[1,1] Urbem Romam a principio reges habuere; libertatem et consulatum L- Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur; neque decemuiralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu ualuit. non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta discordiis ciuilibus fessa nomine principis sub imperium accepit. sed ueteris populi Romani prospera uel aduersa claris scriptoribus memorata sunt; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo. [1,2] Postquam Bruto et Cassio caesis nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus exutoque Lepido, interfecto Antonio ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumuiri nomine consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus magistratuum legum in se trahere, nullo aduersante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis seruitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac nouis ex rebus aucti tuta et praesentia quam uetera et periculosa mallent. neque prouinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et auaritiam magistratuum, inualido legum auxilio quae ui ambitu postremo pecunia turbabantur. [1,3] Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam ignobilem loco, bonum militia et uictoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit; Tiberium Neronem et Claudium Drusum priuignos imperatoriis nominibus auxit, integra etiam tum domo sua. nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum induxerat, necdum posita puerili praetexta principes iuuentutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiuerat. ut Agrippa uita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis exercitus, Gaium remeantem Armenia et uulnere inualidum mors fato propera uel nouercae Liuiae dolus abstulit, Drusoque pridem extincto Nero solus e priuignis erat, illuc cuncta uergere: filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnisque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu. nam senem Augustum deuinxerat adeo, uti nepotem unicum Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii conpertum. at hercule Germanicum Druso ortum octo apud Rhenum legionibus inposuit adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuuenis, sed quo pluribus munimentis insisteret. bellum ea tempestate nullum nisi aduersus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium. domi res tranquillae, eadem magistratuum uocabula; iuniores post Actiacam uictoriam, etiam senes plerique inter bella ciuium nati: quotus quisque reliquus qui rem publicam uidisset? [1,4] Igitur uerso ciuitatis statu nihil usquam prisci et integri moris: omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate ualidus seque et domum in pacem sustentauit. postquam prouecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur, aderatque finis et spes nouae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures bellum pauescere, alii cupere. pars multo maxima inminentis dominos uariis rumoribus differebant: trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, set uetere atque insita Claudiae familiae superbia, multaque indicia saeuitiae, quamquam premantur, erumpere. hunc et prima ab infantia eductum in domo regnatrice; congestos iuueni consulatus, triumphos; ne iis quidem annis, quibus Rhodi specie secessus exul egerit, aliud quam iram et simulationem et secretas lubidines meditatum. accedere matrem muliebri inpotentia: seruiendum feminae duobusque insuper adulescentibus, qui rem publicam interim premant, quandoque distrahant. [1,5] Haec atque talia agitantibus grauescere ualetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant. quippe rumor incesserat, paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam uectum ad uisendum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuuenis penatibus aui redderetur: quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liuiae. gnarum id Caesari; neque multo post extincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis, quod causa exitii marito fuisset. utcumque se ea res habuit, uixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur; neque satis conpertum est, spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit. acribus namque custodiis domum et uias saepserat Liuia, laetique interdum nuntii uulgabantur, donec prouisis quae tempus monebat simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit. [1,6] Primum facinus noui principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inerumumque quamuis firmatus animo centurio aegre confecit. nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit: patris iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito, ne cunctaretur Agrippam morte adficere, quandoque ipse supremum diem expleuisset. multa sine dubio saeuaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto sanciretur perfecerat: ceterum in nullius umquam suorum necem durauit, neque mortem nepoti pro securitate priuigni inlatam credibile erat. propius uero Tiberium ac Liuiam, illum metu, hanc nouercalibus odiis, suspecti et inuisi iuuenis caedem festinauisse. nuntianti centurioni, ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud senatum respondit. quod postquam Sallustius Crispus particeps secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu uera promeret, monuit Liuiam ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum uulgarentur, neue Tiberius uim principatus resolueret cunta ad senatum uocando: eam condicionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur. [1,7] At Romae ruere in seruitium consules, patres, eques. quanto quis inlustrior, tanto magis falsi a festinantes, uultuque composito, ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas gaudium, questus adulationem miscebant. Sex. Pompeius et Sex. Appuleius consules primi in uerba Tiberii Caesaris iurauere, apudque eos Seius Strabo et C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae; mox senatus milesque et populus. Nam Tiberius cuncta per consules incipiebat, tamquam uetere re publica et ambiguus imperandi: ne edictum quidem, quo patres in curiam uocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit sub Augusto acceptae. uerba edicti fuere pauca et sensu permodesto: de honoribus parentis consulturum, neque abscedere a corpore, idque unum ex publicis muneribus usurpare. sed defuncto Augusto signum praetoriis cohortibus ut imperator dederat; excubiae, arma, cetera aulae; miles in forum, miles in curiam comitabatur. litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur. causa praecipua ex formidine, ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum fauor, habere imperium quam exspectare mallet. dabat et famae, ut uocatus electusque potius a re publica uideretur quam per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. postea cognitum est ad introspiciendas etiam procerum uoluntates inductam dubitationem: nam uerba uultus in crimen detorquens recondebat. [1,8] Nihil primo senatus die agi passus {est} nisi de supremis Augusti, cuius testamentum inlatum per uirgines Vestae Tiberium et Liuiam heredes habuit. Liuia in familiam Iuliam nomenque Augustum adumebatur; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores ciuitatis scripserat, plerosque inuisos sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros. legata non ultra ciuilem modum, nisi quod opulo et plebi quadringentiens triciens quinquiens, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, {urbanis quingenos}, legionariis aut cohortibus ciuium Romanorum trecenos nummos uiritim dedit. tum conultatum de honoribus; ex quis {qui} maxime insignes uisi, ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, uictarum ab eo gentium uocabula anteferentur, L- Arruntius censuere. addebat Messalla Valerius renouandum per annos sacramentum in nomen Tiberii; interrogatusque a Tiberio num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent consilio nisi suo usurum, uel cum periculo offensionis: ea sola species adulandi supererat. conclamant patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum. remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus diui Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari uellent. die funeris milites uelut praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi uierant quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc seruitii et libertatis inprospere repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus uideretur: nunc senem principem, longa potentia, prouisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret. [1,9] Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque uana mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et uitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octauius uitam finiuisset. numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Coruum et C. Marium simul aequauerat, continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas, nomen imperatoris semel atque uiciens partum aliaque honorum mutiplicata aut noua. at apud prudentes uita eius uarie extollebatur arguebaturue. hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua nullus tunc legibus locus ad arma ciuilia actum, quae neque parari possent