uirtutem Damasci et spolia Samariae et regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animaduertentes quia scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer uocare patrem aut matrem accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. (5) Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an uirum iam Christum exhibere ista aetas posset nedum imperatorem; scilicet uagitu ad arma esset conuocaturus infans et signum belli non tuba sed crepitaculo daturus nec ex equo uel de muro sed de nutricis aut gerulae suae dorso siue collo hostem designaturus atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. (6) Aliud est, si penes uos infantes in proelia erumpunt, credo, ad solem uncti prius dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanciare quam lancinare. Enimuero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam uirum facere, ante uirtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum uideatur. (7) "Sed et uirginem, dicunt, parere natura non patitur et tamen credendum est prophetae." Et merito; praestruxit enim fidem incredibili rei dicendo quod signum esset futurum: Propterea, inquit, dabitur uobis signum: ecce uirgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi nouitas aliqua monstruosa fuisset, signum non uideretur. (8) Denique si, quando ad deiciendos aliquos ab hac diuina praedicatione uel conuertere simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non uirginem sed iuuenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc quoque reuincimini, quod nihil signi uideri possit res cotidiana, iuuenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo nobis posita uirgo mater merito creditur, infans uero bellator non aeque. (9) Neque enim et hic signi ratio uersaretur, sed signo natiuitatis nouae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturum. Nec hoc utique in signum; est infantiae. "Sed accepturum uirtutem Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum." (10) Seruate modum aetatis et quaerite sensum praedicationis, immo reddite ueritati quae credere non uultis,et intellegitur prophetia quae renuntiatur expuncta. credantur orientales illi magi infantiam Christi regem auro et ture munerantes, et accepit infans uirtutem Damasci sine proelio et armis. (11) Nam praeter quod omnibus notum est orientis uirtutem id est enim uires auro et odoribus pollere solitam, certe est diuinis scripturis uirtutem ceteram quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam dicit: Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem ualentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. (12) Nam de hoc auri munere etiam Dauid dicit: Et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: Reges Arabum et Saba dona adferent illi. Et magos reges fere habuit oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum. Cuius tunc uirtutem Christus accepit accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae ipsos magos, qui, cum illum cognouissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent qua dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae id est idololatriae, credentes uidelicet in Christum. (13) Idololatriam enim Samariae nomine notauit, ut ignominiosae ob idololatriam quae desciuerat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim nouum scripturis diuinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. (14) Nam archontas Sodomorum appellat archontas uestros et populum uestrum populum Gomorrae uocat, cum iam essent istae ciuitates olim extinctae. Et alibi per prophetam ad populum Israelem: Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethaea, quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam filios suos dixerat: Filios genui et exaltaui. (15) Sic et Aegyptus nonnumquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis elogio; sic et Babylon apud Iohannem nostrum Romae urbis figura est proinde et magnae et regno superbae et sanctorum debellatricis. Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione titulauit dispoliatos quod habuerant cum Samaritanis, ut diximus, idololatria aduersus dominum. (16) Aduersus regem autem Assyriorum aduersus diabolum, qui adhuc se regnare putat, si sanctos a religione dei deturbet. Adiuuabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum scripturae designant ob armorum quorundam uocabula et eiusmodi uerba, sed ex reliquorum sensuum comparatione conuincentur Iudaei. Accingere, inquit Dauid, ense super femur. (17) Sed quid supra legis de Christo? Tempestiuus decore super filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum est, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestiuitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. De quo subiungens dicebat: Extende et prospera procede et regna, et adicit: Propter lenitatem et iustitiam tuam. Quis ense operabitur et non contraria lenitati et iustitiae exercet, id est dolum et asperitatem et iniustitiam propriam scilicet