[5,0] LIBER V. [5,1] Pulsa sitis fluuio, populataque gurgitis alueum agmina linquebant ripas amnemque minorem; acrior et campum sonipes rapit et pedes arua implet ouans, rediere uiris animique minaeque 5 uotaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem hausissent belli magnasque in proelia mentes. dispositi in turmas rursus legemque seueri ordinis, ut cuique ante locus ductorque, monentur instaurare uias. tellus iam puluere primo [5,10] crescit, et armorum transmittunt fulgura siluae. qualia trans pontum Phariis defensa serenis rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo, cum fera ponit hiems: illae clangore fugaci, umbra fretis aruisque, uolant, sonat auius aether. 15 iam Borean imbresque pati, iam nare solutis amnibus et nudo iuuat aestiuare sub Haemo. hic rursus simili procerum uallante corona dux Talaionides, antiqua ut forte sub orno stabat et admoti nixus Polynicis in hastam: [5,20] 'at tamen, o quaecumque es' ait 'cui gloria tanta, uenimus innumerae fatum debere cohortes, quem non ipse deum sator aspernetur honorem, dic age, quando tuis alacres absistimus undis, quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris. 25 dic quis et ille pater. neque enim tibi numina longe, transierit fortuna licet, maiorque per ora sanguis, et adflicto spirat reuerentia uultu.' ingemit, et paulum fletu cunctata modesto Lemnias orsa refert: 'inmania uulnera, rector, [5,30] integrare iubes, Furias et Lemnon et artis arma inserta toris debellatosque pudendo ense mares; redit ecce nefas et frigida cordi Eumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox! o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignae 35 hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem occului. quid longa malis exordia necto? et uos arma uocant magnique in corde paratus. hoc memorasse sat est: claro generata Thoante seruitium Hypsipyle uestri fero capta Lycurgi.' [5,40] aduertere animos, maiorque et honora uideri parque operi tanto; cunctis tunc noscere casus ortus amor, pater ante alios hortatur Adrastus: 'immo age, dum primi longe damus agmina uulgi (nec facilis Nemea latas euoluere uires, 45 quippe obtenta comis et ineluctabilis umbra), pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum, unde hos aduenias regno deiecta labores.' dulce loqui miseris ueteresque reducere questus. incipit: 'Aegaeo premitur circumflua Nereo [5,50] Lemnos, ubi ignifera fessus respirat ab Aetna Mulciber; ingenti tellurem proximus umbra uestit Athos nemorumque obscurat imagine pontum; Thraces arant contra, Thracum fatalia nobis litora, et inde nefas. florebat diues alumnis 55 terra, nec illa Samo fama Deloue sonanti peior et innumeris quas spumifer adsilit Aegon. dis uisum turbare domos, nec pectora culpa nostra uacant: nullos Veneri sacrauimus ignes, nulla deae sedes; mouet et caelestia quondam [5,60] corda dolor lentoque inrepunt agmine Poenae. illa Paphon ueterem centumque altaria linquens, nec uultu nec crine prior, soluisse iugalem ceston et Idalias procul ablegasse uolucres fertur. erant certe media quae noctis in umbra 65 diuam alios ignes maioraque tela gerentem Tartareas inter thalamis uolitasse sorores uulgarent, utque implicitis arcana domorum anguibus et saeua formidine nupta replesset limina nec fidi populum miserata mariti. [5,70] protinus a Lemno teneri fugistis Amores: mutus Hymen uersaeque faces et frigida iusti cura tori. nullae redeunt in gaudia noctes, nullus in amplexu sopor est, Odia aspera ubique et Furor et medio recubat Discordia lecto. 75 cura uiris tumidos aduersa Thracas in ora eruere et saeuam bellando frangere gentem. cumque domus contra stantesque in litore nati, dulcius Edonias hiemes Arctonque frementem excipere, aut tandem tacita post proelia nocte [5,80] fractorum subitas torrentum audire ruinas. illae autem tristes (nam me tunc libera curis uirginitas annique tegunt) sub nocte dieque adsiduis aegrae in lacrimis solantia miscent conloquia, aut saeuam spectant trans aequora Thracen. 