[3,0] Liber tertius. Statius Pollio suo salutem. Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime, non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaueris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnis a te studiorum sinus ducor. securus itaque tertius hic Siluarum nostrarum liber ad te mittitur. habuerat quidem et secundus te testem, sed hic habet auctorem. nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut uideram, his uersibus adoraui. sequitur libellus quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuuenem Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret ueris (quod iam rarissimum est) lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, Germanici nostri libertus scis quamdiu desiderium eius moratus sim, cum petisset ut capillos suos quos cum gemmata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, uersibus dedicarem. summa est ecloga qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. hic, si uerum dicimus, sermo est, et quidem securus ut cum uxore et qui persuadere malit quam placere. huic praecipue libello fauebis cum scias hanc destinationem quietis meae tibi maxime intendere meque non tam in patriam quam ad te secedere. uale. [3,1] Hercules Surrentinus Pollii Felicis. 1 Intermissa tibi renouat, Tirynthie, sacra Pollius et causas designat desidis anni, quod coleris maiore tholo nec litora pauper nuda tenes tectumque uagis habitabile nautis, 5 sed nitidos postes Graisque effulta metallis culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti ignis ab Oetaea conscenderis aethera flamma. Vix oculis animoque fides. tune ille reclusi liminis et paruae custos inglorius arae? 10 unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum. o uelox pietas! steriles hic nuper harenas ad sparsum pelago montis latus hirtaque dumis saxa nec ulla pati faciles uestigia terras 15 cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes ditauit scopulos? Tyrione haec moenia plectro an Getica uenere lyra? stupet ipse labores annus, et angusti bis seno limite menses longaeuum mirantur opus. deus attulit arces 20 erexitque suas, atque obluctantia saxa summouit nitens et magno pectore montem reppulit: immitem credas iussisse nouercam. Ergo age, seu patrios liber iam legibus Argos incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas, 25 siue tui solium Iouis et uirtute parata astra tenes, haustumque tibi succincta beati nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe: huc ades et genium templis nascentibus infer. non te Lerna nocens nec pauperis arua Molorchi 30 nec formidatus Nemees ager antraque poscunt Thracia nec Pharii polluta altaria regis, sed felix simplexque domus fraudumque malarum inscia et hospitibus superis dignissima sedes. pone truces arcus agmenque immite pharetrae 35 et regum multo perfusum sanguine robur, instratumque umeris dimitte gerentibus hostem. hic tibi Sidonio celsum puluinar acantho texitur et signis crescit torus asper eburnis. pacatus mitisque ueni nec turbidus ira 40 nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge confectum thiasis et multo fratre madentem detinuit, qualemque uagae post crimina noctis Thespius obstupuit, totiens socer. hic tibi festa gymnas, et insontes iuuenum sine caestibus irae 45 annua ueloci peragunt certamina lustro. hic templis inscriptus auo gaudente sacerdos paruus adhuc similisque tui cum prima nouercae monstra manu premeres atque exanimata doleres. Sed quaenam subiti, ueneranda, exordia templi 50 dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit Alcides tensoque modos imitabitur arcu. Tempus erat caeli cum torrentissimus axis incumbit terris ictusque Hyperione multo acer anhelantis incendit Sirius agros. 55 iamque dies aderat profugis cum regibus aptum fumat Aricinum Triuiae nemus et face multa conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat emeritos Diana canes et spicula terget et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis 60 Itala terra focis Hecateidas excolit idus. ast ego, Dardaniae quamuis sub collibus Albae rus proprium magnique ducis mihi munere currens unda domi curas mulcere aestusque leuare sufficerent, notas Sirenum nomine rupes 65 facundique larem Polli non hospes habebam, assidue moresque uiri pacemque nouosque Pieridum flores intactaque carmina discens. forte diem Triuiae dum litore ducimus udo angustasque fores adsuetaque tecta grauati 70 frondibus et patula defendimus arbore soles, delituit caelum et subitis lux candida cessit nubibus ac tenuis grauiore fauonius austro immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum attulit, Iliaco dum diues Elissa marito 75 donatur testesque ululant per deuia nymphae. diffugimus, festasque dapes redimitaque uina abripiunt famuli; nec quo conuiuia migrent, quamuis innumerae gaudentia rura superne insedere domus et multo culmine diues 80 mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi suadebant laesique fides reditura sereni. stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi et magnum Alciden humili lare parua premebat, fluctiuagos nautas scrutatoresque profundi 85 uix operire capax. huc omnis turba coimus, huc epulae ditesque tori coetusque ministrum stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae. non cepere fores, angustaque deficit aedes. erubuit risitque deus dilectaque Polli 90 corda subit blandisque uirum complectitur ulnis. ‹tune,› inquit ‹largitor opum, qui mente profusa tecta Dicarchei pariter iuuenemque replesti Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti, tot uirides lucos, tot saxa imitantia uultus 95 aeraque, tot scripto uiuentes lumine ceras fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam te gauderet, erant? longo tu tramite nudos texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum, nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis, 100 ne sorderet iter. curui tu litoris ora clausisti calidas gemina testudine nymphas. uix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni Pollius? et talis hilaris tamen intro penates et litus quod pandis, amo. sed proxima sedem 105 despicit et tacite ridet mea limina Iuno. da templum dignasque tuis conatibus aras, quas puppes uelis nolint transire secundis, quo Pater aetherius mensisque accita deorum turba et ab excelso ueniat soror hospita templo. 110 nec te, quod solidus contra riget umbo maligni montis et immenso non umquam exesus ab aeuo, terreat: ipse adero et conamina tanta iuuabo asperaque inuitae perfringam uiscera terrae. incipe et Herculeis fidens hortatibus aude. 115 non Amphioniae steterint uelocius arces Pergameusue labor." dixit mentemque reliquit. Nec mora, cum scripta formatur imagine tela. innumerae coiere manus: his caedere siluas et leuare trabes, illis immergere curae 120 fundamenta solo. coquitur pars umida terrae protectura hiemes atque exclusura pruinas, indomitusque silex curua fornace liquescit. praecipuus sed enim labor est excindere dextra oppositas rupes et saxa negantia ferro. 125 hic pater ipse loci positis Tirynthius armis insudat ualidaque solum deforme bipenni, cum graue nocturna caelum subtexitur umbra, ipse fodit, ditesque Caprae uiridesque resultant Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo. 130 non tam grande sonat motis incudibus Aetne cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris Lemniacis fragor est ubi flammeus aegida caelat Mulciber et castis exornat Pallada donis. decrescunt scopuli, et rosea sub luce reuersi 135 artifices mirantur opus. uix annus anhelat alter, et ingenti diues Tirynthius arce despectat fluctus et iunctae tecta nouercae prouocat et dignis inuitat Pallada templis. iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens 140 fumat harena sacris. hos nec Pisaeus honores Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae. nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos, cedat atrox Nemee: litat hic felicior infans. ipsae puniceis uirides Nereides antris 145 exsiliunt ultro, scopulis umentibus haerent, nec pudet occulte nudas spectare palaestras. spectat et Icario nemorosus palmite Gaurus, siluaque quae fixam pelago Nesida coronat, et placidus Limon, omenque Euploea carinis, 150 et Lucrina Venus, Phrygioque e uertice Graias addisces, Misene, tubas, ridetque benigna Parthenope gentile sacrum nudosque uirorum certatus et parua suae simulacra coronae. Quin age et ipse libens proprii certaminis actus 155 inuicta dignare manu; seu nubila disco findere seu uolucres Zephyros praecedere telo seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras, indulge sacris et, si tibi poma supersunt Hesperidum, gremio uenerabilis ingere Pollae; 160 nam capit et tantum non degenerabit honorem. quod si dulce decus uiridesque resumeret annos, (da ueniam, Alcide,) fors hic et pensa tulisses. Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras libamenta tuli. nunc ipse in limine – cerno 165 soluentem uoces et talia dicta ferentem: "macte animis opibusque meos imitate labores, qui rigidas rupes infecundaeque pudenda naturae deserta domas et uertis in usum lustra habitata feris, foedeque latentia profers 170 numina. quae tibi nunc meritorum praemia soluam? quas referam grates? Parcarum fila tenebo extendamque colus (duram scio uincere Mortem); auertam luctus et tristia damna uetabo teque nihil laesum uiridi renouabo senecta 175 concedamque diu iuuenes spectare nepotes, donec et hic sponsae maturus et illa marito, rursus et ex illis soboles noua grexque proteruus nunc umeris inreptet aui nunc agmine blando certatim placidae concurrat ad oscula Pollae. 180 nam templis numquam statuetur terminus aeui dum me flammigeri portabit machina caeli. nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos nec Tiburna domus solisque cubilia Gades." Sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem 185 populeaque mouens albentia tempora silua et Styga et aetherii iurauit fulmina Patris. [3,2] Propempticon Maecio Celeri. Di quibus audaces amor est seruare carinas saeuaque uentosi mulcere pericula ponti, sternite molle fretum placidumque aduertite uotis concilium, et lenis non obstrepat unda precanti: 5 grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo depositum; iuuenis dubio committitur alto Maecius atque animae partem super aequora nostrae maiorem transferre parat. proferte benigna sidera et antemnae gemino considite cornu, 10 Oebalii fratres; uobis pontusque polusque luceat; Iliacae longe nimbosa sororis astra fugate, precor, totoque excludite caelo. uos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi, 15 (dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti), surgite de uitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu, quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet 20 nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus. nec quaerenda diu; modo nam trans aequora terris prima Dicarcheis Pharium grauis intulit annum, prima salutauit Capreas et margine dextro sparsit Tyrrhenae Mareotica uina Mineruae. 25 huius utrumque latus molli praecingite gyro, partitaeque uices uos stuppea tendite mali uincula, uos summis adnectite sipara uelis, uos Zephyris aperite sinus; pars transtra reponat, pars demittat aquis curuae moderamina puppis; 30 sint quibus exploret primos grauis artemo flatus, quaeque secuturam religent post terga phaselon uncaque summersae penitus retinacula uellant; temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus: officio careat glaucarum nulla sororum. 35 hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris Glaucus, adhuc patriis quotiens adlabitur oris litoream blanda feriens Anthedona cauda. tu tamen ante omnes diua cum matre, Palaemon, 40 annue, si uestras amor est mihi pandere Thebas, nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro. et pater Aeolio frangit qui carcere uentos, cui uarii flatus omnisque per aequora mundi spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent, 45 artius obiecto Borean Eurumque Notumque monte premat: soli Zephyro sit copia caeli, solus agat puppes summasque supernatet undas assiduus pelago; donec tua turbine nullo laeta Paraetoniis adsignet carbasa ripis.› 50 Audimur. uocat ipse ratem nautasque morantes increpat. ecce meum timido iam frigore pectus labitur et nequeo, quamuis mouet ominis horror, claudere suspensos oculorum in margine fletus. iamque ratem terris diuisit fune soluto 55 nauita et angustum deiecit in aequora pontem. saeuus et e puppi longo clamore magister dissipat amplexus atque oscula fida reuellit, nec longum cara licet in ceruice morari. attamen in terras e plebe nouissimus omni 60 ibo, nec egrediar nisi iam carina. Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor fecit iter, solidaeque pios telluris alumnos expulit in fluctus pelagoque immisit hianti, audax ingenii? nec enim temeraria uirtus 65 illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum. usque adeone parum lentas transire paludes stagnaque et angustos summittere pontibus amnes? imus in abruptum gentilesque undique terras 70 fugimus exigua clausi trabe et aëre nudo. inde furor uentis indignataeque procellae et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti. ante rates pigro torpebant aequora somno, nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus 75 audebant. uisis tumuerunt puppibus undae, inque hominem surrexit hiems. tunc nubila Plias Oleniumque pecus, solito tunc peior Orion. Iusta queror. fugit ecce uagas ratis acta per undas paulatim minor et longe seruantia uincit 80 lumina, tot gracili ligno complexa timores, quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris portatura, Celer. quos nunc ego pectore somnos quosue queam perferre dies? quis cuncta pauenti nuntius an facili te praetermiserit unda 85 Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis fluctuet aut Siculi populatrix uirgo profundi, quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores, quae pax Carpathio, quali te subuehat aura Doris Agenorei furtis blandita iuuenci? 