negotii proeliorum? (18) Videamus ergo, an alius sit ensis ille cuius est alius actus, id est dei sermo diuinus bis acutus, ut duobus testamentis legis antiquae et legis nouae, acutus sapientiae aequitate, reddens unicuique secundum actum suum. (19) Licuit ergo et Christo dei in psalmis sine bellicis rebus ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedicta tempestiuitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur apud Dauid, quando uenturus in terris ex dei patris decreto nuntiabatur: Deducet te, inquit, magnifice dextera tua, uirtus scilicet gratiae spiritalis de qua Christi agnitio deducitur; sagittae tuae, inquit, acutae — peruolantia ubique dei praecepta — minantes traductionem uniuscuiusque cordis et compungentes et transfigentes conscientiam quamque; populi sub te cadent, utique adorantes. (20) Sic bellipotens et armiger Christus est, sic accipiet spolia non solius Samariae uerum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti, atque ita in tantum Christus qui uenit non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicabatur. "Sed si Christus, inquiunt, qui uenturus creditur non Iesus dicitur, quare is qui uenit Iesus Christus appellatur?" (21) Constabit autem utrumque nomen in Christo dei, in quo inuenitur etiam Iesus appellatus. Disce et erroris tui morem: dum Moysi successor destinaretur Auses filius Naue, transfertur certe de pristino nomine et incipit uocari Iesus. "Certe", inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. (22) Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nationes in saeculi deserto commorantes ante, introducturus esset in terram repromissionis melle et lacte manantem, id est in uitae aeternae possessionem qua nihil dulcius, idque non per Moysen id est non per legis disciplinam, sed per Iesum id est per nouae legis gratiam prouenire habebat circumcisis nobis petrina acie id est Christi praeceptis — petra enim Christus multis modis et figuris praedicatus est —, ideo is uir qui in huius sacramenti imagines parabatrur etiam nominis dominici inauguratus est figura, ut Iesus nominaretur. Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius qui et semper uidebatur; deum enim patrem nemo umquam uidit et uixit. (23) Et ideo constat ipsum dei filium Moyseo esse locutum et dixisse ad populum: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere et introducat te in terram quam praeparaui tibi. Intendite illi et audite eum et ne inobaudiens fueris ei; non enim celabit te, quoniam nomen meum super illum est, populum enim introducturus erat Iesus in terram repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem uirtutum quas erat editurus — quas uirtutes fecisset Iesus Naue, et ipsi legistis — et ob officium prophetae nuntiantis scilicet diuinam uoluntatem, sicuti et praecursorem Christi Iohannem futurum angelum appellat per prophetam spiritus dicens ex persona patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, qui praeparabit uiam tuam ante te. Nec nouum est spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros suae uirtutis deus praeficit. (24) Idem enim Iohannes non tantum angelus Christi uocatus est sed et lucerna lucens ante Christum. Paraui enim lucernam Christo meo Dauid praedicat. + quem + ipse Christus ueniens adimplere prophetas dicit ad Iudaeos: Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, utpote qui non tantum uias eius parabat in eremo sed et agnum dei demonstrando inluminabat mentes hominum praeconio suo, ut eum esse intellegerent agnum quem Moyses passumm nuntiabat. (25) Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum. Id enim nomen suum confirmauit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen sed Iesum eum iusserat exinde uocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo dei, ut et Iesus appellaretur. (26) Et quoniam ex semine Dauid genus trahere deberet uirgo ex qua nasci oportuit Christus, ut supra memorauimus, euidenter propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, uirga de radice Iesse, quod est Maria, et flos de radice ascendet et requiescet in illum spiritus dei: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus consilii et uirtutis, spiritus timoris dei implebit illum. (27) Neque enim ulli hominum uniuersitas spiritalium documentorum competebat nisi Christo, flori quidem ad gloriam ob gratiam adaequato, ex stirpe autem Iesse deputato per Mariam, scilicet inde censendam. Fuit enim de patria Bethleem et de domo Dauid, sicuti apud Romanos in censu descripta est Maria ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam, (ut) qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere uenturus et omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem (esset) exhibiturus an uenerit, (28) atque ita is homo qui talis ostenditur ipse erit Christus qui uenit. De hoc enim propheta dicit: Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem, qui tamquam ouis ad uictimam ductus est et