85 Sol operum medius summo librabat Olympo lucentes, ceu staret, equos; quater axe sereno intonuit, quater antra dei fumantis anhelos exeruere apices, Ventisque absentibus Aegon motus et ingenti percussit litora ponto: [5,90] cum subito horrendas aeui matura Polyxo tollitur in furias thalamisque insueta relictis euolat. insano ueluti Teumesia Thyias rapta deo, cum sacra uocant Idaeaque suadet buxus et a summis auditus montibus Euhan: 95 sic, erecta genas aciemque effusa trementi sanguine, desertam rabidis clamoribus urbem exagitat clausasque domos et limina pulsans concilium uocat; infelix comitatus eunti haerebant nati. atque illae non segnius omnes [5,100] erumpunt tectis, summasque ad Pallados arces impetus: huc propere stipamur et ordine nullo congestae; stricto mox ense silentia iussit hortatrix scelerum et medio sic ausa profari: "rem summam instinctu superum meritique doloris, 105 o uiduae (firmate animos et pellite sexum!) Lemniades, sancire paro; si taedet inanes aeternum seruare domos turpemque iuuentae flore situm et longis steriles in luctibus annos, inueni, promitto, uiam (nec numina desunt) [5,110] qua renouanda Venus: modo par insumite robur luctibus, atque adeo primum hoc mihi noscere detur. tertia canet hiems: cui conubialia uincla aut thalami secretus honos? cui coniuge pectus intepuit? cuius uidit Lucina labores, 115 dicite, uel iustos cuius pulsantia menses uota tument? qua pace feras uolucresque iugari mos datus! heu segnes! potuitne ultricia Graius uirginibus dare tela pater laetusque dolorum sanguine securos iuuenum perfundere somnos: [5,120] at nos uulgus iners? quodsi propioribus actis est opus, ecce animos doceat Rhodopeia coniunx, ulta manu thalamos pariterque epulata marito. nec uos inmunis scelerum securaue cogo. plena mihi domus atque ingens, en cernite, sudor. 125 quattuor hos una, decus et solacia patris, in gremio (licet amplexu lacrimisque morentur) transadigam ferro saniemque et uulnera fratrum miscebo patremque super spirantibus addam. ecqua tot in caedes animum promittit?" agebat [5,130] pluribus; aduerso nituerunt uela profundo: Lemnia classis erat. rapuit gauisa Polyxo fortunam atque iterat: "superisne uocantibus ultro desumus? ecce rates! deus hos, deus ultor in iras apportat coeptisque fauet. nec imago quietis 135 uana meae: nudo stabat Venus ense uideri clara mihi somnosque super. 'quid perditis aeuum?' inquit, 'age auersis thalamos purgate maritis. ipsa faces alias melioraque foedera iungam.' dixit, et hoc ferrum stratis, hoc, credite, ferrum [5,140] imposuit. quin, o miserae, dum tempus agi rem, consulite; en ualidis spumant euersa lacertis aequora, Bistonides ueniunt fortasse maritae." hinc stimuli ingentes, magnusque aduoluitur astris clamor. Amazonio Scythiam feruere tumultu 145 lunatumque putes agmen descendere, ubi arma indulget pater et saeui mouet ostia Belli. nec uarius fremor aut studia in contraria rapti dissensus, ut plebe solet: furor omnibus idem, idem animus solare domos iuuenumque senumque [5,150] praecipitare colos plenisque adfrangere paruos uberibus ferroque omnes exire per annos. tunc uiridi luco (lucus iuga celsa Mineruae propter opacat humum niger ipse, sed insuper ingens mons premit et gemina pereunt caligine soles), 155 hic sanxere fidem, tu Martia testis Enyo atque inferna Ceres, Stygiaeque Acheronte recluso ante preces uenere deae; sed fallit ubique mixta Venus, Venus arma tenet, Venus admouet iras. nec de more cruor: natum Charopeia coniunx [5,160] obtulit, accingunt sese et mirantia ferro pectora congestisque auidae simul undique dextris perfringunt, ac dulce nefas in sanguine uiuo coniurant, matremque recens circumuolat umbra. talia cernenti mihi quantus in ossibus horror, 165 quisue per ora color! qualis cum cerua cruentis circumuenta lupis, nullum cui pectore molli robur et in uolucri tenuis fiducia cursu, praecipitat suspensa fugam, iam iamque teneri credit et elusos audit concurrere morsus. [5,170] illi aderant, primis iamque offendere carinae litoribus, certant saltu contingere terram praecipites. miseri, quos non aut horrida uirtus Marte sub Odrysio, aut medii inclementia ponti hauserit! alta etiam superum delubra uaporant 175 promissasque trahunt pecudes: niger omnibus aris ignis, et in nullis spirat deus integer extis. tardius umenti noctem deiecit Olympo Iuppiter et uersum miti, reor, aethera cura sustinuit, dum fata uetant, nec longius umquam [5,180] cessauere nouae perfecto sole tenebrae. sera tamen mundo uenerunt astra, sed illis et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent Cyclades; una graui penitus latet obruta caelo Lemnos, in hanc tristes nebulae, et plaga caeca superne 185 texitur, una uagis Lemnos non agnita nautis. iam domibus fusi et nemorum per opaca sacrorum ditibus indulgent epulis uacuantque profundo aurum inmane mero, dum quae per Strymona pugnae, quis Rhodope