90 sed merui questus. quid enim te castra petente non uel ad ignotos ibam comes impiger Indos Cimmeriumque chaos? starem prope bellica regis signa mei, seu tela manu seu frena teneres, armatis seu iura dares; operumque tuorum 95 etsi non socius, certe mirator adessem. si quondam magno Phoenix reuerendus Achilli litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama uenit imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae, cur nobis ignauus amor? sed pectore fido 100 numquam abero longisque sequar tua carbasa uotis. Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris, nunc regina Phari numenque Orientis anheli, excipe multisono puppem Mareotida sistro; ac iuuenem egregium, Latius cui ductor Eoa 105 signa Palaestinasque dedit frenare cohortes, ipsa manu placida per limina festa sacrosque duc portus urbesque tuas. te praeside noscat unde paludosi fecunda licentia Nili, cur uada desidant et ripa coerceat undas 110 Cecropio stagnata luto, cur inuida Memphis, curue Therapnaei lasciuiat ora Canopi, cur seruet Pharias Lethaeus ianitor aras, uilia cur magnos aequent animalia diuos; quae sibi praesternat uiuax altaria Phoenix, 115 quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili mergat adoratus trepidis pastoribus Apis. duc et ad Emathios manes ubi belliger urbis conditor Hyblaeo perfusus nectare durat, anguiferamque domum blando qua mersa ueneno 120 Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas. usque et in Assyrias sedes mandataque castra prosequere et Marti iuuenem, dea, trade Latino. nec nouus hospes erit: puer his sudauit in aruis notus adhuc tantum maioris lumine claui, 125 iam tamen et turmas facili praeuertere gyro fortis et Eoas iaculo damnare sagittas. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus Caesar ab emerito iubeat discedere bello, at nos hoc iterum stantes in litore uastos 130 cernemus fluctus aliasque rogabimus auras. o tum quantus ego aut quanta uotiua mouebo plectra lyra, cum me magna ceruice ligatum attolles umeris atque in mea pectora primum incumbes e puppe nouus, seruataque reddes 135 colloquia inque uicem medios narrabimus annos; tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque antiquae Babylonis opes et Zeuma, Latinae pacis iter, qua dulce nemus florentis Idymes, qua pretiosa Tyros rubeat, qua purpura suco 140 Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum candida felices sudent opobalsama uirgae; ast ego, deuictis dederim quae busta Pelasgis quaeue laboratas claudat mihi pagina Thebas. [3,3] Consolatio ad Claudium Etruscum. Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo rara profanatas inspectant numina terras, huc uittata comam niueoque insignis amictu, qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum 5 fraude rudes populos atque aurea regna colebas, mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci cerne pios fletus laudataque lumina terge. nam quis inexpleto rumpentem pectora questu complexumque rogos incumbentemque fauillis 10 aspiciens non aut primaeuae funera plangi coniugis aut nati modo pubescentia credat ora rapi flammis? pater est qui fletur. adeste dique hominesque sacris. procul hinc, procul ite nocentes, si cui corde nefas tacitum fessique senectus 15 longa patris, si quis pulsatae conscius umquam matris et inferna rigidum timet Aeacon urna: insontes castosque uoco. tenet ecce seniles leniter implicitos uultus sanctamque parentis canitiem spargit lacrimis animaeque supremum 20 frigus amat; celeres genitoris filius annos (mira fides!) nigrasque putat properasse sorores. Exsultent placidi Lethaea ad flumina manes, Elysiae gaudete domus, date serta per aras, festaque pallentes hilarent altaria lucos. 25 felix a!, nimium felix plorataque nato umbra uenit. longe Furiarum sibila, longe tergeminus custos, penitus uia longa patescat manibus egregiis. eat horrendumque silentis accedat domini solium, gratesque supremas 30 perferat, et totidem iuueni roget anxius annos. Macte pio gemitu! dabimus solacia dignis luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro inferias, Etrusce, seni! tu largus Eoa germina, tu messes Cilicumque Arabumque superbas 35 merge rogis; ferat ignis opes heredis et alto aggere missuri nitido pia nubila caelo stipentur cineres: nos non arsura feremus munera, uenturosque tuus durabit in annos me monstrante dolor. neque enim mihi flere parentem 40 ignotum; similis gemui proiectus ad ignem. ille mihi tua damna dies compescere cantu suadet: et ipse tuli quos nunc tibi confero questus. Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis linea nec proauis demissum stemma, sed ingens 45 suppleuit fortuna genus culpamque parentum occuluit. nec enim dominos de plebe tulisti, sed quibus occasus pariter famulantur et ortus. nec pudor iste tibi: quid enim terrisque poloque parendi sine lege manet? uice cuncta reguntur 50 alternisque premunt. propriis sub regibus omnis terra; premit felix regum diademata Roma; hanc ducibus frenare datum; mox crescit in illos imperium superis. sed habent et numina legem: seruit et astrorum uelox chorus et uaga seruit 55 luna, nec iniussae totiens redit orbita luci. et (modo si fas est aequare iacentia summis) pertulit et saeui Tirynthius horrida regis pacta, nec erubuit famulantis fistula Phoebi. Sed neque barbaricis Latio transmissus ab oris: 60 Smyrna tibi gentile solum potusque uerendo fonte Meles Hermique uadum, quo Lydius intrat Bacchus et aurato reficit sua cornua limo. laeta dehinc series uariisque ex ordine curis auctus honos; semperque gradi prope numina, semper 65 Caesareum coluisse latus sacrisque deorum arcanis haerere datum. Tibereia primum aula tibi uixdum ora noua mutante iuuenta panditur (hic annis multa super indole uictis libertas oblata uenit) nec proximus heres, 70 immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit. hinc et in Arctoas tenuis comes usque pruinas terribilem affatu passus uisuque tyrannum immanemque suis, ut qui metuenda ferarum corda domant mersasque iubent iam sanguine tacto 75 reddere ab ore manus et nulla uiuere praeda. praecipuos sed enim merito surrexit in actus nondum stelligerum senior dimissus in axem Claudius et longo transmittit habere nepoti. quis superos metuens pariter tot templa, tot aras 80 promeruisse datur? summi Iouis aliger Arcas nuntius; imbrifera potitur Thaumantide Iuno; stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton: tu totiens mutata ducum iuga rite tulisti integer, inque omni felix tua cumba profundo. 85 Iamque piam lux alta domum praecelsaque toto intrauit Fortuna gradu; iam creditur uni sanctarum digestus opum partaeque per omnis diuitiae populos magnique impendia mundi. quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis, 90 Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris uerritur, aestiferi quicquid terit area Nili, quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi, et Lacedaemonii pecuaria culta Galesi perspicuaeque niues Massylaque robora et Indi 95 dentis honos: uni parent commissa ministro, quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster inuehit: hibernos citius numeraueris imbres siluarumque comas. uigil iste animique sagacis et citus euoluit quantum Romana sub omni 100 pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti undarum cursus, quid propugnacula poscant aequoris aut longe series porrecta uiarum; quod domini celsis niteat laquearibus aurum, quae diuum in uultus igni formanda liquescat 105 massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae. Hinc tibi rara quies animoque exclusa uoluptas, exiguaeque dapes et numquam laesa profundo cura mero; sed iura tamen genialia cordi et mentem uincire toris ac iungere festa 110 conubia et fidos domino genuisse clientes. quis sublime genus formamque insignis Etruscae nesciat? haudquaquam proprio mihi cognita uisu, sed decus eximium famae par reddit imago, et sibimet similis natorum gratia monstrat. 115 nec uulgare genus; fasces summamque curulem frater et Ausonios enses mandataque fidus signa tulit, cum prima truces amentia Dacos impulit et magno gens est damnata triumpho. sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater 120 reddidit, obscurumque latus clarescere uidit conubio gauisa domus. nec pignora longe; quippe bis ad partus uenit Lucina manuque ipsa leui grauidos tetigit fecunda labores. felix a! si longa dies, si cernere uultus 125 natorum uiridisque genas tibi iusta dedissent stamina. sed media cecidere abrupta iuuenta gaudia, florentesque manu scidit Atropos annos; qualia pallentes declinant lilia culmos pubentesque rosae primos moriuntur ad austros, 130 aut ubi uerna nouis exspirat purpura pratis. illa, sagittiferi, circumuolitastis, Amores, funera maternoque rogos unxistis amomo; nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae. 135 quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris haud matura putas atque hos pius ingemis