[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] EPISTOLA PRIMA. SIDONIUS DOMINO PAPAE LUPO SALUTEM. BENEDICTUS Spiritus sanctus et pater Dei omnipotentis, quod tu pater patrum, et episcopus episcoporum, et ALTER SAECULI TUI IACOBUS, de quadam specula caritatis, nec de inferiori Hierusalem, tota Ecclesiae Dei nostri membra superinspicis; dignus qui omnes consoleris infirmos, quique merito ab omnibus consularis. Et quid nunc ego dignum dignationi huic putris et fetida reatu terra respondeam? Colloquii salutaris tui, et indigentiam patiens et timorem, recordatione uitae plectibilis adducor, ut clamem tibi, quod dixit Domino tuus ille collega: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine (Luc. V, 8). Sed si iste timor non temperetur affectu, uereor ne Gerasenorum destituar exemplo, discedas a finibus meis. Quin potius illud, quod mihi conducibilius est, colleprosi mei te proposita conditione constringam, ut aiam tibi: Si uis, potes me mundare (Matth. VIII, 2). Qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam qui crederet publicauit. Ergo ne cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogatiuae subiiciatur, cum censurae tuae attremat etiam turba collegii; cum in grauitatis uestrae comparationem, ipsa etiam grandaeuorum corda puerascant; cum post desudatas MILITIAE LIRINENSIS excubias, et in apostolica sede nouem iam decursa quinquennia, utriusque sanctorum ordinis quemdam te conclamatissimum PRIMIPILAREM spiritalia castra uenerentur: tu nihilominus HASTATORUM ANTESIGNATORUMque paulisper contubernio sequestratus, ultimos CALONES tuos LIXASque non despicis, et ad extimos TRAHARIORUM qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae uexilla circumfers, ac manum linguae porrigis in conscientia uulneratis. Nosti, ut apparet, EX ADVERSA ACIE SAUCIATOS, dux ueterane, colligere; et peritissimus tubicen ad Christum a peccatis receptui canere; et euangelici pastoris exemplo non amplius laetaris, si permaneant sani, quam si non remaneant desperati. Te ergo norma morum, te columna uirtutum, te, si blandiri reis licet, uera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi uermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit: tibi auaritiae non fuit pascere monitis animam fragilitate ieiunam; et de apotheca dilectionis altissimae, sectandae nobis humilitatis propinare mensuram. Sed ora, ut quandoque resipiscam, quantum meas deprimat oneris impositi massa ceruices. Facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum uix debet impetrare si supplicet. Nam quis bene medelam aeger impartiat? quis febriens arrotanti tactu pulsum distinguat incolumem? quis desertor scientiam militaris rei iure laudauerit? quis esculentus abstemium competenter arguerit? Indignissimus mortalium necesse habeo dicere quod facere detrecto: et ad mea ipse uerba damnabilis, cum imperem quae non impleo, idem in me quotidie cogor dictare sententiam. Sed si tu inter me et illum cui concrucifigeris, Iesum Christum Dominum nostrum, pro scelerum meorum populo, iunior mage quam minor Moses, intercessor assistas; non ulterius descendemus in infernum uiuentes; nec per carnalium uitiorum incentiua flammati, ad altare Domini ignem diutius accendemus alienum. Quia quanquam nos, ut pote reos, gloriae libra non respicit: satis tamen superque gaudebimus, si precatu tuo leuare ualeamus interioris hominis nostri, et si non integrum ad remunerationem, certe uel cicatricatum pectus ad ueniam. