[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] (1) Captiuitatis tempora prophetarum uaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conseruandam legem perseuerantia et in absolutione Susannae diuino consilio ceterisque ab eo gestis, quae iam ordine persequemur. (2) hic sub rege Ioachim captus deductusque Babylonam paruus admodum puer; postea ob elegantiam uultus inter ministros regios assumptus, unaque cum eo Annanias, Misael et Azarias. (3) sed cum eos rex delicatioribus cibis curari praecepisset idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut leguminibus tantum uterentur. (4) causante Asphane, ne dissimulatum imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Deo fretus pollicetur maioris decoris sibi uultus ex leguminibus quam ex cibis regiis fore. fidesque dictis adfuit, ita ut minime eorum uultus comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis procurabantur. igitur a rege in honorem et gratiam adhibiti prudentia et disciplina breui omnibus regis proximis antelati. (5) per idem tempus Susanna, cuidam Ioachi nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris appetita, cum impudicis non adquieuisset, falso crimine incessitur, isdem presbyteris deferentibus, in remotis locis adulescentem cum ea deprehensum, sed illum iuuenili alacritate senum manus effugisse. ita presbyteris fides habita; iudicio populi Susanna damnatur. (6) quae cum secundum legem ad supplicium duceretur, Daniel, tum annos natus XII, increpitis Iudaeis, cur innocenter morti dedissent, reduci eam in iudicium causamque denuo audiri postulat. (7) enimuero multitudo Iudaeorum, quae tum aderat, non sine Deo existimans puerum contemptae aetatulae in hanc constantiam prorupisse, fauore accommodato in consilium reuertitur. (8) initur denuo iudicium; Danielo, ut inter maiores natu resideret, delatum. igitur separari accusatores iubet; unumquemque ex eis interrogat, sub cuius generis arbore adulteram deprehendisset. ex uarietate responsi falsitas deprehensa; Susanna absoluta, presbyteri, qui innocenti periculum creauerant, capite damnati. [2,2] (1) Ea tempestate Nabuchodonosor somnium uidit, mysterio futurorum mirabile. cuius interpretationem cum per se non posset euoluere, ascitis ad interpretandum Chaldaeis quique magicis artibus extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere uidebantur, mox ueritus, ne more hominum non uera, sed placita regi ex somnio coniectarent, uisa supprimit poscitque ab eis, ut, si uera in iis diuinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent; tum demum interpretationi eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis periculum fecissent. (2) illi uero tantam molem abnuentes, non esse id humanae opis confitebantur. rex motus, cur falsa diuinandi professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti negotio nihil scire se confiterentur; ita edicto regis in eos animaduersum palamque omnes huius artis interficiebantur. (3) quod ubi Danielo compertum, regis proximum appellat; enuntiationem somnii interpretationemque eius pollicetur. (4) res ad regem defertur Daniel arcessitur. iam reuelato sibi per Deum mysterio uisa regis refert absoluitque. sed res postulat, uti regis somnium et interpretationem prophetae et consequentium fidem exponamus. (5) uiderat rex per soporem imaginem capite aureo, pectore brachiisque argenteis, uentre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat; sed ferrum atque testum inter se confusum coire non poterat. ad extremum imaginem lapis sine manibus abscissus proterebat, redactaque omnia in puluerem uento ablata. [2,3] (1) Igitur secundum prophetae interpretationem imago uisa figuram mundi gerit. (2) caput aureum Chaldaeorum imperium est, siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus. (3) pectus et brachia argentea secundum regnum annuntiant; Cyrus enim uictis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit. (4) in uentre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur, atque impletum uidemus, siquidem Alexander ereptum Persis imperium Macedoniae uindicauit. (5) crura ferrea imperium quartum, idque Romanum intellegitur, omnibus ante regnis ualidissimum. pedes uero partim ferrei, partim fictiles diuidendum esse Romanum regnum, ita ut numquam inter se coeat, praefigurant; quod aeque impletum est, siquidem cum non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus semperque inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administretur. (6) denique commisceri testum atque ferrum numquam inter se coeunte materie commixtiones humani generis futurae a se inuicem dissidentes significantur, siquidem Romanum solum ab exteris gentibus aut rebellibus occupatum aut dedentibus se per pacis speciem traditum constet, exercitibusque nostris, urbibus atque prouinciis permixtas barbaras nationes, et praecipue Iudaeos, inter nos degere nec tamen in mores nostros transire uideamus. (7) atque haec esse postrema prophetae annuntiant. in lapide uero sine manibus abscisso, qui aurum, argentum, aes, ferrum testumque comminuit, Christi figura est. is enim non conditione humana editus, siquidem non ex uoluntate uiri, sed ex Deo natus est, mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit. (8) de quo uno adhuc quorundam fides in ambiguo est, non credentium de futuris, cum de praeteritis conuincantur. igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur. eius suffragio Annanias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem prouecti. (9) eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia exstitit, reuelato ei futurorum et resurrectionis mysterio. exstat liber magni operis et cum cura legendus. [2,4] 4 (1) At in Iudaea, cui post excidium Hierosolymae Godoliam praepositum supra memorauimus, aegre ferentes Iudaei principem sibi ex stirpe non regia arbitrio uictoris datum, Ismael quodam duce et concitatore nefandae coniurationis, dispositis eum in conuiuio insidiis peremerunt. (2) at hi, qui extra noxiam fuerant, ultum ire facinus cupientes propere aduersum Ismael arma capiunt. sed ut ille cognouit exitium sibi imminere, relicto exercitu, quem contraxerat, non amplius octo comitantibus ad Ammonitas confugit. (3) igitur populum uniuersum metus peruaserat, ne paucorum scelus omnium exitio rex Babylonius ultum iret; nam praeter Godoliam multos ex Chaldaeis cum eo interfecerant. (4) itaque consilium ineunt fugiendi in Aegyptum, sed prius Hieremiam frequentes adeunt, sciscitantes diuinum responsum. (5) at ille uerbis Dei uniuersos hortari, in solo patrio manerent; si id fecissent, Dei praesidio tuendos nullumque a Babyloniis periculum fore; sin Aegyptum peterent, omnes ibi ferro ac fame diuersoque mortis genere perituros. (6) sed plebs assueto malo insolens parendi salubribus consiliis et diuino imperio profecta in Aegyptum. quid de ea postea actum, sacris litteris siletur; nobis nihil compertum. [2,5] (1) Hoc tractu temporum Nabuchodonosor elatus rebus secundis statuam sibi auream immensae magnitudinis posuit adorarique eam, ut sacram effigiem praecepit. (2) quod cum certatim ab omnibus, deprauatis adulatione omnium animis, fieret, Annanias, Azarias et Misael profano officio abstinuerunt, non ignorantes honorem hunc soli Deo debitum. igitur rei ex edicto regis constituuntur, propositaque eis conditio poenarum, ardens caminus, ut praesenti metu adorare statuam cogerentur. uerum illi deuorari ignibus quam piaculum committere maluerunt. (3) itaque uincti compedibus in medias flammas coniciuntur. sed ministros infandi operis, dum promptius damnatos in ignem propellunt, flamma absorbuit; Hebraeos - mirum dictu et incredibile non uisentibus - ignis non attigit, cum a spectantibus deambulantes in camino psalinum Deo dicere cernerentur, uisusque cum his inter ignes quartus specie angeli, quem Nabuchodonosor propius intuitus filium Dei se uidisse confessus est. (4) tum rex haud dubius diuinam in re praesenti fuisse uirtutem, missis per omne regnum suum edictis facti miraculum prouulgauit, confessus soli Deo honorem deferendum. (5) nec multo post obiecto sibi somnio, mox uoce etiam caelo emissa admonitus, potestate regia abiecta atque ab omni conuersatione humana remotus, herbis tantum uitam sustinens, egisse paenitentiam traditur; seruatum ei nutu Dei imperium, donec impleto tempore, agnito demum Deo, post VII annos et regno et statui pristino restitutus est. (6) hic post deuictum, ut supra diximus, Sedechiam, quem captiuum Babylonam transtulit, regnasse traditur annos VI et XX, quamquam id non in sacra historia scriptum inuenerim. (7) sed forte accidit, ut dum multa euoluerem, annotationem hanc iam interpolato per aetatem libello sine auctoris nomine reperirem, in quo regem Babyloniorum tempora continebantur; quam praetereundam non putaui, siquidem et Chronicis consentiret, et ita illius nobis ratio quadraret, ut per ordinem regum, quorum tempora continebat, usque in primum Cyri regis annum, LXX annos - tot enim per sacram historiam a captiuitate usque ad Cyrum fuisse referuntur - impleret. [2,6] (1) Post Nabuchodonosor filius eius regnum indeptus, quem in Chronicis Euilmarodac fuisse uocitatum repperi. hic duodecimo imperii anno diem functus, fratri minori, qui Balthasar dictus est, locum fecit. (2) is cum quarto et decimo anno publicum epulum principibus ac praefectis suis daret, sacra uasa, quae per Nabuchodonosor de templo Hierosolymae ablata nec in regales usus usurpata, sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperauit. (3) cumque his per luxum ac licentiam regalis conuiuii promiscue omnes uirilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque eius uterentur, subito rex in pariete conspicatur digitos scribentes cernebanturque in uersum ductae literae; sed qui posset scripta legere, non reperiebatur. (4) igitur rex perterritus magos et Chaldaeos aduocat. quibus mussantibus nec quicquam respondentibus, regina regem admonet, esse quendam Hebraeum Daniel nomine, qui olim Nabuchodonosor occulti mysterii somnium reuelasset, iam tum ob illustrem sapientiam summis honoribus donatum. (5) itaque accitus perlegit interpretatusque, ob delictum regis, qui sacra Deo uasa temerasset, ipsi exitium imminere regnumque eius Medis ac Persis datum. (6) quod mox consecutum est. nam eadem nocte Balthasar interiit, regnum eius Darius natione Medus occupauit; Danielum illustri opinione compertum uniuerso imperio praeposuit, secutus superiorum regum iudicium. nam et Nabuchodonosor eum regno praefecerat et Balthasar ueste purpurea et torque aureo donatum tertium regni principem constituerat. [2,7] (1) Igitur hi, qui una cum eo rerum potentes erant, exagitati inuidia, quod eis alienigena captiuae gentis fuisset aequatus, regem deprauatum adulatione compellunt, ut sibi diebus proximis XXX diuini honores darentur, neque cuiquam liceret Deum nisi regem precari. facile id Dario persuasum, stultitia regum omnium, qui sibi diuina uindicant. (2) igitur Daniel non rudis neque inscius, Deo preces, non homini deferendas, reus constituitur edicto regis non paruisse. multumque abnuente Dario, cui carus acceptusque semper fuerat, principes