[7,0] LIBER SEPTIMUS. Interea trepidis Fabius spes unica rebus : ille quidem socios atque aegram uulnere praeceps Ausoniam armabat uiridique ad dura laborum bellator senio iam castra mouebat in hostem, 5 sed mens humana maior non tela nec enses nec fortis spectabat equos. tot milia contra Poenorum inuictumque ducem, tot in agmina solus ibat et in sese cuncta arma uirosque gerebat. ac ni sacra seni uis impressumque fuisset [7,10] sistere Fortunam cunctando aduersa fouentem, ultima Dardanii transisset nominis aetas. ille modum superis in Punica castra fauoris addidit et Libyae finem inter prospera bella uincendi statuit. tumefactum cladibus ille 15 Hesperiis lento Poenum moderamine lusit. summe ducum, qui regna iterum labentia Troiae et fluxas Latii res maiorumque labores, qui Carmentis opes et regna Euandria seruas, surge, age et emerito sacrum caput insere caelo. [7,20] At Libyae ductor, postquam noua nomina lecto dictatore uigent, raptim mutata Latinis imperia haud frustra reputans, cognoscere hauebat, quae fortuna uiro, quodnam decus, ultima fessis ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas 25 Hannibali putet esse parem. feruore carentes angebant anni fraudique inaperta senectus. ocius accitum captiuo ex agmine poscit progeniem ritusque ducis dextraeque labores. Cilnius, Arreti Tyrrhenis ortus in oris, [7,30] clarum nomen erat. sed laeua adduxerat hora Ticini iuuenem ripis, fususque ruentis uulnere equi Libycis praebebat colla catenis. hic ardens exire malis et rumpere uitam, 'Non cum Flaminio tibi res, nec feruida Gracchi 35 in manibus consulta:' inquit 'Tirynthia gens est; quam si fata tuis genuissent, Hannibal, oris, terrarum imperium Carthaginis arce uideres. non ego te longa serie per singula ducam. hoc sat erit: nosces Fabios certamine ab uno. [7,40] Veientum populi uiolata pace negabant acceptare iugum, ac uicino Marte furebat ad portas bellum, consulque ciebat ad arma. dilectus uetiti, priuataque castra penates Herculei impleuere. domo, mirabile, ab una 45 patricius iunctis exercitus ibat in armis. ter centum exiluere duces. quocumque liberet uno non pauidus rexisses bella magistro. sed dirum egressis omen: Scelerata minaci stridentis sonitu tremuerunt limina portae, [7,50] maximaque Herculei mugiuit numinis ara. inuasere hostem, numerarique aspera uirtus haud est passa uiros, et plures milite caedes. saepe globo densi, saepe et per deuia passim dispersi subiere uices, meritique labore 55 aequato, nulli quisquam uirtute secundus, ducere ter centum Tarpeia ad templa triumphos. spes heu fallaces oblitaque corda, caducum mortali quodcumque datur! grex ille uirorum, qui Fabia gente incolumi deforme putabat [7,60] publica bella geri, pariter cecidere deorum inuidia, subitis circumuenientibus armis. nec tamen occisos est cur laetere. supersunt quot tibi sit Libyaeque satis: certauerit unus ter centum dextris. tam uiuida membra laborque 65 prouidus et cauta sollertia tecta quiete. nec uero, calidi, nunc tu, cui sanguinis aetas, foderis in pugna uelocius ilia planta bellatoris equi frenisque momorderis ora.' quem cernens auidum leti post talia Poenus, [7,70] 'Nequiquam nostras, demens,' ait 'elicis iras et captiua paras moriendo euadere uincla. uiuendum est. arta seruentur colla catena.' haec iuuenis, diuisque tumens ausisque secundis. At patres Latiasque nurus raptabat ad aras 75 cura deum. maesto suffusae lumina uultu femineus matres graditur chorus: ordine longo Iunoni pallam conceptaque uota dicabant: 'Huc ades, o regina deum, gens casta precamur et ferimus, digno quaecumque est nomine, turba [7,80] Ausonidum pulchrumque et, acu et subtemine fuluo quod nostrae neuere manus, uenerabile donum. ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, diua, interea uelamen erit. si pellere nostris Marmaricam terris nubem dabis, omnis in auro 85 pressa tibi uaria fulgebit gemma corona.' necnon et proprio uenerantur Pallada dono Phoebumque armigerumque deum primamque Dionen. tanta adeo, cum res trepidae, reuerentia diuum nascitur: at rarae fumant felicibus arae. [7,90] Dum Roma antiquos templis indicit honores, iam Fabius, tacito procedens agmine et arte bellandi lento similis, praecluserat omnis fortunaeque hostique uias. discedere signis haud licitum, summumque decus, quo tollis ad astra 95 imperii, Romane, caput, parere docebat. uerum ubi prima satis conspecta in montibus altis signa procul fulsitque nouis exercitus armis, arrectae spes Sidonii, feruetque secundis fortunae iuuenis. uincendi sola uidetur, [7,100] quod nondum steterint acies, mora: 'Pergite,' clamat 'ite citi, ruite ad portas, propellite uallum pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras tantum hosti superest. resides ad bella uocantur, quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis, 105 hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello. en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem dimisere fugam quam terror ad ultima mundi Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque [7,110] nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi. est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso creuerit, et titulis libeat cur figere nostris crudum Marte uiri nomen. quot demere noster huic annos Fabio gladius ualet! et tamen audet. 115 audeat. haud ultra faxo spectetur in armis.' Talia uociferans uolucri rapit agmina cursu ac praeuectus equo nunc dextra prouocat hostem nunc uoce increpitat, missa nunc eminus hasta fertur ouans pugnaeque agitat simulacra futurae: [7,120] ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis arma tulit, clipeo amplexus terramque polumque maternumque fretum totumque in imagine mundum. Cassarum sedet irarum spectator et alti celsus colle iugi domat exultantia corda 125 infractasque minas dilato Marte fatigat sollers cunctandi Fabius, ceu nocte sub atra munitis pastor stabulis per ouilia clausum impauidus somni seruat pecus: effera saeuit atque impasta trucis ululatus turba luporum [7,130] exercet morsuque quatit restantia claustra. Inritus incepti mouet inde atque Apula tardo arua Libys passu legit ac nunc ualle residit conditus occulta, si praecipitare sequentem atque inopinata detur circumdare fraude, 135 nunc nocturna parat caecae celantibus umbris furta uiae retroque abitum fictosque timores adsimulat, tum castra citus deserta relicta ostentat praeda atque inuitat prodigus hostem: qualis Maeonia passim Maeandrus in ora, [7,140] cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat. nulla uacant incepta dolis: simul omnia uersat miscetque exacuens uaria ad conamina mentem, sicut aquae splendor radiatus lampade solis dissultat per tecta uaga sub imagine uibrans 145 luminis et tremula laquearia uerberat umbra. iamque dolore furens ita secum immurmurat ira: 'Obuia si primus nobis hic tela tulisset, nullane nunc Trebiae et Trasimenni nomina? nulli lugerent Itali? numquam Phaethontius amnis [7,150] sanguinea pontum turbasset decolor unda? inuentum, dum se cohibet terimurque sedendo, uincendi genus. en quotiens, uelut obuius iret, discinxit ratione dolos fraudesque resoluit.' haec secum, medio somni cum bucina noctem 155 diuideret, iamque excubias sortitus iniquas tertius abrupta uigil iret ad arma quiete. uertit iter Daunique retro tellure relicta Campanas remeat notus populator in oras. hic uero, intrauit postquam uberis arua Falerni [7,160] (diues ea et numquam tellus mentita colono), addunt frugiferis inimica incendia ramis. Haud fas, Bacche, tuos tacitum tramittere honores, quamquam magna incepta uocent. memorabere, sacri largitor laticis, grauidae cui nectare uites 165 nulli dant prelis nomen praeferre Falernis. Massica sulcabat meliore Falernus in aeuo ensibus ignotis senior iuga. pampinus umbras nondum uua uiridis nudo texebat in aruo, pocula nec norant sucis mulcere Lyaei, [7,170] fonte sitim et pura soliti defendere lympha. attulit hospitio pergentem ad litora Calpes extremumque diem pes dexter et hora Lyaeum, nec pigitum paruosque lares humilisque subire limina caelicolam tecti. cepere uolentem 175 fumosi postes et ritu pauperis aeui ante focos mensae, laetus nec senserat hospes aduenisse deum. sed enim de more parentum grato cursabat studio instabatque senectae, donec, opes festas, puris nunc poma canistris [7,180] composuit, nunc inriguis citus extulit hortis rorantis umore dapes, tum lacte fauisque distinxit dulcis epulas nulloque cruore polluta castus mensa Cerealia dona attulit ac primum Vestae detersit honorem 185 undique et in mediam iecit libamina flammam. deesse tuos latices, hac sedulitate senili captus, Iacche, uetas. subito, mirabile dictu, fagina pampineo spumarunt pocula suco, pauperis hospitii pretium, uilisque rubenti [7,190] fluxit mulctra mero, et quercu in cratera cauata dulcis odoratis umor sudauit ab uuis. 