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,2] EPISTOLA II. SIDONIUS PAPAE PRAGMATIO SALUTEM. VENERABILIS Eutropia matrona, quod ad nos spectat, SINGULARIS EXEMPLI (quae parcimonia et humanitate certantibus: non minus se ieiuniis, quam cibis pauperes pascit, et in Christi cultu peruigil, sola in se compellit peccata dormire) moeroribus orbitatis necessitate litis adiecta, in remedium mali duplicis perfectionem uestrae consolationis expetere festinat, gratanter habitura, siue istud tibi peregrinatio breuis, seu longum computetur officium. Igitur praefata uenerabilis fratris mei nunc iam presbyteri Agrippini, ne iniuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis: qui abutens imbecillitate matronae, non desistit spiritalis animae serenitatem saecularium uersutiarum flatibus turbidare: cui filii, nec post multo nepotis amissi, duae pariter plagae recentes, ad diuturni uiduuii uulnus adduntur. Tentauimus inter utrumque componere nos maxime quibus in eos nouum ius professio, uetustumque faciebant amicitiae, aliqua censentes, suadentes quaepiam, plurima supplicantes, quodque MIREMINI, in omnem concordiae statum promptius a feminea parte discessum est. Et quanquam se altius profuturum filiae paterna iactaret praerogatiua, nurui tamen magis placuit munificentiae socrualis oblatio. Iurgium interim semisopitum uestris modo sinibus infertur. Pacificate certantes, et PONTIFICALIS AUCTORITATE CENSURAE suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite ueritatem. Sancta enim Eutropia, SI QUID VADIMONIO MEO CREDITIS, uictoriam computat, si uel post damna non litiget. Unde et suspicor uobis unam pronuntiandam domum discordiosam, licet inueniatis utramque discordem. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,3] EPISTOLA III. SIDONIUS DOMINO PAPAE LEONTIO SALUTEM. ETSI nullis hortatibus primordia nostrae professionis animatis, neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctrinae; non ego tamen tantum mei meminens non sum, ut a meis praesumam partibus aequali officiorum lance certandum. Nam cum nostra mediocritas aetate uitae, tempore dignitatis, PRIVILEGIO LOCI, laude scientiae, dono conscientiae uestrae facile uincatur; nullum meremur, si par exspectamus alloquium. Igitur non incusantes silentium uestrum, sed loquacitatem nostram potius excusare nitentes, commendamus APICUM PORTITOREM: cuius si peregrinationem prompto fauore foueatis, grandis actionibus illius portus securitatis aperitur. Negotium huic testamentarium est: latent eum propriarum merita chartarum. TOGATORUM illic perorantum merita peritiam consulere perrexit; pro uictoria computaturus, si se intellexerit iure superari; modo ne sibi suisque desidiae uitio perperam cauisse culpetur. Hunc eatenus commendare praesumo, ut si eum instruere dignanter aduocatio consulta fastidit, AUCTORITAS CORONAE TUAE dissimulantibus studeat excudere responsi celeritatem. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,4] EPISTOLA IV. SIDONIUS DOMINO PAPAE LUPO SALUTEM. PRAETER officium quod incomparabiliter eminenti APOSTOLATUI TUO sine fine debetur, et si absque intermissione soluatur, commendo supplicum baiulorum pro noua necessitate uetustam necessitudinem: qui in Aruernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi, casso labore uenerunt. Namque unam FEMINAM DE AFFECTIBUS SUIS, quam forte VARGORUM (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) SUPERVENTUS abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos, isticque distractam, cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis, sed non recentibus inquisiuere uestigiis. Atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam ii adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque; palam sane uenumdata defungitur; quodam Prudente, hoc uiro nomen, quem nunc Tricassibus degere fama diuulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum; cuius subscriptio intra formulam nundinarum, tanquam idonei astipulatoris, ostenditur. Auctoritas personae, opportunitas praesentiae tuae, inter coram positos fac le ualebit, si dignabitur, seriem totius indagare uiolentiae. Quae quod grauius est, eo facinoris accessit, quantum portitorum datur nosse memoratu, ut etiam in illo latrocinio quemdam de numero uiantum constet exstinctum. Sed quia iudicii uestri medicinam expetunt, ciuilitatemque qui negotium criminale parturiunt; uestrarum, si bene metior, partium pariter et morum est, aliqua indemni compositione istorum dolori, illorum periculo subuenire; et quodam salubris sententiae temperamento, hanc partem minus afflictam, illam minus ream, et utramque plus facere securam: ne iurgii status, ut sese fert temporis locique ciuilitas, talem discedat ad terminum, qualem coepit habere principium. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,5] EPISTOLA V. SIDONIUS DOMINO PAPAE THEOPLASTO SALUTEM. CAUSAM meam nesciens agit, qui ad uos a me litteras portat. Nam dum uotiui mihi fit gerulus opportunus officii, beneficium praestat, quod se arbitratur accipere: sicuti nunc uenerabilis Donidius, dignus inter spectatissimos quosque numerari, cuius CLIENTEM PUEROSQUE COMMENDO, profectos, seu in patroni necessitatem, seu in domini. Laborem peregrinantium, qua potestis ope, humanitate, intercessione tutamini: ac si in aliquo amicus ipse per imperitiam nouitatemque publicae conuersationis uidebitur minus efficax, uos hoc potius aspicite, quid absentis causa, non quid praesentis persona mereatur. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,6] EPISTOLA VI. SIDONIUS DOMINO PAPAE EUTROPIO SALUTEM. POSTQUAM FOEDIFRAGAM GENTEM rediisse in suas sedes comperi, neque quidquam uiantibus insidiarum parare; nefas credidi ulterius officiorum differre sermonem, NE VESTER AFFECTUS quamdam uitio meo duceret, ut gladius impolitus, DE CURAE RARITATE RUBIGINEM. Unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, QUAM uobis sit CORPUSCULI STATUS in solido, quamue ex animi sententia res agantur, sollicitus inquiro: SPERANS ne semel mihi amor uester indultus, aut INTERIECTI ITINERIS LONGITUDINE, aut absentiae communis diuturnitate tenuetur: quia bonitas conditoris habitationem potius hominum quam caritatem finalibus claudit angustiis. Restat ut uestra beatitudo compunctorii salubritate sermonis auidam nostrae ignorantiae pascat esuriem. Est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis aruina distendat. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,7] EPISTOLA VII. SIDONIUS DOMINO PAPAE FONTEIO SALUTEM. SI aliquid ad inchoandam gratiam compendii posteris tribuat necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogatiua domesticae familiaritatis accedo. Nam sic te familiae meae ualidissimum in Christo semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi quam repetendas putem. His adiicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen officii confugere me ad precum uestrarum praesidia compellit: UT ADHUC ULCEROSAE CONSCIENTIAE nimis hiulca uulnera uestro saltem cicatricentur oratu. Quapropter me meosque commendans, et excusans litteras seriores, granditer obsecro, ut intercessione consueta cuius uiribus immane polletis, clericalis tirocinii in nobis reptantia rudimenta tueamini: ut si quid dignabitur de morum prauitate nostrorum immutabilis Dei mutare clementia, totum id suffragiorum uestrorum patrocinio debeamus. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,8] EPISTOLA VIII. SIDONIUS DOMINO PAPAE GRAECO SALUTEM. APICUM OBLATOR pauperem uitam sola mercandi actione sustentat: non illi est opificium quaestui, militia commodo, cultura compendio: hoc ipsum quod mercenariis prosecutionibus et locatitia fatigatione cognoscitur, fama quidem sua, sed facultas crescit aliena. Sed tamen quoniam illi fides magna est, et si parua substantia, quoties cum pecuniis quorumpiam e CATAPLI RECENTIS nundinas adit, creditoribus bene credulis sola deponit morum experimenta pro pignore. Inter dictandum milri ista suggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fidenter asserere: quia non parum mihi intimos agunt, quibus est et ipse satis intimus. Huius igitur teneram frontem, dura rudimenta commendo: et quia nomen eiusdem lectorum nuper albus accepit, agnoscitis profecturo a CIVI ME EPISTOLAM, CLERICO DEBUISSE FORMATAM. Quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore; si hic ad uestra obsequia festinans, frigoribus fontium ciuicorum saepe b fontem mercatoris anteferat. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,9] EPISTOLA IX SIDONIUS DOMINO PAPAE LUPO SALUTEM. VIR iam honestus Gallus, quia iussus ad coniugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, uestrarum reportat effectum. Cui cum pagina quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit; destinatamque non ad me epistolam, sed in se sententiam iudicauit. Itaque confestim iter in patriam spopondit, adornauit, arripuit. Quem nos propter hanc ipsam poenitudinis celeritatem, non increpatiue, sed consolatorie potius compellare curauimus; QUIA VICINARETUR INNOCENTIAE FESTINATA CORRECTIO. Neque enim quisquam, etiam sibi bene conscius, plus facere praesumpsit; si quis tamen uestrae correptionis orbitam non reliquit: quippe cum ea ipsa quae legimus, parcentis uerba censurae, maximae emendationis incitamenta sint. Nam quid potest esse castigationis huiusce tenore pretiosius, in qua forte peccato animus aeger, reperit intrinsecus remedium, cum non ualeret extrinsecus inuenire conuicium? Quod superest, obsecramus, ut crebra oratione per quam uitiis omnibus IMMANE DOMINAMINI, nos quoque sicut euangelicos Magos remeasse manifestum est, uel iam nunc per aliam uiam morum in beatorum patriam redire faciatis. Pene omiseram quod praetereundum minime fuit. Agite gratias Innocentio spectabili uiro, qui ut praeceperatis, gnauiter morem gessit iniunctis. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,10] EPISTOLA X. SIDONIUS DOMINO PAPAE CENSORIO SALUTEM. GERULUM litterarum leuitici ordinis honestat officium. Hic cum familia sua depraedationis Gothicae turbinem uitans, in territorium uestrum delatus est, ipso, ut sic dixerimus, pondere fugae; ubi in re Ecclesiae cui sanctitas tua praesidet, paruam sementem semiconfecto cespiti aduena ieiunus iniecit: cuius ex solido colligendae fieri sibi copiam exorat. Quem si domesticis fidei deputata humanitate foueatis, id est, ut DEBITUM GLEBAE CANONEM NON PETATUR, tantum lucelli praestitum sibi computat (peregrini hominis, ut census, sic animus augustus), ac si in patrio solo rusticaretur. Huic si legitimam, ut mos est, solutionem perexiguae segetis indulgeas, tanquam opipare uiaticatus, cum gratiarum actione remeabit. Per quem si me stylo solitae dignationis impartias, mihi fraternitatique istic sitae, pagina tua ueluti paulo lapsa reputabitur. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,11] EPISTOLA XI. SIDONIUS DOMINO PAPAE ELEUTHERIO SALUTEM. IUDAEUM praesens charta commendat: NON QUOD MIHI PLACEAT ERROR per quem pereunt inuoluti; sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare dum uiuit. In spe enim adhuc absolutionis est, cui suppetit posse conuerti. Quae sit uero negotii sui series, ipse rectius praesentanea coram narratione patefaciet. Nam prudentiae satis obuiat, epistolari formulae debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere. Sane quia secundum uel notitia, uel iudicia terrena, solent huiusmodi homines honestas habere causas; tu quoque potes huius laboriosi, etsi impugnas perfidiam, propugnare personam. Memor nostri esse dignare, domine Papa. [6,12] EPISTOLA XII. SIDONIUS DOMINO PAPAE PATIENTI SALUTEM. ALIQUIS ALIQUEM, EGO ILLUM praecipue puto suo uiuere bono qui uiuit alieno: quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus, facit in terris opera coelorum. Quorsum ista haec, inquis? Te sententia quam maxime, papa beatissime, petit; cui non sufficit illis tantum necessitatibus opem ferre quas noueris; quique usque in extimos terminos Galliarum CARITATIS INDAGE