[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] EPISTOLA PRIMA. Sidonius Probo suo salutem. SOROR mihi quae uxor tibi: hinc inter nos summa et principalis necessitudo, et ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius fortius, meracius amat. Nam facultatum inter germanos prius lite sopita, iam qui nascuntur ex fratribus, nihil inuicem controuersantur: et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a diuisione, nec cessat affectus a semine. Secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus, culpamus, laudamus in litteris, et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque. Quanquam mihi nimis arrogo meum iudicium conferens tuo. Quis enim iuuenum nesciat seniorumque, te mihi magistrum fuisse proprium, cum uideremur habere communem? et si quid heroicus arduum, comicus lepidum, lyricus cantinelosum, orator maturum, historicus uerum, satiricus figuratum, grammaticus regulare, panegyrista plausibile, sophista serium, epigrammista lasciuum, commentator lucidum, iurisconsultus obscurum, multifariam condiderunt; id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit tradidisse? Deus bone! quam sibi hinc patres nostri gloriabantur, cum uiderent, sub ope Christi, te docere posse, me discere: et non solum te facere quod posses, sed et uelle quod faceres: ideoque te bonum non minus quam peritum pronuntiari? Et uere intra Eusebianos lares talium te quaedam moneta susceperat disciplinarum, cuius philosophica incude formatus: nunc uarias nobis rerum sermonumque rationes, ipso etiam qui docuerat, probante paudebas: nunc ut Plato discipulus iam prope potior sub Socrate, sic iam tu sub Eusebio nostro, inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas, cum ille adhuc aetatulam nostram, mobilem, teneram, crudam, modo castigatoria seueritate decoqueret, modo mandatorum salubritate condiret. At qualium, Deus bone! quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus, aut ad paludicolas Sicambros, aut ad Caucasigenas Alanos, aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea, fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarenturque: neque illorum feroc am stoliditatemque quae secundum belluas ineptit, brutescit, accenditur, rideremus, contemneremus, pertimesceremus. Igitur quia nos ut affinitas, ita studia iunxerunt, precor, quoquo loci es, amicitiae iura inconcussa custodias: longumque tibi, et si sede absumus, adsimus affectu: cuius intemeratae partes, quantum ad nos spectat, a nobis in aeuum, si quid est uitae reliquum, perennabuntur. Vale. [4,2] EPISTOLA II. Claudianus Sidonio papae salutem. SI possibile factu esset, ut te dominum meum uel aliquoties aliquantulum conuenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut uoluntates aut necessitates inquirerem, sed quae in rem debiti mei usu mihi esse possent. Quippe reuisionisis potestas multimodis, ac miseris perinde causis intercluditur. Enimuero scribendi facultas aut raro idonea suppetit, aut nec suppetit. Ista haec eadem remissibilia sint, necne, tute iudicaris. Porro autem quod saepenumero scriptis uestris alii impartiuntur, qui id ipsum nec ambiunt, quam egomet forsan nec merentur amplius; non arbitror amicitiae legibus impune committi. Illud etiam non dolenter faxo tacitum, quod libellos illos quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo unquam impartiuisti rescripto. Sed uacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae. Ecquo tam ex occupatu unquam uspiamue implicabere, quin illud in aliorum commoda reuergat? Cum precatu Deum placas, eumdem non modo amicis, sed ignotis quoque concilias. Cum Scripturarum coelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam caeteris copiosius infundis. Cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxime, sed aliis quoque consultum facis. Proinde nihil uidelicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum, et non aliis quoque multis tecum uberiorem fructum ferat. Nulla ergo cuiusquam praepedimenti occasio praetendi uel falso potest, cur egomet specialis atque intimus tuus nihil a speciali meo fructiferam, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi. Sed, uti ego autumo, iuxta formam euangelici largitoris, quod non das amico esurienti, dabis improbo pulsatori. Porro si etiam nunc solito obdurueris, faxim egomet quod te te poeniteat: quoniam si peccaris ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo. Porro