'En cape' Bacchus ait 'nondum tibi nota, sed olim uiticolae nomen peruulgatura Falerni munera,' et haud ultra latuit deus. inde nitentem 195 lumine purpureo frontem cinxere corymbi, et fusae per colla comae, dextraque pependit cantharus, ac uitis thyrso delapsa uirenti festas Nysaeo redimiuit palmite mensas. nec facilis laeto certasse, Falerne, sapori, [7,200] postquam iterata tibi sunt pocula, iam pede risum, iam lingua titubante moues, patrioque Lyaeo tempora quassatus, grates et praemia digna uix intellectis conaris reddere uerbis, donec composuit luctantia lumina Somnus, 205 Somnus, Bacche, tibi comes additus. hinc ubi primo ungula dispersit rores Phaethontia Phoebo, uuiferis late florebat Massicus aruis miratus nemora et lucentis sole racemos. it monti decus, atque ex illo tempore diues [7,210] Tmolus ambrosiis Ariusia pocula sucis ac Methymna ferox lacibus cessere Falernis. Haec tum uasta dabat terrisque infestus agebat Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses, ludificante ducem Fabio. iamque improba castris 215 Ausoniis uota et pugnandi praua libido gliscebat: proni decurrere monte parabant. Da famae, da, Musa, uirum, cui uincere bina concessum castra et geminos domitare furores. 'Feruida si nobis corda abruptumque putassent [7,220] ingenium patres et si clamoribus' inquit 'turbari facilem mentem, non ultima rerum et deplorati mandassent Martis habenas. stat pensata diu belli sententia: uincam seruare inuitos urgentisque ultima fata. 225 nulli per Fabium e uobis cecidisse licebit. si lucis piget et supremis esse cupido est nominis Ausonii taedetque in tempore tali nullum clade noua claraeque fragore ruinae insignem fecisse locum, reuocandus ab atris [7,230] Flaminius uobis est sedibus. ille ruendi iam dudum properans signum auspiciumque dedisset. an nondum praeceps uicinaque fata uidetis? una, ut debellet, satis est uictoria Poeno. state, uiri, et sentite ducem. cum optabile tempus 235 deposcet dextras, tunc ista ferocia dicta aequentur factis. non est, mihi credite, non est arduus in pugnas ferri labor: una reclusis omnes iam portis in campum effuderit hora. magnum illud solisque datum, quos mitis euntis [7,240] Iuppiter aspexit, magnum est ex hoste reuerti. fortunae Libys incumbit flatuque secundo fidit agens puppim. dum desinat aura sinusque destituat tumidos subducto flamine uentus, in rem cunctari fuerit. non ulla perenni 245 amplexu Fortuna fouet. iam copia quanto artior et nullo Tyriis certamine quantum detritum est famae! quin inter cetera nostra haud laude afuerit, modo qui --- sed parcere dictis sit melius. iam uos acies et proelia et hostem [7,250] poscitis? o maneat, superi, fiducia talis! interea exclusa maioris sorte pericli me solum, quaeso, toti me opponite bello.' his dictis fractus furor et rabida arma quierunt: ut, cum turbatis placidum caput extulit undis 255 Neptunus totumque uidet totique uidetur regnator ponto, saeui fera murmura uenti dimittunt nullasque mouent in frontibus alas, tum sensim infusa tranquilla per aequora pace languentes tacito lucent in litore fluctus. [7,260] Sensit cura sagax Poeni fraudisque ueneno adgreditur mentes. pauca atque haec ruris auiti iugera nec multis Fabius uertebat aratris: Massicus uuiferis addebat nomina glaebis. hinc pestem placitum moliri et spargere causas 265 in castra ambiguas. ferro flammisque pepercit suspectamque loco pacem dedit arte maligna ceu clandestino traheretur foedere bellum. Intellectus erat Fabio, Tyriosque uidebat dictator saeuire dolos. sed non uacat aegre [7,270] inuidiam gladios inter lituosque timere et dubia morsus famae depellere pugna, donec reptantem et nequiquam saepe trahendo huc illuc castra scrutantem proelia Poenum, qua nemorosa iuga et scopulosi uertice colles 275 exurgunt, clausit sparsa ad diuortia turma. hinc Laestrygoniae saxoso monte premebant a tergo rupes, undosis squalida terris hinc Literna palus, nec ferri aut militis usum poscebat regio, saeptos sed fraude locorum [7,280] arta fames poenas miserae exactura Sagunti urgebat, finisque aderat Carthaginis armis. Cuncta per et terras et lati stagna profundi condiderat somnus, positoque labore dierum pacem nocte datam mortalibus orbis agebat. 