[9,0] LIBER NONUS. [9,1] EPISTOLA PRIMA. Sidonius Firmino suo salutem. EXIGIS, domine fili, ut epistolarum priorum limite irrupto, stylus noster in ulteriora procurrat, numeri supra dicti priuilegio non contentus includi. Addis et causas, quibus hic liber nonus octo superiorum uoluminibus accrescat: eo quod C. Secundus, cuius nos orbitas sequi hoc opere pronuntias, paribus titulis opus epistolare determinet. Quae iubes non sunt improbabilia: quanquam et hoc ipsum quod pie iniungis, arduum existat, ac laudi quantulaecunque iam semel partae non opportunum. Primum, quod opusculo prius edito praesentis augmenti sera coniunctio est; deinde quod arbitros ante quoscunque, nisi fallimur, indecentissimum est, materiae unius simplex principium, triplices epilogos inueniri. Pariter et nescio qualiter fieri ueniabile queat, quod cœrceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet; nisi quia forsitan qui modus paginis non potest poni ipse amicitiis. Quapropter esse te in quadam tuendae opinionis meae quasi specula decet, curiosisque facti huiusce rationem manifestare: quidue ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere. Porro autem, si, me garrire compulso, ipse reticere perseuerabis, te quoque silentii nostri talione ad uicem plecti non periniurium est. Itaque tu primus, maxime ignosce negotio quod imponis, ac ministerio. Nos uero, si quod exemplar manibus occurrerit, libri marginibus octaui celeriter addemus: et si Apollinaris tuus, cui studium in caeteris rebus, est in hac certe negligentissimus: quippe qui perexiguum lectione teneatur, uel coactus, uel uoluntarius: quantum tamen mihi uidetur, qui patribus iis iungi non recusauerim, quorum studio, uoto, timori laudabile aliquid in filiis, licet difficile persuadeatur, difficilius sufficit. Vale. [9,2] EPISTOLA II. Sidonius domino papae Euphronio salutem. ALBISO antistes, Proculusque leuites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia uestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacrosancto donastis affatu; quae tamen litterae plurimum nobis honoris, plus oneris imponunt. Unde et ipsarum sic benedictione laetor, quod iniunctione confundor: quippe qui ex asse turbatus, uel ex parte non pareo. Iubetis enim tam diuersa quam minima: explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile completur, quam impudenter incipitur. Sed si amplitudinem in uobis pietatis expertae bene metior, plus laborastis ut affectus cordis uestri, quam nostri operis effectus publicaretur. Neque enim cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes grauidas tibi spiritualium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant, non scilicet tibi partibus meis arida ieiunantis linguae stipula crepitabit? Hoc more tu et olorinis cantibus anseres rauos, et modificatis lusciniarum querelis improborum passerum fringultientes susurros iure sociaueris. Quid quod quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, nouus clericus, peccator antiquus, scientia leui, graui conscientia? uidelicet ut si scriptum quocunque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui. Ne quaeso, domine papa, nimis exigas uerecundiam meam, qualitercunque latitantem, cœpti operis huiusce temeritate deuenustari: quia tantus est liuor derogatorum, ut materia quam mittis, uelocius sortiatur inchoata probrum, quam terminata suffragium. Memor nostri esse dignare, domine papa. [9,3] EPISTOLA III. Sidonius domino papae Fausto salutem. SERVAT consuetudinem suam tam facundia uestra quam pietas; atque ob hoc granditer, quod diserte scribitis, eloquium suscipimus, quod libenter affectum. Caeterum ad praesens, petita uenia prius impetrataque, cautissimum reor ac saluberrimum, per has maxime ciuitates quae multum si tu segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stylo frequentiori renuntiare; dilataque tantisper mutui sedulitate sermonis, curam potius assumere conticescendi. Quod inter obstrictas affectu mediante personas asperrimum quanquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscunque, sed plurimis, certis et necessariis, quaeque diuersis proficiscuntur ex originibus. Quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit irrequisitus: qui etsi periculi nihil, ut pote crimine uacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis; dum secretum omne gerulorum peruigil explorator indagat. Quorum si forte responsio quantutumcunque ad interrogata trepidauerit, quae non inueniantur scripta, mandata creduntur: ac per hoc sustinet iniuriam plerumque qui mittitur; qui mittit, inuidiam: plusque in hoc tempore, quo aemulantum inuicem sese pridem fœdera statuta regnorum denuo per conditiones discordiosas ancipitia redduntur. Praeter hoc, ipsa mens nostra domesticis hinc inde dispendiis saucia iacet. Nam per officii imaginem uel (quod est uerius) necessitatem, solo patrio exactus, hoc relegatus, uariis quaquauersum fragoribus, quia patior hic incommoda peregrini, illic damna proscripti. Quocirca soluere modo litteras paulo politiores aut intempestiue petor, aut impudenter aggredior: quas uel ioco lepidas, uel stylo cultas alternare, felicium est. Porro autem quidam barbarismus est morum, sermo iucundus et animus afflictus. Quin potius animam male sibi consciam, et per horas ad recordata pœnalis uitae debita contremiscentem, frequentissimis tuis illis et ualentissimis orationum munerare suffragiis, precum peritus insulanarum, quas de palaestra congregationis eremitidis, et de senatu Lirinensium cellulanorum, in urbem quoque cuius Ecclesiae sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem: quippe cum nouae dignitatis obtentu, rigorem ueteris disciplinae non relaxaueris. His igitur, ut supradixi, precatibus efficacissimis obtine ut portio nostra sit Dominus; atque ut ascripti turmis contribulium leuitarum, non remaneamus terreni, quibus terra non remanet: inchœmusque, ut a saeculi lucris, sic quoque a culpis peregrinari. Tertia est causa uel maxima, exinde scribere tibi cur supersederim: quod immane suspicio