[16,1] Inlusit dehinc Neroni fortuna per uanitatem ipsius et promissa Caeseili Bassi, qui origine Poenus, mente turbida, nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiae rei traxit, uectusque Romam, principis aditum emercatus, expromit repertum in agro suo specum altitudine immensa, quo magna uis auri contineretur, non in formam pecuniae sed rudi et antiquo pondere. lateres quippe praegrauis iacere, adstantibus parte alia columnis; quae per tantum aeui occulta augendis praesentibus bonis. ceterum, ut coniectura demonstrabat, Dido Phoenissam Tyro profugam condita Carthagine illas opes abdidisse, ne nouus populus nimia pecunia lasciuiret aut reges Numidarum, et alias infensi, cupidine auri ad bellum accenderentur. [16,2] Igitur Nero, non auctoris, non ipsius negotii fide satis spectata nec missis per quos nosceret an uera adferrentur, auget ultro rumorem mittitque qui uelut paratam praedam adueherent. dantur triremes et delectum remigium iuuandae festinationi. nec aliud per illos dies populus credulitate, prudentes diuersa fama tulere. ac forte quinquennale ludicrum secundo lustro celebrabatur, ab oratoribusque praecipua materia in laudem principis adsumpta est. non enim solitas tantum fruges nec confusum metallis aurum gigni, sed noua ubertate prouenire terram et obuias opes deferre deos, quaeque alia summa facundia nec minore adulatione seruilia fingebant, securi de facilitate credentis. [16,3] Gliscebat interim luxuria spe inani consumebanturque ueteres opes quasi oblatis quas multos per annos prodigeret. quin et inde iam largiebatur; et diuitiarum expectatio inter causas paupertatis publicae erat. nam Bassus effosso agro suo latisque circum aruis, dum hunc uel illum locum promissi specus adseuerat, sequunturque non modo milites sed populus agrestium efficiendo operi adsumptus, tandem posita uaecordia, non falsa antea somnia sua seque tunc primum elusum admirans, pudorem et metum morte uoluntaria effugit. quidam uinctum ac mox dimissum tradidere ademptis bonis in locum regiae gazae. [16,4] Interea senatus propinquo iam lustrali certamine, ut dedecus auerteret, offert imperatori uictoriam cantus adicitque facundiae coronam qua ludicra deformitas uelaretur. sed Nero nihil ambitu nec potestate senatus opus esse dictitans, se aequum aduersum aemulos et religione indicum meritam laudem adsecuturum, primo carmen in scaena recitat; mox flagitante uulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim uerba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat ueste detergeret, ut nulla oris aut narium excrementa uiserentur. postremo flexus genu et coetum illum manu ueneratus sententias indicum opperiebatur ficto pauore. et plebs quidem urbis, histrionum quoque gestus iuuare solita, personabat certis modis plausuque composito. crederes laetari, ac fortasse laetabantur per incuriam publici flagitii [16,5] Sed qui remotis e municipiis seueraque adhuc et antiqui moris retinente Italia, quique per longinquas prouincias lasciuia inexperti officio legationum aut priuata utilitate aduenerant, neque aspectum illum tolerare neque labori inhonesto sufficere, cum manibus nesciis fatiscerent, turbarent gnaros ac saepe a militibus uerberarentur, qui per cuneos stabant ne quod temporis momentum impari clamore aut silentio segni praeteriret. constitit plerosque equitum, dum per angustias aditus et ingruentem multitudinem enituntur, obtritos, et alios, dum diem noctemque sedilibus continunnt, morbo exitiabili correptos. quippe grauior inerat metus, si spectaculo defuissent, multis palam et pluribus occultis, ut nomina ac uultus, alacritatem tristitiamque coeuntium scrutarentur. unde tenuioribus statim inrogata supplicia, aduersum inlustris dissimulatum ad praesens et mox redditum odium. ferebantque Vespasianum, tamquam somno coniueret, a Phoebo liberto increpitum aegreque meliorum precibus obtectum, mox imminentem perniciem maiore fato effugisse. [16,6] Post finem ludicri Poppaea mortem obiit, fortuita mariti iracundia, a quo grauida ictu calcis adflicta est neque enim uenenum