285 at non Sidonium curis flagrantia corda ductorem uigilesque metus haurire sinebant dona soporiferae noctis. nam membra cubili erigit et fului circumdat pelle leonis, qua super instratos proiectus gramine campi [7,290] presserat ante toros. tunc ad tentoria fratris fert gressus uicina citos. nec degener ille belligeri ritus taurino membra iacebat effultus tergo et mulcebat tristia somno. haud procul hasta uiri terrae defixa propinquae, 295 et dir e summa pendebat cuspide cassis; at clipeus circa loricaque et ensis et arcus et telum Baliare simul tellure quiescunt. iuxta lecta manus, iuuenes in Marte probati, et sonipes strato carpebat gramina dorso. [7,300] ut pepulere leuem intrantis uestigia somnum, 'Heus!' inquit (pariterque manus ad tela ferebat) 'quae te cura uigil fessum, germane, fatigat?' ac iam constiterat sociosque in caespite fusos incussa reuocat castrorum ad munera planta, 305 cum Libyae ductor: 'Fabius me noctibus aegris, in curas Fabius nos excitat, illa senectus heu fatis quae sola meis currentibus obstat! cernis ut armata circumfundare corona, et uallet clausos collectus miles in orbe. [7,310] uerum, age, nunc quando res artae, percipe porro quae meditata mihi. latos correpta per agros armenta adsueto belli de more secuntur. cornibus arentis edicam innectere ramos sarmentique leuis fronti religare maniplos, 315 admotus cum feruorem disperserit ignis ut passim exultent stimulante dolore iuuenci et uaga per collis ceruice incendia iactent. tum terrore nouo trepidus laxabit iniquas custos excubias maioraque nocte timebit. [7,320] si cordi consulta (moras extrema recusant) accingamur' ait. gemino tentoria gressu inde petunt. ingens clipeo ceruice reposta inter equos interque uiros interque iacebat capta manu spolia et rorantia caede Maraxes 325 ac dirum, in somno ceu bella capesseret, amens clamorem tum forte dabat dextraque tremente arma toro et notum quaerebat feruidus ensem. huic Mago, inuersa quatiens ut dispulit hasta bellantem somnum, 'Tenebris, fortissime ductor, [7,330] iras compesce atque in lucem proelia differ. ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus nunc nocte utendum est. arentis nectere frondes cornibus et latis accensa immittere siluis armenta, oppositi reserent quo claustra manipli, 335 germanus parat atque obsessa euellere castra. emergamus, et hic Fabio persuadeat astus non certare dolis.' nihil hinc cunctante, sed acris incepti laeto iuuene, ad tentoria Acherrae festinant, cui parca quies minimumque soporis, [7,340] nec notum somno noctes aequare: feroci peruigil inseruibat equo fessumque leuabat tractando et frenis ora exagitata fouebat. at socii renouant tela arentemque cruorem ferro detergent et dant mucronibus iras. 345 quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi quaenam agitent, pandunt et coeptis ire ministrum haud segnem hortantur. discurrit tessera castris, intentiquo docent, quae sint properanda, monetque quisque suos: instat trepidis stimulatque ruentis [7,350] nauus abire timor, dum caeca silentia dumque maiores umbrae. rapida iam subdita peste uirgulta atque altis surgunt e cornibus ignes. hic uero ut, gliscente malo et quassantibus aegra armentis capita, adiutae pinguescere flammae 355 coepere et uincens fumos erumpere uertex, per collis dumosque (lues agit atra) per altos saxosi scopulos montis lymphata feruntur corpora anhela boum, atque obsessis naribus igni luctantur frustra rabidi mugire iuuenci. [7,360] per iuga, per uallis errat Vulcania pestis nusquam stante malo, uicinaque litora fulgent: quam multa adfixus caelo sub nocte serena fluctibus e mediis sulcator nauita ponti astra uidet, quam multa uidet, feruoribus atris 365 cum Calabros urunt ad pinguia pabula saltus, uertice Gargani residens incendia pastor. At facie subita uolitantum montibus altis flammarum, quis tunc cedit custodia sorti, horrere atque ipsos nullo spargente uagari [7,370] credere et indomitos pasci sub collibus ignes. caelone exciderint, et magna fulmina dextra torserit Omnipotens, an caecis rupta cauernis fuderit egestas accenso sulphure flammas infelix tellus, media in formidine quaerunt. 