dictandi istud in uobis tropologicum genus ac figuratum, limatisque plurifariam uerbis eminentissimum, quod uestra, quam sumpsimus, epistola ostendit. Licet enim praedicationes tuas, nunc repentinas, nunc cum ratio poposcisset elucubratas, raucus plosor audierim; tunc praecipue, cum in Lugdunensis ecclesiae dedicatae festis hebdomadalibus, collegarum sacrosanctorum rogatu exorareris ut perorares: ibi te inter spiritales regulas, uel forenses medioximum quiddam concionantem, quippe utrarumque doctissimum disciplinarum, pariter erectis sensibus auribusque curuatis ambiebamus, hinc parum factitantem desiderio nostro, quia iudicio satisfeceras. His de causis temperaui stylo temperahoque, breuiter locutus ut paream, longum taciturus ut discam. Sunt de caetero tuae partes, domine papa, doctrinae salutaris singularisque, uicturis operibus incumbere satis. Neque enim quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit, quam facere laudanda. Nunc uero, quod restat, donate uenia paginam rusticantem, uobis obsecundantem: cui me quoque auctore, si uestris litteris comparetur, stylus infantissimus inest. Sed ista quorsum stolidus allego? Nam nimis deprecari ineptias ipsas est ineptissimum: in quibus tu merus arbiter, si rem ex asse discingas, ridebis plurima, plura culpabis. Sed et illud amplector, si pro caritate qua polles, non fueris usquequaque censendi continentissimus; id est, si sententia tua quippiam super his apicibus antiquet. Tunc enim certius te probasse reliqua gaudebo, si liturasse aliqua cognouero. Memor nostri esse dignare, domine papa. [9,4] EPISTOLA IV. Sidonius domino papae Graeco salutem. VIATOR noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti, spatium uiae regionumque quod oppida nostra discriminat, saepe relegendo. Quocirca nos quoque decet semel propositae sedulitatis officia sectari: quae cum reliquis commeantibus, tum praecipue Amantio intercurrante, geminare cum quadam mentis intentione debemus: ne forte uideatur ipse plus litteras ex more deposcere, quam nos ex amore dictare. Ideo domine papa, uestrorum plus mementote, quos inter praesumimus computari: quique sicut uestris erigimur secundis, ita deprimimur aduersis. Nam quod nuper quorumpiam fratrum necessitate multos pertuleritis angores, flebili ad flentes relatione peruenit. Sed tu, flos sacerdotum, gemma pontificum, scientia fortis, fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum: quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa conuiuia patriarcharum, uel ad nectar cœlestium poculorum, per amaritudinum terrenarum calices perueniretur. Velis nolis, quisque contempti mediatoris consequitur regnum, sequitur exemplum. Quantaslibet nobis anxietatum pateras uitae praesentis propinet afflictio, parua toleramus, si recordamur quid biberit ad patibulum, qui inuitat ad cœlum. Memor nostri esse dignare, domine papa. [9,5] EPISTOLA V. Sidonius domino papae Iuliano salutem ETSI plusculum forte discreta, quam communis animum optabat, sede consistimus, non tamen medii itineris obiectu, quantum ad soluendum spectat officium, nostra sedulitas impediretur, nisi per regna diuisi, a commercio frequentioris sermonis, diuersarum sortium iure reuocaremur: quae nunc saltem, post pacis initam pactionem, quia fidelibus animis fœderabuntur, apices nostri incipient commeare crebri, quoniam cessant esse suspecti. Proinde, domine papa, cum sacrosanctis fratribus uestris pariter Christo supplicaturas iungite preces: ut dignatus prosperare quae gerimus, nostrique dominii temperans lites, arma compescens, illos muneretur innocentia, nos quiete, totos securitate. Memor nostri esse dignare, domine papa. [9,6] EPISTOLA VI. SIDONIUS DOMINO PAPAE AMBROSIO SALUTEM. VIGUIT pro dilectissimo nostro (quid loquar, nomen, personam? tu recognosces cuncta) apud Christum tua sanctitas intercessionis effectu: de cuius facilitateiuuenili saepe nunc arbitris palam ascitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas. Igitur hic proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae cui se totum consuetudine obscena iunctus addixerat, patrimonio, posteris, famae, subita sui correctione consuluit. Namque per rei familiaris damna uacuatus, ut primum intelligere cœpit, et retractare, quantum de bonusculis auitis paternisque sumptuositas domesticae charybdis abligurisset; quanquam sero resipiscens, attamen tandem ueluti frenos momordit, excussitque ceruices, atque Ulysseas, ut ferunt, ceras auribus figens, fugit, aduersum uitia surdus, meretricii blandimenta naufragii: puellamque, prout decuit, intactam uir laudandus in matrimonium assumpsit, tam moribus natalibusque summatem, quam facultatis principalis. Esset quidem gloria, si uoluptates sic reliquisset, ut nec uxori coniugaretur. Sed etsi forte contingat ad bonos mores ab errore migrare, paucorum est incipere de maximis: et eos qui diu totum indulserint sibi, protinus totum et pariter in cidere. Quocirca uestrum est, copulatis obtinere quamprimum prece sedula spem liberorum: et post consequens erit ut filio uno alteroue susceptis (et nimis dixi) abstineat de caetero licitis, qui illicita praesumpsit. Namque et coniuges ipsi, quanquam nupti nuper, iis moribus agunt ac uerecundis, uere ut agnoscas, si semel uideris, plurimum esse, quod differat ille honestissimus uxorius amor, figmentis illecebrisque concubinalibus. Memor nostri esse dignare, domine papa [9,7] EPISTOLA VII. Sidonius domino papae Remigio salutem. QUIDAM ab Aruernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa ignota, nec refert) postquam Remos aduenerat, scribam tuum, seu bibliopolam, pretio fors fuat officioue demeritum, copiosissimo uelis nolis declamationum tuarum schedio emunxit. Qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot uoluminibus, quidquid detulerat, quanquam mercari paratis (quod tamen utriuis nec erat iniustum), pro munere ingessit. Curae mihi e uestigio fuit, iisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere. Omnium assensu pronuntiatum, pauca nunc posse similia