annos! Illum et qui nutu superas nunc temperat arces, progeniem claram terris partitus et astris, 140 laetus Idymaei donauit honore triumphi dignatusque loco uictricis et ordine pompae non uetuit, tenuesque nihil minuere parentes. atque idem in cuneos populo deduxit equestres mutauitque genus laeuaeque ignobile ferrum 145 exuit et celso natorum aequauit honorem. dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris, atque aeui sine nube tenor. quam diues in usus natorum totoque uolens excedere censu, testis adhuc largi nitor inde assuetus Etrusci, 150 cui tua non humilis dedit indulgentia mores: hunc siquidem amplexu semper reuocante tenebas blandus et imperio numquam pater; huius honori pronior ipse etiam gaudebat cedere frater. Quas tibi deuoti iuuenes pro patre renato, 155 summe ducum, grates, aut quae pia uota rependunt! tu (seu tarda situ rebusque exhausta senectus errauit, seu blanda diu Fortuna regressum maluit) attonitum et uenturi fulminis ictus horrentem tonitru tantum lenique procella 160 contentus monuisse senem; cumque horrida supra aequora curarum socius procul Itala rura linqueret, hic molles Campani litoris oras et Diomedeas concedere iussus in arces, atque hospes, non exsul, erat. nec longa moratus 165 Romuleum reseras iterum, Germanice, limen maerentemque foues inclinatosque penates erigis. haut mirum, ductor placidissime, quando haec est quae uictis parcentia foedera Cattis quaeque suum Dacis donat clementia montem, 170 quae modo Marcomanos post horrida bella uagosque Sauromatas Latio non est dignata triumpho. Iamque in fine dies, et inexorabile pensum deficit. hic maesti pietas me poscit Etrusci qualia nec Siculae moderantur carmina rupes 175 nec fati iam certus olor saeuique marita Tereos. heu quantis lassantem brachia uidi planctibus et prono fusum super oscula uultu! uix famuli comitesque tenent, uix arduus ignis summouet. haud aliter gemuit periuria Theseus 180 litore, qui falsis deceperat Aegea uelis. tunc immane gemens foedatusque ora tepentes affatur cineres: "cur nos, fidissime, linquis Fortuna redeunte, pater? modo numina magni praesidis atque breues superum placauimus iras, 185 nec frueris; tantique orbatus muneris usu ad manes, ingrate, fugis. nec flectere Parcas aut placare malae datur aspera numina Lethes? felix, cui magna patrem ceruice uehenti sacra Mycenaeae patuit reuerentia flammae, 190 quique tener saeuis genitorem Scipio Poenis abstulit, et Lydi pietas temeraria Lausi. ergo et Thessalici coniunx pensare mariti funus et immitem potuit Styga uincere supplex Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret! 195 non totus rapiere tamen, nec funera mittam longius; hic manes, hic intra tecta tenebo: tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum parebunt; ego rite minor semperque secundus assiduas libabo dapes et pocula sacris 200 manibus effigiesque colam: te lucida saxa, te similem doctae referet mihi linea cerae; nunc ebur et fuluum uultus imitabitur aurum. inde uiam morum longaeque examina uitae adfatusque pios monituraque somnia poscam.› 205 Talia dicentem genitor dulcedine laeta audit, et immites lente descendit ad umbras uerbaque dilectae fert narraturus Etruscae. Salue supremum, senior mitissime patrum, supremumque uale, qui numquam sospite nato 210 triste chaos maestique situs patiere sepulcri. semper odoratis spirabunt floribus arae, semper et Assyrios felix bibet urna liquores et lacrimas, qui maior honos. hic sacra litabit manibus eque tua tumulum tellure leuabit. 215 nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro. [3,4] Capilli Flaui Earini. Ite, comae, facilemque precor transcurrite pontum, ite coronato recubantes molliter auro; ite, dabit cursus mitis Cytherea secundos placabitque notos, fors et de puppe timenda 5 transferet inque sua ducet super aequora concha. Accipe laudatos, iuuenis Phoebeie, crines quos tibi Caesareus donat puer, accipe laetus intonsoque ostende patri. sine dulce nitentes comparet atque diu fratris putet esse Lyaei. 