tamquam agnus coram tondente se non aperuit os suum. Si neque contendit neque clamauit neque audita est foris uox eius, qui arundinem contusam, Israelis fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non restinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest alius esse quam qui praedicabatur. (29) Oportet itaque actum Christi eius qui uenit ad scripturarum regulam recognosci; duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et uirtutis. Sed de utroque titulo sic dispositum. Itaque specialiter dispungamus ordinem coeptum docentes praedicatorem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam: (30) Exclama, inquit, in uigore et ne peperceris, exalta ut tuba uocem tuam et adnuntia plebi meae facinora ipsorum et domui Iacob delicta eorum. Me de die in diem quaerunt et cognoscere uias meas cupiunt, quasi populus qui iustitiam fecerit et iudicium dei non reliquerit et reliqua — uirtutes autem facturum a patre: Ecce deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluos faciet nos; tunc infirmi curabuntur et oculi caecorum uidebunt et aures surdorum audient et mutorum linguae soluentur et claudus saliet uelut ceruus et cetera. (31) Quae operatum Christum nec uos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod non propter opera eum lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat. [10] X. (1) De exitu plane passionis eius ambigitis negantes passionem crucis in Christum praedicatam et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. (2) Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum ad iudicium mortis et morietur et suspendetis in ligno, non manebit corpus eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniam maledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quam dominus deus tuus dabit tibi in sortem. (3) Igitur non in hanc passionem Christum maledixit, sed distinctionem fecit, ut, qui in aliquo delicto iudicium mortis habuissetet moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset, qui propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno. (4) Alioquin Christus qui dolum de ore suo locutus non est quique omnem iustitiam et humilitatem exhibuit, et ut supra de eo praedictum memorauimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quae praedicata sunt a prophetis per uos ei obuentura implerentur, sicut in psalmis ipse spiritus Christi iam canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et: Quae non rapueram tunc exsoluebam, et: Exterminauerunt manus meas et pedes, et: Miserunt in potum meum fel et in siti mea potauerunt me aceto, et: Super uestem meam miserunt sortem, sicuti cetera quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. (5) Quae quidem omnia ipsa perpessus non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut scripturae implerentur de ore prophetarum. Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat, quantoque incredibile, tanto magis scandalum futuram si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam a deo quaereret. (6) Itaque imprimis Isaac, cum a patre hostia duceretur lignum(que) ipse sibi portans, Christi exitum iam tunc denotabat in uictimam concessi a patre lignum passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus uel hoc solo, ne cursum demorer, quod persecutionem a fratribus passus est et uenumdatus in Aegyptum ob dei gratiam, sicut et Christus ab Israele, carnaliter a fratribus uenumdatus, a Iuda cum traditur. (7) Nam et benedicitur a patre in haec uerba Ioseph: Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius; in eis nationes uentilabit pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex aliis mansuetus ut saluator, cuius cornua essent crucis extima — nam et in antemna nauis quae crucis pars est hoc extremitates eius uocantur —, unicornis autem medio stipite palus. (8) Hac denique uirtute crucis et hoc more cornutus uniuersas gentes et nunc uentilat per fidem auferens a terra in caelum et tunc uentilabit per iudicium deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam. Cum Iacob in Simeonem et Leui porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; ex illis enim deducitur census illorum. (9) Interpretatur enim spiritaliter sic: Simeon et Leui perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti; in concilium eorum ne ueniat anima mea et in statiomm eorum ne incubuerint uiscera mea, quoniam in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua subneruauerunt taurum, id est Christum quem post necem prophetarum interfecerunt et neruos eius suffigendo clauis desaeuierunt. (10) Ceterum uanum, si post homicidia iam ab eis commissa + aliis et non ipsis + exprobrat carnificinam. Iam uero Moyses quid utique tunc tantum, cum Iesus aduersus Amelech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus positis et manibus caedentibus pectus et facie humi uolutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebat dimicaturi quandoque