dictari. Etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas. Ad hoc opportunitas in exemplis, fides in testimoniis, proprietas in epithetis, urbanitas in figuris, uirtus in argumentis, pondus in sensibus, flumen in uerbis, fulmen in clausulis. Structura uero fortis et firma, coniunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus; sed nec hinc minus lubrica et leuis, ac modis omnibus erotundata: quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa iuncturas, per cameram palati uolutata balbutiat. Tota denique liquida prorsus et ductilis, ueluti cum crystallinas crustas, aut onychintinas non impacto digitus ungue perlabitur: quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur. Quid plura? Non exstat ad praesens uiui hominis oratio, quam peritia tua non sine labore transgredi queat ac superuadere. Unde et prope suspicor, domine papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (uenia sit dicto) te superbire. Sed licet bono fulgeas ut conscientiae, sic dictionis ordinatissimae; nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus. Quocirca desine in posterum nostra declinare iudicia, quae nil mordax nihilque minantur increpatorium. Alioqui si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimur nundinas inuolantum; et ultro scrinia tua, conniuentibus nobis ac subornantibus, effractorum manus arguta populabitur: inchoabisque tunc frustra moueri spoliatus furto, si nunc rogatus non moueris officio. Memor nostri esse dignare, domine papa. [9,8] EPISTOLA VIII. Sidonius domino papae Principio salutem. QUANQUAM nobis non opinantibus, desiderantibus tamen, litteras tuas reddidit gerulus antiquus, idoneus inuentus cui iure repetita credantur officia, quandoquidem prima sic detulit. Igitur affatu secundo, uel potius benedictione donatus, ipse quoquerepeto alterum salue, obsequia combinans, numeris aequata, non meritis. Et quia, domine papa, modo uiuimus iunctis abiunctisque regionibus, conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur; orate ut optabili religiosoque decessu, uitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus obfulserit, cum resurrectione agminibus uestris famulaturi, uel sub Gabaoniticae seruitutis occasione, iungamur; quia secundum promissa cœlestia, quae spoponderunt filios fidei de nationibus congregandos, si nos reos uenia soletur, dum uos beatos gloria manet, et si per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam diuidemur. Memor nostri esse dignare, domine papa. [9,9] EPISTOLA IX. Sidonius domino papae Fausto salutem. LONGUM tacere, uir sacratissime, nos in commune dequestus es: cognosco uestrae partis hinc studium, nostrae reatum non recognosco. Namque iam pridem iussus garrire non silui, istas litteris antecurrentibus: quibus etiam recensendis cum Reios aduenerant, qui tunc Aptae fuistis, aptissime defuistis. Idque uotiuum mihi granditer fuit ac peroptatum ut epistola iniuncta nec negaretur scripta amicitiae, nec subderetur lecta censurae. Ista omittamus. Mitti paginam copiosam denuo iubes. Parere properanti adsunt uota, causae absunt. Nam salutatio, nisi negotium aliquod actiua deportet materia, succincta est: quam qui porrigit uerbis non necessariis, a regula Sallustiani tramitis detortus exorbitat, qui Catilinam culpat habuisse satis eloquentiae, sapientiae parum. Unde Aue dicto, mox Vale dicimus, orate pro nobis. Sed bene est, bene est, quia chartulam iam iamque complicaturo res fortis accurrit, de qua exprobranda, si diutius uel laetitia sese mea uel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo. Venisti, magister, in manus meas, nec exsulto tantum, uerum insulto, uenisti: et quidem talis qualem ab hinc longo iamdiu tempore desideria nostra praestolabantur. Dubito sane utrum et inuitus, at certe similis inuito; quippe quo prouidente, uel (si tamen hoc nimis abnuis) acquiescente, sim tuis libris insalutatus, iisque, quod multo est iniuriosius, territorium Aruernum cum praeterirent, non solum mœnia mea, uerum etiam latera radentibus. An uerebare ne tuis dictis inuideremus? Sed Dei indultu, uitio nulli minus addicimur: cui si ita ut caeteris a mea parte subiaceretur, sic quoque auferret congrediendi aemulationem desperatio consequendi. An supercilium tanquam difficilis ac rigidi plosoris extimescebas? Et quaenam est cuiquam peritiae ceruix tanta, quiue hydrops, ut etiam tepida uestra non feruentissimis laudibus prosequatur? An ideo me fastidiendum negligendumque curasti, quia contemneres iuniorem? quod parum credo. An quia indoctum? quod magis fero; ita tamen, ut qui dicere ignorem, non et audire: quia et qui circensibus ludis abfuerunt, sententiam de curribus non ferunt. An aliquo casu dissidebamus, ut putaremur iis libellis quos edissetis derogaturi? atqui praesule Deo, tenues nobis esse amicitias, nec inimici fingere queunt. Ista quorsum? inquis. Ecce iam pando, uel quid indagasse me gaudeam, uel quid te celasse succenseam. Legi uolumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus, atque istius mundi bis peregrinus, Britannis tuis pro te reportat; illo iam impraesentiarum Fausto potius qui non senescit, quique uiuentibus non defuturus post sepulturam, fiet per ipsa quae scripsit sibi superstes. Hic igitur ipse uenerabilis, apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret (cuius imaginis hinc et hinc turbo tunc inhorruerat) sic reliqua dona uestra detexit, ut perurbane quae praestantiora portabat operuerit, spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus. Sed post duos aut iis amplius menses, sic quoque a nobis cito profectum, cum quipiam prodidissent de uiatoribus, mysticae gazae clausis inuolucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui faciles possent itineris pridiani spatia praeuertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano ioco, gestu ferino; ueluti si excussura quemcunque catulorum Parthi collo raptoris pede uolatico tigris orbata superemicet. Quid multa? capti hospitis genua complector, iumenta sisto, frena ligo, sarcinas