10 forsan et ipse comae numquam labentis honorem praemetet atque alio clusum tibi ponet in auro. Pergame, pinifera multum felicior Ida, illa licet sacrae placeat sibi nube rapinae (nempe dedit superis illum quem turbida semper 15 Iuno uidet refugitque manum nectarque recusat), at tu grata deis pulchroque insignis alumno misisti Latio, placida quem fronte ministrum Iuppiter Ausonius pariter Romanaque Iuno aspiciunt et uterque probant. nec tanta potenti 20 terrarum domino diuum sine mente uoluptas. Dicitur Idalios Erycis de uertice lucos dum petit et molles agitat Venus aurea cygnos, Pergameas intrasse domos ubi maximus aegris auxiliator adest et festinantia sistens 25 fata salutifero mitis deus incubat angui. hic puerum egregiae praeclarum sidere formae ipsius ante dei ludentem conspicit aras. ac primum subita paulum decepta figura natorum de plebe putat; sed non erat illi 30 arcus et ex umeris nullae fulgentibus umbrae. miratur puerile decus, uultumque comasque aspiciens ‹tune Ausonias› ait ‹ibis ad arces, neglectus Veneri? tu sordida tecta iugumque seruitii uulgare feres? procul absit: ego isti 35 quem meruit formae dominum dabo. uade age mecum, uade, puer: ducam uolucri per sidera curru donum immane duci; nec te plebeia manebunt iura: Palatino famulus deberis amori. nil ego, nil, fateor, toto tam dulce sub orbe 40 aut uidi aut genui. cedet tibi Latmius ultro Sangariusque puer, quemque irrita fontis imago et sterilis consumpsit amor. te caerula Nais mallet et adprensa traxisset fortius urna. tu puer ante omnis; solus formosior ille 45 cui daberis." sic orsa leues secum ipsa per auras tollit olorinaque iubet considere biga. nec mora. iam Latii montes ueterisque penates Euandri, quos mole noua pater inclitus orbis excolit et summis aequat Germanicus astris. 50 tunc propior iam cura deae, quae forma capillis optima, quae uestis roseos accendere uultus apta, quod in digitis, collo quod dignius aurum. norat caelestis oculos ducis ipsaque taedas iunxerat et plena dederat conubia dextra. 55 sic ornat crines, Tyrios sic fundit amictus, dat radios ignemque suum. cessere priores deliciae famulumque greges; hic pocula magno prima duci murrasque graues crystallaque portat candidiore manu: crescit noua gratia Baccho. 60 Care puer superis, qui praelibare uerendum nectar et ingentem totiens contingere dextram electus quam nosse Getae, quam tangere Persae Armeniique Indique petunt! o sidere dextro edite, multa tibi diuum indulgentia fauit. 65 olim etiam, ne prima genas lanugo nitentes carperet et pulchrae fuscaret gratia formae, ipse deus patriae celsam trans aequora liquit Pergamon. haud ulli puerum mollire potestas credita, sed tacita iuuenis Phoebeius arte 70 leniter haud ullo concussum uulnere corpus de sexu transire iubet. tamen anxia curis mordetur puerique timet Cytherea dolores. nondum pulchra ducis clementia coeperat ortu intactos seruare mares; nunc frangere sexum 75 atque hominem mutare nefas, gauisaque solos quos genuit natura uidet, nec lege sinistra ferre timent famulae natorum pondera matres. Tu quoque nunc, iuuenis, genitus si tardius esses, umbratusque genas et adultos fortior artus 80 non unum gaudens Phoebea ad limina munus misisses; patrias nunc solus crinis ad oras nauiget. hunc multo Paphie saturabat amomo, hunc noua tergemina pectebat Gratia dextra. huic et purpurei cedet coma saucia Nisi, 85 et quam Sperchio tumidus seruabat Achilles. ipsi, cum primum niueam praecerpere frontem decretum est umerosque manu nudare nitentes, adcurrunt teneri Paphia cum matre uolucres expediuntque comas et serica pectore ponunt 90 pallia. tunc iunctis crinem incidere sagittis atque auro gemmisque locant; rapit ipsa cadentem mater et arcanos iterat Cytherea liquores. tunc puer e turba, manibus qui forte supinis nobile gemmato speculum portauerat auro, 95 "hoc quoque demus" ait "patriis (nec gratius ullum munus erit) templis, ipsoque potentius auro. tu modo fige aciem et uultus hic usque relinque." sic ait et speculum reclusit imagine rapta. At puer egregius tendens ad sidera palmas, 100 ‹his mihi pro donis, hominum mitissime custos, si merui, longa dominum renouare iuuenta atque orbi seruare uelis! hoc sidera mecum, hoc undae terraeque rogant. eat, oro, per annos Iliacos Pyliosque simul, propriosque penates 105 gaudeat et secum Tarpeia senescere templa.› sic ait et motas miratur Pergamos aras. [3,5] {Ad uxorem}. Quid mihi maesta die, sociis quid noctibus, uxor, anxia peruigili ducis suspiria cura? non metuo ne laesa fides aut pectore in isto alter amor; nullis in te datur ire sagittis 5 (audiat infesto licet hoc Rhamnusia uultu), non datur. et si egomet patrio de litore raptus quattuor emeritis per bella, per aequora lustris errarem, tu mille procos intacta fugares, non intersectas commenta retexere telas, 10 sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses. dic tamen, unde alta mihi fronte et nubila uultus? anne quod Euboicos fessus remeare penates auguror et patria senium componere terra? cur hoc triste tibi? certe lasciuia corde 15 nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi aut intrat sensus clamosi turba