375 iamque abeunt, faucesque uiae citus occupat armis Poenus et in patulos exultans emicat agros. huc tamen usque uigil processerat arte regendi dictator Trebiam et Tusci post stagna profundi, esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela [7,380] euasisse satis. quin et uestigia pulsi et gressus premeret castris, ni sacra uocarent ad patrios ueneranda deos. tum uersus ad urbem adloquitur iuuenem, cui mos tramittere signa et belli summam primasque iubebat habenas, 385 atque his praeformat dictis fingitque monendo: 'Si factis nondum, Minuci, te cauta probare erudiit Fortuna meis, nec ducere uerba ad uerum decus ac prauis arcere ualebunt. uidisti clausum Hannibalem. nil miles et alae [7,390] iuuere aut densis legio conferta maniplis. testor te, solus clausi nec deinde morabor. dis sine me libare dapem et sollemnia ferre: hunc iterum atque iterum uinctum uel montibus altis amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam. 395 interea (crede experto, non fallimus) aegris nil mouisse salus rebus. sit gloria multis et placeat, quippe egregium, prosternere ferro hostem, sed Fabio sit uos seruasse triumphus. plena tibi castra atque intactus uulnere miles [7,400] creditur: hos nobis (erit haec ti gloria) redde. iam cernes Libycum huc uallo adsultare leonem, iam praedas offerre tibi, iam uertere terga, respectantem adeo atque iras cum fraude coquentem. claude, oro, castra et cunctas spes eripe pugnae. 405 haec monuisse satis. sed si compescere corda non datur oranti, magno te iure pioque dictator capere arma ueto.' sic castra relinquens uallarat monitis ac se referebat ad urbem. Ecce autem flatu classis Phoenissa secundo [7,410] litora Caietae Laestrygoniosque recessus sulcabat rostris portusque intrarat apertos ac totus multo spumabat remige pontus, cum trepidae fremitu uitreis e sedibus antri aequoreae pelago simul emersere sorores 415 ac possessa uident infestis litora proris. tum magno perculsa metu Nereia turba attonitae propere refluunt ad limina nota, Telebou medio surgunt qua regna profundo pumiceaeque procul sedes. immanis in antro [7,420] conditur abrupto Proteus ac spumea late cautibus obiectis reiectat caerula uates. is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque) per uarias lusit formas et terruit atri serpentis squamis horrendaque sibila torsit 425 aut fremuit toruo mutatus membra leone, 'Dicite,' ait 'quae causa uiae? quisue ora repente peruasit pallor? cur scire futura libido?' Ad quae Cymodoce, Nympharum maxima natu Italidum: 'Nosti nostros, praesage, timores. [7,430] quid Tyriae classes ereptaque litora nobis portendunt? num migrantur Rhoeteia regna in Libyam superis? aut hos Sarranus habebit nauita iam portus? patria num sede fugatae Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?' 435 Tunc sic euoluens repetita exordia retro incipit ambiguus uates reseratque futura: 'Laomedonteus Phrygia cum sedit in Ida pastor et errantis dumosa per auia tauros arguta reuocans ad roscida pascua canna [7,440] audiuit sacrae lentus certamina formae, tum matris currus niueos agitabat olores tempora sollicitus litis seruasse Cupido. paruulus ex umero corytos et aureus arcus fulgebat, nutuque uetans trepidare parentem 445 monstrabat grauidam telis se ferre pharetram. ast alius niuea comebat fronte capillos, purpureos alius uestis religabat amictus. cum sic suspirans roseo Venus ore decoros adloquitur natos: "Testis certissima uestrae [7,450] ecce dies pietatis adest. quis credere saluis hoc ausit uobis? de forma atque ore (quid ultra iam superest rerum?) certat Venus. omnia paruis si mea tela dedi blando medicata ueneno, si uester, caelo ac terris qui foedera sancit, 455 stat supplex, cum uultis, auus: uictoria nostra Cypron Idymaeas referat de Pallade palmas, de Iunone Paphos centum mihi fumet in aris." dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabat omne nemus gradiente dea. iam bellica uirgo, [7,460] aegide deposita et qua adsuetum casside crinem inuoluit, nec compta tamen pacemque serenis condiscens oculis, ibat lucoque ferebat praedicto sacrae uestigia concita plantae. parte alia intrabat iussis Saturnia siluis, 465 iudicium Phrygis et fastus pastoris et Iden post fratris latura toros. postrema nitenti adfulsit uultu ridens Venus: omnia circa et nemora et penitus frondosis rupibus antra spirantem sacro traxerunt uertice odorem. [7,470] nec