gelidoue labor sudatus in Haemo [5,190] enumerare uacat. nec non, manus impia, nuptae serta inter festasque dapes quo maxima cultu quaeque iacent; dederat Cytherea suprema nocte uiros longoque breuem post tempore pacem nequiquam et miseros perituro adflauerat igni. 195 conticuere chori, dapibus ludoque licenti fit modus et primae decrescunt murmura noctis, cum consanguinei mixtus caligine Leti rore madens Stygio morituram amplectitur urbem Somnus et implacido fundit grauia otia cornu [5,200] secernitque uiros. uigilant nuptaeque nurusque in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores. inuasere nefas, cuncto sua regnat Erinys pectore. non aliter Scythicos armenta per agros Hyrcanae clausere leae, quas exigit ortu 205 prima fames, auidique implorant ubera nati. quos tibi (nam dubito) scelerum de mille figuris expediam casus? Helymum temeraria Gorge euinctum ramis altaque in mole tapetum efflantem somno crescentia uina superstans [5,210] uulnera disiecta rimatur ueste, sed illum infelix sopor admota sub morte refugit. turbidus incertumque oculis uigilantibus hostem occupat amplexu, nec segnius illa tenentis pone adigit costas donec sua pectora ferro 215 tangeret. is demum sceleri modus; ora supinat blandus adhuc oculisque tremens et murmure Gorgen quaerit et indigno non soluit bracchia collo. non ego nunc uulgi quamquam crudelia pandam funera, sed propria luctus de stirpe recordor: [5,220] quod te, flaue Cydon, quod te per colla refusis intactum, Crenaee, comis (quibus ubera mecum obliquumque a patre genus), fortemque, timebam quem desponsa, Gyan uidi lapsare cruentae uulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque 225 barbara ludentem fodiebat Epopea mater. flet super aequaeuum exarmata Lycaste Cydimon, heu similes perituro in corpore uultus aspiciens floremque genae et quas finxerat auro ipsa comas, cum saeua parens iam coniuge fuso [5,230] astitit impellitque minis atque inserit ensem. ut fera, quae rabiem placido desueta magistro tardius arma mouet stimulisque et uerbere crebro in mores negat ire suos, sic illa iacenti incidit undantemque sinu conlapsa cruorem 235 excipit et laceros premit in noua uulnera crines. ut uero Alcimeden etiamnum in murmure truncos ferre patris uultus et egentem sanguinis ensem conspexi, riguere comae atque in uiscera saeuus horror iit: meus ille Thoas, mea dira uideri [5,240] dextra mihi! extemplo thalamis turbata paternis inferor. ille quidem dudum (quis magna tuenti somnus?) agit uersans secum, etsi lata recessit urbe domus, quinam strepitus, quae murmura noctis, cur fremibunda quies. trepido scelus ordine pando, 245 quis dolor, unde animi: "uis nulla arcere furentes; hac sequere, o miserande; premunt aderuntque moranti, et mecum fortasse cades." his motus et artus erexit stratis. ferimur per deuia uastae urbis et ingentem nocturnae caedis aceruum [5,250] passim, ut quosque sacris crudelis uespera lucis strauerat, occulta speculamur nube latentes. hic impressa toris ora extantesque reclusis pectoribus capulos magnarum et fragmina trunca hastarum et ferro laceras per corpora uestes, 255 crateras pronos epulasque in caede natantes cernere erat, iugulisque modo torrentis apertis sanguine commixto redeuntem in pocula Bacchum. hic iuuenum manus et nullis uiolabilis armis turba senes, positique patrum super ora gementum [5,260] semineces pueri trepidas in limine uitae singultant animas. gelida non saeuius Ossa luxuriant Lapitharum epulae, si quando profundo Nubigenae caluere mero: uix primus ab ira pallor, et impulsis surgunt ad proelia mensis. 265 tunc primum sese trepidis sub nocte Thyoneus detexit, nato portans extrema Thoanti subsidia, et multa subitus cum luce refulsit. agnoui: non ille quidem turgentia sertis tempora nec flaua crinem distinxerat uua: [5,270] nubilus indignumque oculis liquentibus imbrem adloquitur: "dum fata dabant tibi, nate, potentem Lemnon et externis etiam seruare timendam gentibus, haud umquam iusto mea cura labori destitit: absciderunt tristes crudelia Parcae 275 stamina, nec dictis, supplex quae plurima fudi ante Iouem frustra, lacrimisque auertere luctus contigit; infandum natae concessit honorem. accelerate fugam, tuque, o mea digna propago, hac rege, uirgo, patrem, gemini qua bracchia muri [5,280] litus eunt: illa, qua rere silentia, porta stat funesta Venus ferroque accincta furentes adiuuat (unde manus, unde haec Mauortia diuae pectora?). tu lato patrem