crediderim, quamuis quidam scriptores tradant, odio magis quam ex fide: quippe liberorum copiens et amori uxoris obnoxius erat. corpus non igni abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum consuetudine differtum odoribus conditur tumuloque Iuliormn infertur. ductae tamen publicae exequiae laudauitque ipse apud rostra formam eius et quod diuinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro uirtutibus. [16,7] Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saeuitiamque, noua insuper inuidia Nero compleuit prohibendo C- Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali. neque in longum dilatum est, sed Silanus additur, nullo crimine nisi quod Cassius opibus uetustis et grauitate morum, Silanus claritudine generis et modesta iuuenta praecellebant. igitur missa ad senatum oratione remouendos a re publica utrosque disseruit, obiectauitque Cassio quod inter imagines maiorum etiam C- Cassi effigiem coluisset, ita inscriptam 'duci partium': quippe semina belli ciuilis et defectionem a domo Caesarum quaesitam; ac ne memoria tantum infensi nominis ad discordias uteretur, adsumpsisse L- Silanum, iuuenem genere nobilem, animo praeruptum, quem nouis rebus ostentaret. [16,8] Ipsum dehinc Silanum increpuit isdem quibus patruum eius Torquatum, tamquam disponeret iam imperii curas praeficeretque rationibus et libellis et epistulis libertos, inania simul et falsa: nam Silanus intentior metu et exitio patrui ad praecauendum exterritus erat. inducti posthac uocabulo indicum qui in Lepidam, Cassii uxorem, Silani amitam, incestum cum fratris fiiio et diros sacrorum ritus confingerent. trahebantur ut conscii Vulcacius Tullinus ac Marcellus Cornelius senatores et Calpurnius Fabatus eques Romanus; qui appellato principe instantem damnationem frustrati, mox Neronem circa summa scelera distentum quasi minores euasere. [16,9] Tunc consulto senatus Cassio et Silano exilia decernuntur: de Lepida Caesar statueret deportatusque in insulam Sardiniam Cassius, et senectus eius expectabatur. Silanus tamquam Naxum deueheretur Ostiam amotus, post municipio Apuliae, cui nomen Barium est, clauditur. illic indignissimum casum sapienter tolerans a centurione ad caedem misso corripitur; suadentique uenas abrumpere animum quidem morti destinatum ait, sed non remittere percussori gloriam ministerii. at centurio quamuis inermem, praeualidum tamen et irae quam timori propiorem cernens premi a militibus iubet. nec omisit Silanus obniti et intendere ictus, quantum manibus nudis ualebat, donec a centurione uulneribus aduersis tamquam in pugna caderet. [16,10] Haud minus prompte L- Vetus socrusque eius Sextia et Pollitta filia necem subiere, inuisi principi tamquam uiuendo exprobrarent interfectum esse Rubellium Plautum, generum Luci Veteris. sed initium detegendae saeuitiae praebuit interuersis patroni rebus ad accusandum transgrediens Fortunatus libertus, adscito Claudio Demiano, quem ob flagitia uinctum a Vetere Asiae pro consule exoluit Nero in praemium accusationis. quod ubi cognitum reo seque et libertum pari sorte componi, Formianos in agros digreditur: illic eum milites occulta custodia circumdant. aderat filia, super ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo percussores Plauti mariti sui uiderat; cruentamque ceruicem eius amplexa seruabat sanguinem et uestis respersas, uidua inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem arcerent. tum hortante patre Neapolim pergit; et quia aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neue consulatus sui quondam collegam dederet liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa uoce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se precibus et inuidiae iuxta ostendit. [16,11] Ergo nuntiat patri abicere spem et uti necessitate: simul adfertur parari cognitionem senatus et trucem sententiam. nec defuere qui monerent magna ex parte heredem Caesarem nuncupare atque ita nepotibus de reliquo consulere. quod aspernatus, ne uitam proxime libertatem actam nouissimo seruitio foedaret, largitur in seruos quantum