[0] DE GRAMMATICIS. [1] Grammatica Romae ne in usu quidem olim, nedum in honore ullo erat, rudi scilicet ac bellicosa etiam tum ciuitate, necdum magnopere liberalibus disciplinis uacante. Initium quoque eius mediocre extitit, siquidem antiquissimi doctorum, qui iidem et poetae et semigraeci erant, (Liuium et Ennium dico, quos utraque lingua domi forisque docuisse adnotatum est) nihil amplius quam Graecos interpretabantur, aut si quid ipsi Latine composuissent praelegebant. Nam quod nonnulli tradunt duos libros de litteris syllabisque, item de metris ab eodem Ennio editos, iure arguit L. Cotta non poetae sed posterioris Ennii esse, cuius etiam de augurandi disciplina uolumina ferantur. [2] Primus igitur, quantum opinamur, studium grammaticae in urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi aequalis, qui missus ad senatum ab Attalo rege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Ennii mortem, cum regione Palatii prolapsus in cloacae foramen crus fregisset, per omne legationis simul et ualitudinis tempus plurimas acroasis subinde fecit assidueque disseruit, ac nostris exemplo fuit ad imitandum. Hactenus tamen imitati, ut carmina parum adhuc diuulgata uel defunctorum amicorum uel si quorum aliorum probassent, diligentius retractarent ac legendo commentandoque etiam ceteris nota facerent; ut C. Octauius Lampadio Naeuii Punicum bellum, quod uno uolumine et continenti scriptura expositum diuisit in septem libros: ut postea Q. Vargunteius annales Ennii, quos certis diebus in magna frequentia pronuntiabat; ut Laelius Archelaus Vettiasque Philocomus Lucilii satyras familiaris sui, quas legisse se apud Archelaum Pompeius Lenaeus, apud Philocomum Valerius Cato praedicant. [3] Instruxerunt auxeruntque ab omni parte grammaticam L. Aelius Lanuuinus generque Aelii Ser. Cloduis, uterque eques Ro. multique ac uarii et in doctrina et in re p. usus. Aelius cognomine duplici fuit; nam et Praeconinus, quod pater eius praeconium fecerat, uocabatur, et Stilo, quod orationes nobilissimo cuique scribere solebat; tantus optimatium fautor, ut Metellum Numidicum in exilium comitatus sit. Seruius cum librum soceri nondum editum fraude intercepisset, et ob hoc repudiatus pudore ac taedio secessisset ab urbe, in podagrae morbum incidit; cuius impatiens ueneno sibi perunxit pedes et enecuit ita, ut parte ea corporis quasi praemortua uiueret. Posthac magis ac magis et gratia et cura artis increuit, ut ne clarissimi quidem uiri abstinuerint quo minus et ipsi aliquid de ea scriberent, utque temporibus quibusdam super uiginti celebres scholae fuisse in urbe tradantur; pretia uero grammaticorum tanta mercedesque tam magnae, ut constet Lutatium Daphnidem, quem Laeuius Melissus per cauillationem nominis Panos agasma dicit, DCC. milibus nummum a Q. M. Catulo emptum ac breui manumissum, L. Apuleium ab Eficio Caluino equite Romano praediuite quadringenis annuis *conductos multos edoceret. Nam in prouincias quoque grammatica penetrauerat, ac nonnulli de notissimis doctoribus peregre docuerunt, maxime in Gallia Togata; inter quos Octauius Teucer et Pescennius Iaccus et Oppius Chares; hic quidem ad ultimam aetatem, et cum iam non ingressu modo deficeretur sed et uisu. [4] Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine inualuit; sed initio litterati uocabantur. Cornelius quoque Nepos libello quo distinguit litteratum ab erudito, litteratos quidem uulgo appellari ait eos qui aliquid diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere, ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis grammatici nominentur. Eosdem litteratores uocitatos Messala Coruinus in quadam epistola ostendit, non esse sibi dicens rem cum Furio Bibaculo, ne cum Ticida quidem aut litteratore Catone; significat enim haud dubie Valerium Catonem, poetam simul grammaticumque notissimum. Sunt qui litteratum a litteratore distinguant, ut Graeci grammaticum a grammatista, et illum quidem absolute, hunc mediocriter doctum existiment. Quorum opinionem Orbilius etiam exemplis confirmat; namque apud maiores ait, cum familia alicuius uenalis produceretur, non temere litteratum in titulo, sed litteratorem inscribi solitum esse, quasi non perfectum litteris, sed imbutum. Veteres grammatici et rhetoricam