[28] 1. Et Messalla "non reconditas, Materne, causas requiris, nec aut tibi ipsi aut huic Secundo uel huic Apro ignotas, etiam si mihi partis adsignatis proferendi in medium quae omnes sentimus. 2. Quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis desciuisse ab illa uetere gloria non inopia hominum, sed desidia iuuentutis et neglegentia parentum et inscientia praecipientium et obliuione moris antiqui? Quae mala primum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in prouincias manant. 3. Quamquam uestra uobis notiora sunt: ego de urbe et his propriis ac uernaculis uitiis loquar, quae natos statim excipiunt et per singulos aetatis gradus cumulantur, si prius de seueritate ac disciplina maiorum circa educandos formandosque liberos pauca praedixero. 4. Nam pridem suus cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat tueri domum et inseruire liberis. 5. Eligebatur autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatisque moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur; coram qua neque dicere fas erat quod turpe dictu, neque facere quod inhonestum factu uideretur. 6. Ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate quadam ac uerecundia temperabat. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti [matrem] praefuisse educationibus ac produxisse principes liberos accepimus. 7. Quae disciplina ac seueritas eo pertinebat, ut sincera et integra et nullis prauitatibus detorta unius cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas, et siue ad rem militarem siue ad iuris scientiam siue ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, id uniuersum hauriret. [29] 1. At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur unus aut alter ex omnibus seruis, plerumque uilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus. Horum fabulis et erroribus [et] uirides [teneri] statim et rudes animi imbuuntur; nec quisquam in tota domo pensi habet, quid coram infante domino aut dicat aut faciat. 2. Quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae paruulos adsuefaciunt, sed lasciuiae et dicacitati, per quae paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus. 3. Iam uero propria et peculiaria huius urbis uitia paene in utero matris concipi mihi uidentur, histrionalis fauor et gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit? Quotum quemque inuenies qui domi quicquam aliud loquatur? Quos alios adulescentulorum sermones excipimus, si quando auditoria intrauimus? 4. Ne praeceptores quidem ullas crebriores cum auditoribus suis fabulas habent; colligunt enim discipulos non seueritate disciplinae nec ingenii experimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adulationis. [30] 1. Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis parum laboratur: nec in auctoribus cognoscendis nec in euoluenda antiquitate nec in notitia uel rerum uel hominum uel temporum satis operae insumitur. 2. Sed expetuntur quos rhetoras uocant; quorum professio quando primum in hanc urbem introducta sit quamque nullam apud maiores nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam necesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana meditatio et in omni genere studiorum assiduae exercitationes ipsorum etiam continentur libris. 3. Notus est uobis utique Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius extrema parte (nam prior commemorationem ueterum oratorum habet) sua initia, suos gradus, suae eloquentiae uelut quandam educationem refert: se apud Q. Nucium ius ciuile didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum Stoicum omnis philosophiae partis penitus hausisse; neque iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat, Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium artium uarietatem complecteretur. 4. Itaque hercule in libris Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae, non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam ei defuisse. Ille dialecticae subtilitatem, ille moralis partis utilitatem, ille rerum motus causasque cognouerat. 5. Ita est enim, optimi uiri, ita: ex multa eruditione et plurimis artibus et omnium rerum scientia exundat et exuberat illa admirabilis eloquentia; neque orationis uis et facultas, sicut ceterarum rerum, angustis et breuibus terminis cluditur, sed is est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem temporum, cum uoluptate audientium possit. [31] 1. Hoc sibi illi ueteres persuaserant, ad hoc efficiendum intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo modo ad ueritatem accedentibus controuersiis linguam modo et uocem exercerent, sed ut iis artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur; haec enim est oratori subiecta ad dicendum materia. 