committe profundo: succedam curis." ita fatus in aera rursus 285 soluitur et nostrum, uisus arcentibus umbris, mitis iter longae clarauit limite flammae. qua data signa sequor; dein curuo robore clausum dis pelagi Ventisque et Cycladas Aegaeoni amplexo commendo patrem, nec fletibus umquam [5,290] fit modus alternis, ni iam dimittat Eoo Lucifer astra polo. tunc demum litore rauco multa metu reputans et uix confisa Lyaeo diuidor, ipsa gradu nitente, sed anxia retro pectora; nec requies quin et surgentia caelo 295 flamina et e cunctis prospectem collibus undas. exoritur pudibunda dies, caelumque retexens auersum Lemno iubar et declinia Titan opposita iuga nube refert. patuere furores nocturni, lucisque nouae formidine cunctis [5,300] (quamquam inter similes) subitus pudor; impia terrae infodiunt scelera aut festinis ignibus urunt. iam manus Eumenidum captasque refugerat arces exaturata Venus; licuit sentire quid ausae, et turbare comas et lumina tingere fletu. 305 insula diues agris opibusque armisque uirisque, nota situ et Getico nuper ditata triumpho, non maris incursu, non hoste, nec aethere laeuo perdidit una omnes orbata excisaque mundo indigenas: non arua uiri, non aequora uertunt, [5,310] conticuere domus, cruor altus et oblita crasso cuncta rubent tabo, magnaeque in moenibus urbis nos tantum et saeui spirant per culmina manes. ipsa quoque arcanis tecti in penetralibus alto molior igne pyram, sceptrum super armaque patris 315 inicio et notas regum uelamina uestes, ac prope maesta rogum confusis crinibus asto ense cruentato, fraudemque et inania busta plango metu, si forte premant, cassumque parenti omen et hac dubios leti precor ire timores. [5,320] his mihi pro meritis, ut falsi criminis astu parta fides, regna et solio considere patris (supplicium!) datur. anne illis obsessa negarem? accessi, saepe ante deos testata fidemque inmeritasque manus; subeo (pro dira potestas!) 325 exangue imperium et maestam sine culmine Lemnon. iam magis atque magis uigiles dolor angere sensus, et gemitus clari, et paulatim inuisa Polyxo, iam meminisse nefas, iam ponere manibus aras concessum et multum cineres iurare sepultos. [5,330] sic ubi ductorem trepidae stabulique maritum, quem penes et saltus et adultae gloria gentis, Massylo frangi stupuere sub hoste iuuencae, it truncum sine honore pecus, regemque peremptum ipse ager, ipsi amnes et muta armenta queruntur. 335 ecce autem aerata dispellens aequora prora Pelias intacti late subit hospita ponti pinus; agunt Minyae, geminus fragor ardua canet per latera: abruptam credas radicibus ire Ortygiam aut fractum pelago decurrere montem. [5,340] ast ubi suspensis siluerunt aequora tonsis, mitior et senibus cycnis et pectine Phoebi uox media de puppe uenit, maria ipsa carinae accedunt. post nosse datum est: Oeagrius illic adclinis malo mediis intersonat Orpheus 345 remigiis tantosque iubet nescire labores. illis in Scythicum Borean iter oraque primi Cyaneis artata maris. nos, Thracia uisu bella ratae, uario tecta incursare tumultu, densarum pecudum aut fugientum more uolucrum. [5,350] heu ubi nunc Furiae? portus amplexaque litus moenia, qua longe pelago despectus aperto, scandimus et celsas turres; huc saxa sudesque armaque maesta uirum atque infectos caedibus enses subuectant trepidae; quin et squalentia texta 355 thoracum et uultu galeas intrare soluto non pudet; audaces rubuit mirata cateruas Pallas, et auerso risit Gradiuus in Haemo. tunc primum ex animis praeceps amentia cessit, nec ratis illa salo, sed diuum sera per aequor [5,360] iustitia et poenae scelerum aduentare uidentur. iamque aberant terris quantum Gortynia currunt spicula, caeruleo grauidam cum Iuppiter imbri ipsa super nubem ratis armamenta Pelasgae sistit agens; inde horror aquis, et raptus ab omni 365 sole dies miscet tenebras, quis protinus unda concolor; obnixi lacerant caua nubila uenti diripiuntque fretum, nigris redit umida tellus uerticibus, totumque Notis certantibus aequor pendet et arquato iam iam prope sidera dorso [5,370] frangitur; incertae nec iam prior impetus alno, sed labat extantem rostris modo gurgite in imo, nunc caelo Tritona ferens. nec robora prosunt semideum heroum, puppemque insana flagellat arbor et instabili procumbens pondere curuas 375 raptat aquas, remique cadunt in pectus inanes. nos quoque per rupes murorumque aggere ab omni, dum labor ille uiris fretaque indignantur et Austros, desuper inualidis fluitantia tela lacertis (quid non ausa manus?) Telamona et Pelea contra [5,380] spargimus, et nostro petitur Tirynthius arcu. illi (quippe simul bello pelagoque laborant), pars clipeis munire ratem, pars aequora fundo egerere; ast alii pugnant, sed inertia motu corpora, suspensaeque carent conamine uires. 