iudex sedisse ualet, fessique nitoris luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse uideri. sed uictae fera bella deae uexere per aequor, atque excisa suo pariter cum iudice Troia. tum pius Aeneas terris iactatus et undis 475 Dardanios Itala posuit tellure penatis. dum cete ponto innabunt, dum sidera caelo lucebunt, dum sol Indo se litore tollet, hic regna et nullae regnis per saecula metae. at uos, o natae, currit dum immobile filum, [7,480] Hadriaci fugite infaustas Sasonis harenas. sanguineis tumidus ponto miscebitur undis Aufidus et rubros impellet in aequora fluctus, damnatoque deum quondam per carmina campo Aetolae rursus Teucris pugnabitis umbrae. 485 Punica Romuleos quatient mox spicula muros, multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus. hinc ille in furto genitus patruique piabit idem ultor patrisque necem; tum litus Elissae implebit flammis auelletque Itala Poenum [7,490] uiscera torrentem et propriis superabit in oris. huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet, hic dabit ex sese qui tertia bella fatiget et cinerem Libyae ferat in Capitolia uictor.' Quae dum arcana deum uates euoluit in antro, 495 iam monita et Fabium bellique equitumque magister exuerat mente ac praeceps tendebat in hostem. pascere nec Poenus prauum ac nutrire furorem deerat et, ut paruo maiora ad proelia damno eliceret, dabat interdum simulantia terga: [7,500] non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi euocat e liquidis piscem penetralibus esca, cumque leuem summa uidit iam nare sub unda, ducit sinuato captiuum ad litora lino. Fama furit uersos hostis, Poenumque salutem 505 inuenisse fuga: liceat si uincere, finem promitti cladum, sed enim dicione carere uirtutem, et poenas uincentibus esse repostas. clausurum iam castra ducem rursusque referri uaginae iussurum enses, reddatur in armis [7,510] ut ratio, et purget miles cur uicerit hostem. haec uulgus. necnon patrum Saturnia mentes inuidiae stimulo fodit et popularibus auris. tunc indigna fide censent optandaque Poeno, quae mox haud paruo luerent damnata periclo. 515 Diuiditur miles, Fabioque equitumque magistro imperia aequantur penitus. cernebat et expers irarum senior, magnas ne penderet alti erroris poenas patria inconsulta, timebat. ac tum, multa putans secum, ut remeauit ab urbe, [7,520] partitus socias uires, uicina propinquis signa iugis locat et specula sublimis ab alta non Romana minus seruat quam Punica castra. nec mora. disiecto Minuci uecordia uallo perdendi simul et pereundi ardebat amore. 525 Quem postquam rapidum uidit procedere castris hinc Libys, hinc Fabius, simul accendere sagacis in subitum curas: propere capere arma maniplis edicit uallique tenet munimine turmas Ausonius, torquet totas in proelia uires [7,530] Poenorum ductor propellitque agmina uoce: 'Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnae. non sperata diu plano certamina campo offert ecce deus. quando data copia, longum detergete situm ferro multoque cruore 535 exsatiate, uiri, plenos rubiginis enses.' Atque ea Cunctator pensabat ab aggere ualli perlustrans campos oculis, tantoque periclo discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat. cui natus iuncta arma ferens 'Dabit improbus,' inquit [7,540] 'quas dignum est, poenas, qui per suffragia caeca inuasit nostros haec ad discrimina fasces. insanae spectate tribus. pro lubrica rostra et uanis fora laeta uiris! nunc munera Martis aequent imperio et solem concedere nocti 545 sciscant imbelles. magna mercede piabunt erroris rabiem et nostrum uiolasse parentem.' tum senior, quatiens hastam lacrimisque coortis: 'Sanguine Poenorum, iuuenis, tam tristia dicta sunt abolenda tibi. patiarne ante ora manusque [7,550] ciuem deleri nostras, aut uincere Poenum, me spectante, sinam? non aequauisse minorem soluetur culpa si sunt mihi talia corda? iamque hoc, ne dubites, longaeui, nate, parentis accipe et aeterno fixum sub pectore serua: 555 succensere nefas patriae, nec foedior ulla culpa sub extremas fertur mortalibus umbras. sic docuere senes. quantus qualisque fuisti, cum pulsus lare et extorris Capitolia curru intrares exul, tibi corpora caesa, Camille, [7,560] damnata quot sunt dextra! pacata fuissent ni consulta uiro mensque impenetrabilis irae, mutassentque solum sceptris Aeneia regna nullaque nunc stares terrarum uertice, Roma. pone iras, o nate, meas. socia arma feramus 565 et celeremus opem.' iamque intermixta sonabant classica, procursusque uiros conliserat acer. Primus claustra manu portae dictator et altos disiecit postis rupitque in proelia cursum. non grauiore mouent uenti certamina mole [7,570] Odrysius Boreas et Syrtim tollere pollens Africus, obnixi cum bella furentia torquent: distraxere fretum ac diuersa ad litora uoluunt aequor quisque suum; sequitur stridente procella nunc huc, nunc illuc, raptum mare et intonat undis. 