[11,0] XI. Clarae insulae, et in insulis clara. In Creta herba alimos, animal phalangium, lapis Idaeus dactylus. In Carysto aues Carystiae, item carbasum. In Delo tempora diluuiorum, et aues coturnices. Inter Tenedum et Chium, qua AEgaeus sinus panditur, ab dextera Antandrum nauigantibus saxum est: hoc enim uerius quam insula meruit cognominari. ld quoniam uisentibus procul caprae simile creditur, quam Graece g-aiga nuncupant, AEgaeus sinus dictus est. A Phalario Corcyrae promontorio ad nauis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam Ulyxis nauem crediderunt. Cytherae, quae a Malea abest quinque millibus passuum, Porphyris antea nomen fuit. Pronius est Cretam dicere, quam absoluere in quo mari iaceat. Ita enim circumflui illius nomina Graeci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, paene oblimauerint uniuersa. Quantam potest tamen in designando operam locabimus, ne quid haereat sub ancipiti. Inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc Graecia, inde Cyrenis obiacentibus: a septentrione AEgaeis et suis, id est Creticis aestibus uerberatur: ab austro Libycis undis perfunditur et AEgyptiis, non stipata centum urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et ambitiosis oppidis: quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam, Gnoson, Therapnas, Cylisson. Dosiades eam a Crete nympha Hesperidos filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam, mox Curetin, nonnulli etiam a temperie cœli Mak‹run n°son appellatam prodiderunt. Prima mari potuit remis et sagittis. Prima litteris iura iunxit. Pyrrho repertore equestres turmas prima docuit lasciuas uertigines implicare: ex qua disciplina bellicae rei ratio conualuit. Studium musicum inde cœptum, quum Idaei Dactyli modulos crepitu ac tinnitu aeris deprehensos in uersificum ordinem transtulissent. Albet iugis montium Dictynnaei et Cadisti, qui ita excandescunt, ut eminus nauigantes magis putent nubila. Praeter ceteros Ida est, qui ante solis ortum solem uidet. Varro, in opere quod de litoralibus est, etiam suis temporibus affirmat sepulcrum Iouis ibi uisitatum. Cretes Dianam religiosissime uenerantur, Britomarten gentiliter nominantes, quod sermone nostro sonat uirginem dulcem. AEdem numinis praeterquam nudus uestigia nullus licito ingreditur. Ea aedes ostentat manus Daedali. Gortynam amnis Lethaeus praeterfluit, quo Europam tauri dorso Gortyni ferunt uectitatam. Idem Gortyni et Atymnum colunt, Europae fratrem: ita enim memorant. Videtur hic, et occurrit, sed die iam uesperato augustiori se facie uisendum offerens. Gnosii Mineruam ciuem deam numerant, primumque apud se fruges satas audacter cum Atticis contendunt. Ager Creticus siluestrium caprarum copiosus est, ceruo eget. Lupos, uulpes, aliaque quadrupedum noxia nusquam educat. Serpens nulla, larga uitis, mira soli indulgentia, arborarii prouentus abundantes: nam in huius tantum insula: parte repullulant caesae cupressi. Herba g-? dicitur; ea admorsa diurnam fament prohibet; proinde et haec Cretica est. Sphalangion, aranei genus est; si nisum quaeras, nulla uis est; si potestatem, ictum hominem ueneno interficit. Lapis quoque Idaeus dactylus dicitur insulae isti familiaris, coloris ferrei, humano pollici similis. Auem noctuam Creta non habet; et si inuehatur, emoritur. Carystos aquas calentes habet, Hellopias uocant; et Carystias aues, quae flammas impune inuolant; carbasa etiam, quae inter ignes ualent. Calchis eadem habita est apud priscos, ut Callidemus auctor est, aere ibi primum reperto. Titanas in ea antiquissime regnasse ostendunt ritus religionum. Briareo enim rem diuinam Carystii faciunt, sicut AEgaeoni Calchidenses: nam omnis ferme Eubœa Titanum fuit regnum. Cycladas autumant inde dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sunt (et orbem g-kuklon Graii loquuntur). Ios Homeri tumulo ceteras antecedit. Meminisse hoc loco par est, post primum diluuium Ogygi temporibus notatum, quun nouem et amplius mensibus diem continua nox inumbrasset, Delon ante omnes terras radiis solis illuminatam, sortitamque ex eo nomen, quod prima reddita foret uisibus. Inter Ogygum sane et Deucalionem medium aeuum sexcentis annis datur. Eadem est Ortygia, quae clarissima in Cycladum numero multifarie traditur; nunc Asteria a cultura Apollinis; nunc a uenatibus