peruicere, ut in lacum demitteretur. (3) sed obiecto bestiis nullum periculum fuit. quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit; qui non simili exemplo perfuncti sunt; nam continuo deuorati ferarum famem expleuerunt. (4) Daniel clarus ante clarior haberi; rex antiquato edicto suo nouum proposuit, relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum. (5) exstant etiam uisiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem reuelauit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntiuait uenturumque Antichristum manifeste exposuit. (6) quod si qui studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet; nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeuiginti annos regnasse traditur; qua tempestate Astyages Medis imperabat. [2,8] (1) Hunc Cyrus, ex filia nepos eius, regno expulit, Persarum usus armis; unde summa imperii ad Persas translata est. Babylonii quoque in potestatem ditionemque eius concessere. (2) igitur initio regni, propositis publice edictis, dat potestatem Iudaeis in solum patrium redeundi, sacra etiam uasa, quae Nabuchodonosor de templo Hierosolymae abstulerat, reddidit. itaque pauci tum in Iudaeam regressi; ceteris redeundi animus an facultas defuerit parum comperimus. (3) erat ea tempestate apud Babylonios Beli antiquissimi regis, cuius etiam Virgilius meminit, ex aere simulacrum, quod superstitione hominum consecratum Cyrus quoque adorare erat solitus, antistitum eius dolo illusus, qui uesci effigiem illam atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo inferebatur, clam ipsi absumerent. (4) igitur Cyrus cum Danielo familiariter uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret, cum manifestum uiuentis Dei esset indicium, absumentis ea, quae inferebantur. (5) Daniel ridens hominis errorem negare id posse fieri, ut aes illud, id est bruta materies, cibo uteretur aut potu. acciri ergo rex sacerdotes iubet (nam fere ad septuaginta erant) adhibitoque eos terrore increpitat, quis impensa consumeret, cum Daniel uir prudentia insignis minime id ab insensibili simulacro posse fieri contenderet. (6) tum illi confisi parato dolo sueta inferri et obsignari a rege templum deposcunt, uti, nisi omnia postero die absumpta deprehenderentur, morte poenas persoluerent, dum eadem conditio Danielo maneret. (7) itaque signo regis templum obsignatur, cum prius Daniel sacerdotibus insciis pauimentum cinere aspersisset, ut introeuntium occultos aditus uestigia proderent. igitur postero die rex templum ingressus animaduertit absumpta, quae idolo apponi iusserat. (8) tum Daniel occultam fraudem uestigiis prodentibus reserat, sacerdotes cum uxoribus et filiis, subfosso foramine ingressos, ea quae idolo apposita fuerant deuorasse. ita omnes iussu regis interfecti, templum ac simulacrum Danielo in potestatem datum atque arbitrio eius dirutum. [2,9] 9 (1) Interea Iudaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos supra memorauimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut pauci atque inopes parum proficiebant, donec centesimo fere anno, Artaxerse rege Persis imperitante, per eos, qui locis praeerant, ab aedificando deterriti; (2) etenim tum Syria atque omnis Iudaea sub Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur. igitur his consilium fuit regi Artaxersi scribere, non oportere Iudaeis restituendae urbis suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio resumptis uiribus, aliis gentibus imperare soliti, non paterentur sub alieno imperio degere. (3) ita comprobato a rege praesidum consilio prohibita urbis aedificatio usque in secundum Darii regis annum dilata est. sed hoc tractu temporum, qui reges Persis imperauerint, inseremus, quo facilius annorum series in ordinem contexta prodatur. (4) post Darium Medum, quem duodeuiginti annos regnasse significauimus, Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est. Scythis bellum inferens in proelio cecidit, secundo anno postquam Tarquinius Superbus Romae regnare coeperat. (5) Cyro Cambyses filius eius successit; regnauit annos VIIII. hic cum Aegyptum atque Aethiopiam bello premeret et subegisset uictorque in Persas reuerteretur, casu se ipse uulnerauit ex eoque ictu periit. (6) post huius mortem magi duo fratres, natione Medi, menses VII Persarum regnum optinuerunt. ad hos interficiendos septem nobilissimi Persae coniurauerunt, quorum princeps fuit Darius Hystaspis filius, natus ex fratre patruele Cyri, omniumque consensu regnum ei delatum; regnauit annos VI et XXX. (7) hic ante quadriennium quam decederet, apud Marathonam pugnauit, celeberrimo Graecis Romanisque historiis proelio. id gestum post Romam conditam anno fere ducentesimo et sexagesimo, Macerino et Augurino consulibus, abhinc annos, si tamen inuestigatio Romanorum consulum non fefellit, DCCC LXXX et VIII; omne enim tempus in Stiliconem consulem direxi. (8) post Darium Xerses fuit, isque uno et XX annis regnasse traditur; quamquam in plerisque exemplaribus XX et V annos imperii eius fuisse repperi. huic successit Artaxerses, cuius supra meminimus. (9) hic cum inhiberi aedificationem urbis Iudaeae templique iussisset, suspensum opus usque in secundum Darii regis annum pependit. sed ut usque ad eum temporum ordo conexus sit, Artaxerses regnauit annis uno et XL, Xerses duobus mensibus. postque eum Sucdianus VII mensibus fuit. [2,10] 10 (1) Darius deinde, sub quo templum est restitutum, regnum adeptus est, cui Ochus tum nomen erat. hic cum ex Hebraeis tres adolescentes spectatae fidei corporis custodes haberet unusque ex his prudentiae documento admirationem regis in se conuertisset, delata sibi optione petendi, si quid animo concepisset, ingemiscens patriae ruinis copiam restituendae urbis poposcit meruitque a rege, ut subregulis ac praesidibus imperaret, aedificationem sacrae aedis praebitis impendiis maturarent. (2) ita templum quadriennio consummatum, sexto post anno quam Darius regnare coeperat, idque Iudaeis satis uisum; et quia magnae molis erat urbem restituere, diffisi uiribus opus multi laboris incipere non ausi templo continebantur. (3) per idem tempus Esdras scriba legis post XX fere annos quam templum fuerat consummatum, defuncto iam Dario, qui unum de uiginti annos rerum fuerat potitus, permissu Artaxersis secundi, non illius, qui inter duos Xerses fuit, sed huius, qui Dario Ocho successerat, Babylonia profectus multique eum secuti Hierosolymam peruexere uasa diuersi operis et dona, quae rex templo Dei miserat, cum XII Leuitis; (4) uix enim hic numerus ex illa tribu repertus traditur. is cum deprehendisset Iudaeos gentilium conubiis permixtos, multis increpitos renuntiare istius modi matrimoniis ac filios ex his susceptos extrudi iubet, omnesque dicto paruere. purgatus populus ueteris legis ritu agebat. (5) ceterum Esdram nihil super reficienda urbe egisse comperio, credo potiorem curam ratus plebem corruptis moribus reformare. [2,11] 11 (1) Erat ea tempestate apud Babyloniam Neemias minister regius, gente Iudaeus, Artaxersi merito obsequiorum carissimus. (2) is Iudaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit in isdem ruinis iacere patriam, totis sensibus conturbatus cum gemitu multisque lacrimis orasse ad Deum traditur, delicta gentis suae reputans, misericordiam diuinam efflagitans. (3) igitur cum eum rex inter epulas maestum extra solitum animaduertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret. tum ille aduersa gentis suae et ruinam ciuitatis deflere, quae iam per annos fere ducentos et quinquaginta solo strata, malorum testimonium, spectaculum inimicis praeberet; daret sibi eundi et restituendae eius potestatem. (4) paruit rex piis precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores epistulis ut necessaria praeberent. is cum Hierosolymam peruenisset, uiritim populo opus urbis distribuit, et certatim iussa omnes curabant. (5) iamque ad medium machinae processerant, cum flagrante inuidia gentium uicinae urbes conspirant opera interrumpere Iudaeosque ab aedificando deterrere. sed Neemias, dispositis aduersum incursantes praesidiis, nihil territus coepta explicuit; consummatoque muro et ualuis portarum perfectis, per familias construendis interius domibus urbem dimensus est. censuitque populum minime urbi parem, neque enim amplius quam ad quinquaginta milia promiscui sexus atque ordinis reperta; (6) tantum ex illo quondam immani numero frequentibus bellis absumptum aut captiuitate detentum. nam olim hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae sunt, CCC et XX milia uirorum armauerant. a Deo ob peccatum internecioni et captiuitati datae ad hanc usque paucitatem deuenerant. (7) sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit; decem uero prius deductae per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dispersae numquam in solum patrium regressae, hodieque barbararum gentium imperiis continentur. sed consummatio restituta urbis XXX et II imperii Artaxersis anno refertur. (8) a quo tempore usque ad Christi crucem, id est Fufium Geminum et Rubellium consules, anni CCCXC et VIII; ceterum a restitutione templi usque in euersionem, quae sub Vespasiano consule Augusto per Titum Caesarem consummata est, anni CCCC LXXX et III. (9) praedictum id olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in euersionem LX et VIIII hebdomadas futuras pronuntiauerat. a die autem captiuitatis Iudaeorum usque in tempus restitutae ciuitatis fuerunt anni CCLX. [2,12] 12 (1) In hoc temporum tractu Esther atque Iudith fuisse arbitramur; quarum quidem actus quibus potissimum regibus conectam, non facile perspexerim. nam cum Esther sub Artaxerse rege referatur, porro duos huius nominis Persarum reges fuisse reppererim, multa cunctatio est cuius haec temporibus applicetur. (2) mihi tamen uisum est huic Artaxersi, sub quo Hierosolyma est restituta, Esther historiam conectere, quia non sit uerisimile, ut, si sub priore Artaxerse fuisset, cuius tempora Esdra complexus est, nullam tam illustris feminae mentionem retulisset, maxime cum ab illo Artaxerse inhibitam templi aedificationem, sicut supra memorauimus, constet; neque Esther passura fuerit {tum}, si in illius matrimonio tum fuisset. (3) nunc gesta edisseram. erat ea tempestate regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina pulchritudinis. cuius cum formam omnibus praedicaret, die quodam, cum publicum conuiuium dabat, adesse reginam demonstrandae pulchritudinis gratia iubet. (4) illa uero stulto rege consultior, pudens uirorum oculis spectaculum corporis praebere, iussa abnuit. qua contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia depellit. (5) igitur cum in locum eius puella regis coniugio quaereretur, reperta est Esther ceteras specie uincere. haec Iudaea ex tribu Beniamin, utroque parente orba, a Mardochaeo patrueli fratre educta. (6) cum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus et patriam occultauit, admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiua succederet, gentilium cibis participaret. (7) igitur iuncta regi breui, ut fit, ui pulchritudinis totum eius animum facile cepit, adeo ut eam aequatam imperio insigni regio, ueste