neque haberi per bonas artes. multa Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, mula Lepido concessisse. postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam {ut}] ab uno regeretur. non regno tamen neque dictatura, sed principis nomine constitutam rem publicam; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium; legiones, prouincias, classes, cuncta inter se conexa; ius apud ciues, modestiam apud socios; urbem ipsam magnificio ornatu; pauca admodum ui tractata quo ceteris quies esset. [1,10] Dicebatur contra: pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta: ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem ueteranos, paratum ab adulescente priuato exercitum, corruptas consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium; mox ubi decreto patrum fasces et ius praetoris inuaserit, caesis Hirtio et Pansa, siue hostis illos, seu Pansam uenenum uulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstulerat, utriusque copias ocupauisse; extortum inuito senatu consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra rem publicam uersa; proscriptionem ciuium, diuisiones agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatus. sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam fas sit priuata odia publicis utilitatibus remittere: sed Pompeium imagine pacis, sed Leidum specie amicitiae deceptos; post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsoluisse. pacem sine dubio post haec, uerum cruentam: Lollianas Varianasque clades, interfectos Romae Varrones, Egnatios, Iullos. nec domesticis abstinebatur: abducta Neroni uxor et consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu rite nuberet; Q. +Tedii+ et Vedii Pollionis luxus; postremo Liuia grauis in rem publicam mater, grauis domui Caesarum nouerca. nihil deorum honoribus relictum, cum se templis et effigie numinum per flamines et sacerdotes coli uellet. ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed quoniam adrogantiam saeuitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesiuisse. etenim Augustus paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat, quae uelut excusando exprobraret. ceterum sepultura more perfecta templum et caelestes religiones decernuntur. [1,11] Versae inde ad Tiberium preces. et ille uarie diserebat de magnitudine imperii sua modestia. solam diui Augusti mentem tantae molis capacem: se in partem curarum ab illo uocatum experiendo didicisse quam arduum, quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. proinde in ciuitate tot inlustribus uiris subnixa non ad unum omnia deferrent: plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos. plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat; Tiberioque etiam in rebus quas non occuleret, seu natura siue adsuetudine, suspensa semper et obscura uerba: tunc uero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur. at patres, quibus unus metus si intellegere uiderentur, in questus lacrimas uota effundi; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius o manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit. opes publicae continebantur, quantum ciuium sociorumque in armis, quot classes, regna, prouinciae, tributa aut uectigalia, et necessitates ac largitiones. quae cuncta sua manu perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu an per inuidiam. [1,12] Inter quae senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita quaecumque pars sibi mandaretur eius tutelam suscepturum. tum Asinius Gallus' interrogo ' inquit, 'Caesar, quam partem rei publicae mandari tibi uelis.' perculsus inprouisa interrogatione paulum reticuit: dein collecto animo respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut euitare ex eo cui in uniuersum excusari mallet. rursum Gallus (etenim uultu offensionem coniectauerat) non idcirco interrogatum ait, ut diuideret quae separari nequirent sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius animo regendum. addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum uictoriarum suarum quaeque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit. nec ideo iram eius leniuit, pridem inuisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor filerat, plus quam ciuilia agitaret Pollionisque Asinii patris foreciam retineret. [1,13] Post quae L- Arruntius haud multum discrepans a Galli oratione perinde offendit, quamquam Tiberio nulla uetus in Arruntium ira: sed diuitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat. quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares uellent uel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium auidum et minorem, L- Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum. de prioribus consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere; omnesque praeter Lepidum uariis mox criminibus struente Tiberio circumuenti sunt. etiam Q. Haterius et Mamercus Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixis set 'quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae?' Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset. in Haterium statim inuectus est; Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit. fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret. constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua aduolueretur, prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an manibus eius inpeditus prociderat. neque tamen periculo talis uiri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur. [1,14] Multa patrum et in Augustam adulatio. alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant. ille moderandos feminarum honores dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius inuidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne lictorem quidem ei decerni passus est aramque adoptionis et alia huiusce modi prohibuit. at Germanico Caesari pro consulare imperium petiuit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. quo minus idem pro Druso postularetur, ea causa quod designatus consul Drusus praesensque erat. candidatos praeturae duodecim nominauit, numerum ab Augusto traditum; et hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non excessurum. [1,15] Tum primum e campo comitia ad patres translata sunt: nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos. inter quae tribuni plebei petiuere ut proprio sumptu ederent ludos qui de nomine Augusti fastis additi Augustales uocarentur. sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali ueste uterentur: curru uehi haud permissum. mox celebratio annua ad praetorem translata cui inter ciuis et peregrinos iurisdictio euenisset. [1,16] Hic rerum urbanarum status erat, cum Pannonicas legiones seditio incessit, nullis nouis causis nisi quod mutatus princeps licentiam turbarum et ex ciuili bello spem praemiorum ostendebat. castris aestiuis tres simul legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui fine Augusti et initiis Tiberii auditis ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia. eo principio lasciuire miles, discordare, pessimi cuiusque sermonibus praebere auris, denique luxum et otium cupere, disciplinam et laborem aspernari. erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus. is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in uesperam die et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare. [1,17] Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris uelut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus paucioribus tribunis in modum seruorum oboedirent. quando ausuros exposcere remedia, nisi nouum et nutantem adhuc principem precibus uel armis adirent? satis per tot annos ignauia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex uulneribus corpore tolerent. ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud uexillum tendentis alio uocabulo eosdem labores perferre. ac si quis tot casus uita superauerit, trahi adhuc diuersas in terras ubi per nomen agrorum uligines paludum uel inculta montium accipiant. enimuero militiam ipsam grauem, infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus aestimari: hinc uestem arma tentoria, hinc saeuitiam centurionum et uacationes munerum redimi. at hercule uerbera et uulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox: aut sterilem pacem sempiterna. nec aliud leuamentum quam si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra sub uexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium pecunia solueretur. an praetorias cohortis, quae binos; denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere? non obtrectari a se urbanas excubias: sibi tamen apud horridas gentis e contuberniis hostem aspici. [1,18] Adstrepebat uulgus, diuersis incitamentis, hi uerberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrantes. postremo eo furoris uenere ut tres legiones miscere in unam agitauerint. depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio uertunt atque una tres aquilas et signa cohortium locant; simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret. properantibus Blaesus aduenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans 'mea potius caede imbuite manus: leuiore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis. aut incolumis fidem legionum retinebo aut iugulatus paenitentiam adcelerabo.' [1,19] Aggerabatur nihilo minus caespes iamque pectori usque adcreuerat, cum tandem peruicacia uicti inceptum omisere. Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait, neque ueteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a diuo Augusto tam noua petiuisse; et parum in tempore incipientis principis curas onerari. si tamen tenderent in pace temptare quae ne ciuilium quidem bellorum uictores expostulauerint cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae uim meditentur? decernerent legatos seque coram mandata darent. adclamauere ut filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur peteretque militibus missionem ab sedecim annis: cetera mandaturos ubi prima prouenissent. profecto iuuene modi cum otium: sed superbire miles quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent. [1,20] Interea manipuli ante coeptam seditionem Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam turbatum in castris accepere, uexilla conuellunt direptisque proximis uicis ipsoque Nauporto, quod municipii instar erat, retinentis centuriones inrisu et contumeliis, postremo uerberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum praefectum castrorum ira, quem dereptum uehiculo sarcinis grauant aguntque primo in agmine per ludibrium rogitantes an tam immensa onera, tam longa itinera libenter ferret. quippe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam reuocabat, uetus operis ac laboris et eo inmitior quia tolerauerat. [1,21] Horum aduentu redintegratur seditio et uagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici uerberibus, claudi carcere iubet; nam etiam tum legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur. illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus inminere clamitantes. simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obtestantur, nihil reliqui faciunt quo minus inuidiam misericordiam metum et iras permouerent. adcurritur ab uniuersis, et carcere effracto soluunt uincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent. [1,22] Flagrantior inde uis, plures seditioni duces. et Vibulenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adleuatus circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos 'uos quidem' inquit 'his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo uitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad uos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulauit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat. responde, Blaese, ubi cadauer abieceris: ne hostes quidem sepultura inuident. cum osculis, cum lacrimis dolorem meum impleuero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati legionum consulebamus hi sepeliant.' [1,23] Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus uerberans. mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus aduolutus tantum consternationis inuidiaeque conciuit, ut pars militum gladiatores, qui e seruitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam uincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur. ac ni propere neque corpus ullum reperiri, et seruos adhibitis cruciatibus abnuere caedem, neque illi fuisse umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant. tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur cui militaribus facetiis uocabulum 'cedo alteram' indiderant, quia fracta uite in tergo militis alteram clara uoce ac rursus aliam poscebat. ceteros latebrae texere, uno retento Clemente Iulio qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium. quin ipsae inter se legiones octaua et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et aduersum aspernantis minas interiecisset. [1,24] Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus ciuitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum. et cohortes delecto milite supra solitum firmatae. additur magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum custodes imperatori aderant; simul praetorii praefectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuueni et ceteris periculorum praemiorumque ostentator. Druso propinquanti quasi per officium obuiae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluuie deformi et uultu, quamquam maestitiam imitarentur contumaciae propiores. [1,25] Postquam uallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent: ceteri tribunal ingenti agmine circumueniunt. stabat Drusus silentium manu poscens. illi quoties oculos ad multitudinem rettulerant, uocibus truculentis strepere, rursum uiso Caesare trepidare; murmur incertum, atrox clamor et repente quies; diuersis animorum motibus pauebant terrebantque. tandem interrupto tumultu litteras patris recitat, in quis perscriptum erat, praecipuam ipsi fortissimarum legionum curam, quibuscum plurima bella tolerauisset; ubi primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de postulatis eorum; misisse interim filium ut sine cunctatione concederet quae statim tribui possent; cetera senatui seruanda quem neque gratiae neque seueritatis expertem haberi par esset. [1,26] Responsum est a contione mandata Clementi centurioni quae perferret. is orditur de missione a sedecim annis, de praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum stipendium foret, ne ueterani sub uexillo haberentur. ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur. cur uenisset neque augendis militum stipendiis neque adleuandis laboribus, denique nulla bene faciendi licentia? at hercule uerbera et necem cunctis permitti. Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum: easdem artis Drusum rettulisse. numquamne ad se nisi filios familiarum uenturos? nouum id plane quod imperator sola militis commoda ad senatum reiciat. eundem ergo senatum consulendum quotiens supplicia aut proelia indicantur: an praemia sub dominis, poenas sine arbitro esse? [1,27] Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum militum amicorumue Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn. Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari. nec multo post digredientem cum Caesare ac prouisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis legionum aduersaretur; simul ingruunt, saxa iaciunt. iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu multitudinis quae cum Druso aduenerat protectus est. [1,28] Noctem minacem et in scelus erupturam fors leniuit: nam luna claro repente caelo uisa languescere. id miles rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur. igitur aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere; prout splendidior obscuriorue laetari aut maerere; et postquam ortae nubes offecere uisui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora auersari deos lamentantur. utendum inclinatione ea Caesar et quae casus obtulerat in sapientiam uertenda ratus circumiri tentoria iubet; accitur centurio Clemens et si alii bonis artibus grati in uulgus. hi uigiliis, stationibus, custodiis portarum se inserunt, spem offerunt, metum intendunt. 'quo usque filium imperatoris obsidebimus? quis certaminum finis? Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus? Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis largientur? denique pro Neronibus et Drusis imperium populi Romani capessent? quin potius, ut nouissimi in culpam, ita primi ad paenitentiam sumus? tarda sunt quae in commune expostulantur: priuatam gratiam statim mereare, statim recipias.' commotis per haec mentibus et inter se suspectis, tironem a ueterano. legionem a legione dissociant. tum redire paulatim amor obsequii: omittunt portas, signa unum in locum principio seditionis congregata suas in sedes referunt. [1,29] Drusus orto die et uocata contione, quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita incusat priora, probat praesentia; negat se terrore et minis uinci: flexos ad modestiam si uideat, si supplices audiat, scripturum patri ut placatus legionum preces exciperet. orantibus rursum idem Blaesus et L- Aponius, eques Romanus e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur. certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum: nihil in uulgo modicum; terrere ni paueant, ubi pertimuerint inpune contemni: dum superstitio urgeat, adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus. promptum ad asperiora ingenium Druso erat: uocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet. tradunt plerique intra tabernaculum ducis obrutos, alii corpora extra uallum abiecta ostentui. [1,30] Tum ut quisque praecipuus turbator conquisiti, et pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum cohortium militibus caesi: quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere. auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saeuis, ut non egredi tentoria, congregari inter se, uix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur. durabat et formido caelestis irae, nec frustra aduersus impios hebescere sidera, ruere tempestates: non aliud malorum leuamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur. primum octaua, dein quinta decuma legio rediere: nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitauerat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praeuenit. et Drusus non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis conse derant, in urbem rediit. [1,31] Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto plures tanto uiolentius, et magna spe fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret daretque se legionibus ui sua cuncta tracturis. duo apud ripam Rheni exercitus erant: cui nomen superiori sub C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. regimen summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui tum intentum. sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur: inferioris exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetuicesimanis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac uicesima legionibus: nam isdem aestiuis in finibus Vbiorum habebantur per otium aut leuia munia. igitur audito fine Augusti uernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciuiae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes animos: uenisse tempus quo ueterani maturam missionem, iuuenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saeuitiamque centurionum ulciscerentur. non unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec apud trepidas militum auris, alios ualidiores exercitus respicientium, sed multa seditionis ora uocesque: sua in manu sitam rem Romanam, suis uictoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores. [1,32] Nec legatus obuiam ibat: quippe plurium uaecordia constantiam exemerat. repente lymphati destrictis gladiis in centuriones inuadunt: ea uetustissima militaribus odiis materies et saeuiendi principium. prostratos uerberibus mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adaequarent: tum conuulsos laniatosque et partim exanimos ante uallum aut in amnem Rhenum proiciunt. Septimius cum perfugisset ad tribunal pedibusque Caecinae aduolueretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur. Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro uiam patefecit. non tribunus ultra, non castrorum praefectus ius obtinuit: uigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur. id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes. [1,33] Interea Germanico per Gallias, ut diximus, census accipienti excessisse Augustum adfertur. neptem eius Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set anxius occultis in se patrui auiaeque odiis quorum causae acriores quia iniquae. quippe Drusi magna apud populum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus; unde in Germanicum fauor et spes eadem. nam iuueni ciuile ingenium, mira comitas et diuersa ab Tiberii sermone uultu, adrogantibus et obscuris. accedebant muliebres offensiones nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamuis indomitum animum in bonum uertebat. [1,34] Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti. Sequanos proximos et Belgarum ciuitates in uerba eius adigit. dehinc audito legionum tumultu raptim profectus obuias extra castra habuit, deiectis in terram oculis uelut paenitentia. postquam uallum iniit dissoni questus audiri coepere. et quidam prensa manu eius per speciem exosculandi inseruerunt digitos ut uacua dentibus ora contingeret; alii curuata senio membra ostendebant. adsistentem contionem, quia permixta uidebatur, discedere in manipulos iubet: sic melius audituros responsum; uexilla praeferri ut id saltem discerneret cohortis: tarde obtemperauere. tunc a ueneratione Augusti orsus flexit ad uictorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit; nil usquam turbidum aut discors. silentio haec uel murmure modico audita sunt. [1,35] Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi ueteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones exegissent, rogitans, nudant uniuersi corpora, cicatrices ex uulneribus, uerberum notas exprobrant; mox indiscretis uocibus pretia uacationum, angustias stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant uallum, fossas, pabuli materiae lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut aduersus otium castrorum quaeruntur. atrocissimus ueteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant. fuere etiam qui legatam a diuo Augusto pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum ominibus; et si uellet imperium promptos ostentauere. tum uero, quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali desiluit. opposuerunt abeunti arma, minitantes, ni regrederetur; at ille moriturum potius quam fidem exueret clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in pectus, ni proximi prensam dextram ui attinuissent. extrema et conglobata inter se pars contionis ac, uix credibile dictu, quidam singuli propius incedentes feriret hortabantur; et miles nomine Calusidius strictum obtulit gladium, addito acutiorem esse. saeuum id malique moris etiam furentibus uisum, ac spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur. [1,36] Consultatum ibi de remedio; etenim nuntiabatur parari legatos qui superiorem exercitum ad causam eandem traherent; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas. augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, inuasurus hostis: at si auxilia et socii aduersum abscedentis legiones armarentur, ciuile bellum suscipi. periculosa seueritas, flagitiosa largitio: seu nihil militi siue omnia concedentur in ancipiti res publica. igitur uolutatis inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis scriberentur: missionem dari uicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub uexillo ceterorum inmunes nisi propulsandi hostis, legata quae petiuerant exsolui duplicarique. [1,37] Sensit miles in tempus conficta statimque flagitauit. missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna cuiusque. non abscessere quintani unetuicesimanique donec isdem in aestiuis contracta ex uiatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolueretur. primam ac uicesimam legiones Caecina legatus in ciuitatem Vbiorum reduxit turpi agmine cum fisci de imperatore rapti inter signa interque aquilas ueherentur. Germanicus superiorem ad exercitum profectus secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit. quartadecumani paulum dubitauerant: pecunia et missio quamuis non flagitantibus oblata est. [1,38] At in Chaucis coeptauere seditionem praesidium agitantes uexillarii discordium legionum et praesenti duorum militum supplicio paulum repressi sunt. iusserat id M'. Ennius castrorum praefectus, bono magis exemplo quam concesso iure. deinde intumescente motu profugus repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur: non praefectum ab iis, sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem uiolari. simul exterritis qui obstiterant, raptum uexillum ad ripam uertit, et si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos. [1,39] Interea legati ab senatu regressum iam apud aram Vbiorum Germanicum adeunt. duae ibi legiones, prima atque uicesima, ueteranique nuper missi sub uexillo hiemabant. pauidos et conscientia uaecordes intrat metus uenisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant. utque mos uulgo quamuis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant; et nocte concubia uexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto moliuntur foris, extractum cubili Caesarem tradere uexillum intento mortis metu subigunt. mox uagi per uias obuios habuere legatos, audita consternatione ad Germanicum tendentis. ingerunt contumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas fuga impediuerat; neque aliud periclitanti subsidium quam castra primae legionis. illic signa et aquilam amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius uim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculauisset. luce demum, postquam dux et miles et facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad se Plancum imperat recepitque in tribunaL- tum fatalem increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere, cur uenerint legati aperit; ius legationis atque ipsius Planci grauem et immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis quam quieta contione legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit. [1,40] Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebellis auxilium: satis superque missione et pecunia et mollibus consultis peccatum uel si uilis ipsi salus, cur filium paruulum, cur grauidam coniugem inter furentis et omnis humani iuris uiolatores haberet? illos saltem auo et rei publicae redderet. diu cunctatus aspernantem uxorem, cum se diuo Augusto ortam neque degenerem ad pericula testaretur, postremo uterum eius et communem filium multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit. incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, paruulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui manebant. [1,41] Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed uelut in urbe uicta facies gemitusque ac planctus etiam militum auris oraque aduertere: progrediuntur contuberniis. quis ille flebilis sonus? quod tam triste? feminas inlustris, non centurionem ad tutelam, non militem, nihil imperatoriae uxoris aut