Lagia, uel Cynetho; Pyrpile etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis inuenta sunt. In hac primum uisae coturnices aues, quas g-ortygas Graeci uocant. Has easdem in Latonae tutela aestimant constitutas. Nec semper apparent. Adueniendi habent tempora, aestate depulsa, Quum maria tranant, impetus differunt, et metu spatii longioris, uires suas nutriunt tarditate. Ubi terram persentiscunt, cœunt cateruatim, deinde globatae uehementius properant; quae festinatio plerumque exitium portat nauigantibus: accidit enim in noctibus, ut uela incidant, et praeponderatis sinibus alueos uertant. Austro nunquam exeunt: nam metuunt uim flatus tumidioris. Plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda, facilius prouehat siccior et uehementior spiritus. Ortygometra dicitur, quae gregem ductitat; eam terrae proximantem accipiter speculatus rapit, ac propterea opera est uniuersis ut sollicitent ducem generis externi, per quem frustrentur prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina uenenorum: quam ob causam eam damnauere prudentium mensae. Solum hoc animal praeter hominem morbum patitur comitialem. [12,0] XII. Eubœa. Paros, lapis Sarda. Naxos, Icaros, Melos, Carpathus, Rhodos, Lemnos. Eubœa tam modico aestu diuidua est a Bœotiae continente, ut dubitandum sit, an numerari inter insulas debeat: nam latae quam uocant terrae ponte iungitur, et per fabricam breuissimae machinae aditur pede. Cenaeo promontorio uadit in septentrionem, duobus aliis in meridiem extenditur; quorum Geraestos spectat Atticam, Caphereus prominet in Hellespontum, ubi post Ilii excidium Argiuam classem uel Mineruae ira, uel quod certior prodit memoria, sidus Arcturi grauibus affecit casibus. Marmore Paros nobilis, Abdelo oppido frequentissima; prius tamen Minoia, quam Paros dicta: nam subacta a Minoe, quoad in Creticis mansit legibus, Minoiam loquebantur. Praeter marmor dat et Sardam lapidem, qui marmore quidem praestat, inter gemmas uero uilissimus ducitur. Naxon a Delo duodeuiginti millia passuum separant, in qua Strongyle oppidum; sed Naxos Dionysia prius, quam Naxos dicta, uel quod hospita Libero patri, uel quod fertilitate uitium uincat ceteras. Sunt praeterea Cyclades plurimae, sed in supra dictis praecipuum est, quod memoriae debentur. De Sporadibus est Icaros, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospita, ac nullis sinibus portuosa, ob inhumana litorum infamis est. Vult ergo Varro, Icarum Cretem ibi naufragio interiisse, et de exitu hominis impositum nomen loco. Nam in Samo nobilius nihil quam Pythagoras ciuis, qui mox offensus fastu tyrannico, relicta domo patria Bruto consule, qui reges Urbe exegit, Italiam aduectus est. Melos, quam Callimachus Memallidam dixit, omnium insularum rotundissima est, iuxta AEoliam. Nam Carpathus, a qua Carpathium sinum dicimus. Nunquam ita cœlum nubilum est, ut in sole Rhodos non sit. Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis Hephaestia. Praeterea oppidum Myrina, in cuius forum mons Athos et Macedonia umbram iacit. Quod non frustra inter miracula notauerunt, quum Athos a Lemno sex et octoginta millibus passuum separetur. Est sane Athos sublimis adeo, ut aestimetur altior, quam unde imbres cadunt. Quae opinio eo fidem concepit, quod in aris, quas cacumine sustinet, nunquam cineres eluantur, nec quidquam ex aggeribus suis perdant, sed in quo relicti cumulo permaneant. In summo eo oppidum Acrothon fuit, in quo dimidio longior, quam in aliis terris incolentium aetas prorogabatur: ideo inde homines, g-Makrobioi Graeci, nostri appellauere Longaeuos. [13,0] XIII. Hellespontus, Propontis, Bosphoros. In his de delphinis, de thunnis. Quartus Europae sinus Hellesponto incipit, Maeotidis ostio terminatur. Atque omnis haec latitudo, quae Europam Asiamque diuidit, in septem stadiorum angustias stringitur. Hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte nauibus facto permeauit. Tenuis deinde Euripus porrigitur ad Asiae urbem Priapum, qua Magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit, et potitus est. Inde diffusus aequore patentissimo rursus stringitur in Propontidem: mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosporus Thracius, qua Darius copias transportauit. Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. Ante omnia nihil uelocius habent maria, sic ut plerumque salientes transuolent uela nauium. Quoquo eant, coniuges euagantur. Catulos edunt. Decimus mensis maturum facit partum: Lucinam aestiuus dies soluit. Uberibus fœtus alunt. Teneros in faucibus receptant. Inualidos aliquantisper prosequuntur. In tricesimum annum uiuunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceterae belluae loco habent, sed ferme in uentribus. Contra naturam aquatilium soli linguas mouent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales: quum ira subiacet, inhorrescunt; quum animi conquieuerunt, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant, et uitales auras, non nisi in aere supero, reciperare. Pro uoce gemitus est similis humano. Certum habent uocabulum, quo accepto uocantes sequuntur: nam proprie Simones nominantur. Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica; gaudent cantibus tibiarum; ubicumque symphonia est, gregibus aduentant. Diuo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo illexit, et in tantum consuetudo ualuit, ut alendum se etiam manui ipsius Crederet. Mox, quum prolusisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus uectitauit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque ueheret. Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse, quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius et mœrore delphin interiit. Pigeret hoc asseuerare, ni Maecenatis et Fabiani, multorumque praeterea esset litteris comprehensum. In Africano mox litore apud Hipponem Diarrhyton delphin ab Hipponensibus pastus est, tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitauit. Nec populi tantum manibus acta res est, nam et proconsul Africae Flauianus ipse eum contigit, unguentis etiam delibuit; qua odoris nouitate obsopitus, aliquantisper pro exanimi iactitatus est, multisque mensibus desciuit a solita conuersatione. Apud Iasum urbem Babylonem puerum delphinus adamauit, quem dum post assueta colludia recedentem impatientius sequitur, arenis inuectus haesit. Alexander Magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus, praefecit puerum Neptuni sacerdotio. Iuxta eamdem urbem, ut Hiegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine, per maria similiter insidentem, quum undosior fluctus necauisset, delphin ad terram reuexit; et, uelut fateretur reatum, pœnitentiam suam morte multauit, nec reuerti uoluit amplius in profunda. Suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cuius exitum annalium comprobauit fides. Ad haec si quando lasciuiunt noui fœtus, a maioribus datur adultior gregi custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium belluarum: quanquam ibi praeter phocas rara bellua est. Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fœtificant:nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore; intrant dextero, laeuo exeunt. Hoc inde accidere credunt, quod dexteris oculis acutius cernant, quam sinistris. [14,0] XIV. Flumen Istrum. Fiber Ponticus. Gemma Pontica. Ister Germanicis iugis oritur, effusus monte, qui Rauracos Galliae adspectat. Sexaginta amnes in se recipit, ferme omnes nauigabiles. Septem ostiis Pontum influit: quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma: nam Borionstoma, ac deinde Stenonstoma, languidiora sunt ceteris. Septimum uero pigrum, ac palustri specie, non habet quod amni comparetur. Priora quatuor ita magna sunt, ut per longitudinem quadraginta millium passuum non misceantur aequori, dulcemque haustum incorrupto detineant sapore. Per uniuersum Pontum fiber plurimus, quem alio uocabulo dicunt castorem. Lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut quum hominem inuadit, conuentum dentium non prius laxet, quam concrepuisse persenserit fracta ossa. Testiculi eius appetuntur in usum medelarum: idcirco quum urgeri se intelligit, ne captus prosit, ipse geminos suos deuorat. Mittit Pontus et gemmas, quas a patria Ponticas dicimus, genere diuerso: quippe aliae aureas, aliae sanguineas habent stellas, et eae quidem inter sacras habentur: nam quae ostentationi potius, quam usui deliguntur, non guttis aspersae sunt, sed longis colorum ductibus liniantur. [15,0] XV. Amnis Hypanis, et fons Exampeus. Hypanis oritur inter Auchetas, Scythicorum amnium princeps, purus et haustu saluberrimus, usque dum Callipidum terminis inferatur, ubi fons Exampeus infamis est amara scaturigine: qui Exampeus liquido admixtus fluori, amnem uitio suo uertit, adeo ut dissimilis sibi in maria condatur. Ita inter gentium opiniones fama de Hypane discordat: qui in principiis eum norunt, praedicant; qui in fine experti sunt, non iniuria execrantur. [16,0] XVI. Scythicarum gentium uaria miracula. In his de natura canum, de smaragdo lapide, de cyaneo lapide, de crystallo. Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis, et quibus ossa nulla sunt, nec aliud quam cartilagines tenerrimae. Verum Neuri, ut accepimus, statis temporibus, in lupos transfigurantur; deinde exacto spatio, quod huic sorti attributum est, in pristinam faciem reuertuntur. Populis istis deus Mars est: pro simulacris enses colunt. Homines uictimas habent. Ossibus adolent ignes focorum. Geloni ad hos proximant. De hostium cutibus et sibi indumenta faciunt, et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi colliminantur, caerulo picti colore, fucatis in caerulum crinibus. Nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tingitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi. Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana uiscera. Quem morem impiae gentis adiacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimae nationes metu profugae reliquerunt. Et ea causa est, ut usque ad mare; quod Tabin uocant, per longitudinem eius orae, quae aestiuo orienti obiacet, sine homine terra sit, et immensa deserta, quoad perueniatur ad Seras. Chalybes et Dahae in parte Asiaticae Scythiae crudelitate ab immanissimis nihil discrepant. At Albani in ora agentes, qui posteros se Iasonis credi uolunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. Glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus, quam die cernunt. Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quidquid obiectum est: ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. Legimus petenti Indiam Alexandro, a rege Albaniae dono duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo spreuit, ut offensus degeneri praeda, ignauo similis diu accubaret: quem per ignorantiam uelut inertem Alexander exstingui imperauit. Alter uero monitu eorum, qui donum prosequuti fuerant, leonem missum necauit; mox, uiso elephanto, notabiliter exsultans, belluam primum astu fatigauit, deinde cum summo spectantium horrore terrae afflixit. Hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. Haec sunt de canibus Albanis: reliqua communia uniuersis. Dominos aequaliter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. In Epiro denique domini percussorem in cœtu agnitum latratu canis prodidit. Iaso Lycio interfecto, canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. Lysimachi regis canis flammis se iniecit, accenso rogo domini, et pariter ibi absumptus est. Garamantum regem ducenti canes ab exsilio reduxerunt prœliati aduersum resistentes. Colophonii et Castabalenses, canibus in bella productis, primas acies instruebant. Appio Iunio, P- Sicinio consulibus, damnatum dominum canis, quum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosequutus est: quumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit: ultimo deiectum in Tiberim cadauer adnatans sustentare conatus est. Canes soli nomina sua recognoscunt; itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides cœant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus iudicant, itidem secundos, tertios educant. Aegyptii canes e Nilo nunquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cauent. Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones, qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est, parentum funera prosequi cantibus, et proximorum corrogatis cœtibus, cadauera ipsa dentibus lancinare, ac pecudum mixta carnibus dapes facere: capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium. Scythotauri pro hostiis caedunt aduenas. Nomades pabula sequuntur. Georgi in Europa siti, agros exercent. Axiacae perinde in Europa siti, neque mirantar aliena, neque sua diligunt. Satarchae usu auri argentique damnato, in aeternum se a publica auaritia uindicarunt. Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt; pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur; amant prœlia; interemptorum cruorem e uulneribus ipsis bibunt. Numero caedium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est. Haustu mutui sanguinis fœdus sanciunt, non suo tantum more, sed Medorum quoque usurpata disciplina. Bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sexcentesimo quarto, inter Alyattem Lydum et Astyagem Mediae regem, hoc pacto firmata sunt iura pacis. Colchorum urbem Dioscoriadem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est. Ultra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram, et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thalli, his nationibus quas ab oriente contingunt. Caspii maris fauces: quae fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt aestibus. Heniochorum montes Araxem; Moschorum, Phasidem fundunt. Sed Araxes breuibus interuallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde in Caspium fertur mare. Arimaspi circa Gesclithron positi, unocula gens est. Ultra Hos et Riphaeum iugum regio est assiduis obsessa niuibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. Damnata pars mundi, et a rerum natura in nubem aeternae caliginis mersa, ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. Sola terrarum non nouit uices temporum, nec de cœlo aliud accipit, quam hiemem sempiternam. In Asiatica Scythia terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen: nam quum auro et gemmis affluant, grypes tenent uniuersa, alites ferocissimae, et ultra omnem rabiem saeuientes: quarum immanitate obsistente ad uenas diuites accessus difficilis ac rarus est: quippe uisos discerpunt, uelut geniti ad plectendam auaritiae temeritatem. Arimaspi cum hi, dimicant, ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem. Smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter lapides dignitatem Theophrastus dedit: nam licet sint et Aegyptii, et Chalcedonii, et Medici, et Laconici, praecipuus est honor Scythicis. Nihil his iucundius, nihil utilius uident oculi. In primis uirent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas; deinde obtutus fatigatos coloris reficiunt lenitate: nam uisus, quos alterius gemmae fulgor retuderit, smaragdi recreant, et exacuunt. Nec aliam ob causam placuit, ut non sculperentur, ne offensum decus, imaginum lacunis corrumperetur: quanquam qui uerus est, difficulter uulneretur. Probantur hoc pacto. si adspectus transmittant; si quum globosi sunt, proxima sibi inficiant aere repercusso; aut quum concaui sunt, inspectantium facies aemulentur; si neque umbra, neque lucernis, neque sole mutentur. Optimos tamen sortiuntur situs, quibus planities resupina est et extenta; inueniuntur etesiis flantibus: tunc enim detecto solo facillime internitent: nam etesiae plurimum arenas mouent. Alii minus nobiles in commissuris saxorum, uel in metallis aerariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. Vitiosi eorum intrinsecus quasdam sordes habent, uel plumbo, uel capillamentis, uel etiam sali similes. Laudantur austeri. Mero et uiridi proficiunt oleo, quamuis natura imbuuntur. Et cyaneus e Scythia est optimus, si caerulo coruscabit: cuius gnari in marem et feminam genus diuidunt. Feminis nitor purus est; mares punctillis ad gratiam interlucentibus auratilis puluiculus uariat. Istic et crystallus, quem licet pars maior Europae et particula Asiae subministret, pretiosissimum tamen Scythia edit. Multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam frigidum pati possit. Sexangulus inuenitur. Qui eligunt, purissimum captant, ne quid rufum, ne nubilum, uel spumis obsitum arceat perspicuitatem: tum ne duritia iusto propensior obnoxium fragilitati magis faciat. Putant glaciem coire, et in crystallum corporari; sed frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiae, nec Cypros insula hanc materiam procrearent, quibus regionibus incitatissimus calor. Liuia Augusti ad magnitudinem centum et quinquaginta librarum inter Capitolina donaria crystallum dicauit. [11,7] XVII. De Hyperboreis, et Hyperboreae regionibus. Fabula erat de Hyperboreis, et rumor irritus, si quae illinc ad nos usque fluxerunt, temere forent credita. Sed quum probissimi auctores, et satis uero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. De Hyperboreis rem loquemur. Incolunt pone Pterophoron, quam ultra aquilonem accipimus iacere. Gens beatissima. Eam Asiae quidam magis, quam