purpurea donaret. [2,13] (1) Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro uirili portione negotiorum familiarium curator. is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat, atque ex eo carior summisque honoribus donatus. (2) erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat. id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens odia Persae in se grauiter accenderat. (3) igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens regem adit affirmatque, esse in regno eius hominum genus prauis superstitionibus deo hominibusque inuisum, externis legibus uiuens, dignum exitio; rectum esse omnes huius gentis internecioni dare, exque eorum bonis immensas opes pollicetur. (4) facile id barbaro persuasum; edictum emittitur Iudaeos necandos, missique continuo qui per omne regnum ab India usque Aethiopiam promulgarent. id ubi Mardochaeo compertum, conscissis uestibus sacco obuoluitur conspersusque cinere pergit ad regiam, ibique eiulatu multo cuncta questibus replet; facinus indignum immeritam gentem perire neque ullam pereundi causam dari. (5) Esther lamentantis uoce excita rem, ut erat, cognoscit. tum uero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non erat - etenim more Persarum reginae introire ad regem nisi accersitae non licet, nec tamen, cum fuerit regi libitum, sed statuto tempore admittitur - et forte tum ita euenerat, ut diebus XXX proximis separata a conspectu regis Esther haberetur. (6) igitur audendum aliquid pro ciuibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro in negotio occumbere parata, inuocato prius Deo, aulam regis ingreditur. at barbarus re insolita percussus, paulatim blandimento muliebri delinitus, postremo ad cenam reginae perducitur, unaque cum illo Aman ille regi carus et Iudaea genti infestus. (7) igitur cum iam post epulas multis poculis conuiuium calere coepisset, Esther genibus regis aduoluitur, gentis suae perniciem deprecatur. rex uero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur. (8) tum Esther arrepto tempore Amanis mortem flagitat in ultionem gentis, quam perditam cupierat. sed rex amici memor paulisper cunctatus deliberandi gratia modicum secessit. deinde regressus ut uidit Aman reginae genua complexum, succensus ira et appetitam reginam clamitans, morte eum affici iubet. (9) et tum regi compertum, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam. ita Aman eaedem cruci affigitur, omniaque bona eius Mardochaeo data Iudaeique sunt absoluti. Artaxerses regnauit annos duos et LX, eidemque Ochus successit. [2,14] (1) Huic rerum ordini recte Iudith actus conseram; traditur enim post captiuitatem fuisse, sed quis eo tempore Persis regnauerit, historia diuina non edidit; regem tamen, sub quo illa gesta sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum, qui Hierosolymam ceperit. (2) sed nullum hoc nomine post captiuitatem apud Persas regnasse reperio, nisi si ob impotentiam et pariles conatus quicumque ille rex Nabuchodonosor a Iudaeis uocitatus est. (3) plerique tamen Cambysen, Cyri regis filium, putant, eo quod uictor Aegyptum atque Aethiopiam penetrauerit. sed huic opinioni eadem sacra historia repugnat; (4) nam duodecimo regis illius anno Iudith fuisse signatur. porro Cambyses non ultra VIII annos rerum potitus est. unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege, qui post Artaxersen secundum fuit, haec gesta crediderim; idque uel ex hoc conicio, quod idem Ochus, ut in saecularibus legi, natura immitis cupidusque bellorum traditur. nam et arma finitimis intulit et Aegyptum, quae ante multos annos desciuerat, bello recuperauit. (5) quo tempore etiam sacra eorum et Apim in deum receptum irrisisse traditur; quod postea Baguas, spado eius natione Aegyptius, indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est. meminit autem huius Baguae historia diuina; (6) nam cum Holofernes iussu regis aduersum Iudaeos duxit exercitum, Baguam in isdem castris fuisse memorauit. unde non immerito in argumentum nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus, Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse mundiales historici prodiderunt. (7) ceterum illud nemini mirum esse oportebit, quod scriptores saecularium litterarum nihil ex his, quae sacris uoluminibus scripta sunt, attigerunt; Dei spiritu praeualente, ut intaminata ab ore corrupto uel falsis uera miscente intra sua tantum mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis et sacris tantum uocibus proferenda permisceri cum aliis uelut aequali sorte non debuit; (8) etenim erat indignissimum, ut alia agentibus aut alia quaerentibus haec quoque cum reliquis miscerentur. sed pergam ad cetera ac per Iudith gesta, ut potero, paucis absoluam. [2,15] (1) Igitur reuersis, ut supra memorauimus, in solum patrium Iudaeis, necdum composito rerum aut urbis statu, rex Persarum Medis bellum infert atque aduersus regem eorum, Arphaxad nomine, acie confligit secundo euentu; perempto rege gentem imperio adiungit. (2) idem reliquis nationibus facit, praemisso Holoferne, quem principem militiae delegarat, cum milibus peditum C et XX, equitum XII. is Cilicia et Arabia bello uastatis multas urbes aut ui capit aut metu in deditionem compellit. (3) iamque Damascum admotus exercitus magno Iudaeos terrore perculerat. (4) sed impares ad resistendum, neque ad deditionem adquiescentibus animis, expertis quippe usque antea captiuitatis mala, ad templum frequentes concurrunt. ibi communi gemitu permixtoque ululatu diuinum auxilium implorant; satis se Deo ob peccata uel crimina dedisse poenarum; reliquiis saltem seruitio nuper exemptis parceret. (5) interea Holofernes Moabitis in deditionem acceptis atque aduersum Iudaeos in societatem belli assumptis, cum ab eorum principibus inquireret, quibusnam uiribus freti Hebraei deditioni animos non dedissent, (6) Achior quidam comperta edisserit, Iudaeos Dei cultores, pio a patribus ritu institutos, olim in Aegypto pependisse seruitium; inde diuino munere eductos ac siccatum mare pedibus emensos, postremo omnibus gentibus deuictis habitatas maioribus terras recepisse. (7) exin uario rerum statu floruisse aut concidisse, atque iterum malis emersisse, secundum merita iratum aut placatum Deum uicissitudine expertos, dum peccantes incursionibus hostium aut captiuitatibus coercentur, propitio numine semper inuicti. ceterum, si praesenti tempore absque peccato sint, nullo modo eos posse superari; sin aliter se habeant, facile uincendos. (8) ad haec Holofernes ferox multis uictoriis, nihil sibi inuictum ratus, ira accensus, cur ex peccato potissimum Iudaeorum pendere illius uictoria putaretur, propelli Achior in castra Hebraeorum iubet, ut cum his periret, quos uinci non posse affirmauerat. (9) ac tum Iudaei montes petiuerant; ita quibus id negotii datum, ima montium successere ibique uinctum Achior reliquerunt. quod ubi Iudaei animaduerterunt, exemptum uinculis in collem perducunt. causas rei quaerentibus gesta exponit receptusque in pacem exitum opperiebatur. is post uictoriam circumcisus Iudaeus factus est. (10) igitur Holofernes difficultate locorum comperta, quia adiri praecelsa non poterant, montes militibus circumdat et summa cura Hebraeos aquationibus prohibet; eoque maturius obsidionem sensere. itaque uicti penuria aquae ad Oziam principem concurrunt, proni omnes ad deditionem. ille uero opperiendum paulisper et diuinum auxilium exspectandum respondens, quinto demum die deditionis tempus constituit. [2,16] (1) Quod ubi Iudith compertum, quae uiro uidua, praediues opibus, insignis specie, sed moribus quam uultu illustrior tum in castris erat, artis suorum rebus etiam certo sibi exitio audendum aliquid et temptandum rata, caput comit, uultu expolitur, comite ancilla castra hostium ingreditur. (2) statimque ad Holofernem deducta perditas res suorum memorat, se transfugio uitae consuluisse. deinde a duce poscit liberum extra castra nocturno tempore egressum orandi gratia. mandatum id uigilibus portarumque custodibus. (3) sed ubi per triduum egrediendi ac redeundi consuetudinem sibi barbaris fidem fecit, Holofernem cupido incessit dediticiae corpore abuti; etenim forma excellenti Persam facile permouerat. ita ad ducis tentorium per Baguam eunuchum deducitur, initoque conuiuio barbarus multo se uino obruit. (4) tum remotis ministris, priusquam uim mulieri inferret, somno captus est. Iudith tempore arrepto caput hostis desecat secumque aufert. et cum secundum consuetudinem castris egredi crederetur, incolumis regressa. (5) postero die Hebraei, caput Holofernis de superioribus ostentantes, eruptione facta ad castra hostium pergunt. tum uero barbari signum pugnae poscentes tabernaculum ducis frequentes assistunt. ubi truncum corpus repertum, foeda formidine in fugam uersi terga hostibus praebuerunt. (6) Iudaei fugientes persecuti caesisque multis milibus castris ac praeda potiti. Iudith summis laudibus celebrata C et V annos uixisse traditur. (7) haec si Ocho rege, ut opinamur, gesta sunt anno imperii eius duodecimo, a tempore Hierosolymae restitutae usque in id bellum fuerunt anni duo et XX. ceterum Ochus XX et III annos regnauit. (8) fuit autem ultra omnes cruentus et plus quam barbaro animo. hunc Baguas spado aegrotantem uenenis sustulit. post eum Arses, filius eius, triennio imperium tenuit, Darius annos IIII. [2,17] (1) Aduersum hunc Alexander Macedo acie conflixit. eo uicto Persis imperium ademptum, quod ab initio Cyri steterat annos CC et L. (2) Alexander uictor fere omnium gentium adiisse Hierosolymae templum dicitur ac dona intulisse, edixitque per omne imperium, quod sui iuris effecerat, ut Iudaeis ibidem degentibus esset liberum in patriam reuerti. exacto duodecimo imperii anno, septimo posteaquam Darium deuicerat, apud Babylonam defunctus est. (3) regnum amici eius, qui simul cum illo maxima illa bella gesserant, partiti sunt. hi aliquanto tempore sine usurpatione regali susceptas partes procurauerunt, Arridaeo quodam Philippo Alexandri fratre regnante, cui perimbecillo uerbo datum imperium uidebatur, re autem penes eos erat, qui sibi exercitum et prouincias distribuerant. (4) nec uero hic rerum status diu mansit, omnesque se reges appellari maluerunt. primus in Syria post Alexandrum Seleucus rex fuit, subiecta eidem Perside ac Babylone. (5) qua tempestate Iudaei annuum stipendium trecenta argenti talenta regi dabant, nec tamen per externos magistratus, sed per sacerdotes suos regebantur. patrioque ritu uiuebant, donec plerique eorum longa rursum pace corrupti miscere omnia seditionibus et turbare coeperunt, affectantes summum sacerdotium libidine, auaritia et dominandi cupidine. [2,18] (1) Namque primum sub rege Seleuco, Antiochi magni filio, Oniam sacerdotem, uirum sanctum atque integrum, Simon quidam falsis apud regem criminibus insimulatum excutere nequiuerat. (2) interiecto deinde tempore Iason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit, augmentum stipendii pollicens, si sibi summum sacerdotium traderetur. (3) et quamquam insolitum neque ante permissum erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus, aeger auaritia, facile superatus