comitatus soliti: pergere ad Treuiros {et} externae fidei. pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti aui memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia; iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari uocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda uulgi studia eo tegmine pedum induebatur. sed nihil aeque flexit quam inuidia in Treuiros: orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi. isque ut erat recens dolore et ira apud circumfusos ita coepit. [1,42] 'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent. coniugem et liberos meos, quos pro gloria uestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoueo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neue occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores uos faciant. quid enim per hos dies inausum intemeratumue uobis? quod nomen huic coetui dabo? militesne appellem, qui filium imperatoris uestri uallo et armis circumsedistis? an ciuis, quibus tam proiecta senatus auctoritas? hostium quoque ius et sacra legationis et fas gentium rupistis. diuus Iulius seditionem exercitus uerbo uno compescuit, Quirites uocando qui sacramentum eius detrectabant: diuus Augustus uultu et aspectu Actiacas legiones exterruit: nos ut nondum eosdem, ita ex illis ortos si Hispaniae Syriaeue miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. primane et uicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci uestro gratiam refertis? hunc ego nuntium patri laeta omnia aliis e prouinciis audienti feram? ipsius tirones, ipsius ueteranos non missione, non pecunia satiatos: hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere. [1,43] 'Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis, o inprouidi amici? melius et amantius ille qui gladium offerebat. cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitu meo conscius; legissetis ducem, qui meam quidem mortem inpunitam sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur. neque enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus istud et claritudo sit subuenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos. tua, diue Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque ciuilis in exitium hostibus uertant. uos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu ac diuidite turbidos: id stabile ad paenitentiam, id fidei uinculum erit.' [1,44] Supplices ad haec et uera exprobrari fatentes orabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem: reuocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neue obses Gallis traderetur. reditum Agrippinae excusauit ob inminentem partum et hiemem: uenturum filium: cetera ipsi exsequerentur. discurrunt mutati et seditiosissimum quemque uinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit. stabant pro contione legiones destrictis gladiis: reus in suggestu per tribunum ostendebatur: si nocentem adclamauerant, praeceps datus trucidabatur. et gaudebat caedibus miles tamquam semet absolueret; nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saeuitia facti et inuidia erat. secuti exemplum ueterani haud multo post in Raetiam mittuntur, specie defendendae prouinciae ob imminentis Suebos ceterum ut auellerentur castris trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris memoria. centurionatum inde egit. citatus ab imperatore nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in proeliis fecisset, et cui erant, dona militaria edebat. si tribuni, si legio industriam innocentiamque ad probauerant, retinebat ordinem: ubi auaritiam aut crudelitatem consensu obiectauissent, soluebatur militia. [1,45] Sic compositis praesentibus haud minor moles supererat ob ferociam quintae et unetuicesimae legionum, sexagesimum apud lapidem (loco Vetera nomen est) hibernantium. nam primi seditionem coeptauerant: atrocisslmum quodque facinus horum manibus patratum; nec poena commilitonum exterriti nec paenitentia conuersi iras retinebant. igitur Caesar arma classem socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus. [1,46] At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida ciuitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, inualida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat. ire ipsum et opponere maiestatem imperatoriam debuisse cessuris ubi principem longa experientia eundemque seueritatis et munificentiae summum uidissent. an Augustum fessa aetate totiens in Germanias commeare potuisse: Tiberium uigentem annis sedere in senatu, uerba patrum cauillantem? satis prospectum urbanae seruituti: militaribus animis adhibenda fomenta ut ferre pacem uelint. [1,47] Immotum aduersus eos sermones fixumque Tiberio fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam in casum dare. multa quippe et diuersa angebant: ualidior per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam; ille Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens: quos igitur anteferret? ac ne postpositi contumelia incenderentur. at per filios pariter adiri maiestate salua, cui maior e longinquo reuerentia. simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso posse a se mitigari uel infringi: quod aliud subsidium si imperatorem spreuissent? ceterum ut iam iamque iturus legit comites, conquisiuit impedimenta, adornauit nauis: mox hiemem aut negotia uarie causatus primo prudentis, dein uulgum, diutissime prouincias fefellit. [1,48] At Germanicus, quamquam contracto exercitu et parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad Caecinam, uenire se ualida manu ac, ni supplicium in malos praesumant, usurum promisca caede. eas Caecina aquiliferis signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat occulte recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti eximant hortatur: nam in pace causas et merita spectari, ubi bellum ingruat innocentis ac noxios iuxta cadere. illi temptatis quos idoneos rebantur, postquam maiorem legionum partem in officio uident, de sententia legati statuunt tempus, quo foedissimum quemque et seditioni promptum ferro inuadant. tunc signo inter se dato inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis initium, quis finis. [1,49] Diuersa omnium, quae umquam accidere, ciuilium armorum facies. non proelio, non aduersis e castris, sed isdem e cubilibus, quos simul uescentis dies, simul quietos nox habuerat, discedunt in partis, ingerunt tela clamor uulnera sanguis palam, causa in occulto; cetera fors regit. et quidam bonorum caesi, postquam intellecto in quos saeuiretur pessimi quoque arma rapuerant. neque legatus aut tribunus moderator adfuit: permissa uulgo licentia atque ultio et satietas. mox ingressus castra Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari corpora iubet. Truces etiam tum animos cupido inuolat eundi in hostem, piaculum furoris; nec aliter posse placari commilitonum manis quam si pectoribus impiis honesta uulnera accepissent. sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et uiginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit. [1,50] Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio ob amissum Augustum, post discordiis attinemur. at Romanus agmine propero siluam Caesiam limitemque a Tiberio coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum uallo, latera concaedibus munitus. inde saltus obscuros permeat consultatque ex duobus itineribus breue et solitum sequatur an inpeditius et intemptatum eoque hostibus in cautum. delecta longiore uia cetera adcelerantur: etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram. Caecina cum expeditis cohortibus praeire et obstantia siluarum amoliri iubetur: legiones modico interuallo sequuntur. iuuit nox sideribus inlustris, uentumque ad uicos Marsorum et circumdatae stationes stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu, non antepositi uigiliis: adeo cuncta incuria disiecta erant neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta inter temulentos. [1,51] Caesar auidas legiones quo latior populatio foret quattuor in cuneos dispertit; quinquaginta milium spatium ferro flammisque peruastat. non sexus, non aetas miserationem attulit: profana simul et sacra et celeberrimum illis gentibus templum quod Tanfanae uocabant solo aequantur. sine uulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis ceciderant. exciuit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque, per quos exercitui regressus, insedere. quod gnarum duci incessitque itineri et proelio. pars equitum et auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et mediis impedimentis sinistrum latus unetuicesimani, dextrum quintani clausere, uicesima legio terga firmauit, post ceteri sociorum. sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur, immoti, dein latera et frontem modice adsultantes, tota ui nouissimos incurrere. turbabanturque densis Germanorum cateruis leues cohortes, cum Caesar aduectus ad uicesimanos uoce magna hoc illud tempus obliterandae seditionis clamitabat: pergerent, properarent culpam in decus uertere. exarsere animis unoque impetu perruptum hostem redigunt in aperta caeduntque: simul primi agminis copiae euasere siluas castraque communiuere. quietum inde iter, fidensque