Europae dederunt. Alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem, et nostrum renascentem; quod aspernatur ratio, tam uasto mari duos orbes interfluente. Sunt igitur in Europa, apud quos mundi cardines esse credunt, et extimos siderum ambitus, semestrem lucem, auersum uno tantum die solent; quanquam exsistant, qui putant non quotidie ibi solem, ut nobis, sed uernali aequinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. De cœlo magna clementia; aurae spirant salubriter: nihil noxii flatus habent. Domus sunt nemora, uel luci. In diem uictum arbores subministrant. Discordiam nesciunt. AEgritudine non inquietantur. Ad innocentiam omnibus aequale uotum. Mortem accersunt, et uoluntario interitu castigant obeundi tarditatem: quos satietas tenet uitae, epulati delibutique, de rupe nota praecipitem casum in maria destinant. Hoc sepulturae genus optimum arbitrantur. Aiunt etiam solitos per uirgines probatissimas primitiua frugum Apollini Delio missitare. Verum hae quoniam perfidia hospitum non illibatae reuenissent, deuotionis, quam peregre prosequebantur, pontificium mox intra fines suos receperunt. [11,8] XVIII. De Arimphaeis, et aliis Scytharum gentibus, de tigridibus, de pantberis, de pardis. Altera in Asia gens ad initium orientis aestiui, ubi deficiunt Riphaeorum montium iuga. Hyperboreis similes dicunt Arimphaeos. Et ipsi frondibus arbustorum gaudent; baccas edunt. Iuxta uiros ac feminas taedet crinium. Ita uterque sexus comas tondet. Amant quietem, non amant laedere. Sacri habentur, attrectarique eos, etiam a ferocissimis nationibus nefas ducitur. Quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphaeos transfugerit, tutus est, uelut asylo tegatur. Ultra hos Cimmerii, et gens Amazonum porrecta ad Caspium mare, quod delapsum per Asiaticae plagae terga Scythicum irrumpit oceanum. Sed magnis deinde spatiis intercedentibus, ostia Oxi fluminis Hyrcani habent, gens siluis aspera, copiosa immanibus feris, fœta tigribus: quod bestiarum genus insignes maculis notae, et pernicitas memorabile reddiderunt. Fuluo nitent: hoc fuluum nigrantibus segmentis interundatum, uarietate apprime decet. Pedum motum nescio uelocitas, an peruicacia magis adiuuet. Nihil tam longum est, quod non breui penetrent; nihil adeo antecedit, ut non illico assequantur. Ac maxime potentia earum probatur, quum maternis curis incitantur. Quum catulorum insistunt raptoribus, succedant sibi equites licet, et fuga quantalibet, astu quantolibet, amoliri praedam uelint, ni in praesidio maria fuerint, frustra est ausum omne. Notantur frequentissime, si quando latrones suos asportatis catulis renauigantes uident, in litore irrita rabie cernuari, uelut propriam tarditatem uoluntaria castigantes ruina: quanquam de fœtu uniuerso uix unus queat subtrahi. Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita ut oculatis ex fuluo circulis; uel caerula, uel alba distingatur tergi supellex. Tradunt odore earum et contemplatione armenta mire affici, atque ubi eas persentiscant, properato conuenire, nec terreri nisi sola oris toruitate: quam ob causam pantherae absconditis capitibus, quae corporis reliqua sunt, spectanda praebent, ut pecuarios greges stupidos in obtutum populentur secura uastatione. Sed Hyrcani, ut hominibus intentatum nihil est, frequentius eas ueneno, quam ferro, necant. Aconito carnes illinunt, atque ita per compita spargunt semitarum: quas ubi esae sunt, fauces earum angina obsidentur. Ideo gramen pardalianchen appellauerunt. Sed pantherae aduersus hoc uirus excrementa humana deuorant, et suopte ingenio pesti resistunt. Lenta illis uiuacitas, adeo ut eiectis interaneis mortem diu differant. In his siluestribus et pardi sunt, secundum a pantheris genus, noti satis, nec latius exsequendi. Quorum adulterinis coitibus degenerantur partus leaenarum, et leones quidem procreantur, sed ignobiles. [19,0] XIX. Unde mediterranea maria oriantur. Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum, unde mcditerranea maria caput attollant. Existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem, quam eliquia irrumpentis Oceani: cuius spiritu peruadente apud aliquot mediterranea litora, sicut in Italiae parte, fieri accessus, uel recessus. Qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod aestus e Ponto profluus nunquam reciprocetur. [20,0] XX. De insulis Scythicis, de oceano Septentrionali, de spatiis inter Scythas et lndos, de formis hominum, de ceruis, de tragelaphis. Insula Apollinitarum octogintis millibus passuum abest a Bosphoro Thracio citra Istrum sita, ex qua Marcus Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. Ante Borusthenem Achillis insula est, cum aede sacra, quam aedem nulla ingreditur ales; et quae forte aduolauerit, raptim fugam properat. Oceanum Septentrionalem ex parte, qua a Paropamiso amne Scythiae alluitur, Hecataeus Amalchium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promontorium Rubeas Morimarusam dicit uocari, hoc est Mortuum mare. Ultra Rubeas id quidquid est, Cronium nominant. Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalaeos Scythas, esse in Asiatica plaga dulce haustu Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito eius Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem uoluit. Id euenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit, ut naturam maris uertant. Non omiserim, quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque Dalerum flumen, quod influit Oxum amnem, peruenire; deinde in mare Caspium; inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui et Iberiae Armeniae fines interluit. Itaque a Cyro, diebus non amplius quinque itinere terreno subuectis nauibus, ad alueum Phasidis pertendit: per cuius excursus in Pontum usque Indos aduehi liquido probatum est. Auctor est Xenophon Lampsacenus, a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo nauigari: eius magnitudinem immensam, et paene similem continenti: nec longe Oaeones separari; quas qui habitent, uiuant ouis auium marinarum, et auenis uulgo nascentibus; perinde alias propter constitutas aeque insulas, quarum Hippopodes indigenae humana usque ad uestigium forma in equinos pedes desinunt; esse et Phannesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut uiscerum reliqua illis contegant, nec amiculum aliud sit, quam ut membra membranis aurium uestiant. Antequam digredimur ab Scythia, religio est praeterire, quaenam ibi sint ferae peculiares. Cerui plurimi in hac terra. Igitur ceruos persequamur. Mares generis huiusce quum statum tempus uenerem incitauit, saeuiunt rabie libidinis efferati. Feminae, licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. Nec qualibet partus suos educant. Teneros studiose occulunt, et absconditos inter profunda fruticum, uel herbarum, pedum uerbere castigant ad latendum. Quum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursus, et assuescunt salire per abrupta. Acceptis canum latratibus, secundo uento uias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. Mirantur sibilum fistularum. Rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. Stupent omnia: propterea facilius obuios se praebent sagittantibus. Si maria tranant, non aspectu petunt litora, sed olfactu: infirmos ponunt in ultimo, et lassorum capita clunibus per uices sustinent. E cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medelam; si fugare angues gestias, utrum uelis, uras; quae ustrina praeterea nidore uitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. Pro aetate ramulos augent. Id incrementum in sexennes perseuerat; deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora. Quae quidem castratis nunquam crescunt, nec tamen decidunt. Dentes monstrant senectutem, quum aut pauci inueniuntur, aut nulli. Serpentes hauriunt, et spiritu narium extrahunt de latebris cauernarum. Dictamnum ipsi prodiderunt, dum ex eo pasti excutiunt accepta tela. Herbam quoque, quam cynaren uocant, contra noxia edunt gramina. Aduersum uenena mirificum est hinnulei coagulum, occisi in matris utero. Patuit nunquam eos febrescere: quam ob causam confecta ex medullis eorum unguina sedant calores hominum languentium. Legimus plurimos matutinis diebus ceruinam carnem degustare solitos, sine febribus longaeuos fuisse: quod demum proderit, si uno uulnere fuerint interfecti. Ad dignoscendam uiuacitatem Alexander Magnus torques plurimis ceruis innexuit, qui post annum centesimum capti, necdum senii iudicium praeferebant. Eadem paene specie sunt, quos tragelaphos dicunt, sed non alibi, quam circa Phasidem apparent: tantum quod illi uillosos habent armos, et menta promissis hirta barbis.