est. (4) ita depulso Onia Iasoni sacerdotium mandatum. is foede admodum ciues patriamque lacerauit. dein cum per Menelaum quendam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta semel ambitioni uia, isdem artibus, quibus Iason prius, Menelaus sacerdotium obtinuerat. (5) nec multo post, cum promissum argenti modum non reddidisset, loco pellitur; Lysimachus substituitur. inde inter Iasonem et Menelaum foeda certamina, donec Iason profugus patria excessit. (6) his initiis corruptis moribus eo usque processum, ut plerique popularium ab Antiocho poscerent, permitti sibi more gentilium uiuere. quod cum rex petentibus annuisset, certatim pessimus quisque delubra exstruere, idolis supplicare, legem profanare occeperat. (7) interea Antiochus rediens ab Alexandria - namque tum bellum regi Aegyptio intulerat, quod iussu senatus et populi Romani deposuit, Paulo et Crasso consulibus - Hierosolymam adiit. cum discordantem superstitionibus susceptis populum repperisset, legem Dei destruens et his fauens, qui impia sequebantur, omnia templi ornamenta detraxit ac multa caede uastauit. (8) id gestum ab excessu Alexandri anno centesimo uno et quinquagesimo, Paulo, ut diximus, Crassoque consulibus, post quinquennium fere quam Antiochus regnare coeperat. [2,19] (1) Sed ut temporum ordo consertus sit ac liqueat euidentius, quis hic fuerit Antiochus, regum, qui post Alexandrum in Syria fuerant, et nomina et tempora enumerabimus. (2) defuncto, ut supra retulimus, rege Alexandro, ab amicis eius regnum omne diuisum ac regio nomine aliquamdiu administratum est. Seleucus post nouem annos in Syria rex est appellatus, regnauitque annos II et XXX. post eum Antiochus, filius eius, annos unum de uiginti. (3) inde Antiochus, Antiochi filius, qui et Theus cognominatus est, annos XV. post hunc Seleucus filius, cognomine Callinicus, annos unum et uiginti. (4) item Seleucus, filius Callinici, annos tres. hoc defuncto Antiochus frater {Callinici} Asiam et Syriam tenuit annos VII et XXX. hic est Antiochus, aduersus quem Lucius Scipio Asiaticus bellauit; quo bello uictus et imperii parte multatus est. hic duos filios habuit, Seleucum et Antiochum, quem obsidem Romanis dederat. (5) ita Antiocho magno mortuo Seleucus filius eius natu maior regnum indeptus est, sub quo Oniam sacerdotem a Simone insimulatum diximus. tum Antiochus a Romanis dimissus datusque in locum eius obses Demetrius, Seleuci regis, qui eo tempore regnabat, filius. Seleuco mortuo anno imperii duodecimo regnum frater Antiochus, qui Romae obses fuerat, occupauit. (6) is post quinquennium quam regnare coeperat, ut supra docuimus, Hierosolymam depopulatus est. etenim graue Romanis stipendium pensitans ipse immensis sumptibus paene necessario cogebatur pecunias rapto quaerere neque ullam praedandi occasionem omittere. (7) post biennium deinde, pari rursum clade affectis Iudaeis, ne forte frequentibus malis compulsi bellum sumerent, praesidium arci imposuit. inde sacram legem euertere aggressus mittit edictum, ut omnes relictis maiorum traditionibus gentilium ritu uiuerent. (8) nec defuere qui profano imperio uolentes parerent. tum uero foedum spectaculum; per uniuersas urbes palam in plateis litabatur, sacra etiam legis et prophetarum uolumina igni cremata. [2,20] (1) Ea tempestate Matthathias, Iohannis filius, sacerdos erat. hic cum a regiis cogeretur edicto parere, egregia constantia profana contemnens, Hebraeum publico profanantem in ore omnium iugulauit. (2) tum demum reperto duce facta secessio est. Matthathias oppido egressus, multis ad eum confluentibus, speciem iusti exercitus effecerat; quis omnibus destinatum erat aduersus profanum imperium se armis tueri, et uel in bello occumbere quam impias cerimonias exercere. (3) interea Antiochus per Graecas quoque urbes, quae in illius imperio erant, repertos Iudaeos sacrificare cogebat inauditisque cruciatibus reluctantes afficiebat. (4) qua tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit; qui omnes, cum legem Dei, instituta maiorum uiolare suppliciis cogerentur, mori maluerunt. ad extremum poenas mortesque eorum comitata mater est. [2,21] (1) Interea Matthathias moritur; uicarium exercitui, quem parauerat ducem, Iudam filium substituit. huius ductu aduersum regios frequentibus proeliis prospere pugnatum. (2) nam primum Apollonium ducem hostium, qui magnis copiis in conflictum descenderat, cum omni exercitu deleuit. quod cum Seron quidam, qui tum Syriae praeerat, comperisset, multiplicatis legionibus Iudam aggressus, ferox quia numero praestabat, ubi in aequum descensum, fusus ac fugatus, octingentis ferme amissis in Syriam regressus est. (3) id ubi compertum est Antiocho, ira et dolore succensus, quippe angebatur duces suos cum magnis exercitibus deuictos, (4) auxilium per omne regnum contrahit, donatiuum militibus, exhaustis penitus thesauris, largitur. etenim tum praecipue grauiter pecuniae inopia affectus erat. nam deficientibus Iudaeis ab eo, qui ei ultra trecenta argenti talenta annua pensitauerant, praeterea Graecis urbibus multisque regionibus persecutionis malo turbatis - ne gentilibus quidem pepercerat , quos deserere inueteratas superstitiones et ad unum ritum deducere temptauerat, illis quidem, ubi nihil sancti erat, facile relinquentibus, (5) sed tamen omnibus metu ac clade affectis - uectigalia cessauerant. quibus rebus aestuans - etenim ipse olim omnibus regibus opulentior suomet scelere inopiam persenserat - copias cum Lysia partitur eique Syriam et bellum aduersus Iudaeos committit, ipse in Persas ad cogenda uectigalia profectus. igitur Lysias duces belli delegit Ptolemaeum, Gorgiam, Doronem et Nicanorem; his XL milia peditum, VII equitum data. (6) ac primo impetu magnum Iudaeis terrorem intulerunt. tum Iudas cunctis desperantibus suos adhortatus, forti animo descenderent in proelium; Deo fretis nihil inuictum fore; saepe antea a paucioribus aduersum plures bene pugnatum. (7) ieiunio indicto celebratoque sacrificio in aciem descensum; fusae hostium copiae, Iudas castris potitus multumque ibi auri et Tyriarum opum repertum. namque ex Syria negotiatores nihil de uictoria dubitantes, regium exercitum secuti spe captiuos mercandi, praedae fuere. haec ubi Lysiae ex nuntiis comperta, maiore cura copias parat annoque post immani exercitu Iudaeos aggreditur; uictus Antiochiam se recepit. [2,22] (1) Iudas pulsis hostibus Hierosolymam regressus purgare templum et restituere animum intendit, quod euersum ab Antiocho profanatumque a gentibus foedam sui speciem praebebat. (2) sed Syris arcem tenentibus, quae continua templo et loci natura superior atque inexpugnabilis erat, adiri subiecta non poterant, crebris eruptionibus prohibentibus. (3) aduersum hos Iudas ualidissimam suorum aciem obiecit. ita opus sacrae aedis curatum templumque muro circumdatum, constitutique qui perpetuum praesidium armati agitarent. (4) at Lysias multiplicato exercitu in Iudaeam regressus rursum uincitur, magna clade exercitus et auxiliorum, quae ei a ciuitatibus missa in bello conspirauerant. (5) interea Antiochus, quem in Persidem profectum supra memorauimus, oppidum Elymum, regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo auro refertum, diripere conatus, confluente undique ad defensionem loci multitudine fugatus; insuper nuntium accepit, res {uel} a Lysia {uel a Lysimacho} improspere gestas. (6) ita ex maerore animi corporis morbo incubuit. sed cum internis doloribus angeretur, reminiscens malorum, quibus populum Dei uexauerat, merito sibi illa accidisse confitebatur. deinde post paucos dies moritur, cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui Eupator nomen fuit. [2,23] (1) Ea tempestate Iudas Syros in arce positos obsidebat. qui cum fame atque inopia afficerentur, missis ad regem nuntiis praesidium implorant. ita Eupator cum centum milibus et equitum uiginti milibus suis subsidio uenit, praeeuntibus aciem cum ingenti terrore elefantis. (2) tum Iudas laxata obsidione regi obuiam tendit primoque proelio Syros fundit. rex petit pacem; quia infido ingenio male usus, perfidiam consecuta ultio. nam Demetrius, Seleuci filius, quem Romanis obsidem datum supra memorauimus, ut audiuit Antiochum decessisse, petiuit, ut se in regnum remitterent. quod cum ei negatum fuisset, clam Roma profugit, in Syriam uenit regnumque occupauit, Antiochi filio, qui annum unum et menses sex regnauerat, interfecto. (4) hoc regnante primum Iudaei a populo Romane amicitiam foedusque petiere; benigneque excepta legatio, decreto senatus socii atque amici appellati. interim Demetrius aduersus Iudam per duces suos bellum gerebat. (5) ac primum per Bacchidem quendam et Alcimum Iudaeum ductus exercitus; post Nicanor bello praepositus in proelio occubuit. tum Bacchides et Alcimus resumptis uiribus auctisque copiis aduersum Iudam confligunt. in ea pugna uictores Syri cruente admodum uictoria usi. Hebraei in locum Iudae Ionatham, fratrem eius, deligunt. (6) interea Alcimus cum foede Hierosolymam uastasset, moritur; Bacchides socio destitutus ad regem redit. dein post biennium rursus Bacchides bellum Iudaeis intulit, uictus pacem petit. quae propositis conditionibus data, si perfugas captiuosque et omnia bello rapta redderet. [2,24] (1) Dum haec intra Iudaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans, quod falsum erat, adiutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini, in Syriam cum exercitu uenit; Demetrium bello superatum occidit, cum regnasset annos XII. (2) hic Alexander, priusquam aduersus Demetrium confligeret, foedus cum Ionatha fecerat eumque ueste purpurea et insignibus regiis donauerat. ob quod eum Ionatha auxiliis iuuerat uictoque Demetrio primus omnium congratulatum occurrerat. neque postea Alexander datam fidem corrupit. (3) ita quinquennio, quo rerum potitus est, res Iudaeorum tranquillae fuerunt. igitur Demetrius Demetrii filius, qui post mortem patris Cretam confugerat, hortante Lasthene Cretensium duce, regnum patrium bello repetens, impar uiribus Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, Alexandri socerum, iam tum genero infestum, ut sibi sit auxilio, implorat. (4) ille uero non tam supplicis precibus quam spe Syriae occupandae illectus copias cum eo iungit, ac filiam Alexandro nuptam dat Demetrio. aduersus hos Alexander acie confligit. (5) eo proelio Ptolemaeus cadit, Alexander uincitur; paulo post interfectus, cum regnasset annos quinque uel, ut in plerisque auctoribus repperi, nouem. [2,25] (1) Demetrius regnum indeptus Ionatham benigne habuit, foedus cum eo fecit, Iudaeos legibus suis reddidit. interea Tryphon, qui partium Alexandri fuerat, praefectus Syriae regno *** eum bello prohibiturus. contra Ionatha in proelium descendit, terribilis XL milium exercitu. (2) Tryphon, ubi se imparem cernit, pacem simulat, receptumque in amicitiam inuitatumque Ptolemaidam interfecit. post Ionatham summa rerum ad Simonem fratrem defertur. is funus fratris magnifice curauit septemque illas pyramidas nobilissimi operis exstruxit, in quibus et fratrum et patris ossa condidit. (3) tum Demetrius, refecto cum Iudaeis foedere, contemplatione cladis a Tryphone