soluo, quaesitum uolumen inuenio, produco, lectito, excerpo, maxima ex magnis capita defrustans. Tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebat signis, quod litteris non tenebant. Quibus lacrymis sane maduerimus, mutuo uicissim fletu rigati, tunc cum ab amplexu saepe repetito separaremur, longum est dixisse, nec refert: quod triumphali sufficit gaudio, spoliis onustum caritatis, et spiritualis compotem praedae me domum retuli. Quaeris nunc quid de manubiis meis iudicem? nollem adhuc prodere, quo diuturnius exspectatione penderes: plus me enim ulciscerer, si quod sensi tacerem. Sed iam nec ipse frustra superbis; ut pote intelligens, tibi inesse uirtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti, seu uoluntario, uis uoluptatis excludat praeconii necessitatem. Proinde accipe, quid super scriptis tuis et iniuriam passi censeamus. Legimus opus operosissimum, multiplex, acre, sublime, digestum titulis, exemplisque congestum, bipartitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripartitum. Scripseras autem plurima ardenter, plura pompose; simpliciter ista, nec argute illa, nec callide; grauia mature, profunda sollicite, dubia constanter, argumentosa disputatorie, quaedam seuere, quaepiam blande, cuncta moraliter, lecte, potenter, eloquentissime. Itaque per tanta te genera narrandi toto latissimae dictationis campo secutus, nihil in facundia caeterorum, nil in ingeniis facile perspexi iuxta politum. Quae me uera sentire satis approbas, cum nec offensus aliter iudico. Denique absentis oratio, quantum opinamur, plus nequit crescere, nisi forsitan aliquid his addat coram loquentis auctoris uox, manus, motus, pudor, artifex. His igitur animi litterarumque dotibus praeditus, mulierem pulchram, sed illam Deuteronomio astipulante nubentem, domine papa, tibi iugasti: quam tu adhuc iuuenis inter hostiles conspicatus cateruas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nihil per obstantes repulsus praeliatores desiderii brachio uincente rapuisti. Philosophiam scilicet, quae uiolenter e numero sacrilegarum artium exempta, raso capillo superfluae religionis, ac supercilio scientiae saecularis, amputatisque peruetustarum uestium rugis, id est, tristis dialecticae flexibus, falsa morum et illicita uelantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit. Haec ab annis uestra iam dudum pedissequa primoribus; haec tuo lateri comes inseparabilis, siue in palaestris exercereris urbanis, siue in abstrusis macerarere solitudinibus: haec athenaei consors, haec monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas praedicat disciplinas. Huic copulatum te matrimonio qui lacessiuerit, sentiet Ecclesiae Christi Platonis Academiam militare, teque nobilius philosophari. Primum, ineffabilem Dei Patris asserere cum sancti Spiritus aeternitate sapientiam. Tum praeterea non caesariem pascere, neque pallio aut claua, uelut sophisticis insignibus, gloriari, aut affectare de uestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam: neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica uel Prytaneum, curua ceruice Zeusippus, Aratus panda, Zenon fronte contracta, Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante, Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exserto, Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis, Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis. Quin potius experietur quisque conflixerit, Stoicos, Cynicos, Peripateticos, haeresiarchas, propriis armis, propriis quoque concuti machinamentis. Nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnauerint, mox te magistro ligati, uernaculis implicaturis in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis uncatis uolubilem tergiuersantum linguam inclamantibus, dum spiris categoricis lubricas quaestiones tu potius innodas, acrium more medicorum, qui remedium contra uenena, cum ratio compellit, et de serpente conficiunt. Sed hoc temporibus istis, sub tuae tantum uel contemplatione conscientiae, uel uirtute doctrinae. Nam quis aequali uestigia tua insequatur gressu; cui datum est soli, loqui melius quam didiceris, uiuere melius quam loquaris? Quocirca merito te beatissimum boni omnes, idque supra omnes tua tempestate concelebrabunt: cuius ita dictis uita factisque dupliciter inclaruit, ut quandoquidem tuos annos iam dextra numerauerit, saeculo praedicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione decedas, te relicturus externis, tua proximis. Memor nostri esse dignare, domine papa. [9,10] EPISTOLA X. Sidonius domino papae Aprunculo salutem. REDDIDIT tibi epistolas meas, quem mihi tuas offerre par fuerat: nam frater noster Cœlestius, nuper ad te reuersusde Biterrensi, quoddam mihi super statu iniuriosi nostri uinculum cessionis elicuit. Quod quidem scripsi, non minus tua uerecundia fractus quam uoluntate. Namque nos ultro uestro pudori quasi quibusdam pedibus obsequii decuit occurrere. Quocirca me quoque uolente posside indultum, sed liberaliter; nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solatii uel ipse quaesisti. Quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis, iam placatus insinuo: sic tamen ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur; atque ut si permanserit tecum, neutri nostrum iudicetur famulus; si forte discesserit, quaeratur utrique fugitiuus. Memor nostri esse dignare, domine papa. [9,11] EPISTOLA XI. Sidonius domino papae Lupo salutem. PROPTER libellum quem non ad uos magis quam per uos missum putastis, epistolam uestram non ad me magis quam in me scriptam recepi. Ad exprobrata respondeo pro aequitate causae, non pro aequalitate facundiae: quanquam quis nunc ego, aut quantus, qui agere praesumam uobis imputantibus innocentem? Quocirca delicto huic, quantulumcunque est, inter principia confestim supplico ignosci, diffidentiae tantum, non et superbiae fassus errorem. Nam cum mihi rigor censurae tuae in litteris aeque ut moribus sit ambifariam contremiscendus, fateor tamen in uoluminis ipsius operisque reseratu, illam mihi fuisse