PORRECTA, prius soles indigentum respicere causas, quam inspicere personas. Nullius obest tenuitati debilitatique, si te expetere non possit: nam praeuenis manibus illum, qui non ualuerit ad te pedibus peruenire. Transit in alienas prouincias uigilantia tua: et in hoc curae tuae latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias: et hinc fuit, ut quia crebro te non minus absentum uerecundia, quam praesentum querimonia mouet, saepe terseris eorum lacrymas, quorum oculos non uidisti. Omitto illa quae quotidie propter defectionem ciuium pauperatorum, irrequietis toleras excubiis, precibus, expensis. Omitto te tali semper agere temperamento, sic semper humanam, sic abstemium iudicari; ut constet indesinenter regem praesentem prandia tua, reginam laudare ieiunia. Omitto te tanto cultu ecclesiam tibi creditam conuenustare, ut dubitet inspector melius ne noua opera consurgant, an uetusta reparentur. Omitto per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari. Cumque multa in statu fidei tuis dispositionibus augeantur, solum haereticorum numerum minui: teque quodam uenatu apostolico, feras PHOTINIANORUM mentes spiritalium praedicationum cassibus implicare, atque a tuo barbaros iam sequaces, quoties conuincuntur uerbo, non exire uestigio, donec eos a profundo gurgite erroris felicissimus animarum piscator extraxeris. Et horum aliqua tamen cum reliquis forsan communicanda collegis. Illud autem deberi tibi quodam, ut iurisconsulti dicunt, a PRAECIPUI TITULO, nec tuus poterit ire pudor inficias; quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas, peculiari sumptu, inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti; cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non munere. Vidimus angustas tuis frugibus uias; uidimus per Araris et Rhodani ripas, non unum, quod unus impleueras horreum. Fabularum cedant figmenta gentilium, et ille quasi in coelum relatus pro reperta spicarum nouitate Triptolemus; QUEM GRAECIA SUA caementariis, pictoribus significibusque illustris, sacrauit templis, formauit statuis, effigiauit imaginibus. Illum dubia fama conciliat, per rudes adhuc et Dodonigenas populos, duabus uagum nauibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputauerunt, ignotam circumtulisse sementem. Tu, ut de mediterranea taceam largitate, uictum ciuitatibus Tyrrheni maris erogaturus, granariis tuis duo potius flumina, quam duo nauigia complesti. Sed si forte Achaicis ELEUSINAE SUPERSTITIONIS exemplis, tanquam minus idoneis, religiosus laudatus offenditur; SEPOSITA MYSTICI INTELLECTUS REVERENTIA, uenerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam, facile prouidit remedium quod praeuidit. Secundum tamen moralem sententiam, nihil iudicio meo minor est, qui in superueniente simili necessitate non diuinat, et subuenit. Quapropter et si ad integrum coniicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses, REIENSES, AVENNICUS, Arausionensis quoque et ALBENSIS, VALENTINAEque, nec non et TRICASTINAE urbis possessor exsoluat; quia difficile est eorum ex asse uota metiri, quibus noueris alimoniam sine asse collatam. Aruerni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago; cui ut succurrere meditarere, NON TE COMMUNIO PROVINCIAE, non proximitas ciuitatis, non opportunitas fluuii, non oblatio pretii adduxit. Itaque ingentes per me referunt grates, quibus obtigit per panis tui abundantiam, ad sui sufficientiam peruenire. Igitur si mandati officii munia satis uideor explesse, EX LEGATO NUNTIUS ERO. Ilicet scias uolo, per omnem fertur Aquitaniam gloria tua: AMARIS, LAUDARIS, desideraris, excoleris, omnium pectoribus, omnium uotis. Inter haec temporum mala, bonus sacerdos, bonus pater, bonus annus es: quibus operae pretium fuit, fieri famem suam periculo, si aliter esse non poterat tua largitas experimento. Memor nostri esse dignare, domine Papa.