385 instamus iactu telorum, et ferrea nimbis certat hiems, ustaeque sudes fractique molares spiculaque et multa crinitum missile flamma nunc pelago, nunc puppe cadunt; dat operta fragorem pinus et ab iunctis regemunt tabulata cauernis. [5,390] talis Hyperborea uirides niue uerberat agros Iuppiter; obruitur campis genus omne ferarum, deprensaeque cadunt uolucres, et messis amaro strata gelu, fragor inde iugis, inde amnibus irae. ut uero elisit nubes Ioue tortus ab alto 395 ignis et ingentes patuere in fulmine nautae, deriguere animi, manibusque horrore remissis arma aliena cadunt, rediit in pectora sexus. cernimus Aeacidas murisque inmane minantem Ancaeum et longa pellentem cuspide rupes [5,400] Iphiton; attonito manifestus in agmine supra est Amphitryoniades puppemque alternus utrimque ingrauat et medias ardet descendere in undas. at leuis et miserae nondum mihi notus Iason transtra per et remos impressaque terga uirorum 405 nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan et Talaum et cana rorantem aspergine ponti Tyndariden iterans gelidique in nube parentis uela laborantem Calain subnectere malo uoce manuque rogat; quatiunt impulsibus illi [5,410] nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt aequora, et incussae redeunt a turribus hastae. ipse graues fluctus clauumque audire negantem lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat imperia ac laeuas dextrasque obtorquet in undas 415 proram nauifragis auidam concurrere saxis, donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos extulit et, socium turba prohibente, poposcit foedera; praecipites uocem inuoluere procellae. [5,420] tunc modus armorum, pariterque exhausta quierant flamina, confusoque dies respexit Olympo. quinquaginta illi, trabibus de more reuinctis, eminus abrupto quatiunt noua litora saltu, magnorum decora alta patrum, iam fronte sereni 425 noscendique habitu, postquam timor iraque cessit uultibus. arcana sic fama erumpere porta caelicolas, si quando domos litusque rubentum Aethiopum et mensas amor est intrare minores; dant fluuii montesque locum, tum terra superbit [5,430] gressibus et paulum respirat caelifer Atlans. hic et ab adserto nuper Marathone superbum Thesea et Ismarios, Aquilonia pignora, fratres, utraque quis rutila stridebant tempora penna, cernimus, hic Phoebo non indignante priorem 435 Admetum et durae similem nihil Orphea Thracae, tunc prolem Calydone satam generumque profundi Nereos. ambiguo uisus errore lacessunt Oebalidae gemini; chlamys huic, chlamys ardet et illi, ambo hastile gerunt, umeros exertus uterque, [5,440] nudus uterque genas, simili coma fulgurat astro. audet iter magnique sequens uestigia mutat Herculis et tarda quamuis se mole ferentem uix cursu tener aequat Hylas Lernaeaque tollens arma sub ingenti gaudet sudare pharetra. 445 ergo iterum Venus et tacitis corda aspera flammis Lemniadum pertemptat Amor. tunc regia Iuno arma habitusque uirum pulchraeque insignia gentis mentibus insinuat, certatimque ordine cunctae hospitibus patuere fores; tunc primus in aris [5,450] ignis, et infandis uenere obliuia curis; tunc epulae felixque sopor noctesque quietae, nec superum sine mente, reor, placuere fatentes. forsitan et nostrae fatum excusabile culpae noscere cura, duces. cineres furiasque meorum 455 testor ut externas non sponte aut crimine taedas attigerim (scit cura deum), etsi blandus Iason uirginibus dare uincla nouis: sua iura cruentum Phasin habent, alios, Colchi, generatis amores. iamque exuta gelu tepuerunt sidera longis [5,460] solibus, et uelox in terga reuoluitur annus. iam noua progenies partusque in uota soluti, et non speratis clamatur Lemnos alumnis. nec non ipsa tamen, thalami monimenta coacti, enitor geminos, duroque sub hospite mater 465 nomen aui renouo; nec quae fortuna relictis nosse datur: iam plena quater quinquennia degunt si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste. detumuere animi maris, et clementior Auster uela uocat: ratis ipsa moram portusque quietos [5,470] odit et aduersi tendit retinacula saxi. inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis praeteruectus aquis, cui