docebant, ac multorum de utraque arte commentarii feruntur. Secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo, quanquam iam discretis professionibus, nihilo minus uel retinuisse uel instituisse et ipsos quaedam genera institutionum ad eloquentiam praeparandam, ut problemata, paraphrasis, allocutiones, ethologias atque alia hoc genus; ne scilicet sicci omnino atque aridi pueri rhetoribus traderentur. Quae quidem omitti iam uideo, desidia quorundam et infantia; non enim fastidio putem. Me quidem adolescentulo, repeto quendam Principem nomine alternis diebus declamare, alternis disputare, nonnullis uero mane disserere, post meridiem remoto pulpito declamare solitum. Audiebam etiam, memoria patrum quosdam e grammatici statim ludo transisse in forum atque in numerum praestantissimorum patronorum receptos. Clari professores et de quibus prodi possit aliquid dum taxat a nobis fere hi fuerunt. [5] Seuius Nicanor primus ad famam dignationemque docendo peruenit, fecitque praeter commentarios, quorum tamen pars maxima intercepta dicitur, satyram quoque, in qua libertinum se ac duplici cognomine esse per haec indicat: Seuius Nicanor Marci libertus negabit: Seuius post huius * idem ac Marcus docebit. Sunt qui tradant, ob infamiam quandam eum in Sardiniam secessisse ibique diem obisse. [6] Aurelius Opilius, Epicurei cuiusdam libertus, philosophiam primo, deinde rhetoricam, nouissime grammaticam docuit. Dimissa autem schola, Rutilium Rafum damnatum in Asiam secutus, ibidem Smyrnae simul consenuit, composuitque uariae eruditionis aliquot uolumina, ex quibus nouem unius corporis, quia scriptores ac poetas sub clientela Musarum iudicaret, non absurde et fecisse et scripsisse se ait ex numero diuarum et appellatione. Huius cognomen in plerisque indicibus et titulis per unam L litteram scriptum animaduerto, uerum ipse id per duas effert in parastichide libelli, qui inscribitur pinax. [7] M. Antonius. Gnipho, ingenuus in Gallia natus sed expositus, a nutritore suo manumissus institutusque (Alexandriae quidem, ut aliqui tradunt, in contubernio Dionysi Scytobrachionis: quod equidem non temere crediderim, cum temporum ratio uix congruat) fuisse dicitur ingenii magni, memoriae singularis, nec minus Graece quam Latine doctus; praeterea comi facilique natura, nec unquam de mercedibus pactus, eoque plura ex liberalitate discentium consecutus. Docuit primum in Diui Iulii domo pueri, deinde in sua priuata. Docuit autem et rhetoricam, ita ut quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret uero nonnisi nundinis. Scholam eius claros quoque uiros frequentasse aiunt, in iis M. Ciceronem, etiam cum praetura fungeretur. Scripsit multa, quamuis annum aetatis quinquagesimum non excesserit. Etsi Ateius Philologus duo tantum uolumina de Latino sermone reliquisse eum tradit; nam cetera scripta discipulorum eius esse, non ipsius; in quibus et suum alicubi reperiri nomen, ut hoc. [8] M. Pompilius Andronicus, natione Syrus, studia Epicureae sectae desidiosior in professione grammatica habebatur minusque idoneus ad tuendam scholam. Itaque cum se in urbe non solum Antonio Gniphoni, sed ceteris etiam deterioribus postponi uideret, Cumas transiit ibique in otio uixit et multa composuit; uerum adeo inops atque egens, ut coactus sit praecipuum illud opusculum suum annalium Ennii elenchorum XVI. milibus nummum cuidam uendere, quos libros Orbilius suppressos redemisse se dicit uulgandosque curasse nomine auctoris. [9] L. Orbilius Pupillus Beneuentanus, morte parentum, una atque eadem die inimicorum dolo interemptorum, destitutus, primo apparituram magistratibus fecit; deinde in Macedonia corniculo, mox equo meruit; functusque militia, studia repetit, quae iam inde a puero non leuiter attigerat; ac professus diu in patria, quinquagesimo demum anno Romam consule Cicerone transiit docuitque maiore fama quam emolumento. Namque iam.persenex pauperem se et habitare sub tegulis quodam scripto fatetur. Librum etiam, cui est titulus Perialogos, edidit continentem querelas de iniuriis, quas professores neglegentia aut ambitione parentum acciperent. Fuit antem naturae acerbae, non modo in antisophistas, quos omni in occasione lacerauit, sed etiam in discipulos, ut et Horatius significat plagosum eum