plus oneri, quam praetenditis caritatem. Nec citra iustum ista coniicio: quandoquidem mortalium mentibus uis haec naturalitus inest, ut si quid perperam fiat, minus indulgeant plus amici. Scripseram librum, sicut pronuntiatis, plenum onustumque uario causarum, temporum personarumque congestu: facturus rem uidebar impudentissimam, si tantum mihi cuncta placuissent, ut nulla tibi displicitura confiderem. Huc item, quisquis iudicii euentus foret, uidi partibus meis nequaquam pietatis ex solido constare rationem, si non saltem uobis esset anterius allatum uolumen, et si non uideretur oblatum: sub hoc uidelicet temperamento, ut si forte placuissem, non uos arrogantia praeteriisse; si secus, non uos improbitas expetisse iudicaretur. Nec sane multo labore me credidi deprecaturum uitatas causas erubescendi. Pariter illud nosse uos noueram, quod auctores in operibus edendis pudor potius quam constantia decet; quodque tetricis puncta censoribus, tardius procacitas recitatoris, quam trepidatio excudit. Alioquin si quis est ille, qui cum fiduciae praerogatiua, thematis ante inauditi operam peruulgati incipit exspectationi publicae, quamuis soluerit multa, plura redhibere. Praeterea quidquid super huiusce rescripti tenore censueris, malui factum confiteri simpliciter, quam trebaciter diffiteri. Dixisset alius, Neminem tibi praetuli, nullas ad ullum peculiares litteras dedi: quem praedatum suspicabare, unius epistolae forma contentus abscessit, atque ea quidem nihil super praesenti negotio deferente. Tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus, potius in nauseam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis uerbis inanibus immoraris. Adde, quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reuerentiae tuae meritorumque ratio seruata est, quod sicut tu antistitum caeterorum cathedris, prior est tuus in libro titulus: illius nomen uix semel tantum, et sibi ascripta pagina sonat: tuo, praeter tibi deputatas, frequenter illustrantur alienae. Illud his iunge, quod si quid ibi uel causaliter placet, ut per consilium meum lectitas: ille quandoque per beneficium tuum; qui munusculi mei incassum pressus inuidia, necdum ad facultatem legendi, ut suspicor, uenit, cum iam diu ipse perueneris ad copiam transferendi. Aio, tanquam non sitholographas membranas arbitraturus; si tamen quod ante percurras, uel exemplar acceperit: neque enim in iis quae tractaueris ulla culpabitur aut distinctionum raritas, aut frequentia barbarismorum. Nempe ad extremum palam uidetur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praescriptione transmissus est, quique supradicio tandiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua, quam memoria includat. Haec et his plura fors aliquis. Ego uero cuncta praetereo, et malo precari ueniam quam reatum, si hoc esse creditur, deprecari. Praesentum quoque negligentiam litterarum nunc nec excuso: primum, quod etsi cupiam, parum cultius scribere queo: dein, quod libellari opere confecto, animus tandem feriaturus, iam quae propalare dissimulat, excolere detrectat. At tamen cum satis tibi, et quidem merito (quidnam enim simile)? in omnibus cedam, quippe qui in alio genere uirtutum, iam per quinquennia decem, non aequaeuis sacerdotibus tantum, uerum et antiquis quoties collatus antelatusque sis; noueris uolo, quamuis quaestibus quatias astra, atque maiorum cineres fauillasque in testimonium laesae caritatis implores, pedem me conflictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retracturum: quia cum in caeteris rebus, tum fœdissimum perquam est in dilectione superari. Quae uelis nolis certa professio conuiciis tuis illis, cuncta sane blandimentorum mella uincentibus, non praeter aequum reponderatur, Ecce habes litteras tam garrulas ferme, quam requirebas: quanquam sunt omnes (si quae uspiam tamen sunt) loquacissimae. Namque in audentiam sermocinandi quem non ipse compellas, qui omnium (de me enim taceo) litteratorum, licet oculi affectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae in uisceribus absconditam per atomos bibulos radius extrahere solaris? Cuius lucis aculeo non sola penetratur aut arena subtilis, aut humus sessilis; sed si saxei montis oppressu fontium conditorum uena celetur, aperit arcanum liquentis elementi secretorum cœlestium natura uiolentior. Ita si quos, uir sacrosancte, studiosorum senseris, aut quietos, aut uerecundos, aut in obscuro iacentis famae recessu delitescentes; hos eloquii tui claritas, artifice confabulatu dum compellat, et publicat. Sed quorsum ista, quid morarum est? redeamus ad causam, super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor ut errata confessum ueniae clementis indultu placatus impertias: licet quae laetitia tua sancta, quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio. Memor nostri esse dignare, domine papa. [9,12] EPISTOLA XII. Sidonius Oresio suo salutem. VENIT in nostras a te profecta pagina manus, quae trahit multam similitudinem de sale Hispano in iugis caeso Tarraconensibus. Nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus: sermo dulcis et propositionibus acer; sic enim oblectat eloquio, quod turbat imperio: quippe qui parum metiens quid ordinis agam, carmina a nobis nunc nouat petat. Primum ab exordio religiosae professionis, huic principaliter exercitio renuntiaui: quia nimirum facilitati posset accommodari, si me occupasset leuitas uersuum, quem respicere cœperat grauitas actionum. Tum praeterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi. Quisnam enim ignoret cunctis aut artificibus aut artibus maximum decus usu uenire? cumque studia consueta non frequentantur, brachia in corporibus, ingenia pigrescere in artibus? Unde est et illud, quod sero correptus aut raro, plus arcus manui, iugo bos, equus freno rebellat. Insuper desidiae nostrae uerecundia comes ad hoc sententiam inclinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiadas, tam pudeat nouum pœma conficere, quam pigeat. Hoc item nefas, etiam difficilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam ueretur. Tenebimus ergo quippiam medium: et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt uersu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi: petens ne tu sis eatenus iustitiae praeuaricator, ut me opineris nunquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum. Neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris iam modestum potius quam facetum existimare. Vale. [9,13] EPISTOLA XIII. Sidonius Tonantio suo salutem. EST quidem, fateor, uersibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam fauorabilis, ut pœtarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. Crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. Hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri potest, nec potest fallere. Praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam. Pareo iniunctis, licet si unquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque. Denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere. Non enim promptum est, unum eumdemque probe facere aliquid, et raro. Iam dudum teretes hendecasyllabos, Attrito calamis pollice lusimus, Quos cantare magis pro choriambicis Excusso poteras mobilius pede. Sed tu per Calabri tramitis aggerem Vis ut nostra dehinc cursitet orbita; Qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos Frenis flexit equos plectripotentibus, Dum metro quatitur chorda Glyconio, Nec non Alcaico, uel Pherecratio, Iuncto Lesbiaco, siue anapaestico, Vernans per uarii carminis eclogas, Verborum uiolis multicoloribus. Istud (da ueniam) fingere uatibus Priscis difficule est, difficile et mihi, Ut diuersa sonans os epigrammata, Nil crebras titubet propter epistolas, Quas cantu ac modulis luxuriantibus Lasciuire uetat mascula dictio. Istud uix Leo, rex Castalii Chori, Vix hunc qui sequitur Lampridius queat, Declamans gemini pondere sub styli, Coram discipulis Burdegalensibus. Hoc me, teque decet, parce, precor, iocis, Quaeso pollicitam seruet ad extimum Oratoris opus cura modestiam: Quo nil deterius, si fuerit simul In primis rigidus, mollis in ultimis. Quinimo quoties epulo mensae lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus uaca: his proferendis confabulatio frequens, his redicendis sollicitus auditus inseruiat. Certe si saluberrimis auocamentis, ut qui adhuc iuuenis, tepidius inflecteris, Platonico Madaurensi saltem formulas mutuare conuiualium quaestionum: quoque reddaris instructior, has solue propositas, has propone soluendas, iisque te studiis, et dum otiaris, exerce. Sed quia mentio conuiuiorum semel incidit; tuque sic carmen nobis uel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem; suscipe libens, quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad cœnam conueniremus, in Petri librum magistri epistolarum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex conuiuii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Seueriano atque Lampridio paria pangentibus, iactanter hoc dixi, imo meliora, quos undique urbium ascitos imperator in unam ciuitatem, inuitator in unam cœnam forte contraxerat. Id morae tantum, dum genera metrorum sorte partimur. Placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri: ne quispiam nostrum, qui caeteris dixisset exilius, uerecundia primum, post morderetur inuidia. Etenim citius agnoscitur in quocunque recitante, si quo caeteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio. Tu uero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totum te socio indulseris. Non enim iustum est, ut censor incipias cum seueritate discutere, quod non potuit amicus cum serietate dictare. Age conuocata pubes, Locus, hora, mensa, causa, Iubet ut uolumen istud, Quod et aure et ore discis, Studiis in astra tollas. Petrus est tibi legendus, In utraque disciplina Satis institutus auctor. Celebremus ergo, fratres, Pia festa litterarum. Peragat diem cadentem Dape, poculis, choreis, Genialis apparatus. Rutilum toreuma bysso, Rutilasque forte blattas, Recoquente quas aheno Melibœa fucat unda; Opulentet ut meraco Bibulum colore uellus. Peregrina det supellex Ctesiphontis ac Niphatis a Iuga texta, belluasque Rapidas uacante panno, Acuit quibus furorem Bene ficta plaga cocco, Iaculoque ceu forante Cruor incruentus exit. Ubi toruus, et per artem Resupina flexus ora, It equo, reditque telo, Simulacra bestiarum Fugiens, fugansque Parthus. Niue pulchriora lina Gerat orbis, atque lauris, Hederisque, pampinisque Viridantibus tegatur. Cytisos, crocos, amellos, Casias, ligustra, calthas, Calathi ferant capaces, Redolentibusque sertis Abacum, torosque pingant. Manus uncta succo amomi Domet hispidos capillos, Arabumque messe pinguis Petat alta tecta fumus. Veniente nocte nec non Numerosus erigatur Laquearibus coruscis Camerae in superna lychnus; Oleumque nescientes, Adipesque glutinosos, Utero tumente fundant Opobalsamum lucernae. Geruli caput plicantes Anaglyptico metallo Epulas superbiores Humeris ferant onustis. Paterae, scyphi, lebetes, Socient falerna nardo: Tripodasque, cantharosque Rosa sutilis coronet. Iuuat ire per corollas Alabastra uentilantes, Iuuat et uago rotatu Dare fracta membra ludo, Simulare uel trementes Pede, ueste, uoce Bacchas. Bimari remittat urbe Thymelem, Palemque doctas Tepidas ad officinas Citharistrias Corinthus: Digiti quibus canentes, Pariter sonante lingua, Vice pectinis fatigent Animata fila pulsu. Date et aera fistulata Satyris amica nudis: Daterauulos choraulas, Quibus antra per palati Crepulis reflanda buccis. Gemit aura tibialis; Date carminata socco, Date dicta sub cothurno, Date quidquid aduocati, Date quidquid et pœtae Vario strepunt in actu: Petrus haec et illa transit. Opus editum tenemus, Bimetra quod arte texens, Iter asperum, uiasque Labyrinthicas cucurrit. Sed in omnibus laborans Et ab omnibus probatus, Rapit hinc et inde palmam. Per et ora docta fertur. Procul hinc et Hippocrenen, Aganippicosque fontes, Et Apollinem canorum Comitantibus Camenis Abigamus, et Mineruam Quasi praesulem canendi Remouete ficta fatu, Deus