non sua pignora cordi, non promissa fides; certe stat fama remotis 475 gentibus: aequorei redierunt uellera Phrixi. ut stata lux pelago uenturumque aethera sensit Tiphys et occidui rubuere cubilia Phoebi, heu iterum gemitus, iterumque nouissima nox est. uix reserata dies, et iam rate celsus Iason [5,480] ire iubet, primoque ferit dux uerbere pontum. illos e scopulis et summo uertice montis spumea porrecti dirimentes terga profundi prosequimur uisu, donec lassauit euntes lux oculos longumque polo contexere uisa est 485 aequor et extremi pressit freta margine caeli. fama subit portus uectum trans alta Thoanta fraterna regnare Chio, mihi crimina nulla et uacuos arsisse rogos. fremit impia plebes sontibus accensae stimulis facinusque reposcunt. [5,490] quin etiam occultae uulgo increbrescere uoces: "solane fida suis, nos autem in funera laetae? non deus haec fatumque? quid imperat urbe nefanda?" talibus exanimis dictis (et triste propinquat supplicium, nec regna iuuant) uaga litora furtim 495 incomitata sequor funestaque moenia linquo, qua fuga nota patris. sed non iterum obuius Euhan, nam me praedonum manus huc appulsa tacentem abripit et uestras famulam transmittit in oras.' talia Lernaeis iterat dum regibus exul [5,500] Lemnias et longa solatur damna querela inmemor absentis (sic di suasistis!) alumni, ille graues oculos languentiaque ora comanti mergit humo fessusque diu puerilibus actis labitur in somnos, prensa manus haeret in herba. 505 interea campis, nemoris sacer horror Achaei, terrigena exoritur serpens tractuque soluto inmanem sese uehit ac post terga relinquit. liuida fax oculis, tumidi stat in ore ueneni spuma uirens, ter lingua uibrat, terna agmina adunci [5,510] dentis, et auratae crudelis gloria fronti prominet. Inachio sanctum dixere Tonanti agricolae, cui cura loci et siluestribus aris pauper honos; nunc ille dei circumdare templa orbe uago labens, miserae nunc robora siluae 515 atterit et uastas tenuat complexibus ornos; saepe super fluuios geminae iacet aggere ripae continuus, squamisque incisus adaestuat amnis. sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat terra dei trepidaeque latent in puluere Nymphae, [5,520] saeuior anfractu laterum sinuosa retorquens terga solo siccique nocens furit igne ueneni. stagna per arentesque lacus fontesque repressos uoluitur et uacuis fluuiorum in uallibus errat, incertusque sui liquidum nunc aera lambit 525 ore supinato, nunc arua gementia radens pronus adhaeret humo, si quid uiridantia sudent gramina; percussae calidis adflatibus herbae, qua tulit ora, cadunt, moriturque ad sibila campus: quantus ab Arctois discriminat aethera Plaustris [5,530] Anguis et usque Notos alienumque exit in orbem; quantus et ille sacri spiris intorta mouebat cornua Parnasi, donec tibi, Delie, fixus uexit harundineam centeno uulnere siluam. quis tibi, parue, deus tam magni pondera fati 535 sorte dedit? tune hoc uix prima ad limina uitae hoste iaces? an ut inde sacer per saecula Grais gentibus et tanto dignus morerere sepulcro? occidis extremae destrictus uerbere caudae ignaro serpente puer, fugit ilicet artus [5,540] somnus, et in solam patuerunt lumina mortem. cum tamen attonito moriens uagitus in auras excidit et ruptis inmutuit ore querelis, qualia non totas peragunt insomnia uoces, audiit Hypsipyle, facilemque negantia cursum 545 exanimis genua aegra rapit; iam certa malorum mentis ab augurio sparsoque per omnia uisu lustrat humum quaerens et nota uocabula paruo nequiquam ingeminans: nusquam ille, et prata recentes amisere notas. uiridi piger accubat hostis [5,550] collectus gyro spatiosaque iugera complet sic etiam, obliqua ceruicem expostus in aluo. horruit infelix uisu longoque profundum incendit clamore nemus; nec territus ille, sed iacet. Argolicas ululatus flebilis aures 555 impulit; extemplo monitu ducis aduolat ardens Arcas eques causamque refert. tunc squamea demum toruus ad armorum radios fremitumque uirorum colla mouet: rapit ingenti conamine saxum, quo discretus ager, uacuasque impellit in auras [5,560] arduus Hippomedon, quo turbine bellica quondam librati saliunt portarum in claustra molares. cassa ducis uirtus: iam mollia colla refusus in tergum serpens uenientem exhauserat ictum. dat sonitum tellus, nemorumque per auia densi 565 dissultant nexus. 