appellans, et Domitius Marsus scribens: Si quos Orbilius ferula scuticaque cecidit. Ac ne principum quidem uirorum insectatione abstinuit; siquidem ignotus adhuc cum iudicio frequenti testimonium diceret, interrogatus a Varrone diuersae partis aduocato, quidnam ageret et quo artificio uteretur, gibberosos se de sole in umbram transferre respondit; quod Murena gibber erat. Vixit prope ad centesimum aetatis annum, amissa iam pridem memoria, ut uersus Bibaculi docet: Orbilius ubinam est, litterarum obliuio? Statua eius Beneuenti ostenditur in Capitolio ad sinistram latus marmorea habitu sedentis ac palliati, appositis duobus scriniis. Reliquit filium Orbilium, et ipsum grammaticum professorem. [10] L. Ateius Philologus libertinus Athenis est natus. Hunc Capito Ateius notas iuris consultus inter grammaticos rhetorem, inter rhetores grammaticum fuisse ait. De eodem Asinius Pollio in libro, quo Sallustii scripta reprehendit ut nimia priscorum uerborum affectatione oblita, ita tradit: In eam rem adiutorium ei fecit maxime quidam Ateius Praetextatus nobilis grammaticus Latinus, declamantium deinde auditor atque praeceptor, ad summam Philologus ab semet nominatus. Ipse ad Laelium Hermam scripsit, se in Graecis litteris magnum processum habere et in Latinis nonnullum, audisse Antonium Gniphonem eiusque * Hermam, postea docuisse. Praecepisse autem multis et claris iuuenibus, in quis Appio quoque et Pulchro Claudiis fratribus, quorum etiam comes in prouincia fuerit. Philologi appellationem assumpsisse uidetur, quia sic ut Eratosthenes, qui primus hoc cognomen sibi uindicauit, multiplici uariague doctrina censebatur. Quod sane ex commentariis eius apparet, quanquam paucissimi extent; de quorum tamen copia sic altera ad eundem Hermam epistola significat: Hylen nostram aliis memento commendare, quam omnis generis coegimus, uti scis, octingentos in libros. Coluit postea familiarissime C. Sallustium et eo defuncto Asinium Pollionem, quos historiam componere aggressos, alterum breuiario rerum omnium Romanarum, ex quibus quas uellet eligeret, instruxit, alterum praeceptis de ratione scribendi. Quo magis miror Asinium credidisse, antiqua eum uerba et figuras solitum esse colligere Sallustio; cum sibi sciat nihil aliud suadere quam ut noto ciuilique et proprio sermone utatur, uitetque maxime obscuritatem Sallustii et audaciam in translationibus. [11] P. Valerius Cato, ut nonnulli tradiderunt, Burseni cuiusdam libertus ex Gallia; ipse libello, cui est titulus Indignatio, ingenuum se natum ait et pupillum relictum, eoque facilius licentia Syllani temporis exutum patrimonio. Docuit multos et nobiles, uisusque est peridoneus praeceptor, maxime ad poeticam tendentitus, ut quidem apparere uel his uersiculis potest: Cato grammaticus, Latina Siren, Qui solus legit ac facit poetas. Is scripsit praeter grammaticos libellos etiam poemata, ex quibus praecipue probantur Lydia et Diana. Lydiae Ticida meminit: Lydia doctorum maxima cura liber; Dianae Cinna: Secula permaneat nostri Dictynna Catonis. Vixit ad extremam senectam, sed in summa pauperie et pene inopia, abditus modico gurgustio, postquam Tusculana uilla creditoribus cesserat, ut auctor est Bibaculus: Si quis forte mei domum Catonis, Depictas minio assulas, et illos Custodis uidet hortulos Priapi: Miratur, quibus ille disciplinis, Tantam sit sapientiam assecutus, Quem tres cauliculi, selibra farris, Racemi duo tegula sub una Ad summam prope nutriant senectam. Et rursus: Catonis modo, Galle, Tusculanum Tota creditor urbe uenditabat. Mirati sumus, unicum magistrum, Summum grammaticum, optimum poetam Omnes soluere posse quaestiones, Unim difficile expedire nomen. En cor Zenodoti, en iecur Cratetis! [12] Cornelius Epicadus, L. Cornelii Syllae dictatoris libertus calatorque in sacerdotio augurali, filio quoque eius Fausto gratissimus fuit; quare nunquam non utriusque se libertum edidit. Librum autem, quem Sylla nouissimum de rebus suis imperfectum reliquerat, ipse suppleuit. [13] Staberius Eros suomet aere emptus de catasta et propter litterarum studium manumissus, docuit inter ceteros Brutum et Cassium. Sunt qui tradant tanta eum honestate praeditum, ut temporibus Syllanis proscriptorum liberos gratis et sine mercede ulla in disciplinam