recentibus ac priorum oblitus miles in hibernis locatur. [1,52] Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque adfecere: gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata fauorem militum quaesiuisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur. rettulit tamen ad senatum de rebus gestis multaque de uirtute eius memorauit, magis in speciem uerbis adornata quam ut penitus sentire crederetur. paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudauit, sed intentior et fida oratione. cunctaque quae Germanicus indulserat seruauit etiam apud Pannonicos exercitus. [1,53] Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa. fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio Caesaribus spreueratque ut inparem; nec alia tam intima Tiberio causa cur Rhodum abscederet. imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus. par causa saeuitiae in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et praue facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temerauerat. nec is libidini finis: traditam Tiberio peruicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat; litteraeque quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit a Graccho compositae credebantur. igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium tolerauit. tunc milites ad caedem missi inuenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem. quorum aduentu breue tempus petiuit ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, ceruicemque percussoribus obtulit; constantia mortis haud in dignus Sempronio nomine uita degenerauerat. quidam non Roma eos milites, sed ab L- Asprenate pro consule Africae missos tradidere auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Asprenatem uerti frustra sperauerat. [1,54] Idem annus nouas caerimonias accepit addito sodalium Augustalium sacerdotio, ut quondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodalis Titios instituerat. sorte ducti e primoribus ciuitatis unus et uiginti: Tiberius Drusus que et Claudius et Germanicus adiciuntur. ludos Augustalis tunc primum coeptos turbauit discordia ex certamine histrionum. indulserat ei ludicro Auaustus, dum Maecenati obtemperat effuso in amorem Bathylli; neque ipse abhorrebat talibus studiis, et ciuile rebatur misceri uoluptatibus uulgi. alia Tiberio morum uia: sed populum per tot annos molliter habitum nondum audebat ad duriora uertere. [1,55] Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur Germanico triumphus manente bello; quod quamquam in aestatem summa ope parabat, initio ueris et repentino in Chattos excursu praecepit. nam spes incesserat dissidere hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque perfidia in nos aut fide. Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe alias et supremo conuiuio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres uinciret: nihil ausuram plebem principibus amotis; atque ipsi tempus fore quo crimina et innoxios discerneret. sed Varus fato et ui Armini cecidit; Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors manebat, auctis priuatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam rapuerat: gener inuisus inimici soceri; quaeque apud concordes uincula caritatis, incitamenta irarum apud inrensos erant. [1,56] Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque auxiliarium milia et tumultuarias cateruas Germanorum cis Rhenum colentium Caecinae tradit; totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello super uestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum exercitum in Chattos rapit, L- Apronio ad munitiones uiarum et fluminum relicto. nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properauerat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur. sed Chattis adeo inprouisus aduenit, ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit. iuuentus flumen Adranam nando tramiserat, Romanosque pontem coeptantis arcebant. dein tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis uicisque in siluas disperguntur. Caesar incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus uertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit. fuerat animus Cheruscis iuuare Chattos, sed exterruit Caecina huc illuc ferens arma; et Marsos congredi ausos prospero proelio cohibuit. [1,57] Neque multo post legati a Segeste uenerunt auxilium orantes aduersus uim popularium a quis circumsedebatur, ualidiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat: nam barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto magis fidus rebusque motis potior habetur. addiderat Segestes legatis filium, nomine Segimundum: sed iuuenis conscientia cunctabatur. quippe anno quo Germaniae desciuere sacerdos apud aram Vbiorum creatus ruperat uittas, profugus ad rebellis. adductus tamen in spem clementiae Romanae pertulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio Gallicam in ripam missus est. Germanico pretium fuit conuertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et ereptus Segestes magna cum propinquorum et clientium manu. inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque filia Segestis, mariti magis quam parentis animo, neque uicta in lacrimas neque uoce supplex; compressis intra sinum manibus grauidum uterum intuens. ferebantur et spolia Varianae cladis, plerisque eorum qui tum in deditionem ueniebant praedae data: simul Segestes ipse, ingens uisu et memoria bonae societatis inpauidus. [1,58] Verba eius in hunc modum fuere: 'non hic mihi primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies. ex quo a diuo Augusto ciuitate donatus sum, amicos inimicosque ex uestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt inuisi sunt), uerum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam. ergo raptorem filiae meae, uiolatorem foederis uestri, Arminium apud Varum, qui tum exercitui praesidebat, reum feci. dilatus segnitia ducis, quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et conscios uinciret flagitaui: testis illa nox, mihi utinam potius nouissima! quae secuta sunt defleri magis quam defendi possunt: ceterum et inieci catenas Arminio et a factione eius iniectas perpessus sum. atque ubi primum tui copia, uetera nouis et quieta turbidis antehabeo, neque ob praemium, sed ut me perfidia exsoluam, simul genti Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam perniciem maluerit. pro iuuenta et errore filii ueniam precor: filiam necessitate huc adductam fateor. tuum erit consultare utrum praeualeat quod ex Arminio concepit an quod ex me genita est.' Caesar clementi responso liberis propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem uetere in prouincia pollicetur. exercitum reduxit nomenque imperatoris auctore Tiberio accepit. Arminii uxor uirilis sexus stirpem edidit: educatus Rauennae puer quo mox ludibrio conflictatus sit in tempore memorabo. [1,59] Fama dediti benigneque excepti Segestis uulgata, ut quibusque bellum inuitis aut cupientibus erat, spe uel dolore accipitur. Arminium super insitam uiolentiam rapta uxor, subiectus seruitio uxoris uterus uaecordem agebant, uolitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in Caesarem poscens. neque probris temperabat: egregium patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam auexerint. sibi tres legiones, totidem legatos procubuisse; non enim se proditione neque aduersus feminas grauidas, sed palam aduersus armatos bellum tractare. cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit. coleret Segestes uictam ripam, redderet filio sacerdotium hominum: Germanos numquam satis excusaturos quod inter Albim et Rhenum uirgas et securis et togam uiderint. aliis gentibus ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia, nescia tributa: quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne inperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pauescerent. si patriam parentes antiqua mallent quam domi nos et colonias nouas, Arminium potius gloriae ac libertatis quam Segestem flagitiosae seruitutis ducem sequerentur. [1,60] Conciti per haec non modo Cherusci, sed conterminae gentes, tractusque in partis Inguiomerus Arminii patruus, uetere apud Romanos auctoritate; unde maior Caesari metus. et ne bellum mole una ingrueret Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit. ipse inpositas nauibus quattuor legiones per lacus uexit; simulque pedes eques classis apud praedictum amnem conuenere. Chauci cum auxilia pollicerentur, in commilitium adsciti sunt. Bructeros sua urentis expedita cum manu L Stertinius missu Germanici fudit; interque caedem et praedam repperit unde uicesimae legionis aquilam cum Varo amissam. ductum inde agmen ad ultimos Bructerorum, quantumque Amisiam et Lupiam amnis inter uastatum, haud procul Teutoburgiensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur. [1,61] Igitur cupido Caesarem inuadit soluendi suprema militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum. praemisso Caecina ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos uisuque ac memoria deformis. prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant; dein semiruto uallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur: medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant, disiecta uel aggerata. adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora. Iucis propinquis barbarae arae, apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactauerant. et cladis eius superstites, pugnam aut uincula elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas; primum ubi uulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et suo ictu mortem inuenerit; quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula captiuis, quae scrobes, utque signis et aquilis per superbiam inluserit. [1,62] Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post: cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant. primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius. quod Tiberio haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, siue exercitum imagine caesorum insepultorumque tardatum ad proelia et formidolosiorem hostium credebat; neque imperatorem auguratu et uetustissimis caerimoniis praeditum adtrectare feralia debuisse. [1,63] Sed Germanicus cedentem in auia Arminium secutus, ubi primum copia fuit, euehi equites campumque quem hostis insederat eripi iubet. Arminius colligi suos et propinquare siluis monitos uertit repente: mox signum prorumpendi dedit iis quos per saltus occultauerat. tunc noua acie turbatus eques, missaeque subsidiariae cohortes et fugientium agmine impulsae auxerant consternationem; trudebanturque in paludem gnaram uincentibus, iniquam nesciis, ni Caesar productas legiones instruxisset: inde hostibus terror, fiducia militi; et manibus aequis abscessum. ,mox reducto ad Amisiam exercitu legiones classe, ut ad uexerat, reportat; pars equitum litore Oceani petere Rhenum iussa; Caecina, qui suum militem ducebat, monitus, quamquam notis itineribus regrederetur, pontes longos quam maturrime superare. angustus is trames uastas inter paludes et quondam a L- Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia graui caeno aut riuis incerta erant; circum siluae paulatim adcliues, quas tum Arminius inpleuit, compendiis uiarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum anteuenisset. Caecinae dubitanti quonam modo ruptos uetustate pontes reponeret simulque propulsaret hostem, castra metari in loco placuit, ut opus et alii proelium inciperent. [1,64] Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant: miscetur operantium bellantiumque clamor. et cuncta pariter Romanis aduersa, locus uligine profunda, idem ad gradum instabilis, procedentibus lubricus, corpora grauia loricis; neque librare pila inter undas poterant. contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad uulnera facienda quamuis procul nox demum inclinantis iam legiones aduersae pugnae exemit. Germani ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur uertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis duplicatus militi labor. quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum ambiguarumque rerum sciens eoque interritus. igitur futura uoluens non aliud repperit quam ut hostem siluis coerceret, donec saucii quantumque grauioris agminis anteirent; nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur. deliguntur legiones quinta dextro lateri, unetuicesima in laeuum, primani ducendum ad agmen, uicesimanus aduersum secuturos. [1,65] Nox per diuersa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta uallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos inualidi ignes, interruptae uoces, atque ipsi passim adiacerent uallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam peruigiles. ducemque terruit dira quies: nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire uisus est uelut uocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse coepta luce missae in latera legiones, metu an contumacia, locum deseruere, capto propere campo umentia ultra. neque tamen Arminius quamquam libero incursu statim prorupit: sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae aduersum imperia aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus eodemque iterum fato uinctae legiones!' simul haec et cum delectis scindit agmen equisque maxime uulnera ingerit. illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obuios, proterere iacentis. plurimus circa aquilas labor, quae neque ferri aduersum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant. Caecina dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus circumueniebatur, ni prima legio sese opposuisset. iuuit hostium auiditas, omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones uesperascente die in aperta et solida. neque is miseriarum finis. struendum uallum, petendus agger, amissa magna ex parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes; non tentoria manipulis, non fomenta sauciis; infectos caeno aut cruore cibos diuidentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur. [1,66] Forte equus abruptis uinculis uagus et clamore territus quosdam occurrentium obturbauit. tanta inde consternatio inrupisse Germanos credentium ut cuncti ruerent ad portas, quarum decumana maxime petebatur, auersa hosti et fugientibus tutior. Caecina comperto uanam esse formidinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae miseratione demum, quia per corpus legati eundum erat, clausit uiam: simul tribuni et centuriones falsum pauorem esse docuerunt. [1,67] Tunc contractos in principia iussosque dicta cum silentio accipere temporis ac necessitatis monet. unam in armis salutem, sed ea consilio temperanda manendumque intra uallum, donec expugnandi hostis spe propius succederent; mox undique erumpendum: illa eruptione ad Rhenum perueniri. quod si fugerent, pluris siluas, profundas magis paludes, saeuitiam hostium superesse; at uictoribus decus gloriam. quae domi cara, quae in castris honesta, memorat; reticuit de aduersis. equos dehinc, orsus a suis, legatorum tribunorumque nulla ambitione fortissimo cuique bellatori tradit, ut hi, mox pedes in hostem inuaderent. [1,68] Haud minus inquies Cermanus spe, cupidine et diuersis ducum sententiis agebat, Arminio sinerent egredi egressosque rursum per umida et inpedita circumuenirent suadente, atrociora Inguiomero et laeta barbaris, ut uallum armis ambirent: promptam expugnationem, plures captiuos, incorruptam praedam fore. igitur orta die proruunt fossas, iniciunt cratis, summa ualli prensant, raro super milite et quasi ob metum defixo. postquam haesere munimentis, datur cohortibus signum cornuaque ac tubae concinuere. exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic siluas nec paludes, sed aequis locis aequos deos. hosti facile excidium et paucos ac semermos cogitanti sonus tubarum, fulgor armorum, quanto inopina tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis auidi, ita aduersis incauti. Arminius integer, Inguiomerus post graue uulnus pugnam deseruere: uulgus trucidatum est, donec ira et dies permansit. nocte demum reuersae legiones, quamuis plus uulnerum, eadem ciborum egestas fatigaret, uim sanitatem copias, cuncta in uictoria habuere. [1,69] Penaserat interim circumuenti exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solui prohibuisset, erant qui id fiagitium formidine auderent. sed femina ingens animi munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis inops aut saucius, uestem et fomenta dilargita est. tradit C. Plinius Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud principium ponti laudes et grates reuersis legionibus habentem. id Tiberii animum altius penetrauit: non enim simplicis eas curas, nec aduersus externos {studia} militum quaeri. nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos interuisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari uelit. potiorem iam apud exercitus Agrippinam quam legatos, quam duces; conpressam a muliere seditionem, cui nomen principis obsistere non qui uerit. accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque promeret. [1,70] At Germanicus legionum, quas nauibus uexerat, secundam et quartam decimam itinere terrestri P. Vitellio ducendas tradit, quo leuior classis uadoso mari innaret uel reciproco sideret. Vitellius primum iter sicca humo aut modice adlabente aestu quietum habuit: mox inpulsu aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen. et opplebantur terrae: eadem freto litori campis facies, neque discemi poterant incerta ab solidis, breuia a profundis. sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus; iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant. permiscentur inter se manipuli, modo pectore, modo ore tenus extantes, aliquando subtracto solo disiecti aut obruti. non uox et mutui hortatus iuuabant aduersante unda; nihil strenuus ab ignauo, sapiens ab inprudenti, consilia a casu differre: cuncta pari uiolentia inuoluebantur. tandem Vitellius in editiora enisus eodem agmen subduxit. pernoctauere sine utensilibus, sine igni, magna pars nudo aut mulcato corpore, haud minus miserabiles quam quos hostis circumsidet: quippe illic etiam honestae mortis usus, his inglorium exitium. Iux reddidit terram, penetratumque ad amnem{Visurgin}, quo Caesar classe contenderat. in positae dein legiones, uagante