'at non mea uulnera,' clamat et trabe fraxinea Capaneus subit obuius, 'umquam effugies, seu tu pauidi ferus incola luci, siue deis, utinamque deis, concessa uoluptas, non, si consertum super haec mihi membra Giganta [5,570] subueheres.' uolat hasta tremens et hiantia monstri ora subit linguaeque secat fera uincla trisulcae, perque iubas stantes capitisque insigne corusci emicat, et nigri sanie perfusa cerebri figitur alta solo. longus uix tota peregit 575 membra dolor, rapido celer ille uolumine telum circumit auulsumque ferens in opaca refugit templa dei; hic magno tellurem pondere mensus implorantem animam dominis adsibilat aris. illum et cognatae stagna indignantia Lernae, [5,580] floribus et uernis adsuetae spargere Nymphae, et Nemees reptatus ager, lucosque per omnes siluicolae fracta gemuistis harundine Fauni. ipse etiam e summa iam tela poposcerat aethra Iuppiter, et dudum nimbique hiemesque coibant, 585 ni minor ira deo grauioraque tela mereri seruatus Capaneus; moti tamen aura cucurrit fulminis et summas libauit uertice cristas. iamque pererratis infelix Lemnia campis, liber ut angue locus, modico super aggere longe [5,590] pallida sanguineis infectas roribus herbas prospicit. huc magno cursum rapit effera luctu agnoscitque nefas, terraeque inlisa nocenti funeris in morem non uerba in fulmine primo, non lacrimas habet: ingeminat misera oscula tantum 595 incumbens animaeque fugam per membra tepentem quaerit hians. non ora loco, non pectora restant, rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes sanguinis imbre noui, totumque in uulnere corpus. ac uelut aligerae sedem fetusque parentis [5,600] cum piger umbrosa populatus in ilice serpens, illa redit querulaeque domus mirata quietem iam stupet impendens aduectosque horrida maesto excutit ore cibos, cum solus in arbore paret sanguis et errantes per capta cubilia plumae. 605 ut laceros artus gremio miseranda recepit intexitque comis, tandem laxata dolori uox inuenit iter, gemitusque in uerba soluti: 'o mihi desertae natorum dulcis imago, Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae [5,610] seruitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes extinxere dei, modo quem digressa reliqui lasciuum et prono uexantem gramina cursu? heu ubi siderei uultus? ubi uerba ligatis imperfecta sonis risusque et murmura soli 615 intellecta mihi? quotiens tibi Lemnon et Argo sueta loqui et longa somnum suadere querela! sic equidem luctus solabar et ubera paruo iam materna dabam, cui nunc uenit inritus orbae lactis et infelix in uulnera liquitur imber. [5,620] nosco deos: o dura mei praesagia somni nocturnique metus, et numquam impune per umbras attonitae mihi uisa Venus! quos arguo diuos? ipsa ego te (quid enim timeam moritura fateri?) exposui fatis. quae mentem insania traxit? 625 tantane me tantae tenuere obliuia curae? dum patrios casus famaeque exorsa retracto ambitiosa meae (pietas haec magna fidesque!), exsolui tibi, Lemne, nefas; ubi letifer anguis, ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri, [5,630] si quis honos dictis, aut uos extinguite ferro, ne tristes dominos orbamque inimica reuisam Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo cesserit. hocne ferens onus inlaetabile matris transfundam gremio? quae++me prius ima sub umbras 635 mergat humus!' simul haec terraque et sanguine uultum sordida magnorum circa uestigia regum uertitur et tacite maerentibus imputat undas. et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque, [5,640] ipsum aduentantem Persei uertice sancto montis, ubi auerso dederat prosecta Tonanti, et caput iratis rediens quassabat ab extis. hic sese Argolicis inmunem seruat ab armis, haud animi uacuus, sed templa araeque tenebant. 645 necdum etiam responsa deum monitusque uetusti exciderant uoxque ex adytis accepta profundis: 'prima, Lycurge, dabis Dircaeo funera bello.' id cauet, et maestus uicini puluere Martis angitur ad lituos periturisque inuidet armis. [5,650] ecce (fides superum!) laceras comitata Thoantis aduehit exequias, contra subit obuia mater, femineos coetus plangentiaque agmina ducens. at non magnanimo pietas ignaua Lycurgo: fortior ille malis, lacrimasque insana resorbet 655 ira patris, longo rapit arua morantia passu uociferans: 'illa autem ubinam, cui parua cruoris laetaue damna mei? uiuitne? impellite raptam, ferte citi comites; faxo omnis fabula Lemni et pater et tumidae generis mendacia sacri [5,660] exciderint.' ibat letumque inferre parabat ense furens rapto; uenienti Oeneius heros impiger obiecta proturbat pectora parma, ac simul