receperit. [14] Curtius Nicia haesit CN. Pompeio et C. Memmio; sed cum codicillos Memmi ad Pompei uxorem de stupro pertulisset, proditus ab ea, Pompeium offendit, domoque ei interdictum est. Fuit et M.Ciceronis familiaris; in cuius epistola ad Dolabellam haec de eo legimus: Nihil Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire uis, me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor duobus uersiculis, expensum [Niciae;] alter Aristarchus hos obelizei: ego tanquam criticus antiquos iudicaturus sum, utrum sint tou [poietou an parembeblemenoi.] Item ad Atticum: De Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis uellem mecum illum habere; sed mihi solitudo et recessus prouincia est. Praeterea nosti Niciae nostri imbecllitatem, mollitiam, consuetudinem uictus. Cur ergo illi molestus esse [uelim, cum mihi ille iucundus esse non] possit? Voluntas tamen eius mihi grata est. Huius de Lucilio libros etiam Santra comprobat. [15] Lenaeus, Magni Pompei libertus et pene omnium expeditionum comes, defuncto eo filiisque eius schola se sustentauit; docuitque in Carinis ad Telluris, in qua regione Pompeiorum domus fuerat, ac tanto amore erga patroni memoriam extitit, ut Sallustium historicum, quod eum oris probi, animo inuerecundo scripsisset, acerbissima satyra lacerauerit, lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans, et uita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonisque uerborum ineruditissimum furem. Traditur autem puer adhuc Athenis surreptus, refugisse in patriam, perceptisque liberalibus disciplinis, pretium suum retulisse, uerum ob ingenium atque doctrinam gratis manumissus. [16] Q. Caecilius Epirota, Tusculi natus, libertus Attici equitis Romani, ad quem sunt Ciceronis epistolae, cum filiam patroni nuptam M. Agrippae doceret, suspectus in ea et ob hoc remotus, ad Cornelium Gallum se contulit uixitque una familiarissime, quod ipsi Gallo inter grauissima crimina ab Augusto obiicitur. Post deinde damnationem mortemque Galli scholam aperuit, sed ita ut paucis et tantum adulescentibus praeciperet, praetextato nemini, nisi si cuius parenti hoc officium negare non posset. Primus dicitur Latine ex tempore disputasse, primusque Virgilium el alios poetas nouos praelegere coepisse, quod etiam Domitii Marsi uersiculus indicat: Epirota, tenellorum nutricula uatum. [17] M. Verrius Flaccus libertinus docendi genere maxime claruit. Namque ad exercitanda discentium ingenia aequales inter se committere solebat, proposita non solum materia quam scriberent, sed et praemio quod uictor auferret. Id erat liber aliquis antiquus, pulcher aut rarior. Quare ab Augusto quoque nepotibus eius praeceptor electus, transiit in Palatium cum tota schola, uerum ut ne quem amplius posthac discipulum reciperet; docuitque in atrio Catulinae domus, quae pars Palatii tunc erat, et centena sestertia in annum accepit. Decessit aetatis exactae sub Tiberio. Statuam habet Praeneste, in superiore fori parte circa hemicyclium, in quo fastos a se ordinatos et marmoreo parieti incisos publicarat. [18] L. Crassicius, genere Tarentinus, ordinis libertini, cognomine Pasicles, mox Pansam se transnominauit. Hic initio circa scenam uersatus est, dum mimographos adiuuat; deinde in pergula docuit, donec commentario Zmyrnae edito adeo inclaruit, ut haec de eo scriberentur: Uni Crassicio se credere Zmyrna probauit: Desinite indocti coniugio hanc petere! Soli Crassicio se dixit nubere uelle, Intima cui soli nota sua extiterint. Sed cum edoceret iam multos ac nobiles, in iis Iulium Antonium, triumuiri filium, ut Verrio quoque Flacco compararetur, dimissa repente schola, transiit ad Q. Sexti philosophi sectam. [19] Scribonius Aphrodisius, Orbilii seruus atque discipulus, mox a Scribonia Libonis filia, quae prior Augusti uxor fuerat, redemptus et manumissus, docuit quo Verrius tempore, cuius etiam libris de orthographia rescripsit, non sine insectatione studiorum morumque eius. [20] C. Iulius Hyginus, Augusti libertus, natione Hispanus, (nonnulli Alexandrinum putant et a Caesare puerum Romam adductum Alexandria capta) studiose et audiit et imitatus est Cornelium Alexandrum grammaticum Graecum, quem propter antiquitatis notitiam Polyhistorem multi, quidam Historiam uocabant. Praefuit Palatinae