[3,0] III. Corsica. In ea de catochite lapide. Flectendus hinc stilus est: terrarum uocant aliae, et longum est, ut memoratim insularum omnium oras legamus, quascumque promontoria Italica prospectant: quamuis sparsae recessibus amœnissimis, et quodam naturae quasi spectaculo expositae, non erant omittendae; sed quantum residendum est, si dilatis, quae praecipua sunt, per quamdam desidiam, aut Pandatariam, aut Prochytam dicamus, aut Iluam ferri feracem, aut Caprariaus, quam Graeci Aàgilon dicunt, aut Planasiam de facie supinitatis sic uocatam, uel Columbariam auium hoc nominis matrem, uel Ithacesiam Ulyxis, ut proditur, speculam, uel Enariam, Inarimen ab Homero nominatam, aliasque laetas non secus, inter quas Corsicam plurimi in dicendo latius circumuecti, plenissima narrandi absoluerant diligentia, nihilque omissum, quod retractanti non sit superuacuum: ut exordium incolis Ligures dederint, ut oppida structa sint, ut colonias ibi deduxerint Marius et Sulla, ut ipsam Ligustici sinus aequor alluat. Sed haec facessant. Verum ager Corsicanus, quod in eo agro unicum est, solus edit, quem katoxÛthn uocant, lapidem fatu dignissimum. Maior est ceteris, qui ad ornatum destinantur, nec tam gemma, quam cautes. Idem impositas manus detinet ita se iunctis corporibus annectens, ut cum ipso haereant, quibus tangitur: sic ei inest uelut de glutino lentiore nescio quid, parque gummi. Accipimus Democritum Abderiten ostentatione scrupuli huius frequenter usum, ad probandam occultam naturae potentiam in certaminibus, quae contra magos habuit. [4,0] IV. Sardinia. In ea de solifuga, et herba Sardonia. Sardinia quoque, quam apud Timaeum SandaliÇtin legimus, 'Ixnoèsan apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. Nihil ergo attinet dicere, ut Sardus Hercule, Norax Mercurio, procreati, quum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniae, in hosce fines permeauissent, a Sardo terra, a Norace Norae oppido nomen datum. Mox Aristaeum regnando his proximum in urbe Caralis, quam condiderat ipse, coniuncto populo utriusque sanguinis, seiuges usque ad se gentes ad unum morem coniugasse, imperium ex insolentia nihil aspernatas. Sed ut haec et Iolaum, qui ad id locorum agros ibi insedit, praeterea et Ilienses, et Locrenses transeamus, Sardinia est quidem absque serpentibus, sed quod aliis locis serpens, hoc solifuga Sardis agris. Animal perexiguum, qua aranei forma, solifuga dicta, quod solem fugiat. In metallis argentariis plurima est: nam solum illud argenti diues est. Occultim reptat, et per imprudentiam supersedentibus pestem facit. Huic incommodo accedit et herba Sardonia, quae in defluuiis fontaneis prouenit iusto largius. Ea si edulio fuerit nescientibus, neruos contrahit, rictu diducit ora, ut, qui mortem oppetunt, facie ridentium intereant. Contra quidquid aquarum est, uarie commodis seruit. Stagna pisculentissima, hibernae pluuiae in aestiuam penuriam reseruantur: nam homo Sardus opem plurimam de imbrido cœlo habet. Hoc collectaneum depascitur, ut sufficiat usui, ubi defecerint scaturigines. Fontes calidi et salubres aliquot locis efferuescunt, qui medelas afferunt, aut solidant ossa fracta, aut abolent a solifugis insertum uenenum, aut etiam ocularias dissipant aegritudines; sed qui oculis medentur, et coarguendis ualent furibus: nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis attrectat: ubi periurium non est, cernit clarius; si perfidia abnuit, detegitur facinus caecitate, et captus oculis admissum tenebris fatetur. [5,1] V. Sicilia. In ea memorabilia soli et aquarum. Item de achate lapide. Si respiciamus ad ordinem temporum, uel locorum, post Sardiniam res uocant Siculae. Primo, quod utraque insula in Romanum arbitratum redacta, iisdem temporibus facta est prouincia: cum eodem anno Sardiniam M- Valerius, alteram C. Flaminius praetor sortiti sunt. Adde, quod freto Siculo excipitur nomen Sardi maris. Ergo Sicilia, quod cum primis assignandum est, diffusis prominentibus triquetra specie figuratur. Pachynus adspectus in Peloponnesum, et meridianam plagam dirigit; Pelorias aduersa uespero Italiam uidet; Lilybaeum in