enim ambiguo caret, tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. Vale. [4,3] EPISTOLA III. Sidonius Claudiano suo salutem. COMMITTI, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur quod ad salue tibi debitum spectat, a stylo et pugillaribus diu temperem, quodque deinceps nullas uiantum uolas me papyrus onerauerit, quae uos cultu sedulae sospitatis impertiat. Praeter aequum ista coniectas, si reare quemquam mortalium (cui tamen sermocinari latialiter cordi est) non pauere, cum in examen aurium tuarum, quippe scriptus adducitur: tuarum inquam aurium quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aeui temporum praerogatiua non obruat, nec Frontonianae grauitatis, aut ponderis Apuleiani flumen aequiparem: cui Varrones, uel Atacinus, uel Terentius, Plinii, uel auunculus, uel Secundus, compositi in praesentiarum rusticabuntur. Astipulatur iudicio meo uolumen illud quod tute super statu animae rerum uerborumque scientia diuitissimus propalauisti. In quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat, librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur. At quod Deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum, declamatione conspicuum, propositione obstructum, disputati one reseratum, et quanquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, uernantis tamen eloquii flore mellitum. Noua ibi uerba quia uetusta: quibusque collatus merito etiam antiquarum litterarum stylus antiquaretur: quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta quod profluens: quam rebus amplam strictamque sententiis, sentias plus docere quam dicere. Denique et quondam nec iniuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti, curae fuit causam potius implere quam paginam. At uero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quanquam continuata maturitas admittit, interseritque tempestiuam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per euentilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente uoluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portubus foueat. O liber multifariam pollens! o eloquium non exilis, sed subtilis ingenii! quod nec per scaturigines hyperbolicas intumescit, nec per tapinomata depressa tenuatur! Ad hoc unica singularisque doctrina, et in diuersarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum, cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium, cum Euphrate horoscopium, cum Perdice circinum, cum Vitruuio perpendiculum; quaeque nunquam inuestigare destiterit, cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras. Ad extremum nemo saeculo meo quae uoluit, affirmare sic ualuit. Siquidem dum se aduersus eum quem contra loquitur, exsertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi uindicat. Sentit ut Pythagoras, diuidit ut Socrates, explicat ut Plato, implicat ut Aristoteles, ut Eschines blanditur, ut Demosthenes irascitur, uernat ut Hortensius, ut Cethegus, incitat ut Curio, moratur ut Fabius, simulat ut Crassus, dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato, dissuadet ut Appius, persuadet ut Tullius. Iam si ad sacrosanctos Patres pro comparatione ueniatur, instruit ut Hieronymus, destruit ut Lactantius, astruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius, submittitur ut Ioannes, ut Basilius corripit, ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit, ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat, ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus prouocat, ut Ambrosius perseuerat. Iam uero de Hymno tuo si percunctere quid sentiam, commaticus est, copiosus, dulcis, elatus; et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica ueritate supereminet. Idque tuum in illo peculiare, quod seruatis metrorum pedibus, pedum syllabis, syllabarumque naturis intra spatii sui terminum, uerba ditia uersus pauper includit: nec arctati carminis breuitas longitudinem phalerati sermonis eliminat. Ita tibi facile factu est minutis trochaeis, minutioribusque pyrrichiis, non solum molossicas anapaesticasque ternarias, sed epitritorum etiam paeonumque quaternas superuenire iuncturas. Excrescit amplitudo proloquii angustias regulares, et tanquam paruo auro grandis gemma uix capitur: emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi si inter tesqua uel confraga frenorum lege teneatur, intelligis non tam cursum deesse quam campum. Quid multis? arbitro me in utroque genere