aderat pecuniae; et si qua asportari possent, sibi quemque deducere, tres modo lectulos ad suprema retineri iubet. tunc eodem in cubiculo, eodem ferro abscindunt uenas, properique et singulis uestibus ad uerecundiam uelati balineis inferuntur, pater filiam, auia neptem, illa utrosque intuens, et certatim precantes labenti animae celerem exitum, ut relinquerent suos superstites et morituros. seruauitque ordinem fortuna, ac seniores prius, tum cui prima aetas extinguuntur. accusati post sepulturam decretumque ut more maiorum punirentur, et Nero intercessit, mortem sine arbitro permittens: ea cacdibus peractis ludibria adiciebantur. [16,12] Publius Gallus eques Romanus, quod Faenio Rufo intimus et Veteri non alienus fuerat, aqua atque igni prohibitus est. liberto et accusatori praemium operae locus in theatro inter uiatores tribunicios datur. et menses, qui Aprilem eundemque Neroneum sequebantur, Maius Claudii, Iunius Germanici uocabulis mutantur, testificante Cornelio Orfito, qui id censuerat, ideo Iunium mensem transmissum, quia duo iam Torquati ob scelera interfecti infaustum nomen Iunium fecissent. [16,13] Tot facinoribus foedum annum etiam dii tempestatibus et morbis insigniuere. uastata Campania turbine uentorum, qui uillas arbusta fruges passim disiecit pertulitque uiolentiam ad uicina urbi; in qua omne mortalium genus uis pestilentiae depopulabatur, nulla caeli intemperie quae occurreret oculis. sed domus corporibus exanimis, itinera funeribus complebantur; non sexus, non aetas periculo uacua; seruitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur. equitum senatorumque interitus quamuis promisci minus flebiles erant, tamquam communi mortalitate saeuitiam principis praeuenirent. Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africamque et Asiam habiti sunt supplendis Illyrici legionibus, ex quibus aetate aut ualetudine fessi sacramento soluebantur. cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est princeps, ut amissa urbi reponerent; quam pecuniam Lugdunenses ante obtulerant urbis casibus. [16,14] C- Suetonio Luccio Telesino consulibus Antistius Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis exilio, ut dixi, multatus, postquam id honoris indicibus tamque promptum ad caedes principem accepit, inquies animo et occasionum haud segnis Pammenem, eiusdem loci exulem et Chaldaeorum arte famosum eoque multorum amicitiis innexum, similitudine fortunae sibi conciliat, uentitare ad eum nuntios et consultationes non frustra ratus; simul annuam pecuniam a P- Anteio ministrari cognoscit. neque nescium habebat Anteium caritate Agrippinae inuisum Neroni opesque eius praecipuas ad eliciendam cupidinem eamque causam multis exitio esse. igitur interceptis Antei litteris, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis eius et euentura secretis Pammenis occultabantur, simul repertis quae de ortu uitaque Ostorii Scapulae composita erant, scribit ad principem magna se et quae incolumitati eius conducerent adlaturum, si breuem exilii ueniam impetrauisset: quippe Anteium et Ostorium imminere rebus et sua Caesarisque fata scrutari. exim missae liburnicae aduehiturque propere Sosianus. ac uulgato eius indicio inter damnatos magis quam inter reos Anteius Ostoriusque habebantur, adeo ut testamentum Antei nemo obsignaret, nisi Tigellinus auctor extitisset monito prius Anteio ne supremas tabulas moraretur. atque ille hausto ueneno, tarditatem eius perosus intercisis uenis mortem adproperauit. [16,15] Ostorius longinquis in agris apud finem Ligurum id temporis erat: eo missus centurio qui caedem eius maturaret. causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius multa militari fama et ciuicam coronam apud Britanniam meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Neroni fecerat ne inuaderet pauidum semper et reperta nuper coniuratione magis exterritum. igitur centurio, ubi effugia uillae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit. is fortitudinem saepe aduersum hostis spectatam in se uertit; et quia uenae quamquam interruptae parum