2. Nam in iudiciis fere de aequitate, in deliberationibus [de utilitate, in laudationibus] de honestate disserimus, ita [tamen] ut plerumque haec ipsa in uicem misceantur: de quibus copiose et uarie et ornate nemo dicere potest, nisi qui cognouit naturam humanam et uim uirtutum prauitatemque uitiorum et intellectum eorum, quae nec in uirtutibus nec in uitiis numerantur. 3. Ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram iudicis uel instiget uel leniat, qui scit quid ira, promptius ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et quibus animi motibus concitetur. 4. In his artibus exercitationibusque uersatus orator, siue apud infestos siue apud cupidos siue apud inuidentis siue apud tristis siue apud timentis dicendum habuerit, tenebit uenas animorum, et prout cuiusque natura postulabit, adhibebit manum et temperabit orationem, parato omni instrumento et ad omnem usum reposito. 5. Sunt apud quos adstrictum et collectum et singula statim argumenta concludens dicendi genus plus fidei meretur: apud hos dedisse operam dialecticae proficiet. Alios fusa et aequalis et ex communibus ducta sensibus oratio magis delectat: ad hos permouendos mutuabimur a Peripateticis aptos et in omnem disputationem paratos iam locos. 6. Dabunt Academici pugnacitatem, Plato altitudinem, Xenophon iucunditatem; ne Epicuri quidem et Metrodori honestas quasdam exclamationes adsumere iisque, prout res poscit, uti alienum erit oratori. 7. Neque enim sapientem informamus neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis haurire, omnes libare debet. Ideoque et iuris ciuilis scientiam ueteres oratores comprehendebant, et grammatica musica geometria imbuebantur. Incidunt enim causae, plurimae quidem ac paene omnes, quibus iuris notitia desideratur, pleraeque autem, in quibus haec quoque scientia requiritur. [32] 1. Nec quisquam respondeat sufficere, ut ad tempus simplex quiddam et uniforme doceamur. Primum enim aliter utimur propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert an mutuetur. deinde ipsa multarum artium scientia etiam aliud agentis nos ornat, atque ubi minime credas, eminet et excellit. 2. Idque non doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intellegit ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per omnis eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse fateatur; quem non posse aliter existere nec extitisse umquam confirmo, nisi eum qui, tamquam in aciem omnibus armis instructus, sic in forum omnibus artibus armatus exierit. 3. Quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis foeda ac pudenda uitia deprehendantur; ut ignorent leges, non teneant senatus consulta, ius [huius] ciuitatis ultro derideant, sapientiae uero studium et praecepta prudentium penitus reformident. 4. In paucissimos sensus et angustas sententias detrudunt eloquentiam uelut expulsam regno suo, ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pectora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine apparatu, sine honore, paene dixerim sine ingenuitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur. 5. Ergo hanc primam et praecipuam causam arbitror, cur in tantum ab eloquentia antiquorum oratorum recesserimus. Si testes desiderantur, quos potiores nominabo quam apud Graecos Demosthenem, quem studiosissimum Platonis auditorem fuisse memoriae proditum est? 6. Et Cicero his, ut opinor, uerbis refert, quidquid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum [officinis], sed Academiae spatiis consecutum. 7. Sunt aliae causae, magnae et graues, quas uobis aperiri aequum est, quoniam quidem ego iam meum munus expleui, et quod mihi in consuetudine est, satis multos offendi, quos, si forte haec audierint, certum habeo dicturos me, dum iuris et philosophiae scientiam tamquam oratori necessariam laudo, ineptiis meis plausisse." [33] 1. Et Maternus "mihi quidem" inquit "susceptum a te munus adeo peregisse nondum uideris, ut inchoasse tantum et uelut uestigia ac liniamenta quaedam ostendisse uidearis. 