Africam extenditur. Inter quae Pelorias praestat, laudata unico soli temperamento, quod neque humido in lutum madefiat, neque fatiscat in puluerem siccitate. Ea ubi introrsum recedit, et in latitudinem panditur, tres lacus obtinet: quorum unus quod piscium copiosus est, non equidem ad miraculum duxerim, sed quod ei proximans condensus arbustis inter uirgultorum opaca feras nutriat, et admissis uenantibus per terrenos tramites, quibus pedestris accessus excipit, duplicem piscandi uenandique praebeat uoluptatem, numeratur inter eximia. Tertium ara sacrum approbat, qua in media sita, breuia diuidit a profundis. Qua ad eam pergitur, aqua crurum tenus peruenit: quod ultra est, nec explorari licet, nec attingi; et si fiat, qui id ausus sit, malo plectitur, quantamque sui partem gurgiti intimauerit, tantam it perditum. Ferunt quemdam in haec alta quam longissime iecisse lineam, eam ut recuperaret dum demerso brachio nisum adiuuat, cadauer manum factam. [5,2] Peloritana ora habitatur colonia Taurominia, quam prisci Naxum uocabant; oppido Messana; Regio Italiae opposito, quod Regium a dehiscendi argumento "Region" Graeci dictitabant. Pachyno multa thynnorum inest copia, echinis et omnibus mari nantibus pisculentissimum, ac propterea semper captura larga. Lilybitano Lilybaeum oppidum decus est, et Sibyllae sepulcrum. Sicaniae diu ante Troiana bella Sicanus rex nomen dedit, aduectus cum amplissima Iberorum manu; post Siculus Neptuni filius. In hanc plurimi Corinthiorum, Argiuorum, Iliensium, Dorensium, Cretensium confluxerunt. Inter quos et Daedalus fabrae artis magister. Principem urbium Syracusas habet; in qua etiam cum hiberno conduntur serena, nullo non die sol est. Adde quod Arethusa fons in hac urbe est. Eminet montibus AEtna et Eryce. Vulcano AEtna sacer est, Eryx Veneri. In AEtnae uertice hiatus duo sunt, crateres nominati, per quos eructatus erumpit uapor, praemisso prius fremitu, qui per aestuantes cauernarum latebras longo mugitu intra terrae uiscera diu uoluitur, nec ante se flammarum globi attollunt, quam interni strepitus antecedant. Mirum hoc est; nec illud minus, quod in illa feruentis naturae peruicacia mixtas ignibus niues praefert, et licet uastis exundet incendiis, apicis canitie perpetua brumalem detinet faciem. Itaque, inuicta in utroque uiolentia, nec calor frigore mitigatur, nec frigus calore dissoluitur. Laudant alios montes duos, Nebroden et Neptunium: e Neptunio specula est in pelagus Tuscum, et Adriaticum; Nebroden damae et hinnuli gregatim peruagantur: inde Nebrodes. Quidqquid Sicilia gignit siue soli siue hominis ingenio, proximum est his, quae optima iudicantur, nisi quod fœtus terrae Centuripino croco uincitur. Hic primum inuenta comœdia. Hinc et cauillatio mimica in scena stetit. Hinc domo Archimedes, qui iuxta siderum disciplinam machinarius commentator fuit. Hinc Lais illa, quae eligere patriam maluit, quam fateri. Gentem Cyclopum testantur uasti specus. Laestrigonum sedes adhuc sic uocantur. Ceres inde magistra sationis frumentariae. Hic ibidem campus Ennensis in floribus semper, et in omni uernus die. Quem propter est demersum foramen, quo Ditem patrem ad raptus Liberae exeuntem fama est lucem hausum. Inter Catinam et Syracusas certamen est de illustrium fratrum memoria, quorum nomina sibi diuersae partes adoptant. Si Catinenses audiamus, Anapis fuit, et Amphinomus; si quod malunt Syracusae, Emantiam putabimus, et Critonem. Catinensis tamen regio causam dedit facto, in quam se quum AEtnae incendia protulissent, iuuenes duo sublatos parentes euexerunt in flammas illaesi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur Campus piorum. [5,3] De Arethusa, et Alpheo uerum est hactenus, quod conueniunt fons et amnis. Fluminum miracula abunde uaria sunt. Dianam, qui ad Camerinam fluit, si habitus impudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex uineus et latex aquae. Apud Segestanos Helbesius in medio flumine subita exaestuatione feruet. Acidem, quamuis demissum AEtna, nullus frigore anteuertit. Himeraeum cœlestes mutant plagae: amarus denique est, dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur. Quanta