illatae - nam post Ionathae necem urbes eorum atque agros bello uastauerat - annua eis uectigalia in perpetuum remittit; etenim usque ad id tempus regibus Syriae, nisi cum armis restiterunt, stipendium pensitauerant. (4) id gestum Demetrii regis anno secundo, quod ideo signauimus, quia usque in hunc annum per tempora Asianorum regum cucurrimus, ut ratio temporum digesta luceret. (5) nunc autem per tempora eorum, qui Iudaeis uel pontifices uel reges fuerunt, usque ad Christi natiuitatem rerum ordinem digeremus. [2,26] (1) Igitur post Ionatham Simon frater eius, ut supra dictum est, Hebraeis praefuit iure pontificis. id enim ei tum et a suis et a populo Romano honoris delatum. (2) hic cum secundo Demetrii regis anno ciuibus praeesse coepisset, post octo annos insidiis Ptolemaei circumuentus occubuit. huic Iohannes filius successit. qui cum aduersum Hyrcanos, gentem ualidissimam, egregie pugnasset, Hyrcani cognomen accepit. mortuus est annos VI et XX rerum potitus. (3) post hunc Aristobulus pontifex substitutus primus omnium post captiuitatem regium nomen assumpsit capitique diadema imposuit. exacto anno diem functus est. (4) Alexander deinde, filius eius, rex pariter et pontifex fuit, regnauit annos VII et XX; in cuius actibus nihil praeter crudelitatem memoria dignum repperi. hic cum Aristobulum et Hyrcanum paruos filios reliquisset, Salina siue Alexandra uxor eius regnum per nouem annos tenuit. (5) post huius obitum foeda inter fratres de regno certamina. ac primum Hyrcanus imperium obtinebat; mox ab Aristobulo fratre pulsus confugit ad Pompeium, qui tum Mitridatico bello confecto pacataque Armenia et Ponto uictor omnium gentium, quas adierat, introrsum pergere et uicina quaeque Romano imperio adiungere cupiens, causas belli et materiam uincendi quaerebat. (6) igitur Hyrcanum libens excepit ductuque eius Iudaeos aggreditur; urbe capta atque eruta templo pepercit. Aristobulum uinctum Romam mittit, Hyrcano ius pontificatus restituit; imposito Iudaeis stipendio procuratorem eis Antipatrum quendam Ascalonitem praeposuit. Hyrcanus quattuor et triginta annos rerum potitus, dum aduersum Parthos bellum gerit, capitur. [2,27] (1) Tum Herodes alienigena, Antipatri Ascalonitae filius, regnum Iudaeae a senatu et populo Romano petiit accepitque. hunc primum Iudaei externum regem coeperunt habere. etenim iam aduentante Christo necesse erat secundum uaticinia prophetarum suis eos ducibus priuari, ne quid ultra Christum exspectarent. (2) sub hoc Herode, anno imperii eius tertio et XXX, Christus natus est Sabino et Rufino consulibus, VIII Kal. Ianuarias. (3) uerum haec, quae euangeliis ac deinceps Apostolorum actibus continentur, attingere non ausus, ne quid forma praecisi operis rerum dignitatibus deminueret, reliqua exsequar. (4) Herodes post natiuitatem Domini regnauit annos IIII; nam omne imperii eius tempus uir et XXX anni fuerunt. postque eum Archelaus tetrarcha annis VIIII, Herodes annis XX et IIII. (5) hoc regnante, anno regni eius octauo et decimo, Dominus cruci fixus est Fufio Gemino et Rubellio Gemino consulibus; a quo tempore usque in Stiliconem consulem sunt anni CCCLXXII. [2,28] (1) Apostolorum actus Lucas edidit usque in tempus, quo Paulus Romam deductus est Nerone imperante; qui non dicam regem, sed omnium hominum et uel immanium bestiarum sordidissimus dignus exstitit, qui persecutionem primus inciperet; nescio an et postremus explerit, siquidem opinione multorum receptum sit, ipsum ante Antichristum uenturum. (2) huius uitia ut plenius exponerem res admonebat, nisi non esset huius operis tam uasta ingredi; id tantum annotasse contentus sum, hunc per omnia foedissima et crudelissima eo processisse, ut matrem interficeret, post etiam Pythagorae cuidam in modum sollemnium coniugiorum denuberet; inditumque imperatori flammeum; dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique, quae uel in feminis non sine uerecundia conspiciuntur, spectata. (3) reliqua uero eius incertum pigeat an pudeat magis disserere. hic primus Christianum nomen tollere aggressus est; quippe semper inimica uirtutibus uitia sunt et optimi quique ab improbis quasi exprobrantes aspiciuntur. (4) namque eo tempore diuina apud urbem religio inualuerat, Petro ibi episcopatum gerente et Paulo, posteaquam ab iniusto praesidis iudicio Caesarem appellauerat, Romam deducto; ad quem tum audiendum plures conueniebant, qui ueritate intellecta uirtutibusque Apostolorum, quas tum crebro ediderant, permoti ad cultum Dei se conferebant. (5) etenim tum illustris illa aduersus Simonem Petri ac Pauli congressio fuit. qui cum magicis artibus, ut se deum probaret, duobus suffultus daemoniis euolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram populo inspectante disruptus est. [2,29] (1) Interea abundante iam Christianorum multitudine accidit ut Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto. sed opinio omnium inuidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam innouandae urbis quaesisse. (2) neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo iussum incendium putaretur. igitur uertit inuidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones; quin et nouae mortes excogitatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, multi crucibus affixi aut flamma usti, plerique in id reseruati, ut cum defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. (3) hoc initio in Christianos saeuiri coeptum. post etiam datis legibus religio uetabatur, palamque edictis propositis Christianum esse non licebat. tum Paulus ac Petrus capitis damnati; (4) quorum uni ceruix gladio desecta, Petrus in crucem sublatus est. dum haec Romae geruntur, Iudaei, praesidis sui Festi Flori iniurias non ferentes, rebellare coeperunt. aduersus eos Vespasianus proconsulari imperio a Nerone missus multis grauibusque proeliis deuictos coegit intra muros Hierosolymae confugere. (5) interim Nero iam etiam sibi pro conscientia scelerum inuisus, humanis rebus eximitur, incertum an ipse sibi mortem consciuerit; certe corpus illius non repertum. (6) unde creditur, etiam si se gladio ipse transfixerit, curato uulnere eius seruatus, secundum illud, quod de eo scriptum est; et plaga mortis eius curata est, sub saeculi fine mittendus, ut mysterium iniquitatis exerceat. [2,30] (1) Igitur post excessum Neronis Galba imperium rapuit; mox Otho Galba interfecto occupauit. (2) tum Vitellius e Gallia fretus exercitibus, quibus praeerat, urbem ingressus, Othone interfecto summam rerum usurpauit. quae posteaquam ad Vespasianum delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu rei publicae ab improbis uindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium et, ut mos est, diademate capiti imposito ab exercitu consalutatus. Titum filium Caesarem facit; eidem pars copiarum et obsidendae Hierosolymae negotium datum. (3) Vespasianus Romam profectus, summo fauore senatus et populi receptus, cum se Vitellius interfecisset, imperium confirmauit. interea Iudaei obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant, passimque uiae oppleri cadaueribus coepere, uicto iam officio humandi; quin omnia nefanda esca super ausi ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi quae eiusmodi alimentis tabes praeripuerat. (4) igitur defessis defensoribus irrupere Romani. ac tum forte in diem Paschae omnis ex agris aliisque Iudaeae oppidis multitudo conuenerant; nimirum ita Deo placitum, ut eo tempore, quo Dominum cruci affixerat, gens impia internecioni daretur. (5) Pharisaei aliquantisper pro templo acerrime restiterunt, donec obstinatis ad mortem animis ultro se subiectis ignibus intulerunt. numerus peremptorum ad undecies centena milia refertur, capta uero C milia ac uenundata. (6) fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an templum tanti operis euerteret. etenim nonnullis uidebatur, aedem sacratam ultra omnia mortalia illustrem non oportere deleri, quae seruata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet. (7) at contra alii et Titus ipse euertendum in primis templum censebant, quo plenius Iudaeorum et Christianorum religio tolleretur; quippe has religiones, licet contrarias sibi, isdem tamen ab auctoribus profectas; Christianos ex Iudaeis exstitisse; radice sublata stirpem facile perituram. (8) ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum, abhinc annos trecentos triginta et unum. atque haec ultima templi euersio et postrema Iudaeorum captiuitas, qua extorres patria per orbem terrarum dispersi cernuntur, cotidie mundo testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias manus fuisse punitos. nam saepe alias, cum propter peccata captiuitatibus traderentur, numquam tamen ultra LXX annos seruitutis poenam pependerunt. [2,31] (1) Interiecto dein tempore Domitianus, Vespasiani filius, persecutus est Christianos. quo tempore Iohannem apostolum atque euangelistam in Pathmum insulam relegauit; ubi ille arcanis sibi mysteriis reuelatis librum sacrae Apocalypsis, qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur, conscriptum edidit. (2) non multo deinde interuallo tertia persecutio per Traianum fuit. qui cum tormentis et quaestionibus nihil in Christianis morte aut poena dignum repperisset, saeuiri in eos ultra uetuit. (3) sub Adriano deinde Iudaei rebellare uoluerunt, Syriam ac Palaestinam diripere conati; misso exercitu subacti sunt. qua tempestate Adrianus, existimans se Christianam fidem loci iniuria perempturum, et in templo et loco Dominicae passionis daemonum simulacra constituit. (4) et quia Christiani ex Iudaeis potissimum putabantur - namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat ecclesia sacerdotem - militum cohortem custodias in perpetuum agitare iussit, quae Iudaeos omnes Hierosolymae aditu arceret. (5) quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum paene omnes Christum Deum sub legis obseruatione credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis seruitus a libertate fidei atque ecclesiae tolleretur. (6) ita tum primum Marcus ex gentibus apud Hierosolymam episcopus fuit. quarta sub Adriano persecutio numeratur, quam tamen postea exerceri prohibuit, iniustum esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur. [2,32] (1) Post Adrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit. sub Aurelio deinde, Antonini filio, persecutio quinta agitata. ac tum primum intra Gallias martyria uisa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. sexta deinde Seuero imperante Christianorum uexatio fuit. (2) quo tempore Leonida, Origenis pater, sacrum in martyrio sanguinem fudit. interiectis deinde annis VII et XXX pax Christianis fuit, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum ecclesiarum clericos uexauit. (3) mox Decio imperante iam tum septima persecutione saeuitum in Christianos. inde Valerianus octauus sanctorum hostis fuit. (4) post eum, interiectis annis fere quinquaginta, Diocletiano et Maximiano imperantibus acerbissima persecutio exorta, quae per decem continuos annos plebem Dei depopulata est. qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore orbis infectus est; quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur multoque auidius tum martyria gloriosis mortibus quaerebantur, quam nunc episcopatus prauis ambitionibus appetuntur. (5) nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est, neque maiore umquam triumpho uicimus, quam cum decem annorum stragibus uinci non potuimus. (6) exstant etiam mandatae litteris praeclarae eius temporis martyrum passiones, quas conectendas non putaui, ne modum operis excederem. [2,33] (1) Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos VIIII et LXXX, a quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt. namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit. (2) sane tum Licinius, qui aduersum Constantinum de imperio certauit, milites suos litare praeceperat; abnuentes militia reiciebat. sed id inter persecutiones non computatur; adeo res leuioris negotii fuit, quam ut ad ecclesiarum uulnera perueniret. (3) exinde tranquillis rebus pace perfruimur; neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam, quam sub fine iam saeculi Antichristus exercebit. etenim sacris uocibus decem plagis mundum afficiendum pronuntiatum est; ita cum iam VIIII fuerint, quae superest ultima erit. (4) hoc temporum tractu mirum est quantum inualuerit religio Christiana. tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis frequentissimis ac magnificentissimis ecclesiis adornata. (5) namque Helena, mater principis Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protriuit; mox usa regni uiribus basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis constituit. (6) illud mirum, quod locus ille, in quo postremum institerant diuina uestigia, cum in caelum Dominus nube sublatus, continuari pauimento cum reliqua stratorum parte non potuit, (7) siquidem quaecumque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium saepe marmoribus. quin etiam calcati Deo pulueris adeo perenne documentum est, ut uestigia impressa cernantur, (8) et cum cotidie confluentium fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentiat, et eandem adhuc sui speciem, uelut impressis signata uestigiis, terra custodit. [2,34] (1) Eiusdem reginae beneficio crux Domini tum reperta; quae neque in principio obsistentibus Iudaeis potuerat consecrari, et postea dirutae ciuitatis oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter requirenti meruit ostendi. (2) igitur Helena primum de loco passionis certior facta, admota militari manu atque omnium prouincialium multitudine in studia reginae certantium, effodi terram et contigua quaeque ac uastissima ruinarum purgari iubet; mox pretium fidei et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur. (3) hic uero maior dinoscendi patibuli, quo Dominus pependerat, difficultas omnium animos mentesque turbauerat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis patibulum consecrarent. (4) capiunt deinde consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admouerent. nec mora, quasi Dei nute funus exstincti sollemnibus exsequiis deferebatur concursuque omnium feretro corpus eripitur. (5) duabus prius frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile, trepidantibus cunctis, funus excussum et inter spectatores suos adstitit; crux reperta dignoque ambitu consecrata. [2,35] (1) His per Helenam gestis, principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat; sed longe atrocius periculum cunctis ecclesiis illa pace generatum. namque tum haeresis Arriana prorupit totumque orbem iniecto errore turbauerat. (2) etenim duobus Arriis acerrimis perfidiae huius auctoribus imperator etiam deprauatus, dum sibi religionis officium uidetur implere, uim persecutionis exercuit; actique in exsilium episcopi, saeuitum in clericos, animaduersum in laicos, qui se ab Arriorum communione secreuerant. (3) quae autem Arrii praedicabant, erant huiusmodi; patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et pro potestate sui ex nihilo in substantiam nouam atque alteram Deum nouum alterumque fecisse; fuisse autem tempus, quo filius non fuisset. (4) igitur huius mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur, CCC siquidem et duodeuiginti episcopis congregatis; fides plena conscribitur, haeresis Arriana damnatur, imperator decretum episcopale complectitur. (5) Arriani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam adquiescentes nec aliud sentientes ecclesiis miscuerunt; manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos uiros odium, et aduersus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant. [2,36] (1) Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, uirum sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur absentemque condemnant. (2) etenim ad crimina, quae falsi testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque Photinum haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, prauo studio recepisset. (3) sed de Photino dubium non erat merito fuisse damnatum; in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum uidebatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat, quod eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat. (4) ceterum Arriani non hos potius quam Athanasium remouere cupiebant. itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur. (5) mox in Aegypto LXXX episcopi congregati Athanasium iniuste condemnatum esse pronuntiant. res ad Constantinum refertur; iubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari atque omne iudicium, quo Athanasius damnatus fuerat, retractari. inter haec Constantinus moritur; (6) synodus congregata iam Constantio imperatore Athanasium absoluit, Marcellus quoque episcopatui redditur; nam de Photino episcopo Sirmiensi non est rescissa sententia, qui etiam nostrorum iudicio haereticus probatur. et tamen hoc ipsum Marcellum grauabat, quia Photinus auditor eius fuisse in adolescentia uidebatur. (7) uerumtamen ad Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod Ursatius et Valens, principes Arrianorum, cum post synodum Sardicensem uiderentur a communione secreti, coram positi a Iulio Romanae urbis episcopo ueniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent, meritoque eum sententia concilii Sardicensis absolutum professi sunt. [2,37] (1) Interiecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei penitus comperisset, a communione suspendit. habuitque ille hanc uerecundiam, ut tanti uiri iudicio notatus sponte concederet. (2) ceterum antea innocens, postea deprauatus, uideri poterat iam tum nocens fuisse, cum de eo fuerat iudicatum. nacti ergo Arriani istius modi occasionem conspirant penitus Sardicensis synodi decreta subuertere. (3) etenim eis color quidam suppetere uidebatur, ut tam iniuste fuisset pro Athanasio iudicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii iudicio esse haereticus probaretur. (4) namque Marcellus Sabellianae haeresis assertor exstiterat; Photinus uero nouam haeresim iam ante protulerat, a Sabellio quidem in unione dissentiens, sed initium Christi ex Maria praedicabat. (5) igitur Arriani astuto consilio miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli et Athanasii eadem sententia comprehendunt, illud nimirum apud imperitorum animos praestruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam iudicasse, qui de Marcello atque Photino uera sensissent. (6) uerumtamen ea tempestate Arriani perfidiam so suam occultabant; non ausi palam erroris sui dogmata praedicare catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati quam ut Athanasium ecclesia submouerent, qui semper eis uelut murus obstiterat; quo remoto reliquos in libidinem suam cessuros sperabant. (7) sed pars episcoporum, quae Arrios sequebatur, damnationem Athanasii cupitam accepit; pars coacti metu et factione in studia partium concesserant; pauci, quibus fides cara et ueritas potior erat, iniustum iudicium non receperunt; inter quos Paulinus , episcopus Treuerorum, oblata sibi epistola ita subscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare. [2,38] (1) Tum uero Arriani, ubi doli parum processerant , ui agere decernunt. nam quidlibet audere atque agere facile erat regis amicitia subnixis, quem sibi prauis adulationibus deuinxerant. (2) quin etiam ex consensione multorum inexpugnabiles erant; nam omnes fere duarum Pannoniarum episcopi multique Orientalium ac tota Asia in perfidia eorum coniurauerant. (3) sed principes mali istius habebantur a Singiduno Ursatius, Valens a Mursa, Heraclia Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acatius a Caesarea, Menofantus Epheso, Georgius Laodicia, Narcissus a Neronopoli. (4) hi ita palatium occupauerant, ut nihil sine eorum nutu ageret imperator, obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti deditus. (5) nam eo tempore, quo apud Mursam contra Magnentium armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae non ausus in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente tum eius loci episcopo in solatium assumpto, diuersatus est. ceterum Valens callide per - - - suos disposuerat, ut quis proelii fuisset euentus primus cognosceret, uel gratiam regis captans, si prior bonum nuntium detulisset, uel uitae consulens, ante capturus fugiendi spatium, si quid contra accidisset. (6) itaque paucis, qui circa regem erant, metu trepidis, imperatore anxio, primus nuntiat hostes fugere. cum ille indicem ipsum intromitti posceret, Valens ut reuerentiam sui adderet, angelum sibi fuisse nuntium respondit. (7) facilis ad credendum imperator palam postea dicere solitus, se Valentis meritis, non uirtute exercitus uicisse. [2,39] (1) Ab hoc initio illecti principis extulere animos Arriani, potestate regis usuri, ubi auctoritate sua parum ualuissent. igitur cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut qui in damnationem Athanasii non subscriberent, in exsilium pellerentur. (2) ceterum a nostris tum apud Arelatem ac Bitteras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. petebatur, ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent, ac tum demum de re cognoscendum, cum de persona iudicum constitisset. (3) sed Valens sociique eius prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. ab hoc partium conflictu agitur in exsilium Paulinus. interea Mediolanum conuenitur, ubi tum aderat imperator; eadem illa contentio nihil inuicem relaxabat. (4) tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a Carali Sardiniae episcopi relegati. ceterum Dionysius, Mediolanensium sacerdos, in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter episcopos quaereretur. sed Valens et Ursatius ceterique metu plebis, quae catholicam fidem egregio studio conseruabat, non ausi piacula profiteri intra palatium congregantur. (5) illinc epistolam sub imperatoris nomine mittunt, omni prauitate infectam, eo nimirum consilio, ut, si eam aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent; sin aliter fuisset excepta, omnis inuidia esset in rege, et ipsa uenialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito uideretur potuisse nescire. (6) igitur lecta in ecclesia epistola populus auersatus. Dionysius, quia non esset assensus, urbe pellitur, statimque eius