bibliothecae, nec eo secius plurimos docuit; fuitque familirarissimus Ouidio poetae et Clodio Licino consulari, historico, qui eum admodum pauperem decessisse tradit et liberalitate sua, quoad uixerit, sustentatum. Huius libertus fuit Iulius Modestus, in studiis atque doctrina uestigia patroni secutus. [21] C. Melissus, Spoleti natus ingenuus, sed ob discordiam parentum expositus, cura et industria educatoris sui altiora studia percepit, ac Maecenati pro grammatico muneri datus est. Cui cum se gratum et acceptum in modum amici uideret, quanquam asserente matre, permansit tamen in statu seruitutis praesentemque condicionem uerae origini anteposuit; quare cito manumissus, Augusto etiam insinuatus est. Quo delegante, curam ordinandarum bibliothecarum in Octauiae porticu suscepit. Atque, ut ipse tradit, sexagesimum aetatis annum agens, libellos Ineptiarum, qui nunc Iocorum inscribuntur, componere instituit, absoluitque C et L, quibus et alios diuersi operis postea addidit. Fecit et nouum genus togatarum inscripsitque trabeatas. [22] M. Pomponius Marcellus, sermonis Latini exactor molestissimus, in aduocatione quadam (nam interdum et causas agebat) soloecismum ab adrersario factum usque adeo arguere perseuerauit, quoad Cassius Seuerus, interpellatis iudicibus, dilationem petiit, ut litigalor suus alium grammaticum adhiberet; quando non putat is cum aduersario de iure sibi, sed de soloecismo controuersiam futuram. Hic idem, cum ex oratione Tiberium reprehendisset, affirmante Ateio Capitone, et esse illud Latinum, et si non esset, futurum certe iam inde: Mentitur inquit Capito; tu enim, Caesar, ciuitatem dare potes hominibus, uerbo non potes. Pugilem olim fuisse, Asinius Gallus hoc in eum epigrammate ostendit: Qui caput ad leuam didicit, glossemata nobis Praecipit: os nullum, uel potius pugilis! [23] Q. Remmius Palaemon, Vicetinus, mulieris uerna, primo, ut ferunt, textrinum, deinde herilem filium dum comitatur in scholam, litteras didicit. Postea manumissus docuit Romae ac principem locum inter grammaticos tenuit, quanquam infamis omnibus uitiis, palamque et Tiberio et mox Claudio praeidicantibus, nemini minus institutionem puerorum uel inuenum committendam. Sed capiebat homines cum memoria rerum, tum facilitate sermonis; nec non etiam poemata faciebat ex tempore. Scripsit uero uariis, nec uulgaribus metris. Arrogantia fuit tanta, ut M. Varronem porcum appellaret; secum et natas et morituras litteras iactaret; nomen suum m Bucolicis non temere positum, sed praesagante Virgilio, fore quandoque omnium poetarum ac poematum Palaemonem iudicem. Gloriabatur etiam, latrones quondam sibi propter nominis celebritatem parsisse. Luxuriae ita indulsit, ut saepius in die lauaret, nec sufficeret sumptibus, quanquam ex schola quadringena annua caperet, ac non multo minus ex re familiari; cuius diligentissimus erat, cum et officinas promercalium uestium exerceret, et agros adeo coleret, ut uitem manu eins insitam satis constet CCCLX uuas edidisse. Sed maxime flagrabat libidinibus in mulieres, usque ad infamiam oris; dicto quoque non infaceto notatum fernut cuiusdam, qui cum in turba osculum sibi ingerentem quanquam refugiens deuitare non posset. Vis tu, inquit, magister, quotiens festinantem aliquem uides, abligurire? [24] M. Valerius Probus, Berytius, diu centuriatum petiit, donec taedio ad studia se contulit. Legerat in prouincia quosdam ueteres libellos apud grammatistam, durante adhuc ibi antiquorum memoria, necdum omnino abolita sicut Romae. Hos cum diligentius repeteret atque alios deinceps cognoscere cuperet, quamuis omnes contemni magisque obprobrio legentibus quam gloriae et fructui esse animaduerteret, nihilo minns in proposito mansit; multaque exemplaria contracta emendare ac distinguere et annotare curauit, soli huic nec ulli praeterea grammatices parti deditus. Hic non tam discipulos quam sectatores aliquot habuit. Nunquam enim ita docuit ut magistri personam sustineret; unum et alterum, uel cum plurimos tres aut quatuor postmeridianis horis admittere solebat, cubansque inter longos ac uulgares sermones legere quaedam, idque perraro. Nimis pauca et exigua de quibusdam minutis quaestiunculis edidi. Reliquit autem non mediocrem siluam obseruationum sermonis antiqui.