in aquis, tanta nouitas in salinis. Salem Agrigentinum si igni iunxeris, dissoluitur ustione; cui si liquor aquae proximauerit, crepitat, ueluti torreatur. Purpureum Enna mittit: in Pachyno translucidus inuenitur. Cetera salinarum metalla, quae sunt aut Agrigento, aut Centuripiis proximantia, funguntur cautium ministerio: nam illinc excuduntur signa ad facies hominum, uel deorum. Thermitanis locis insula est arundinum ferax, quae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum; seu praecentorias facias, quarum locus est ad puluinaria praecinendi; seu uascas, quae foraminum numeris praecentorias antecedunt; seu puellatorias, quibus a sono clariore uocamen datur; siue gingrinas, quae breuiores licet, subtilioribus tamen modis insonant; aut miluinas, qua in accentus exeunt acutissimos; aut Lydias, quas et turarias dicunt; uel Corinthias, uel AEgyptias, aliasue a musicis per diuersas officiorum et nominum species separatas. In Halesina regione fons alias quietus et tranquillus quum siletur, si insonent tibiae exsultabundus ad cantus eleuatur, et quasi miretur uocis dulcedinem, ultra margines intumescit. Gelonium stagnum tetro odore abigit proximantes. Ibi et fontes duo: alter, de quo si sterilis sumpserit, fecunda fiet; alter, quem si fecunda hauserit, uertitur in sterilitatem. Stagnum Petrensium serpentibus noxium est, homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat: hoc pingue haeret arundinum comis de assiduo uolutabro, e quarum capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos. Nec longe inde collis Vulcanius, in quo, qui diuinae rei operantur, ligna uitea super aras struunt, nec ignis apponitur in hanc congeriem: quum prosicias intulerunt, si adest deus, si sacrum probatur, sarmenta licet uiridia sponte concipiunt, et nullo inflagrante habitu, ab ipso numine fit accendium. Ibi epulantes alludit flamma, quae flexuosis excessibus uagabunda, quem contigerit, non adurit: nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite uoti. Idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturigines, et ut uenae fontium sufficiunt ripis subministrandis, ita in hac Siciliae parte, solo nunquam deficiente, aeterna reiectatione terram terra euomit. [5,4] Achatem lapidem Sicilia primum dedit in Achatae fluminis ripis repertum, non uilem, quum ibi tantum inueniretur: quippe interscribentes eum uenae naturalibus sic notant formis, ut, quum optimus est, uarias praeferat rerum imagines. Unde annulus Pyrrhi regis, qui aduersus Romanos bella gessit, non ignobilis famae fuit, cuius gemma achates erat, in quo nouem Musae cum insignibus suis singulae, et Apollo tenens citharam uidebatur, non impressis figuris, sed ingenitis. Nunc diuersis locis apparet. Dat Creta, quem curaliachatem uocant, curalio similem, sed illitum guttis auro micantibus, et scorpionum ictibus resistentem. Dat India reddentem nunc nemorum, nunc animalium facies, quem uidisse oculis fauet, quique intra os receptus sedat sitim. Sunt et qui usti redolent myrrhae odorem, haemachates sanguineis maculis irrubescit; sed qui maxime probantur, uitream habent perspicuitatem, ut Cyprius: nam, qui sunt facie cerea, abundantes triuialiter, negliguntur. Omnis ambitus huius insulae clauditur stadiorum tribus millibus. [6,0] VI. Volcaniae insulae. In freto Siculo Hephestiae insulae quinque et uiginti millibus passuum ab Italia absunt. Itali Vulcanias uocant: nam et ipsae natura soli ignea per occulta commercia, aut mutuantur AEtnae incendia, aut subministrant. Hic dicta sedes deo ignium. Numero sunt septem. Liparae nomen rex dedit Liparus, qui eam ante AEolum rexit. Alteram Hieram uocauerunt: ea praecipue Vulcano sacrata est, et plurimum colle eminentissimo nocte ardet. Strongyle tertia, AEoli domus, uergitur ad exortus solis, minime angulosa, quae flammis liquidioribus differt a ceteris. Haec causa efficit, quod ex eius fumo potissimum incolae praesentiscunt, quinam flatus in triduo pertendant. Quo factum, ut AEolus rex uentorum crederetur. Ceteras Didymen, Ericusam, Phœnicusam, Euonymon, quoniam similes sunt, dictas habe.