dicendi, nec Athenae sic Atticae, nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi uel censendi copiam desidia longior non ademit. Nam dum impactae professionis obtentu nouum scribendi morem gradatim appeto, et ueterem saltuatim dedisco; de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta plus esse coepi. Proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens, arentem uenulam rarius flumini tuo misceo. Tuam tubam totus qua patet orbis iure uenerabitur: quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum reperit, nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum, me etiam circumferente, peruagaretur. Nobis autem grandis audacia, si uel apud municipales et cathedrarios oratores, aut forenses rabulas garriamus: qui etiam cum perorant (salua pace potiorum), turba numerosior, illitteratissimis litteris uacant. Nam te, cui seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci quos aequus amauit Iuppiter, imitabuntur. Vale. [4,4] EPISTOLA IV. Sidonius Simplicio et Apollinari suis salutem. ECCUM, uel tandem adest promissio mea, exspectatio uestra, Faustinus paterfamilias domi nobilis, et inter maxima patriae, iam mihi sibique communis, ornamenta numerandus. Hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine: saepe cum hoc seria, saepe etiam ioca miscui, cumque ab hinc retro iuuenes eramus, in pila, in tesseris, in saltibus, cursu, uenatu, natatu, sancta semper ambobus, quia manente caritate, contentio. Mihi quidem maior hic natu, tantum tamen, ut eum non tam honorari necesse esset, quam delectaret imitari: simul et ipse hinc amplius capiebatur, quod se diligi magis, quam quasi coli intelligebat. Sed prouectu aetatis, ex militia clericali, cum esset amabilis prius, coepit modo esse uenerabilis. Per hunc salutem dico, uidere uos, sub ope Christi, quam maturissime, si per statum publicum liceat, cupiens. Quocirca nisi desiderium meum uidetur onerosum, remeante praefato, fiam locorum uestrorum et temporum gnarus. Stat sententia eluctari oppositas priuatarum occupationum difficultates; et complectendis pectoribus uestris quamlibet longum officium deputare: si tamen, quod etiam nunc ueremur, non uis maior disposita confundat: quae uos quoque non perindignum est cum fratre Faustino, prout tempora monent, tractatu communicato deliberare: quem ego quia diligo, tanquam qui me diligat, misi. Si respondet iudicio meo, gratias ago. Porro autem, cum uir bonus ab omnibus censeatur, non est homo peior, si non est optimus. Valete. [4,5] EPISTOLA V. Sidonius Felici suo salutem. ITERAT portitorem salutationis iteratio. Gozolas uester, Deus tribuat ut noster, apicum meorum secundo gerulus efficitur. Igitur uerecundiam utrique eximite communem. Nam si etiamnum silere meditemini, omnes et me cui, et illum per quem scribere debeatis, indignum arbitrabuntur. De temporum statu iam nihil, ut prius, consulo, ne sit moribus tuis oneri, si aduersa significes, cum prospera non sequantur. Nam cum te non deceat falsa mandare, atque item desint uotiua memoratu; fugio quidquid illud mali est, per bonorum indicia cognoscere. Vale. [4,6] EPISTOLA VI. Sidonius Apollinari suo salutem. PER Faustinum antistitem, non minus mihi ueteris contubernii sodalitate quam nouae professionis communione deuinctum, uerbo quaepiam cauenda mandaueram: dicto paruisse uos gaudeo. Siquidem prudentibus cordicitus insitum est, uitare fortuita: sicut itidem absurdum est, si coeptis audacibus aduersetur euentus, consurgere in querimonias, et inconsultarum dispositionum culpabiles exitus ad informanda casuum incerta conuertere. Quorsum ista haec? ais. Fateor me nimis ueritum, ne tempore timoris publici non timeretis, et solidae domus ad hoc aeui inconcussa securitas, ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiua deuotione trepidaret, inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem solemnitas expetita uilescere: quanquam in pectoribus earumdem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut si quid secus uiantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium. Ast ego cui maiorem diffidentiam minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco, nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus. Proinde factum bene est, quod anceps iter salubriter distulistis, neque intra iactum tantae aleae status tantae familiae fuit. Et licet inchoata uia potuerit prosperari, ego tamen huiusmodi consilio