theatri; sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia. quas autem comitem te rapto per undas? quamquam, et si gelidas irem mansurus ad Arctos 20 uel super Hesperiae uada caligantia Thyles aut septemgemini caput impenetrabile Nili, hortarere uias. etenim tua (nempe benigna quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis seruat et in senium), tua, quae me uulnere primo 25 intactum thalamis et adhuc iuuenile uagantem fixisti, tua frena libens docilisque recepi, et semel insertas non mutaturus habenas usque premo. tu me nitidis Albana ferentem dona comis sanctoque indutum Caesaris auro 30 uisceribus complexa tuis, sertisque dedisti oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae infitiata lyrae, saeuum ingratumque dolebas mecum uicta Iouem; tu procurrentia primis carmina nostra sonis, totasque in murmure noctes 35 aure rapis uigili; longi tu sola laboris conscia, cumque tuis creuit mea Thebais annis. qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras cum iam Lethaeos audirem comminus amnes, aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes! 40 scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati te tantum miserata dedit, superique potentes inuidiam timuere tuam. post ista propinquum nunc iter optandosque sinus comes ire moraris? heu ubi nota fides totque explorata per usus, 45 qua ueteres Latias Graias heroidas aequas? isset ad Iliacas (quid enim deterret amantes?) Penelope gauisa domos, si passus Vlixes; questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui, et quam (quam saeui!) fecerunt maenada planctus. 50 nec minor his tu nosse fidem uitamque maritis dedere. sic certe cineres umbramque priorem quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori coniugis ingentes iterasti pectore planctus, iam mea. nec pietas alia est tibi curaque natae: 55 sic et mater amas, sic numquam corde recedit nata tuo, fixamque animi penetralibus imis nocte dieque tenes. non sic Trachinia nidos Alcyone, uernos non sic Philomela penates circumit amplectens animamque in pignora transfert. 60 et nunc illa tenet uiduo quod sola cubili otia iam pulchrae terit infecunda iuuentae. sed uenient, plenis uenient conubia taedis. sic certe formaeque bonis animique meretur; siue chelyn complexa petit seu uoce paterna 65 discendum Musis sonat et mea carmina flectit, candida seu molli diducit bracchia motu, ingenium probitas artemque modestia uincit. nonne leues pueros, non te, Cytherea, pudebit hoc cessare decus? nec tantum Roma iugales 70 conciliare toros festasque accendere taedas fertilis: et nostra generi tellure dabuntur. non adeo Vesuuinus apex et flammea diri montis hiems trepidas exhausit ciuibus urbes: stant populisque uigent. hinc auspice condita Phoebo 75 tecta Dicarchei portusque et litora mundi hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae quae Capys aduectis impleuit moenia Teucris. nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis Parthenope, cui mite solum trans aequora uectae 80 ipse Dionaea monstrauit Apollo columba. Has ego te sedes (nam nec mihi barbara Thrace nec Libye natale solum) transferre laboro, quas et mollis hiems et frigida temperat aestas, quas imbelle fretum torpentibus adluit undis. 85 pax secura locis et desidis otia uitae et numquam turbata quies somnique peracti. nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges: morum iura uiris solum et sine fascibus aequum. quid nunc magnificas species cultusque locorum 90 templaque et innumeris spatia interstincta columnis, et geminam molem nudi tectique theatri et Capitolinis quinquennia proxima lustris, quid laudem litus libertatemque Menandri, quam Romanus honos et Graia licentia miscent? 95 nec desunt uariae circa oblectamina uitae: siue uaporiferas, blandissima litora, Baias, enthea fatidicae seu uisere tecta Sibyllae dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo, seu tibi Bacchei uineta madentia Gauri 100 Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis lumina noctiuagae tollit Pharus aemula lunae, caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo, quae meus ante alios habitator Pollius auget, Dinarumque lacus medicos Stabiasque renatas. 105 mille tibi nostrae referam telluris amores? sed satis hoc, coniunx, satis est dixisse: creauit me tibi, me socium longos astrinxit in annos. nonne haec amborum genetrix altrixque uideri digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque 110 moribus indubito: uenies, carissima coniunx, praeueniesque etiam. sine me tibi ductor aquarum Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.