ista praestat unus. Stupuit uirum loquentem Diadematis potestas, Toga, miles, ordo equester, Populusque Romularis: Et adhuc sophos uolutant Fora, templa, rura, castra. Super haec, fragorem alumno Padus, atque ciuitatum Dat amor Ligusticarum. Similis fauor resultat Rhodanitidas per urbes, Imitabiturque Gallos Feritas Ibericorum. Nec in hoc moratus axe, Cito ad arua perget Euri, Aquilonibusque et Austris, Zephyrisque perferetur. Ecce dum quaero quid cantes, ipse cantaui. Tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas, post annos circiter uiginti profero in lucem, quales pari tempore absentes, cum domum rediit, Ulysses inuenire potuisset. Proinde peto ut praesentibus ludicris libenter ignoscas. Illud uero nec uerecunde, nec impudenter iniungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiaui, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias. Vale. [9,14] EPISTOLA XIV. Sidonius Burgundioni suo salutem. DUPLICITER excrucior quod nostrum uterque lecto tenetur. Nihil enim est durius quam cum praesentes amici diuiduntur communione languoris. Quippe si accidat, ut nec intra unum conclaue decumbant, nulla sunt uerba, nulla sunt solatia, nulla denique mutui oratus uicissitudo. Itaque singulis mœror ingens, isque plus de altero: nam parum possis, quanquam et infirmus, periclitante quem diligas, tibi timere. Sed Deus mihi, fili amantissime, pro te pauenti ualidissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis uires recuperare. Diceris enim iam uelle consurgere, quodque plus opto, iam posse. Me certe taliter consulis, et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum, iam quasi ex asse uegetus exerces, audire plus ambiens, etsi adhuc aeger, Socratem de moribus, quam Hippocratem de corporibus disputantem. Dignus omnino quem plausibilibus Roma foueret ulnis, quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur. Quod procul dubio consequebare, si pacis locique conditio permitteret, ut illic senatoriae iuuentutis contubernio mixtus erudirere. Cuius te gloriae pariter ac famae capacem, de orationis tuae qualitate coniecto: in qua decentissime te nuper pronuntiante, quae quidem scripseras extemporaliter, admirabantur beneuoli, mirabantur superbi, morabantur periti. Sed ne impudenter uerecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, praeconia tua iustius de te, quam tibi scribimus. Hoc potius, unde est causa sermonis, intromittamus. Igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram uersus, ut celer explicem, sed sub exemplo. Ii nimirum sunt recurrentes, qui metro stante, neque litteris loco motis, ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad summum. Sic est illud antiquum: Roma tibi subito motibus ibit amor. Et illud: Sole medere pede, ede perede melos. Necnon habentur pro recurrentibus, qui pedum lege seruata, et si non per singulos apices, per singula tamen uerba replicantur: ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum) quod de riuulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu, publicumque aggerem confragoso diluuio supergressus, subdita culta uiae inundauerat, quanquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluuiis appendicibus intumescentem, nil superna uenae perennis pondera inflarent. Igitur istic (nam uiator adueneram) dum magis ripam quam uadum quaero, tali iocatus epigrammate, per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi. Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen, Tempore consumptum iam cito deficiet. Hoc si recurras, ita legitur: Deficiet cito iam consumptum tempore flumen, Tramite decurrit quod modo praecipiti. Ecce habes uersus, quorum syllabatim mirere rationem. Caeterum pompam quam non habent, non docebunt. Sufficienter indicasse me suspicor, quod tu requirendum existimasti. Simile quiddam facis et ipse si proposita restituas, aeque diuerso, quae repeteris expedias. Namque eminet tibi thematis celeberrimi uotiua redhibitio, laus uidelicet peroranda, quam ediderat, Caesaris Iulii. Quae materia tam grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus, nihil amplius in ipsa debeat cauere, quam ne quid minus dicat. Nam si omittantur quae titulis dictatoris inuicti scripta Patauinis sunt uoluminibus; quis opera Suetonii, quis Iuuentii Martialis historiam, quisue ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequauerit? Sed tuis ceris haec reseruamus. Officii magis nostri est auditoribus scamna componere, et praeparare aures fragoribus intonaturis: dumque uirtutes tu dicis alienas, nos moliamur tuas dicere. Neque uereare me quospiam iudices Catonianos aduocaturum, qui modo inuidiam, modo ignorantiam suam fictae seueritatis uelamine tegant: quanquam imperitis uenia debetur. Caeterum quisquis ita malus est, ut intelligat bene scripta, nec tamen laudet, hunc boni intelligunt, nec tamen laudant. Proinde curas tuas hoc metu absoluo: fauentes audient cuncti, cuncti fouentes, gaudiisque quae facies recitaturus, una fruemur. Nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem. Non enim minus laudi feretur, adolescentem, uel quod est pulchrius, pene adhuc puerum, de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia, quam litterarum. Vale. [9,15] EPISTOLA XV. Sidonius Gelasio suo salutem. Probas, neque deprecor, me deliquisse: deliqui quippe, qui necdum nomine tuo ullas operi meo litteras iunxerim. Sed tamen scribis tum quod errauerim ueniabile fore: si quod et ipse decantes mittam ab exemplo: quia scilicet, Tonantio meo, ad parem causam futuras usui litteras bimetras miserim. Praeter hoc quereris paginam meam, si resoluatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari. Qua de re trochaica garrulitate suspensa, senariolos aliquos plus requiris. Seruio iniunctis: tu modo placidus accipias: si ueodam hanc ipsam mauis uocare, siue eclogam. Nam metrum diu infrequentatum durius texitur. Iubes, amice, nostra per uolumina Modis resultet incitatioribus Ferox iambus, et trochaeus hactenus, Pigrasque bigas et quaterna tempora Spondaeus addat, ut moram