aduersus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Iesus uictoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur, nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus designabatur et laesus quisque ab eiusmodi colubris id est angelis eius a delictorum peccantia ad crucis istius sacramenta intentus saluus efficiebatur? nam qui in illam tunc respiciebat a morsu serpentium liberabatur. (11) Age nunc, si legisti penes prophetam in psalmis: Dominus regnauit a ligno, expecto quid intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis et non Christum qui exinde a passione ligni superata morte regnauit. Proinde et Esaias: Quoniam puer, inquit, natus est uobis et datus est uobis filius; quid nouum, si non de filio dei dicit? — Et datus est uobis cuius imperium (initium) factum est super humerum ipsius. (12) Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut + aliqua proprietate usus noua +? Sed solus nouus rex aeuorum Christus Iesus nouam gloriam et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. De hoc enim ligno etiam deus per Hieremiam insinuat quod essetis dicturi: Venite, immittamus in pane eius lignum et conteramus eum a terra uiuorum et nomen illius non memorabitur amplius. Utique in corpus eius lignum missum est. Sic enim Christus reuelauit panem corpus suum appellans, cuius retro corpus in pane prophetes nuntiauit. (13) Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationes, satis iam poterit tibi facere uicesimus primus psalmus totam Christi continens passionem canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat: Saluum me fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum humilitatem meam, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. (14) Quam crucem nec ipse Dauid passus est nec ullus regum Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc si omnes istas interpretationes respuerit et inriserit duritia cordis uestri, probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod non esset edicta qualis mors intellegatur per crucem euenisse nec alii deputandam fuisse passionem crucis quam cuius mors praedicabatur. (15) Nam mortem eius et passionem et sepulturam una uoce Esaiae uolo ostendere: A facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem et dabo malos pro sepultura eius et diuites pro morte eius, quia scelus non fecit nec dolus in ore eius inuentus est; et deus uoluit eximere a morte animam eius et cetera. (16) Dicit etiam adhuc: Sepultura eius sublata est e medio. Nec sepultus enim est nisi mortuus nec sepultura eius sublata est e medio nisi per resurrectionem eius. Denique subiungit: Propterea ipse multos in hereditatem habebit et multorum diuidet spolia — quis alius nisi qui + natus + est, ut supra ostendimus? — pro eo quod tradita est in mortem anima eius. Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum post mortem, utique post resurrectionem, consecuturum. (17) Nam quod in passione eius accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit dominus: occidet sol media die et tenebrescet super terram dies luminis et conuertam dies festos uestros in luctum et omnia cantica uestra in lamentationem et imponam super lumbos uestros saccum et super omne caput caluitium et ponam eum quasi luctum dilecti et eos qui cum illo quasi diem maeroris. (18) Hoc enim et Moyses initio primi mensis nouorum facturos uos prophetauit, cum omne uulgus filiorum Israelis ad uesperam agnum esset immolaturum, et hanc sollemnitatem diei huius id est paschae azymorum cum amaritudine manducaturos praecanebat et adiecit pascha esse domini id est passionem Christi, quod ita quoque adimpletum est, ut prima die azymorum interficeretis Christum. (19) Et ut prophetiae implerentur, properauit dies uesperam facere id est tenebras efficere, quae media die factae sunt, atque ita dies festos uestros conuertit deus in luctum et cantica uestra in lamentationem. Post enim passionem Christi etiam captiuitas uobis et dispersio obuenit praedicata ante per spiritum sanctum. [11] XI. (1) Nam et pro istis meritis uestris cladem uestram futuram Ezechiel nuntiat, et non solum in isto saeculo quae iam euenit, sed in die retributionis quae subsequetur. Qua clade nemo liberabitur, nisi qui passionem Christi quem respuitis fuerit obsignatus. (2) Sic enim scriptum est: Et dixit ad me: fili hominis, uidisti quae seniores Israelis faciunt, unusquisque eorum in tenebris, unusquisque in cubiculo absconso? Quoniam dixerunt: non uidet nos dominus, dereliquit dominus terram. Et dixit ad me: adhuc conuersus uidebis facinora maiora quae isti faciunt. (3) Et introduxit me ad limina ianuae domus domini quae aspicit ad aquilonem, et ecce illic mulieres sedentes et plangentes Thamuz. Et dixit dominus ad me: fili hominis, uidisti? Numquid modica domus Iuda, ut faciant facinora quae fecerunt? Et adhuc uisurus es adfectiones maiores eorum. (4) Et introduxit me in aedem domus domini interiorem, et ecce in liminibus templi domini inter medium elam et