575 haud prorsus daret ullus honos tellusque subacta Phoenicum et Carthago ruens, iniuria quantum orta ex inuidia decoris tulit. omnia namque dura simul deuicta uiro, metus, Hannibal, irae, inuidia, atque una fama et fortuna subactae. [7,580] Poenus ab excelso rapidos decurrere uallo ut uidit, tremuere irae, ceciditque repente cum gemitu spes haud dubiae praesumpta ruinae. quippe aciem denso circumuallauerat orbe hausurus clausos coniectis undique telis. 585 atque hic Dardanius prauo certamine ductor iam Styga et aeternas intrarat mente tenebras (nam Fabium auxiliumque uiri sperare pudebat), cum senior gemino complexus proelia cornu ulteriore ligat Poenorum terga corona [7,590] et modo claudentis aciem nunc, extima cingens, clausos ipse tenet. maiorem surgere in arma maioremque dedit cerni Tirynthius. altae scintillant cristae et, mirum, uelocibus ingens per subitum membris uenit uigor: ingerit hastas 595 auersumque premit telorum nubibus hostem: qualis post iuuenem, nondum subeunte senecta, rector erat Pylius bellis aetate secunda. Inde ruens Thurin et Buten et Narin et Arsen dat leto fisumque manus conferre Mahalcen, [7,600] cui decus insigne et quaesitum cuspide nomen. tum Garadum largumque comae prosternit Adherben et geminas acies superantem uertice Thulin, qui summas alto prensabat in aggere pinnas, eminus hos, gladio Sapharum gladioque Monaesum 605 et Morinum pugnas aeris stridore cientem, dexteriore gena cum sedit letifer ictus, perque tubam fixae decurrens uulnere malae extremo fluxit propulsus murmure sanguis. proximus huic iaculo Nasamonius occidit Idmon. [7,610] namque super tepido lapsantem sanguine et aegra lubrica nitentem nequiquam euadere planta impacto prosternit equo trepideque leuantem membra adflicta solo pressa uiolentius hasta implicuit terrae telumque in caede reliquit. 615 haeret humi cornus motu tremefacta iacentis et campo seruat mandatum adfixa cadauer. Necnon exemplo laudis furiata iuuentus, Sullaeque Crassique simul iunctusque Metello Furnius ac melior dextrae Torquatus, inibant [7,620] proelia et unanimi uel morte emisse uolebant spectari Fabio. miser hic uestigia retro dum rapit et molem subducto corpore uitat intorti Bibulus saxi atque in terga refertur, strage super lapsus socium, qua fibula morsus 625 loricae crebro laxata resoluerat ictu, accepit lateri penitusque in uiscera adegit extabat fixo quod forte cadauere ferrum. heu sortem necis! euasit Garamantica tela Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus [7,630] occideret, telo non in sua uulnera misso. uoluitur exanimis, turpatque decora iuuenta ora nouus pallor. membris dimissa solutis arma fluunt, erratque niger per lumina somnus. Venerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum 635 excitus prece, et auxilio socia arma ferebat, Eoa tumidus pharetrati militis ala, gens Cadmi, Cleadas; fulua cui plurima passim casside et aurato fulgebat gemma monili, qualis ubi Oceani renouatus Lucifer unda [7,640] laudatur Veneri et certat maioribus astris. ostro ipse ac sonipes ostro totumque per agmen purpura Agenoreis saturata micabat aenis. hic auidum pugnae tam clarum excidere nomen Brutum exoptantem, uarie nunc laeuus in orbem, 645 nunc dexter leuibus flexo per deuia gyris ludificatus equo, uolucrem post terga sagittam fundit Achaemenio detractans proelia ritu. nec damnata manus, medio sed, flebile, mento armigeri Cascae penetrabilis haesit harundo [7,650] oblicumque secans subrecta cuspide uulnus umenti ferrum admouit tepefacta palato. at Brutus diro casu turbatus amici ausum multa uirum et spargentem in uulnera saeuos fraude fugae calamos, iam nullis cursibus instat 655 prendere cornipedis, sed totam pectoris iram mandat atrox hastae