in locum Auxentius episcopus subrogatur. (7) Liberius quoque urbis Romae et Hilarius Pictauorum episcopi dantur exsilio. Rhodanium quoque, Tolosanum antistitem, qui natura lenior non tam suis uiribus quam Hilarii societate non cesserat Arrianis, eadem conditio implicuit, cum tamen hi omnes parati essent Athanasium a communione suspendere, modo ut de fide inter episcopos quaereretur. (8) sed Arrianis optimum uisum praestantissimos uiros a certamine submouere. ita pulsi in exsilium, quos supra memorauimus, abhinc annos quinque et XL, Arbitione et Lolliano consulibus. sed Liberias paulo post urbi redditus ob seditiones Romanas. (9) ceterum exules satis constat totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim congestas, legationibusque eos plebis catholicae ex omnibus fere prouinciis frequentatos. [2,40] (1) Interea Arriani non occulte, ut antea, sed palam ac publico haeresis piacula praedicabant; quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione corruperant, caliginem quandam iniecerant ueritati. (2) nam ubi ‘homoousion’ erat scriptum, quod est unius substantiae, illi ‘homoiousion’, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant, concedentes similitudinem. dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret; ut uerbi gratia pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis ueritatem. (3) sed quidam ex his ultra processerant, ‘anomoiousian’, id est dissimilem substantiam, confirmantes. eoque his certaminibus processum, ut istius modi piaculis orbis terrarum implicaretur. (4) nam Italiam, Illyricum atque Orientem Valens et Ursatius ceterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturninus Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat. Osium quoque ab Hispania in eandem perfidiam concessisse opinio fuit; quod eo mirum atque incredibile uidetur, quia omni fere aetatis suae tempore constantissimus nostrarum partium, et Nicaena synodus auctore illo confecta habebatur; nisi fatiscente aeuo - etenim maior centenario fuit, ut sanctus Hilarius in epistolis refert - delirauerat. (6) quis rebus perturbato orbe terrarum et morbo quodam ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus grauis cura principem exercebat, quod licet Arriani, quibus fauebat, superiores uiderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conueniret. [2,41] (1) Igitur apud Ariminum, urbem Italiae, synodum congregari iubet; idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset. (2) ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque magistri officialibus, acciti aut coacti quadringenti et aliquanto amplius occidentales episcopi Ariminum conuenire; quibus omnibus annonas et cellaria dari imperator praeceperat. (3) sed id nostris, id est Aquitanis, Gallis ac Britannis, indecens uisum; repudiatis fiscalibus propriis cum sumptibus uiuere maluerunt. tres tantum ex Britannia inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum grauare quam singulos. (4) hoc ego Gauidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audiui, sed longe aliter senserim laudique attribuo, episcopos tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent neque ab aliis potius quam a fisco sumerent, ubi neminem grauabant; ita in utrisque egregium exemplum. de reliquis nihil memoria dignum traditur, sed redeo ad ordinem. (5) posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio. ecclesiam nostri optinent, Arriani autem aedem, tum de industria uacantem, orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam LXXX, reliqui nostrarum partium erant. (6) igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides uel sententia, cognosceret sciretque pacem cum haereticis esse non posse. (7) idem Arriani faciunt mittuntque numero pari legatos, qui aduersum nostros coram imperatore confligerent. sed ex parte nostrorum leguntur homines adulescentes, parum docti et parum cauti; ab Arrianis autem missi senes, callidi et ingenio ualentes, ueterno perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores exstiterunt. (8) sed nostris mandatum, ne quo modo cum Arrianis communionem inirent omniaque integra synodo reseruarent. [2,42] (1) Interim in Oriente exemplo Occidentalium imperator iubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari. (2) qua tempestate Hilarius, quartum iam exsilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per uicarium ac praesidem data euectionis copia, adesse compellitur, (3) cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem iussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos uolentes misere. ut ego conicio, Dei nutu ita gestum, ut uir diuinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset. (4) is ubi Seleuciam uenit, magno cum fauore exceptus omnium in se animos et studia conuerterat. ac primum quaesitum ab eo, quae esset Gallorum fides; quia tum, Arrianis praua de nobis uulgantibus, suspecti ab Orientalibus habebamur trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse. sed exposita fide sua iuxta ea, quae Nicaeae erant a patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium. (5) ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique prauae haeresis auctores atque ab ecclesiae corpore auulsi. (6) in eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acatius, Eudoxius, Uranius, Leontius, Theodosius, Euagrius, Theodulus. sed confecta synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret. damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum uiribus et principis societate. [2,43] (1) Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit imperator uniri haereticorum communioni; eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, uerbis fallentibus inuolutam, quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur. (2) namque usiae uerbum tamquam ambiguum et temere a patribus usurpatum, neque ex auctoritate scripturarum profectum, sub specie falsae rationis abolebat, ne unius cum patre substantiae filius crederetur. eadem fides similem patri filium fatebatur. sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis. (3) ita dimissis legatis praefecto mandatum, ut synodum non ante laxaret, quam conscriptae fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur; ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exsilium pellerentur. (4) sed regressis legatis, licet uim regiam deprecantibus, negata communio. enimuero compertis quae decreta erant maior rerum et consiliorum perturbatio; dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim taedio peregrinationis euicti, dedere se aduersariis, iam post reditum legatorum superioribus et ecclesiam nostris inde detrusis optinentibus; factaque semel inclinatione animorum cateruatim in partem alteram concessum, donec ad uiginti usque nostrorum numerus imminutus est. [2,44] (1) Sed hi quanto pauciores, tanto ualidiores erant. constantissimus inter eos habebatur noster Foegadius et Seruatio Tungrorum episcopus. hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur ac lacrimans obtestatur, mitiora uti consulerent. clausos intra unam urbem episcopos iam septimum mensem agere, iniuria hiemis et inopia confectis nullam spem reuersionis dari; quis tandem esset finis? (2) sequerentur plurium exemplum, auctoritatem saltem ex numero sumerent. enimuero Foegadius paratum se exsilio atque ad omne supplicium, in quod deposceretur, profiteri; se ab Arrianis conceptam fidem non recepturum. (3) ita in hoc certamine aliquot dies tracti; ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim et ipse infractior, ad extremum proposita conditione euincitur. (4) namque Valens et Ursatius affirmantes, praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus imperatore auctore prolatam cum piaculo repudiari; et quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret? (5) postremo si quid minus plene praesenti fide editum uideretur, ipsi adderent, quae addenda putarent; praebituros se in his quae essent adiecta consensum. fauorabilis professio pronis omnium animis excepta, nec ultra nostri repugnare ausi, iam quoquo modo finem rebus imponere cupientes. (6) dein conceptae a Foegadio et Seruatione professiones edi coepere; in quis primum damnatus Arrius totaque eius perfidia ceterum etiam patri aequalis et sine initio, sine tempore Dei filius pronuntiatur. (7) tum Valens tamquam nostros adiuuans subiecit sententiam, cui inerat occultus dolus, filium Dei non esse creaturam sicut ceteras creaturas; fefellitque audientes fraus professionis. etenim his uerbis, quibus similis esse ceteris creaturis filius negabatur, creatura tamen, potior tantum ceteris pronuntiabatur. (8) ita neutra pars uicisse se penitus aut uictam putare poterat, quia fides ipsa pro Arrianis, professiones uero postea adiectae pro nostris erant, praeter illam, quam Valens subiunxerat, quae tum non intellecta sero demum animaduersa est. hoc uero modo concilium dimissum, bono initio foedo exitu consummatum. [2,45] (1) Igitur Arriani rebus nimium prospere et secundum uota fluentibus Constantinopolim ad imperatorem concurrunt; ibi repertos Seleuciensis synodi legatos ui regia compellunt, exemplo Occidentalium prauam illam fidem recipere. (2) plerique abnuentes iniuriosa custodia ac fame etiam uexati captiuam conscientiam dedere. multi constantius renitentes adempto episcopatu in exsilium detrusi atque in eorum locum alii dati. ita optimis sacerdotibus aut metu territis aut exsilio deductis perfidiae paucorum cuncti concesserant. (3) aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia legatos secutus, nullis certis de se mandatis opperiens imperatoris uoluntatem, si forsitan redire ad exsilium iuberetur. is ubi extremum fidei periculum animaduertit, Occidentalibus deceptis Orientales per scelus uinci, tribus libellis publice datis audientiam regis poposcit, ut de fide coram aduersariis disceptaret. (4) id uero Arriani maximo opere abnuere. postremo quasi discordiae seminarium et perturbator Orientis redire ad Gallias iubetur, absque exsilii indulgentia. (5) uerum ubi permensus est orbem paene terrarum, male perfidiae infectum, dubius animi et magna curarum mole aestuans, cum plerisque uideretur non ineundam cum his communionem, qui Ariminensem synodum recepissent, optimum factu arbitratus reuocare cunctos ad emendationem et paenitentiam, frequentibus intra Gallias conciliis, atque omnibus fere episcopis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnat et in statum pristinum ecclesiarum fidem reformat. (6) resistebat sanis consiliis Saturninus Arelatensium episcopus, uir sane pessimus et ingenio malo prauoque. uerum is praeter haeresis infamiam multis atque infandis criminibus conuictus ecclesia eiectus est. (7) ita partium uires amisso duce infractae. Paternus etiam a Petrocoriis, aeque uecors nec detrectans perfidiam profiteri, sacerdotio pulsus; ceteris uenia data. illud apud omnes constitit unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo haeresis liberatas. (8) ceterum Lucifer tum Antiochiae longe diuersa sententia fuit. nam in tantum eos, qui Arimini fuerant, condemnauit, ut se etiam ab eorum communione secreuerit, qui eos uel