inter medium altaris quasi uiginti et quinque uiri: posteriora sua dederunt ad templum domini et facies suas contra orientem; hi adorabant solem. (5) Et dixit ad me: uides, fili hominis? Numquid pusilla domus Iuda, ut faciant facinora quae fecerunt hic? Quoniam impleuerunt impietates suas, et ecce ipsi quasi subsannantes, et ego faciam cum indignatione mea; non parcet oculus meus, sed neque miserebor; et clamabunt ad aures meas uoce magna et non exaudiam eos, sed neque miserebor. (6) Et exclamauit in aures meas uoce magna dicens: adproximauit uindicta ciuitatis huius. Et unusquisque habuit uasa exterminii in manu sua, et ecce sex uiri ueniebant a uia portae altae quae aspiciebat ad aquilonem, et uniuscuiusque bipennis dispersionis erat in manu eius. (7) Et unus uir in medio eorum indutus podere et zona saphiri circa lumbos eius, et introierunt et steterunt proximi altaris aerei, et claritas dei Israelis ascendit a Cherubin quae fuit super ea in subdiual domus. (8) Et uocauit hominem qui indutus erat podere, qui habuit super lumbos suos zonam, et dixit ad eum dominus: transi mediam Hierusalem et scribe signum in frontibus uirorum qui gemunt et dolent super omnia facinora quae fiunt in medio eorum, et in his dixit ad audientem: ite post eum in ciuitatem et concidite et nolite parcere oculis uestris, et ne misereamini senioris aut iuuenis aut uirginis, et paruulos et mulieres interficite omnes ut perdeleantur, ad omnes autem super quos est (Tau) signum ne accesseritis, et a sanctis meis incipite. (9) Huius autem signi sacramentum, uariis modis praedicatum, est in quo uita hominibus praestruebatur, in quod Iudaei non essent credituri, sicut Moyses ante nuntiabat in Exodo dicens: Eiciemini de terra in qua introibitis, et in nationibus illis non eritis in requiem, et erit instabilitas uestigii pedis tui, et dabit tibi deus cor taedians et tabescentem animam et oculos deficientes ut non uideant, et erit uita tua pendens in ligno ante oculos tuos et non credes uitae tuae. (10) Itaque quoniam impletae prophetiae per aduentum eius id est per natiuitatem quam supra memorauimus et passionem quam euidenter ediximus, propterea et Daniel signari uisionem et propheten dicebat, quoniam Christus est signaculum omnium prophetatum adimplens omnia quae retro erant de eo nuntiata; post enim aduentum eius et passionem ipsius iam non uisio neque prophetes. Unde firmissime dicit aduentum eius signare uisum et prophetiam. (11) Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum adimpletarum probauimus tunc uenisse Christum id est natum, et septem et dimidiae ebdomadarum, quae sunt subdiuisae in abscisione priorum ebdomadarum, — intra quae tempora passum ostendimus Christum atque ita LXX ebdomadibus conclusis et ciuitate exterminata et sacrificium et unctionem exinde cessare. Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quod talis probatur qualis adnuntiabatur (ut) iam ex ista consonantia scripturarum, qua ex praeiudicio maioris partis aduersus Iudaeos elocuti sumus; neque enim in dubium deducant uel negent quae scripta proferimus, ut ex hoc quoque paria esse scripturis diuinis negare non possint, ut quae post Christum futura praecanebantur adimpleta cognoscantur. (12) Neque, nisi ille uenisset post quem habebant expungi quae nuntiabantur, quae completa sunt etiam probarentur. [12] XII. (1) Aspice uniuersas nationes de uoragine erroris humani exinde emergentes ad dominum deum creatorem et Christum eius, et, si audes negare prophetatum, statim tibi promissio patris occurrit in psalmis dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. (2) Nec poteris alium dei filium dicere quam Christum aut terminos terrae Dauid potius promissos qui intra unicam Iudaeam regnauit quam Christo qui totum iam orbem euangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, utique errantium, soluere de uinculis uinctos, id est de delictis liberare, et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eueniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem expuncta consideramus. [13] XIII. (1) Igitur quoniam filii Israelis adfirmant nos errare recipiendo Christum qui iam uenit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam uenisse Christum qui praedicabatur, quamuis ex temporibus Danielis praedicantis probauerimus iam uenisse Christum qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethleem Iudae. (2) Sic enim scriptum est in propheta: Et tu, Bethleem, non minima es in ducibus Iudae; ex te enim exiet dux qui pascet populum meum Israelem. Si autem adhuc natus non est, qui processurus dux de tribu Iuda ex Bethleem nuntiabatur? (3) Oportebat enim eum de tribu Iuda et a Bethleem procedere. Animaduertimus autem nunc neminem de genere Israelis in ciuitate Bethleem remansisse exinde quo interdictum est, ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Iudaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum, id est propheta: (4) Terra uestra