sanguinis effundebant, hactenus manu serui usus ut immotum pugionem extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit. [16,16] Etiam si bella externa et obitas pro re publica mortis tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias cepisset aliorumque taedium expectarem, quamuis honestos ciuium exitus, tristis tamen et continuos aspernantium: at nunc patientia seruilis tantumque sanguinis domi perditum fatigant animum et maestitia restringunt. neque aliam defensionem ab iis quibus ista noscentur exegerim, quam ne oderim tam segniter pereuntis. ira illa numinum in res Romanas fuit, quam non, ut in cladibus exercituum aut captiuitate urbium, semel edito transire licet. detur hoc inlustrium uirorum posteritati , ut quo modo exequiis a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremorum accipiant habeantque propriam memoriam. [16,17] Paucos quippe intra dies eodem agmine Annaeus Mela, Cerialis Anicius, Rufrius Crispinus, C- Petronius cecidere, Mela etCrispinus equites Romani dignitate senatoria. nam hic quondam praefectus praetorii et consularibus insignibus donatus ac nuper crimine coniurationis in Sardiniam exactus accepto iussae mortis nuntio semet interfecit. Mela, quibus Gallio et Seneca parentibus natus, petitione honorum abstinuerat per ambitionem praeposteram ut eques Romanus consularibus potentia aequaretur; simul adquirendae pecuniae breuius iter credebat per procurationes administrandis principis negotiis. idem Annaeum Lucanum genuerat, grande adiumentum claritudinis. quo interfecto dum rem familiarem eius acriter requirit, accusatorem conciuit Fabium Romanum, ex intimis Lucani amicis. mixta inter patrem filiumque coniurationis scientia fingitur, adsimilatis Lucani litteris: quas inspectas Nero ferri adeum iussit, opibus eius inhians. at Mela, quae tum promptissima mortis uia, exoluit uenas, scriptis codicillis quibus grandem pecuniam in Tigellinum generumque eius Cossutianum Capitonem erogabat quo cetera manerent. additur codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita scripsisset, se quidem mori nullis supplicii causis, Rufrium autem Crispinum et Anicium Cerialem uita frui infensos principi. quae composita credebantur de Crispino, quia interfectus erat, de Ceriale, ut interficeretur. neque enim multo post uim sibi attulit, minore quam ceteri miseratione, quia proditam G. Caesari coniurationem ab eo meminerant. [16,18] De C- Petronio pauca supra repetenda sunt. nam illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis uitae transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignauia ad famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur. proconsul tamen Bithyniae et mox consul uigentem se ac parem negotiis ostendit. dein reuolutus ad uitia seu uitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobauisset. unde inuidia Tigellini quasi aduersus aemulum et scientia uoluptatum potiorem. ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaeuini Petronio obiectans, corrupto ad indicium seruo ademptaque defensione et maiore parte familiae in uincla rapta. [16,19] Forte illis diebus Campaniam petiuerat Caesar, et Cumas usque progressus Petronius illic attinebatur; nec tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps uitam expulit, sed incisas uenas, ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed leuia carmina et facilis uersus. seruorum alios largitione, quosdam uerberibus adfecit. iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et nouitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni. fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula. [16,20] Ambigenti Neroni quonam modo noctium suarum ingenia notescerent, offertur Silia, matrimonio senatoris haud ignota et ipsi ad omnem libidinem adscita ac Petronio perquam familiaris. agitur in exilium tamquam non siluisset quae uiderat pertuleratque, proprio odio. at Minucium Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius nece immerita luere. [16,21] Trucidatis tot insignibus uiris ad postremum Nero uirtutem ipsam excindere