fama submersas; nec fides salutis, antequam Caesarem exercitumque reducem uidere. [1,71] Iam Stertinius, ad accipiendum in deditionem Segimerum fratrem Segestis praemissus, ipsum et filium eius in ciuitatem Vbiorum perduxerat. data utrique uenia, facile Segimero, cunctantius filio, quia Quintilii Vari corpus inlusisse dicebatur. ceterum ad supplenda exercitus damna certauere Galliae Hispaniae Italia, quod cuique promptum, arma equos aurum offerentes. quorum laudato studio Germanicus, armis modo et equis ad bellum sumptis, propria pecunia militem iuuit. utque cladis memoriam etiam comitate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere; uulnera intuens alium spe, alium gloria, cunctos adloquio et cura sibique et proelio firmabat. [1,72] Decreta eo anno triumphalia insignia A. Caecinae, L- Apronio, C. Silio ob res cum Germanico gestas. nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiauit; neque in acta sua iurari quamquam censente senatu permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus foret, tanto se magis in lubrico dictitans. non tamen ideo faciebat fidem ciuilis animi; nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud ueteres idem, sed alia in iudicium ueniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset: facta arguebantur, dicta inpune erant. primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie legis eius tractauit, commotus Cassii Seueri libidine, qua uiros feminasque inlustris procacibus scriptis diffamauerat; mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse re spondit. hunc quoque asperauere carmina incertis auctoribus uulgata in saeuitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum. [1,73] Haud pigebit referre in Falanio et Rubrio, modicis equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis, quanta Tiberii arte grauissimum exitium inrepserit, dein repressum sit, postremo arserit cunctaque corripuerit, noscatur. Falanio obiciebat accusator, quod inter cultores Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum habebantur, Cassium quendam mimum corpore infamem adsciuisset, quodque uenditis hortis statuam Augusti simul mancipasset. Rubrio crimini dabatur uiolatum periurio numen Augusti. quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo decretum patri suo caelum, ut in perniciem ciuium is honor uerteretur. Cassium histrionem solitum inter alios eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in me moriam Augusti sacrasset; nec contra religiones fieri quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, uenditionibus hortorum et domuum accedant. ius iurandum perinde aestimandum quam si Iouem fefellisset: deorum iniurias dis curae. [1,74] Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bithyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postulauit, subscribente Romano Hispone: qui formam uitae iniit, quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae hominum fecerunt. nam egens, ignotus, inquies, dum occultis libellis saeuitiae principis adrepit, mox clarissimo cuique periculum facessit, potentiam apud unum, odium apud omnis adeptus dedit exemplum, quod secuti ex pauperibus diuites, ex contemptis metuendi perniciem aliis ac postremum sibi inuenere. sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, ineuitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo. nam quia uera erant, etiam dicta credebantur. addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam. ad quod exarsit adeo, ut rupta taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret. manebant etiam tum uestigia morientis libertatis. igitur Cn. Piso 'quo' inquit 'loco censebis, Caesar? si primus, habebo quod sequar: si post omnis, uereor ne inprudens dissentiam.' permotus his, quantoque incautius efreruerat, paenitentia patiens tulit absolui reum criminibus maiestatis: de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est. [1,75] Nec patrum cognitionibus satiatus iudiciis adsidebat in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret; multaque eo coram aduersus ambitum et potentium preces constituta. sed dum ueritilti consulitur, libertas corrumpebatur. inter quae Pius Aurelius senator questus mole publicae uiae ductuque aquarum labefactas aedis suas, auxilium patrum inuocabat. resistentibus aerarii praetoribus subuenit Caesar pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens, quam uirtutem diu retinuit, cum ceteras exueret. Propertio Celeri praetorio, ueniam ordinis ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis conperto paternas ei angustias esse. temptantis eadem alios probare causam senatui iussit, cupidine seueritatis in iis etiam quae rite faceret acerbus. unde ceteri silentium et paupertatem confessioni et beneficio praeposuere. [1,76] Eodem anno continuis imbribus auctus Tiberis plana urbis stagnauerat; relabentem secuta est aedificiorum et hominum strages. igitur censuit Asinius Gallus ut libri Sibyllini adirentur. Renuit Tiberius, perinde diuina humanaque obtegens; sed remedium coercendi fluminis Ateio Calpitoni et L- Arruntio mandatum. Achaiam ac Macedoniam onera deprecantis leuari in praesens proconsulari imperio tradique Caesari placuit. edendis gladiatoribus, quos Germanici fratris ac suo nomine obtulerat, Drusus praesedit, quamquam uili sanguine nimis gaudens; quod {in} uulgus formidolosum et pater arguisse dicebatur. cur abstinuerit spectaculo ipse, uarie trahebant; alii taedio coetus, quidam tristitia ingenii et metu conparationis, quia Augustus comiter interfuisset. non crediderim ad ostentandam saeuitiam mouendasque populi offensiones concessam filio materiem, quamquam id quoque dictum est. [1,77] At theatri licentia, proximo priore anno coepta, grauius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, uulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem uulgi prohibent. actum de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut praetoribus ius uirgarum in histriones esset. intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat. ualuit tamen intercessio, quia diuus Augustus immunis uerberum histriones quondam responderat, neque fas Tiberio infringere dicta eius. de modo lucaris et aduersus lasciuiam fautorum multa decernuntur; ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cingerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus fieret. [1,78] Templum ut in colonia Tarraconensi strueretur Augusto petentibus Hispanis permissum, datumque in omnis prouincias exemplum. centesimam rerum uenalium post bella ciuilia institutam deprecante populo edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti; simul imparem oneri rem publicam, nisi uicesimo militiae anno ueterani dimitterentur. ita proximae seditionis male consulta, quibus sedecim stipendiorum finem expresserant, abolita in posterum. [1,79] Actum deinde in senatu ab Arruntio et Ateio an ob moderandas Tiberis exundationes uerterentur flumina et lacus, per quos augescit; auditaeque municipiorum et coloniarum legationes, orantibus Florentinis ne Clanis solito alueo demotus in amnem Arnum transferretur idque ipsis perniciem adferret. congruentia his Interamnates disseruere: pessum ituros fecundissimos Italiae campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in riuos diductus supersta gnauisset. nec Reatini silebant, Velinum lacum, qua in Narem effunditur, obstrui recusantes, quippe in adiacentia erupturum; optume rebus mortalium consuluisse naturam, quae sua ora fluminibus, suos cursus utque originem, ita finis dederit; spectandas etiam religiones sociorum, qui sacra et lucos et aras patriis amnibus dicauerint: quin ipsum Tiberim nolle prorsus accolis fluuiis orbatum minore gloria fluere. seu preces coloniarum seu difficultas operum siue superstitio ualuit, ut in sententiam Pisonis concederetur, qui nil mutandum censuerat. [1,80] Prorogatur Poppaeo Sabino prouincia Moesia, additis Achaia ac Macedonia. id quoque morum Tiberii fuit, continuare imperia ac plerosque ad finem uitae in isdem exercitibus aut iurisdictionibus habere. causae uariae traduntur: alii taedio nouae curae semel placita pro aeternis seruauisse, quidam inuidia, ne plures fruerentur; sunt qui existiment, ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium; neque enim eminentis uirtutes sectabatur, et rursum uitia oderat: ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum metuebat. qua haesitatione postremo eo prouectus est ut mandauerit quibusdam prouincias, quos egredi urbe non erat passurus. [1,81] De comitiis consularibus, quae tum primum illo principe ac deinceps fuere, uix quicquam firmare ausim: adeo diuersa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus reperiuntur. modo subtractis candidatorum nominibus originem cuiusque et uitam et stipendia descripsit ut qui forent intellegeretur; aliquando ea quoque significatione sub tracta candidatos hortatus ne ambitu comitia turbarent, suam ad id curam pollicitus est. plerumque eos tantum apud se professos disseruit, quorum nomina consulibus edidisset; posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis confiderent: speciosa uerbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius seruitium.