deserta, ciuitates uestrae igni exustae — id est quod belli tempore eis euenerit —, regionem uestram in conspectu uestro exteri comedent, et deserta et subuersa erit a populis alienis, id est a Romanis. Et alio loco sic propheta dicit: Regem cum claritate uidebitis, id est Christum facientem uirtutes in gloriam dei patris, et oculi uestri uidebunt terram de longinquo, quod uobis pro meritis uestris post expugnationem Hierusalem prohibitis ingredi in terram uestram de longinquo eam oculis tantum uidere permissum est; anima, inquit, uestra meditabitur timorem, scilicet quod tempore excidii sui passi sunt. (5) Quomodo igitur nascetur dux de Iuda et quatenus procedet de Bethleem, sicuti diuina prophetarum uolumina nuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israele, cuius ex stirpe possit nasci Christus? Si enim secundum Iudaeos adhuc non uenit, cum uenire coeperit unde unguetur? (6) Lex enim praecepit in captiuitate non licere unctionem chrismatis regalis confici. Si autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetauit — dicit enim exterminabitur —, ergo iam non est illic unctio, quia nec templum ubi erat cornu de quo reges unguebantur. (7) Si ergo non est unctio, unde unguetur dux qui nascetur in Bethleem aut quomodo procedet de Bethleem, cum de semine Israelis nullus omnino sit in Bethleem? (8) Iterato denique ostendamus et uenisse iam Christum secundum prophetas et passum et in caelis iam receptum et inde uenturum secundum praedicationes prophetarum. (9) Nam post aduentum eius secundum Danielem quod ipsa ciuitas exterminari haberet, legimus et ita factum recognoscimus. Dicit enim scriptura sic: ciuitatem et sanctum simul exterminari cum duce. Quo duce? Indubitate qui de Bethleem et de tribu Iuda esset processurus. (10) Unde et manifestum est, quod ciuitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator eius in ea pati haberet secundum scripturas prophetarum dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant uia non bona sed post peccata sua. Item in psalmis: Exterminauerunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me, et: In siti mea potauerunt me aceto. (11) Haec Dauid passus non est, ut de se merito dixisse uideatur, sed Christus qui crucifixus est: manus et pedes non exterminantur nisi eius qui in ligno suspenditur. Unde et ipse Dauid regnaturum ex ligno dominum dicebat; nam et alibi propheta ligni huius fructum praedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas, utique illa terra uirgo nondum pluuiis irrigata nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus est, ex qua nunc Christus secundum carnem ex uirgine natus est; et lignum, inquit, tulit fructum suum, non illud lignum in paradiso quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi unde uita pendens a uobis credita non est. (12) Hoc enim lignum tunc in sacramento, cum Moyses aquam amaram indulcauit unde populus qui siti periebat in eremo bibendo reuixit, sicuti nos qui de saeculi calamitatibus extracti in quo commorabamur siti pereuntes, id est uerbo diuino probati, ligno passionis Christi per aquam baptismatis potantes fidem quae est in eum reuiximus. (13) A qua fide Israel excidit secundum Hieremiam prophetam dicentem: Mittite, interrogate nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes deos suos et isti non sunt dii; populus autem meus mutauit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis; expauit caelum super isto. Et quando expauit? Indubitate quando passus est Christus. (14) Et horruit, inquit, plurimum nimis. Et quando horruit nimis nisi in passione Christi, cum terra quoque contremuit et sol media die tenebricauit et uelum templi scissum est et monumenta dirapta sunt? Quoniam, inquit, duo haec nequam fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae uitae et foderunt sibi lacus contritos qui non poterunt aquam continere. (15) Indubitate non recipiendo Christum fontem aquae uitae lacus contritos coeperunt habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spititus sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante aduentum Christi qui est uerum dei templum. (16) Nam et istam sitim diuini spiritus eos passuros praedicat propheta dicens: Ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem esurietis; seruientes mihi potabuntur, uos autem sitietis et a contribulatione spiritus ululabitis; remittetis enim nomen uestrum in satietatem electis meis, uos autem interficiet dominus; eis autem qui seruiunt mihi nomen nominabitur nouum quod benedicetur in terris. (17) Adhuc huius ligni sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum. Nam cum filii prophetarum super flumen Iordanem lignum securibus caederent, exsiliit ferrum et mersum est in flumine, atque ita Helisaeo propheta superueniente petunt ab eo filii prophetarum, uti ferrum flumini quod immersum fuerat erueret. (18) Atque ita (Helisaeus) accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum fuerat, ferrum