concupiuit interfecto Thrasea Barea Sorano, olim utrisque infensus et accedentibus causis in Thraseam, quod senatu egressus est cum de Agrippina referretur, ut memoraui, quodque Iuuenalium ludicro parum spectabilem operam praebuerat; eaque offensio altius penetrabat, quia idem Thrasea Pataui, unde ortus erat, ludis +cetastis+ a Troiano Antenore institutis habitu tragico cecinerat. die quoque quo praetor Antistius ob probra in Neronem composita ad mortem damnabatur, mitiora censuit obtinuitque; et cum deum honores Poppaeae decernuntur sponte absens, funeri non interfuerat. quae oblitterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thraseae quod auctoritate eius concidisset, iuuantis Cilicum legatos dum Capitonem repetundarum interrogant. [16,22] Quin et illa obiectabat, principio anni uitare Thraseam sollemne ius iurandum; nuncupationibus uotorum non adesse, quamuis quindecimuirali sacerdotio praeditum; numquam pro salute principis aut caelesti uoce immolauisse; adsiduum olim et indefessum, qui uulgaribus quoque patrum consultis semet fautorem aut aduersarium ostenderet, triennio non introisse curiam; nuperrimeque, cum ad coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur, priuatis potius clientium negotiis uacauisse. secessionem iam id et partis et, si idem multi audeant, bellum esse. 'ut quondam C- Caesarem' inquit 'et M- Catonem, ita nunc te, Nero, et Thraseam auida discordiarum ciuitas loquitur. et habet sectatores uel potius satellites, qui nondum contumaciam sententiarum, sed habitum uultumque eius sectantur, rigidi et tristes, quo tibi lasciuiam exprobrent. huic uni incolumitas tua sine cura, artes sine honore. prospera principis respuit: etiamne luctibus et doloribus non satiatur? eiusdem animi est Poppaeam diuam non credere, cuius in acta diui Augusti et diui Iuli non iurare. spernit religiones, abrogat leges. diurna populi Romani per prouincias, per exercitus curatius leguntur, ut noscatur quid Thrasea non fecerit. aut transeamus ad illa instituta, si potiora sunt, aut noua cupientibus auferatur dux et auctor. ista secta Tuberones et Fauonios, ueteri quoque rei publicae ingrata nomina, genuit. ut imperium euertant libertatem praeferunt: si peruerterint, libertatem ipsam adgredientur. frustra Cassium amouisti, si gliscere et uigere Brutorum aemulos passurus es. denique nihil ipse de Thrasea scripseris: disceptatorem senatum nobis relinque.' extollit ira promptum Cossutiani animum Nero adicitque Marcellum Eprium acri eloquentia. [16,23] At Baream Soranum iam sibi Ostorius Sabinus eques Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in quo offensiones principis auxit iustitia atque industria, et quia portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat uimque ciuitatis Pergamenae prohibentis Acratum, Caesaris libertum, statuas et picturas euehere inultam omiserat. sed crimini dabatur amicitia Plauti et ambitio conciliandae prouinciae ad spes nouas. tempus damnationi delectum, quo Tiridates accipiendo Armeniae regno aduentabat, ut ad externa rumoribus intestinum scelus obscuraretur, an ut magnitudinem imperatoriam caede insignium uirorum quasi regio facinore ostentaret. [16,24] Igitur omni ciuitate ad excipiendum principem spectandumque regem effusa, Thrasea occursu prohibitus non demisit animum, sed codicillos ad Neronem composuit, requirens obiecta et expurgaturum adseuerans, si notitiam criminum et copiam diluendi habuisset. eos codicillos Nero properanter accepit, spe exterritum Thraseam scripsisse, per quae claritudinem principis extolleret suamque famam dehonestaret. quod ubi non euenit uultumque et spiritus et libertatem insontis ultro extimuit, uocari patres iubet. [16,25] Tum Thrasea inter proximos consultauit, temptaretne defensionem an sperneret. diuersa consilia adferebantur. quibus intrari curiam placebat, securos esse de constantia eius disserunt; nihil dicturum nisi quo gloriam augeret. segnis et pauidos supremis suis secretum circumdare: aspiceret populus uirum morti obuium, audiret senatus uoces quasi ex aliquo numine