infrendens: 'siste hunc, uesane, furorem, quisquis es!' et pariter Capaneus acerque reducto 665 adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense, ac iuuenem multo praestringunt lumine; at inde agrestum pro rege manus. quos inter Adrastus mitius et sociae ueritus commercia uittae Amphiaraus ait, 'ne, quaeso! absistite ferro, [5,670] unus auum sanguis, neue indulgete furori, tuque prior.' sed non sedato pectore Tydeus subicit: 'anne ducem seruatricemque cohortis Inachiae ingratis coram tot milibus audes mactare in tumulos (quanti pro funeris ultor!), 675 cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euhan stirpis auus? timidone parum, quod gentibus actis undique in arma tuis inter rapida agmina pacem solus habes? habeasque, et te uictoria Graium inueniat tumulis etiamnum haec fata gementem.' [5,680] dixerat, et tandem cunctante modestior ira ille refert: 'equidem non uos ad moenia Thebes rebar et hostiles huc aduenisse cateruas. pergite in excidium socii, si tanta uoluptas, sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum templa Iouis (quid enim haud licitum?) ferat impius ignis, 5 si uilem, tanti premerent cum pectora luctus, in famulam ius esse ratus dominoque ducique. sed uidet haec, uidet ille deum regnator, et ausis, sera quidem, manet ira tamen.' sic fatus, et arces [5,690] respicit. atque illic alio certamine belli tecta fremunt; uolucres equitum praeuerterat alas Fama recens, geminos alis amplexa tumultus: illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto, sic meritam, Hypsipylen iterant, creduntque nec irae 695 fit mora, iamque faces et tela penatibus instant, uertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum cum Ioue cumque aris; resonant ululatibus aedes femineis, uersusque dolor dat terga timori. alipedum curru sed enim sublimis Adrastus [5,700] secum ante ora uirum fremibunda Thoantida portans it medius turmis et, 'parcite, parcite!' clamat, 'nil actum saeue, meritus nec tale Lycurgus excidium, gratique inuentrix fluminis ecce.' sic ubi diuersis maria euertere procellis 705 hinc Boreas Eurusque, illinc niger imbribus Auster, pulsa dies regnantque hiemes, uenit aequoris alti rex sublimis equis, geminusque ad spumea Triton frena natans late pelago dat signa cadenti, et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt. [5,710] quis superum tanto solatus funera uoto pensauit lacrimas inopinaque gaudia maestae rettulit Hypsipylae? tu gentis conditor, Euhan, qui geminos iuuenes Lemni de litore uectos intuleras Nemeae mirandaque fata parabas. 715 causa uiae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi praebuerant aditus, et protinus ille tyranno nuntius extinctae miserando uulnere prolis. ergo adsunt comites (pro fors et caeca futuri mens hominum!) regique fauent; sed Lemnos ad aures [5,720] ut primum dictusque Thoas, per tela manusque inruerant, matremque auidis complexibus ambo diripiunt flentes alternaque pectora mutant. illa uelut rupes inmoto saxea uisu haeret et expertis non audet credere diuis. 725 ut uero et uultus et signa Argoa relictis ensibus atque umeris amborum intextus Iason, cesserunt luctus, turbataque munere tanto corruit, atque alio maduerunt lumina fletu. addita signa polo, laetoque ululante tumultu [5,730] tergaque et aera dei motas crepuere per auras. tunc pius Oeclides, ut prima silentia uulgi mollior ira dedit, placidasque accessus ad aures: 'audite, o ductor Nemeae lectique potentes Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo. 735 iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis luctus adest, recto descendunt limite Parcae: et sitis interitu fluuiorum et letifer anguis et puer, heu nostri signatus nomine fati, Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema [5,740] mente fluunt. differte animos festinaque tela ponite; mansuris donandus honoribus infans. et meruit; det pulchra suis libamina Virtus manibus, atque utinam plures innectere pergas, Phoebe, moras, semperque nouis bellare uetemur 745 casibus, et semper Thebe funesta recedat. at uos magnorum transgressi fata parentum felices, longum quibus hinc per saecula nomen, dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit, dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras, [5,750] ne fletu uiolate sacrum, ne plangite diuos: nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae maluerit, Phrygiis aut degere longius annis.' finierat, caeloque cauam nox induit umbram.