statim supernatauit, quod receperunt filii prophetarum, et lignum mersum est. Ex quo intellexerunt, quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus. (19) Quid manifestius huius ligni sacramento, quod duritia huius saeculi mersa in profundo erroris et a ligno Christi id est passionis eius in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam id restitueretur per lignum Christi, nobis scilicet qui successimus in loco prophetarum ea sustinentes hodie in saeculo quae semper passi prophetae propter diuinam religionem; (20) alios enim lapidauerunt, alios fugauerunt, plures uero ad necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac filius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. (21) Sed quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perficienda seruabantur, et Isaac cum ligno seruatus est ariete oblato in uepre cornibus haerente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portauit inhaerens cornibus crucis corona spinea capiti eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium qui tamquam ouis ad uictimam ductus est et uelut agnus coram tondente se sine uoce sic non aperuit os suum. (22) Hic enim Pilato interroganti nihil locutus est; in humilitate enim iudicium eius sublatum est. Natiuitatem autem eius quis enarrabit? Quare? Quia nullus omnino hominum natiuitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum uirgo Maria a uerbo dei praegnans inueniretur, et quia tolleretur a terra uita eius. (23) Cur ita? Quia post resurrectionem eius a mortuis quae die tertia effecta est caeli eum receperunt secundum prophetiam emissam huiusmodi: Ante lucem surgent ad me dicentes: eamus et reuertamur ad dominum deum nostrum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos post biduum die tertia, quae est resurrectio eius gloriosa, cuius neque natiuitatem neque passionem Iudaei agnouerunt: de terra in caelos eum recepit, unde et uenerat ipse spiritus ad uirginem. (24) Igitur quoniam adhuc contendunt Iudaei necdum uenisse Christum quem tot modis adprobauimus uenisse, recognoscant (Iudaei) exitum suum quem post aduentum Christi relaturi praedicabantur ob impietatem qua eum et despexerunt et interfecerunt. Primo enim ex qua die secundum dictum Esaiae proiecit homo abominamenta sua aurea et argentea quae fecerunt adorare uanis et nociuis, id est ex quo gentes nos dilucidati pectora per Christi ueritatem proiecimus idola, uident Iudaei et quod sequitur expunctum. (25) Tulit enim dominus Sabaoth a Iudaeis et ab Hierusalem inter cetera et sapientem architectum qui aedificat ecclesiam, dei templum et ciuitatem sanctam et domum domini. Nam exinde destitit apud illos dei gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super uineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne prouenirent domui Israelis. (26) Fecerat enim spinas ex quibus Christum coronauerat et non iustitiam sed clamorem quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatis prioribus lex et prophetae usque ad Iohannem fuerunt et piscina Bethsaida usque ad aduentum Christi: (ualetudines ab Israele curare) desiit a beneficiis deinde, cum ex perseuerantia furoris sui nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter uos nomen domini blasphematur in gentibus. Ab illis enim incepit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Qui cum ista commisissent nec intellexissent Christum in tempore suae uisitationis uenientem, facta est terra eorum deserta et ciuitates eorum igni exustae; regionem ipsorum sub eorum conspectu extraneis deuorantibus derelicta est filia Sion tamquam specula in uinea, uelut in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum non cognouit et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et ad indignationem prouocauit sanctum Israelis. (27) Sic et machaerae condicionalis comminatio: Si nolueritis nec obaudieritis, gladius uos comedet. Ex quo probamus machaeram Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo dispersionem eis postulat a patre dicens: Disperge eos in uirtute tua. Qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt uobis; in anxietate dormietis. (28) Haec igitur cum pati praedicarentur Iudaei propter Christum et passos eos inueniamus et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Iudaeis ista accidisse conspirante sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum. (29) Aut si nondum uenit Christus propter quem haec passuri praedicabantur, cum uenerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda quae in Iudaea hodie est? Ubi ciuitates exurendae quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis quae iam extorris est? Redde statum Iudaeae quem Christus inueniat et alium contende uenire. [14] XIV. (1) Discite nunc ex abundantia erroris uestri ducatum. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos, totidem aduentus eius praenotatos: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et tamquam agnus ante tondentem sine uoce sic non aperiens os, ne aspectu quidem honestus. (2) Adnuntiauimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat ei species neque gloria, et uidimus eum et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem, scilicet ut positus a patre in lapidem offensionis et minoratus ab eo modicum citra angelos,uermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et abiectionem populi. (3) Quae ignobilitatis argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. (4) De quo secundo aduentu eius prophetes: Et ecce cum nubibus caeli tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad ueterem dierum et aderat in conspectu eius et qui adsistebant adduxerunt illum; et data est ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genus et omnis gloria seruiens illi et potestas illius aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur. (5) Tunc scilicet speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem supra filios hominum — tempestiuus enim decore ultra filios hominum; effusa est gratia (inquit) in labiis tuis, propterea benedixit te deus in saecula; accingere ensem tuum circa femur tuum, potentissime tempestiuitate et pulchritudine tua —, cum et pater, posteaquam diminuit illum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronauit illum et subiecit omnia sub pedibus eius. (6) Et tunc cognoscent eum quem pupugerunt et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerint eum in humilitate condicionis humanae constitutum. Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum, quia et natiuitatem eius, inquit Esaias, quis enarrabit? (7) Sic et apud Zachariam (ait) in persona Iesu, immo et in ipsius nominis sacramento uerissimus sacerdos patris Christus ipsius duplici habitu in duos aduentus deliniatur: primo sordibus indutus id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris qui eum etiam post baptismum temptauerat, dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et mitra et cidari munda id est secundi aduentus, quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur. (8) Nec poteritis eum Iosedech filium dicere qui nulla omnino ueste sordida sed semper sacerdotali fuit exornatus nec umquam sacerdotali munere priuatus, sed Iesus iste Christus dei patris summi sacerdos qui primo aduentu suo humanae formae et passibilis uenit in humilitate usque ad passionem, ipse effectus etiam hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus podere sacerdos in aeternum dei patris nuncupatur. (9) Sic enim et duorum hircorum qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem Christi qui iam uenit ostendunt, pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et laesus est; unus autem eorum circumdatus coccino maledictus et consputatus et conuulsus et compunctus a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus Christi passionis qui coccinea circumdatus ueste et consputatus et omnibus contumeliis adflictus extra ciuitatem crucifixus est; alter uero pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, quia delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis id est ecclesiae dominicae gratiae quasi uisceratione quadam fruerentur ieiunantibus ceteris a salute. (10) Igitur quoniam primus aduentus et plurimis figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus uero et manifestus et deo dignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt eum solum intuentes id est secundum qui est in honore et gloria non inmerito decepti sunt circa obscuriorem certe indigniorem id est primum. Atque ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non in sublimitate uenerit, dum ignorant in humilitate primum fuisse uenturum. (11) Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum diuinarum (intellegamus) et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione diuina credantur expuncta. Nisi enim ille uenisset post quem habebant expungi, nullo modo euenissent quae in aduentu eius futura praedicabantur. (12) Igitur si uniuersas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem et Christum eius cernitis, — quod prophetatum non audetis negare, quia et si negaretis statim uobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret dicentis: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteritis in istam praedicationem magis Dauid filium Solomonem uindicare quam Christum dei filium nec terminos terrae Dauid filio promissos qui intra unicam Iudaeam regnauit quam Christo filio dei qui totum iam orbem euangelii sui radiis inluminauit. (13) Denique et thronus in aeuum magis Christo dei filio competit quam Solomoni, temporali scilicet regi qui solo Israeli regnauit. Christum enim hodie inuocant nationes quae eum non sciebant et populi hodie ad Christum confugiunt quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere quod uides fieri. (14) Haec aut prophetata nega, cum coram uidentur, aut adimpleta, cum leguntur; aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.