supra humanas: posse ipso miraculo etiam Neronem permoueri: sin crudelitati insisteret, distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus ab ignauia per silentium pereuntium. [16,26] Contra qui opperiendum domi censebant, de ipso Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere: subtraheret auris conuiciis et probris. non solum Cossutianum aut Eprium ad scelus promptos: superesse qui forsitan manus ictusque per immanitatem ausuri sint; etiam bonos metu sequi. detraheret potius senatui quem perornauisset infamiam tanti flagitii et relinqueret incertum quid uiso Thrasea reo decreturi patres fuerint. ut Neronem flagitiorum pudor caperet inrita spe agitari; multoque magis timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius saeuiret. proinde intemeratus, impollutus, quorum uestigiis et studiis uitam duxerit, eorum gloria peteret finem. aderat consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuuenis, et cupidine laudis offerebat se intercessurum senatus consulto: nam plebei tribunus erat. cohibuit spiritus eius Thrasea ne uana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet. sibi actam aetatem, et tot per annos continuum uitae ordinem non deserendum: illi initium magistratuum et integra quae supersint. multum ante secum expenderet quod tali in tempore capessendae rei publicae iter ingrederetur. ceterum ipse an uenire in senatum deceret meditationi suae reliquit. [16,27] At postera luce duae praetoriae cohortes armatae templum Genetricis Veneris insedere; aditum senatus globus togatorum obsederat non occultis gladiis, dispersique per fora ac basilicas cunei militares. inter quorum aspectus et minas ingressi curiam senatores, et oratio principis per quaestorem eius audita est: nemine nominatim compellato patres arguebat quod publica munia desererent eorumque exemplo equites Romani ad segnitiam uerterentur: etenim quid mirum e longinquis prouinciis haud ueniri, cum plerique adepti consulatum et sacerdotia hortorum potius amoenitati inseruirent. quod uelut telum corripuere accusatores. [16,28] Et initium faciente Cossutiano, maiore ui Marcellus summam rem publicam agi clamitabat; contumacia inferiorum lenitatem imperitantis deminui. nimium mitis ad eam diem patres, qui Thraseam desciscentem, qui generum eius Heluidium Priscum in isdem furoribus, simul Paconium Agrippinum, paterni in principes odii heredem, et Curtium Montanum detestanda carmina factitantem eludere impune sinerent. requirere se in senatu consularem, in uotis sacerdotem, in iure iurando ciuem, nisi contra instituta et caerimonias maiorum proditorem palam et hostem Thrasea induisset. denique agere senatorem et principis obtrectatores protegere solitus ueniret, censeret quid corrigi aut mutari uellet: facilius perlaturos singula increpantem quam nunc silentium perferrent omnia damnantis. pacem illi per orbem terrae, an uictorias sine damno exercituum displicere? ne hominem bonis publicis maestum, et qui fora theatra templa pro solintdine haberet, qui minitaretur exilium suum, ambitionis prauae compotem facerent. non illi consulta haec, non magistratus aut Romanam urbem uideri. abrumperet uitam ab ea ciuitate cuius caritatem olim, nunc et aspectum exuisset. [16,29] Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat toruus ac minax, uoce uultu oculis ardesceret, non illa nota et celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed nouus et altior pauor manus et tela militum cernentibus. simul ipsius Thraseae uenerabilis species obuersabatur; et erant qui Heluidium quoque miserarentur, innoxiae adfinitatis poenas daturum. quid Agrippino obiectum nisi tristem patris fortunam, quando et ille perinde innocens Tiberii saeuitia concidisset. enimuero Montanum probae iuuentae neque famosi carminis, quia protulerit ingenium, extorrem agi. [16,30] Atque interim Ostorius Sabinus, Sorani accusator, ingreditur orditurque de amicitia Rubelli Plauti, quodque proconsulatum Asiae Soranus pro claritate sibi potius accommodatum quam ex utilitate communi egisset, alendo seditiones