2. Nam quibus [artibus] instrui ueteres oratores soliti sint, dixisti differentiamque nostrae desidiae et inscientiae aduersus acerrima et fecundissima eorum studia demonstrasti: cetera exspecto, ut quem ad modum ex te didici, quid aut illi scierint aut nos nesciamus, ita hoc quoque cognoscam, quibus exercitationibus iuuenes iam et forum ingressuri confirmare et alere ingenia sua soliti sint. 3. Neque enim solum arte et scientia, sed longe magis facultate et [usu] eloquentiam contineri, nec tu puto abnues et hi significare uultu uidentur." 4. Deinde cum Aper quoque et Secundus idem adnuissent, Messalla quasi rursus incipiens: "quoniam initia et semina ueteris eloquentiae satis demonstrasse uideor, docendo quibus artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint, persequar nunc exercitationes eorum. 5. Quamquam ipsis artibus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas tam uarias res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati usus eloquentiae accedat. Per quae colligitur eandem esse rationem et percipiendi quae proferas et proferendi quae perceperis. 6. Sed si cui obscuriora haec uidentur isque scientiam ab exercitatione separat, illud certe concedet, instructum et plenum his artibus animum longe paratiorem ad eas exercitationes uenturum, quae propriae esse oratorum uidentur. [34] 1. Ergo apud maiores nostros iuuenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, refertus honestis studiis deducebatur a patre uel a propinquis ad eum oratorem, qui principem in ciuitate locum obtinebat. 2. Hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus dictionibus interesse siue in iudiciis siue in contionibus adsuescebat, ita ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset utque sic dixerim, pugnare in proelio disceret. 3. Magnus ex hoc usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuuenibus statim contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa discrimina, ubi nemo inpune stulte aliquid aut contrarie dicit, quo minus et iudex respuat et aduersarius exprobret, ipsi denique aduocati aspernentur. 4. Igitur uera statim et incorrupta eloquentia imbuebantur; et quamquam unum sequerentur, tamen omnis eiusdem aetatis patronos in plurimis et causis et iudiciis cognoscebant; habebantque ipsius populi diuersissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehenderent, quid in quoque uel probaretur uel displiceret. 5. Ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec aduersarii et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper nouum, ex inuidis et fauentibus, ut nec bene [nec male] dicta dissimularentur. Scitis enim magnam illam et duraturam eloquentiae famam non minus in diuersis subselliis parari quam suis; inde quin immo constantius surgere, ibi fidelius corroborari. 6. Atque hercule sub eius modi praeceptoribus iuuenis ille, de quo loquimur, oratorum discipulus, fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et adsuefactus alienis experimentis, cui cotidie audienti notae leges, non noui iudicum uultus, frequens in oculis consuetudo contionum, saepe cognitae populi aures, siue accusationem susceperat siue defensionem, solus statim et unus cuicumque causae par erat. 7. Nono decimo aetatis anno L. Crassus C. Carbonem, unoetuicesimo Caesar Dolabellam, altero et uicesimo Asinius Pollio C. Catonem, non multum aetate antecedens Caluus Vatinium iis orationibus insecuti sunt, quas hodieque cum admiratione legimus. [35] 1. At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui rhetores uocantur, quos paulo ante Ciceronis tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt. 2. Sed ut dicere institueram, deducuntur in scholas, [in] quibus non facile dixerim utrumne locus ipse an condiscipuli an genus studiorum plus mali ingeniis adferant. 3. Nam in loco nihil reuerentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intrat; in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant et audiantur; ipsae uero exercitationes magna ex parte contrariae. 4. Nempe enim duo genera materiarum apud rhetoras tractantur, suasoriae et controuersiae. Ex his suasoriae quidem etsi tamquam plane leuiores et minus prudentiae exigentes pueris delegantur, controuersiae robustioribus adsignantur, -- quales, per fidem, et quam incredibiliter compositae! sequitur autem, ut materiae abhorrenti a ueritate declamatio quoque adhibeatur. 5. Sic fit ut tyrannicidarum praemia aut uitiatarum electiones aut pestilentiae remedia aut incesta matrum aut quidquid in schola cotidie agitur, in foro uel raro uel numquam, ingentibus uerbis persequantur: cum ad ueros iudices uentum ...