album calculum minime apponam, cuius temeritas absolui nequit, nisi beneficio felicitatis. Dabit quidem talia uota diuinitas dignis successibus promoueri: licebitque adhuc horumce terrorum sub pacis amoenitate meminisse; sed praesentia faciunt cautos, quos uidebunt futura securos. Interim ad praesens, apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium uestrum inflicta suspirat. Si perspicis a uero non discrepare querimoniam, tribui quaeso conuincenti reformationem, peregrino celeritatem. Si uero calumniam plectibili sufflammat inuidia, in eo iam praecessit uindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus, temere propositae litis exsudat incommoda: atque hoc in maximo hiemis accentu, summisque cumulis niuium, crustisque glacierum: quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breue quidem saepe est audientiae, sed diuturnum semper iniuriae. Vale. [4,7] EPISTOLA VII. Sidonius Simplicio suo salutem. SOLET dicere, currentem mones, qui rogatur ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus. Percunctere forsitan, quo spectet ista praemitti. Baiulus apicum sedulo precatur, ut ad uos a me litteras ferat: cuius a nobis itinere comperto, id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus: namque hoc officium uester potius amor, quam geruli respectus elicuit. Caeterum hic ipse beneficium se computat meruisse, qui praestitit; quanquam identidem quod poposcit acceperit; sed quae nobis amicitiarum iura, minime agnoscens. Unde, quanquam absens, facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus, intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere. Videre mihi uideor, ut homini non usque ad inuidiam perfaceto, noua erunt omnia, cum inuitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad colloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam. Et cum apud crudos ceparumque crapulis esculentos hic agat uulgus, illic ea comitate tractabitur, ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomontas hucusque ructauerit. Attamen qualis ipse quantusque est, percopiose me officii uotiui compotem fecit. Sed quanquam huiuscemodi saepe personae despicabiles sunt ferme, in sodalibus tamen per litteras excolendis, dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum uilitate reuocetur. Vale. [4,8] EPISTOLA VIII. Sidonius Euodio suo salutem. CUM tabellarius mihi litteras tuas reddidit, qui te Tolosam, rege mandante, mox profecturus certis amicis confitebatur; nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus. Me quidem mane primo remoratum, uix e tenaci caterua prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim uiator, saltim eques possem. Caeterum diluculo familia praecesserat, ad duodeuiginti millia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia: fons gelidus in colle nemoroso, subditus ager herbis abundans, fluuius ante oculos auibus ac pisce multo refertus: praeter haec iunctam habens ripae domum nouam uetus amicus, cuius immensae humanitati, nec si acquiescas, nec si recuses, modum ponas. Igitur huc nostris antecedentibus, cum tui causa substitissemus, quo puer ocius uel e capite uici remitteretur, iam duae secundae facile processerant, iam sol adultus roscidae noctis humorem radio crescente sorbuerat, aestus ac sitis inualescebant, atque in profunda serenitate contra calorem sola quae tegeret nebula de puluere. Tum longinquitas uiae, per uirens aequor campi patentis exposita uisentibus, quippe ob hoc ipsum sero pransuris, ingemebatur: nam uiaturos et si nondum terebat labore, iam tamen exspectatione terrebat. Quae cuncta praemissa, domine frater, huc tendunt, ut tibi probem, neque animo uacasse me multum, neque corpore, neque tempore, quo postulatis obtemperaui. Ilicet ut ad epistolae uestrae tenorem iam reuertamur, post uerba quae primum salue ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim uersibus terminatum, quod possit aptari conchae capaci, quae per ansarum latus utrumque in extremum gyri a rota fundi senis cauatur striaturis. Quarum puto destinas uel uentribus pandis singulos uersus, uel curuis, meliore consilio, si id magis deceat, capitibus inscribere: istoque cultu expolitam reginae Ragnahildae disponis offerre, uotis nimirum tuis pariter atque actibus patrocinium inuictum praeparaturus. Famulor iniunctis quomodocunque, non ut uolebam: sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae; cum procul dubio non te