uolucripes Habeat parum per insitam trimetria: Resonetque mixtus ille pes celerrimus, Bene nuncupatus quondam ab arte Pyrricha, Loco locandus undecunque in ultimo: Spondam daturus et subinde uersui, Modo in priore parte, nunc in extima, Anapaestus, ipse quanquam et absolutius Pronuntietur, cum secuta tertia Geminae breuique longa adhaeret syllaba. Quae temperare uix callet gregarius Pœta, ut ipse cernis esse Sollium. In pectine errat, nec per ora concaua Vaga lingua flexum competenter explicat. Epos sed istud aptius parauerit Leo, Leonis aut secutus orbitas Cantu in Latino, cum prior sit Attico, Consentiorum qui superstes est patri, Fide, uoce, metris, ad fluenta Pegasi Cecinisse dictus omniforme canticum; Quotiesque uerba Graia carminauerit, Tenuisse celsa iunctus astra Pindaro, Montemque uictor isse per biuerticem Nulli secundus inter astra Delphica. At uterque uatum, si lyrae pœticae Latiare carmen aptet absque Dorico, Venusina Flacce plectra ineptus exseras, Iapygisque uerna cycnus Aufidi, Atacem tonare cum suis oloribus, Cana et canora colla uictus ingemas. Nec ista sola sunt perita pectora, Licet et peritis haec peritiora sint: Seuerianus ista rhetor altius, Afer uaferque Domnulus politius, Scholasticusque sub rotundioribus Petrus camenis dictitasset acrius: Epistolaris usquequaque nec stylus Virum uetaret, ut stupenda pangeret Potuisset ista semper efficacius, Humo atque gente cretus in Ligustide Proculus, melodis insonare pulsibus, Limans faceta quaeque sic pœmata, Venetam lacessat ut fauore Mantuam: Homericaeque par et ipse gloriae, Rotas Maronis arte sectans compari. Ego corde et ore iure despicabilis, Quid inter hosce te rogante garriam, Loquacitatis impudentiam probans, Animiqueuota destituta litteris; Sed quid negabo, nec pudore territus? Amor timere nescit: inde parui. Ignosce desueta repetenti, atque ob impleta quae iusseras, nihil amplius quam raritatis indulgentiam praestolaturo. Caeterum mihi similia post si iusseris, quo queam magis fieri obsequens, curabis ad uicem carminis, aut dictare quae cantem, aut saltare quae rideam. Vale. [9,16] EPISTOLA XVI. Sidonius Firmino suo salutem. SI recordaris, domine fili, hoc mihi iniunxeras, ut hic nonus libellus, peculiariter tibi dictatus, caeteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, uirum singularis ingenii, salutaris consilii certe in tractatibus publicis caeteros eloquentes, seu diuersa, siue paria decernat, praestantioris facundiae dotibus antecellentem. Sponsio impleta est, non quidem exacte, sed uel instanter. Nam peragratis forte diœcesibus, cum domum ueni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac ueternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem; licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina, et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere, sed frangi. Sic quoque tamen compotem officii prius agere curaui, quam duodecimum nostrum, quem Numae mensem uos nuncupatis, Fauonius flatu teporo, pluuiisque natalibus maritaret. Restat ut te arbitro non reposcamus res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque. Nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito, quantum ab obsequio. De reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium uirum sat benignissimum missos iambicos placuisse pronuntias, per hos te quoque Mitylenaei oppidi uernulas munerabor. Iam per alternum pelagus loquendi Egit audacem mea cymba cursum; Nec bipertito timuit fluento Flectere clauum. Soluit antennas, legit alta uela, Palmulam ponit manus, atque transtris Littori iunctis, petit osculandum Saltus arenam. Mussitans quanquam chorus inuidorum Prodat irritu rabiem canino, Nil palam sane loquitur, pauetque Publica puncta. Verberant puppem, quatiunt carinam. Ventilant spondas laterum rotundas, Arborem circa uolitant sinistrae Sibila linguae. Nos tamen rectam comite arte proram, Nil tumescentes ueriti procellas, Sistimus portu, geminae potiti Fronde coronae: Quam mihi indulsit populus Quirini, Blattifer uel quam tribuit senatus, Quam peritorum dedit ordo consors Iudiciorum. Cum meis ponistatuam perennem Nerua Traianus titulis uideret, Inter auctores utriusque fixam Bibliothecae. Quamque post uisus prope post bilustre Tempus, accepi capiens honorem, Qui patrum ac plebis simul unus olim Iura gubernat. Praeter heroos, ioca multa multis Texui pannis; elegos frequenter Subditos senis pedibus rotaui Commate bino. Nunc per undenas equitare suetus Syllabas, lusi celer; atque metro Sapphico creber cecini, citato Rarus iambo. Nec recordari queo quanta quodam Scripserim primo iuuenis calore: Unde pars maior utinam taceri Possit et abdi. Nam senectutis propiore meta, Quidquid extremis sociamur annis, Plus pudet, si quid leue lusit aetas, Nunc reminisci. Quod perhorrescens, ad epistolarum Transtuli cultum genus omne curae: Ne reus cantu petulantiore, Sim reus actu. Neu puter solui per amœna dicta, Schema si chartis phalerasque iungam: Clerici ne quid maculet rigorem Fama pœtae. Denique ad quoduis epigramma posthac Non ferar pronus, teneroque metro, Vel graui, nullum cito cogar exhinc Promere carmen. Persecutorum nisi, quaestiones Forsitan dicam, meritosque cœlum Martyres mortis pretio parasse Praemia uitae. E quibus primum mihi psallat hymnus Qui Tolosatem tenuit cathedram, De gradu summo capitoliorum Praecipitatum, Quem negatorem Iouis ac Mineruae, Et crucis Christi bona confitentem, Vixit ad tauri latus iniungati Plebs furibunda: Ut per abruptum boue concitato, Spargere cursus lacerum cadauer, Cautibus tinctis calida soluti Pulte cerebri, Post Saturninum, uolo plectra cantent, Quos patronorum reliquos probaui Anxio duros mihi per labores Auxiliatos. Singulos quos nunc pia nuncupatim Non ualent uersu cohibere uerba, Quos tamen chordae nequeunt sonare, Corda sonabunt. Redeamus in finem ad oratorium stylum, materiam praesentem proposito semel ordine terminaturi: ne si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora cœpit institui, urceus potius exisse uideatur. Vale.