telumque uolatile nodo excutit et summum, qua laxa monilia crebro nudabant uersu, tramittit cuspide pectus. labitur intento cornu transfossus, et una [7,660] arcum laeua cadens, dimisit dextra sagittam. At non tam tristi sortitus proelia Marte Phoebei Soractis honor Carmelus agebat. sanguine quippe suo iam Bagrada tinxerat ensem, dux rectorque Nubae populi, iam fusus eidem 665 Zeusis Amyclaei stirps impacata Phalanti, quem tulerat mater claro Phoenissa Laconi. talia dum metuit, nec pugnae fisus in hoste tam rapido nec deinde fugae, suadente pauore, per dumos miser in uicina cacumina quercus [7,670] repserat atque alta sese occultabat in umbra Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis. hunc longa multa orantem Carmelus et altos mutantem saltu ramos transuerberat hasta, ut, qui uiscatos populatur harundine lucos, 675 dum nemoris celsi procera cacumina sensim substructa certat tacitus contingere meta, sublimem calamo sequitur crescente uolucrem. effudit uitam, atque alte manante cruore membra pependerunt curuato exanguia ramo. [7,680] Iamque in palantis ac uersos terga feroces pugnabant Itali, subitus cum mole pauenda terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis. nigra uiro membra, et furui iuga celsa trahebant cornipedes, totusque nouae formidinis arte 685 concolor aequabat liuentia currus equorum terga: nec erectis similes imponere cristis cessarat pennas, aterque tegebat amictus: ceu quondam aeternae regnator noctis, ad imos cum fugeret thalamos Hennaea uirgine rapta, [7,690] egit nigrantem Stygia caligine currum. at Cato, tum prima sparsus lanugine malas, quod peperere decus Circaeo Tuscula dorso moenia, Laertae quondam regnata nepoti, quamquam tardatos turbata fronte Latinos 695 collegisse gradum uidet, imperterritus ipse ferrata calce atque effusa largus habena cunctantem impellebat equum. negat obuius ire et trepidat cassa sonipes exterritus umbra. tum celer in pugnam dorso delatus ab alto [7,700] alipedem planta currum premit atque uolanti adsilit a tergo. cecidere et lora repente et stimuli, ferrumque super ceruice tremiscens palluit infelix subducto sanguine Maurus. ora rapit gladio praefixaque cuspide portat. 705 At saeuo Mauorte ferox perrumpit anhelum dictator cum caede globum. miserabile uisu, uulneribus fessum ac multo labente cruore ductorem cernit suprema ac foeda precantem. manauere genis lacrimae, clipeoque pauentem [7,710] protegit et natum stimulans 'Fortissime, labem hanc pellamus' ait 'Poenoque ob mitia facta, quod nullos nostris ignis disperserit aruis, dignum expendamus pretium.' tunc arte paterna ac stimulis gaudens iuuenis circumdata Poenum 715 agmina deturbat gladio campumque relaxat, donec Sidonius decederet aequore ductor: ceu, stimulante fame, rapuit cum Martius agnum auerso pastore lupus fetumque trementem ore tenet presso, tum, si uestigia cursu [7,720] auditis celeret balatibus obuia pastor, iam sibimet metuens, spirantem dentibus imis reiectat praedam et uacuo fugit aeger hiatu. tum demum, Tyriis quas circumfuderat atra tempestas, Stygiae tandem fugere tenebrae. 725 torpebant dextra, et sese meruisse negabant seruari, subitisque bonis mens aegra natabat: ut, qui conlapsa pressi iacuere ruina, eruta cum subito membra et nox atra recessit, coniuent solemque pauent agnoscere uisu. [7,730] Quis actis senior numerato milite laetus collis et tuto repetebat in aggere castra. ecce autem e media iam morte renata iuuentus clamorem tollens ad sidera et ordine longo ibat ouans Fabiumque decus Fabiumque salutem 735 certatim et magna memorabant uoce parentem. tum qui partitis dissederat ante maniplis 'Sancte' ait 'o genitor, reuocato ad lucis honorem si fas uera queri, cur nobis castra uirosque diuidere est licitum? patiens cur arma dedisti, [7,740] quae solus rexisse uales? hoc munere lapsi aeternas multo cum sanguine uidimus umbras. ocius huc aquilas seruataque signa referte. hic patria est, murique urbis stant pectore in uno. tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos: 745 cum solo tibi iam Fabio sunt bella gerenda.' Haec ubi dicta dedit, mille hinc, uenerabile uisu, caespite de uiridi surgunt properantibus arae. nec prius aut epulas aut munera grata Lyaei fas cuiquam tetigisse fuit quam multa precatus [7,750] in mensam Fabio sacrum libauit honorem.