ciuitatium. uetera haec: sed recens et quo discrimini patris filiatn conectebat, quod pecuniam magis dilargita esset. acciderat sane pietate Seruiliae (id enim nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul imprudentia aetatis, non tamen aliud consultauerat quam de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio senatus nihil atrox adferret. igitur accita est in senatum, steteruntque diuersi ante tribunal consulum grandis aeuo parens, contra filia intra uicesimum aetatis annum, nuper marito Annio Pollione in exilium pulso uiduata desolataque, ac ne patrem quidem intuens cuius onerasse pericula uidebatur. [16,31] Tum interrogante accusatore an cultus dotalis, an detractum ceruici monile uenum dedisset, quo pecuniam faciendis magicis sacris contraheret, primum strata humi longoque fletu et silentio, post altaria et aram complexa 'nullos' inquit impios deos, nullas deuotiones, nec aliud infelicibus precibus inuocaui quam ut hunc optimum patrem tu, Caesar, uos, patres, seruaretis incolumem. sic gemmas et uestis et dignitatis insignia dedi, quo modo si sanguinems et uitam poposcissent. uiderint isti, antehac mihi ignoti, quo nomine sint, quas artes exerceant: nulla mihi principis mentio nisi inter numina fuit. nescit tamen miserrimus pater et, si crimen est, sola deliqui.' [16,32] Loquentis adhuc uerba excipit Soranus proclamatque non illam in prouinciam secum profectam, non Plauto per aetatem nosci potuisse, non criminibus mariti conexam: nimiae tantum pietatis ream separarent, atque ipse quamcumque sortem subiret. simul in amplexus occurrentis filiae ruebat, nisi interiecti lictores utrisque obstitissent. mox datus testibus locus; et quantum misericordiae saeuitia accusationis permouerat, tantum irae P- Egnatius testis conciuit. cliens hic Sorani et tunc emptus ad opprimendum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, habitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus, ceterum animo perfidiosus, subdolus, auaritiam ac libidinem occultans; quae postquam pecunia reclusa sunt, dedit exemplum praecauendi, quo modo fraudibus inuolutos aut flagitiis commaculatos, sic specie bonarum artium falsos et amicitiae fallacis. [16,33] Idem tamen dies et honestum exemplum tulit Cassii Asclepiodoti, qui magnitudine opum praecipuus inter Bithynos, quo obsequio florentem Soranum celebrauerat, labantem non deseruit, exutusque omnibus fortunis et in exilium actus, aequitate deum erga bona malaque documenta. Thraseae Soranoque et Seruiliae datur mortis arbitrium; Heluidius et Paconius Italia depelluntur; Montanus patri concessus est, praedicto ne in re publica haberetur. accusatoribus Eprio et Cossutiano quinquagies sestertium singulis, Ostorio duodecies et quaestoria insignia tribuuntur. [16,34] Tum ad Thraseam in hortis agentem quaestor consulis missus uesperascente iam die. inlustrium uirorum feminarumque coetus frequentis egerat, maxime intentus Demetrio Cynicae institutionis doctori, cum quo, ut coniectare erat intentione uultus et auditis, si qua clarius proloquebantur, de natura animae et dissociatione spiritus corporisque inquirebat, donec aduenit Domitius Caecilianus ex intimis amicis et ei quid senatus censuisset exposuit. igitur flentis queritantisque qui aderant facessere propere Thrasea neu pericula sua miscere cum sorte damnati hortatur, Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum Arriae matris sequi monet retinere uitam filiaeque communi subsidium unicum non adimere. [16,35] Tum progressus in porticum illic a quaestore reperitur, laetitiae propior, quia Heluidium generum suum Italia tantum arceri cognouerat. accepto dehinc senatus consulto Heluidium et Demetrium in cubiculum inducit; porrectisque utriusque brachii uenis, postquam cruorem effudit, humum super spargens, propius uocato quaestore 'libamus' inquit 'Ioui liberatori specta, inuenis; et omen quidem dii prohibeant, ceterum in ea tempora natus es quibus firmare animum expediat constantibus exemplis.' post lentitudine exitus grauis cruciatus adferente, obuersis in Demetrium ---.