sub satisfactione uel paenitentia recepissent. (9) id recte an perperam constituerit dicere non ausim. Paulinus et Rhodanius in Phrygia defuncti; Hilarius sexto anno, postquam redierat, in patria obiit. [2,46] (1) Sequuntur tempora aetatis nostrae grauia et periculosa, quibus non usitato malo pollutae ecclesiae et perturbata omnia. namque tum primum infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias deprehensa, superstitio exitiabilis arcanis occultata secretis. (2) origo istius mali Oriens atque Aegyptus, sed quibus ibi initiis coaluerit haud facile est disserere; primus eam intra Hispanias Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphi ortus. huius auditores fuere Agape quaedam, neu ignobilis mulier, et rhetor Helpidius. (3) ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis, praediues opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus, disserendi ac disputandi promptissimus, (4) felix profecto, si non prauo studio corrupisset optimum ingenium; prorsus multa in eo animi et corporis bona cerneres. uigilare multum, famem ac sitim ferre poterat, habendi minime cupidus, utendi parcissimus. (5) sed idem uanissimus et plus iusto inflatior profanarum rerum scientia; quin et magicas artes ab adolescentia eum exercuisse creditum est. is ubi doctrinam exitiabilem aggressus est, multos nobilium pluresque populares auctoritate persuadendi et arte blandiendi allicuit in societatem. (6) ad hoc mulieres nouarum rerum cupidae, fluxa fide et ad omnia curioso ingenio, cateruatim ad eum confluebant; quippe humilitatis speciem ore et habitu praetendens honorem sui et reuerentiam cunctis iniecerat. (7) iamque paulatim perfidiae istius tabes pleraque Hispaniae peruaserat, quin et nonnulli episcoporum deprauati, inter quos Instantius et Saluianus Priscillianum non solum consensione, sed sub quadam etiam coniuratione susceperant, (8) quoad Hyginus, episcopus Cordubensis, ex uicino agens, comperta ad Ydacium Emeritae sacerdotem referret. (9) is uero sine modo et ultra quam oportuit Instantium sociosque eius lacessens, facem quandam nascenti incendio subdidit, ut exasperauerit malos potius quam compresserit. [2,47] (1) Igitur post multa inter eos nec digna memoratu certamina apud Caesaraugustam synodus congregatur, cui tum etiam Aquitani episcopi interfuere. (2) uerum haeretici committere se iudicio non ausi; in absentes tamen lata sententia damnatique Instantius et Saluianus episcopi, Helpidius et Priscillanus laici. (3) additum etiam ut, si qui damnatos in communionem recepisset, sciret in se eandem sententiam promendam. atque id Ithacio Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret et maxime Hyginum extra communionem faceret, qui, cum primus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter deprauatus in communionem eos recepisset. (4) interim Instantius et Saluianus damnati iudicio sacerdotum Priscillianum etiam laicum, sed principem malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas uires suas episcopum in Abilensi oppido constituunt, rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese. (5) tum uero Ydacius atque Ithacius acrius instare, arbitrantes posse inter initia malum comprimi; sed parum sanis consiliis saeculares iudices adeunt, ut eorum decretis atque executionibus haeretici urbibus pellerentur. (6) igitur post multa et foeda certamina Ydacio supplicante elicitur a Gratiano tum imperatore rescriptum, quo uniuersi haeretici excedere non ecclesiis tantum aut urbibus, sed extra omnes terras propelli iubebantur. quo comperto Gnostici diffisi rebus suis, non ausi iudicio certare, sponte cessere, qui episcopi uidebantur; ceteros metus dispersit. [2,48] (1) Ac tum Instantius, Saluianus et Priscillianus Romam profecti, ut apud Damasum, urbis ea tempestate episcopum, obiecta purgarent. (2) sed iter eis praeter interiorem Aquitanicam fuit, ubi tum ab imperitis magnifice suscepti sparsere perfidiae semina. maximeque Elusanam plebem, sane tum bonam et religioni studentem, prauis praedicationibus peruertere. a Burdigala per Delfinum repulsi, tamen in agro Euchrotiae aliquantisper morati, infecere nonnullos suis erroribus. (3) inde iter coeptum ingressi, turpi sane pudibundoque comitatu, cum uxoribus atque alienis etiam feminis, in quis erat Euchrotia ac filia eius Procula, de qua fuit in sermone hominum Priscilliani stupro grauidam partum sibi graminibus abegisse. (4) hi ubi Romam peruenere, Damaso se purgare cupientes, ne in conspectum quidem eius admissi sunt. regressi Mediolanum aeque aduersantem sibi Ambrosium reppererunt. (5) tum uertere consilia, ut, quia duobus episcopis, quorum ea tempestate summa auctoritas erat, non illuserant, largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent. ita corrupto Macedonio, tum magistro officiorum, rescriptum eliciunt, quo calcatis, quae prius decreta erant, restitui ecclesiis iubebantur. (6) hoc freti Instantius et Priscillianus repetiuere Hispanias; nam Saluianus in urbe obierat; ac tum sine ullo certamine ecclesias, quibus praefuerant, recepere. [2,49] (1) Verum Ithacio ad resistendum non animus, sed facultas defuit, quia haeretici corrupto Voluentio proconsule uires suas confirmauerant. (2) quin etiam Ithacius ab his quasi perturbator ecclesiarum reus postulatus, iussusque per atrocem exsecutionem deduci trepidus profugit ad Gallias; ibi Gregorium praefectum adiit. qui compertis quae gesta erant, rapi ad se turbarum auctores iubet ac de omnibus ad imperatorem refert, ut haereticis uiam ambiendi praecluderet. (3) sed id frustra fuit, quia per libidinem et potentiam paucorum cuncta ibi uenalia erant. igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, optinent, ut imperiali auctoritate praefecto erepta cognitio Hispaniarum uicario deferretur; (4) nam iam proconsulem habere desierant; missique a magistro officiales, qui Ithacium tum in Treueris agentem ad Hispanias retraherent. quos ille callide frustratus, ac postea per Britannium episcopum defensus illusit. (5) iam tum rumor incesserat clemens, Maximum intra Britannias sumpsisse imperium ac breui in Gallias erupturum. ita tum Ithacius statuit, licet rebus dubiis, noui imperatoris aduentum exspectare; interim sibi nihil agitandum. (6) igitur ubi Maximus oppidum Treuerorum uictor ingressus est, ingerit preces plenas in Priscillianum ac socios eius inuidiae atque criminum. (7) quibus permotus imperator, datis ad praefectum Galliarum atque ad uicarium Hispaniarum litteris, omnes omnino, quos labes illa inuoluerat, deduci ad synodum Burdigalensem iubet. (8) ita deducti Instantius et Priscillianus quorum Instantius prior iussus causam dicere, postquam se parum expurgabat, indignus esse episcopatu pronuntiatus est. (9) Priscillianus uero, ne ab episcopis audiretur, ad principem prouocauit. permissumque id nostrorum inconstantia, qui aut sententiam uel in refragantem ferre debuerant aut, si ipsi suspecti habebantur, aliis episcopis audientiam reseruare, non causam imperatori de tam manifestis criminibus permittere. [2,50] (1) Ita omnes, quos causa inuoluerat, ad regem deducti. secuti etiam accusatores Ydacius et Ithacius episcopi, quorum studium super expugnandis haereticis non reprehenderem, si non studio uincendi plus quam oportuit certassent. (2) ac mea quidem sententia est, mihi tam reos quam accusatores displicere, certe Ithacium nihil pensi, nihil sancti habuisse definio; fuit enim audax, loquax, impudens, sumptuosus, uentri et gulae plurimum impertiens. (3) hic stultitiae eo usque processerat, ut omnes etiam sanctos uiros, quibus aut studium inerat lectionis aut propositum erat certare ieiuniis, tamquam Priscilliani socios aut discipulos in crimen arcesseret. (4) ausus etiam miser est ea tempestate Martino episcopo, uiro plane Apostolis conferendo, palam obiectare haeresis infamiam. (5) namque tum Martinus apud Treueros constitutus non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret, Maximum orare, ut sanguine infelicium abstineret; satis superque sufficere, ut episcopali sententia haeretici iudicati ecclesiis pellerentur; saeuum esse et inauditum nefas, ut causam ecclesiae iudex saeculi iudicaret. (6) denique quoad usque Martinus Treueris fuit, dilata cognitio est; et mox discessurus egregia auctoritate a Maximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum. (7) sed postea imperator per Magnum et Rufum episcopos deprauatus et a mitioribus consiliis deflexus causam praefecto Euodio permisit, uiro acri et seuero. (8) is Priscillianum gemino iudicio auditum conuictumque maleficii nec diffitientem obscenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conuentus nudumque orare solitum, nocentem pronuntiauit redegitque in custodiam, donec ad principem referret. gesta ad palatium delata censuitque imperator, Priscillianum sociosque eius capite damnari oportere. [2,51] (1) Ceterum Ithacius uidens, quam inuidiosum sibi apud episcopos foret, si accusator etiam postremis rerum capitalium iudiciis adstitisset - etenim iterari iudicium necesse erat - subtrahit se cognitioni, frustra callidus iam scelere perfecto. (2) ac tum per Maximum accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus. ita eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent clerici, Priscillianum secuti desciuerant. (3) Latronianus quoque et Euchrotia gladio perempti. Instantius, quem superius ab episcopis damnatum diximus, in Sylinancim insulam, quae ultra Britannias sita est, deportatus. (4) itum deinde in reliquos sequentibus iudiciis, damnatique Asariuus et Aurelius diaconus gladio, Tiberianus ademptis bonis in Sylinancim insulam datus. Tertullus, Potamius et Iohannes, tamquam uiliores personae et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exsilio intra Gallias relegati. (5) hoc fere modo homines luce indignissimi pessimo exemplo necati aut exsiliis multati; quod initio iure iudiciorum et egregio publico defensum postea Ithacius iurgiis sollicitatus, ad postremum conuictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat; solus tamen omnium episcopatu detrusus. (6) nam Ydacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicauerat; sapienter id et uerecunde, nisi postea amissum locum repetere temptasset. (7) ceterum Priscilliano occiso, non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata latius propagata est. namque sectatores eius, qui eum prius ut sanctum honorauerant, postea ut martyrem colere coeperunt. (8) peremptorum corpora ad Hispanias relata magnisque obsequiis celebrata eorum funera; quin et iurare per Priscillianum summa religio putabatur. at inter nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod iam per quindecim annos foedis dissensionibus agitatum nullo modo sopiri poterat. (9) et nunc, cum maxime discordiis episcoporum omnia turbari ac misceri cernerentur cunctaque per eos odio aut gratia, metu, inconstantia, inuidia, factione, libidine, auaritia, arrogantia, somno, desidia deprauata, (10) postremo plures aduersum paucos bene consulentes insanis consiliis et pertinacibus studiis certabant; inter haec plebs Dei et optimus unus quisque probro atque ludibrio habebatur.