lateret, intra officinam litteratorum carminis si quid incus metrica produxerit, non minus forti et asprata lima poliri. Sed ista uel similia quorsum? ecce iam canta. Pistrigero quae concha uehit Tritone Cytheren, Hac sibi collata cedere non dubitet. Poscimus, inclina paulisper culmen herile: Et munus paruum magna patrona cape. Euodiumque libens non aspernare clientem, Quem faciens grandem, tu quoque maior eris. Sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritus Natus rex quoque sit cum patre, postque patrem, Felices lymphae, clausae quae luce metalli, Ora tamen dominae lucidiora fouent. Nam cum dignatur regina hic tingere uultus, Candor in argentum mittitur e facie. Si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas occure auctorem, de tua rectius parte securus. Namque in foro tali, siue Athenaeo, plus charta uestra quam nostra scriptura laudabitur. [4,9] EPISTOLA IX. Sidonius Industrio suo salutem. INTERVENI proxime Vectio, illustri uiro, et actiones eius quotidianas penitissime et ueluti ex otio inspexi. Quas quoniam dignas cognitu inueni, non indignas relatu existimaui. Primore loco, quod iure caeteris laudibus anteponemus, seruat illaesam domino domus par pudicitiam: serui utiles, rustici morigeri, urbani, amici, obedientes, patronoque contenti; mensa non minus pascens hospitem quam clientem; humanitas grandis, grandiorque sobrietas. Illa leuiora, quod ipse quem loquimur, in equis, canibus, accipitribus instituendis, spectandis, circumferendis, nulli secundus. Summus nitor in uestibus, cultus in singulis, splendor in phaleris; pomposus incessus, animus serius; iste publicam fidem, ille priuatam asserit dignitatem; remissio non uitians, correptio non cruentans, et seueritas eius temperamenti, quae non sit tetra, sed tetrica. Inter haec sacrorum uoluminum lectio frequens; per quam inter edendum saepius sumit animae cibum; psalmos crebro lectitat, crebrius cantat, nouoque genere uiuendi, monachum complet, non sub palliolo, sed sub paludamento, ferarum carnibus abstinet, cursibus acquiescit: itaque occulte delicateque religiosus uenatu utitur, nec utitur uenatione. Filiam unicam paruam, post obitum uxoris relictam, solatio caelibatus alit auita teneritudine, materna diligentia, paterna benignitate. Erga familiam suam nec in proferendo alloquio minax, nec in admittendo concilio spernax, nec in reatu inuestigando persequax, subiectorum statum conditionemque non dominio, sed iudicio regit: putes eum domum propriam non possidere, sed potius administrare. Qua industria uiri ac temperantia inspecta, ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si uel summo tenus uita caeteris talis publicaretur. Ad quam sequendam, praeter habitum quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostrae professionis homines utilissime incitarentur. Quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem uirum quam sacerdotem. Vale. [4,10] EPISTOLA X. Sidonius Felici suo salutem. ERUMPO in salutationem licet seram, domine meus, annis ipse iam multis insalutatus; frequentiam ueteris officii seruare non audens, post quam me soli patrii finibus eliminatum peregrinationis aduersa fregerunt. Quapropter ignoscere uos quoque decet erubescentibus: siquidem conuenit humiliatos humilia sectari, neque cum illis parem familiaritatis tenere constantiam, quibus forte sit improbum plus amoris quam reuerentiae impendere. Propter hoc denique iam diu taceo, uosque tacuisse, cum filius meus Heliodorus huc uenit, magis toleranter quam libenter accepi: sed dicere solebas, quanquam fatigans, quod meam quasi facundiam uererere. Excusatio ista haec, etiam si fuisset uera, transierat: quia post terminatum libellum qui parum cultior est, reliquas denuo litteras usuali, licet accuratus mihi melior non sit, sermone contexo. Non enim tanti est poliri formulas editione carituras. Caeterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos uetustae loquacitatis orbitas recurremus. Praeter haec auide, praeuio Christo, sicubi locorum fueritis, modo redux patronus indulgeat, aduolaturi, ut rebus amicitia uegetetur, quae uerbis infrequentata torpuerat. Vale. [4,11] EPISTOLA XI. Sidonius Petreio suo salutem. ANGIT me nimis damnum saeculi mei, nuper erepto auunculo tuo Claudiano oculis nostris, ambigo an quempiam deinceps parem conspicaturis. Vir siquidem fuit prouidus, prudens, doctus, eloquens, acer, et hominum aeui, loci, populi sui ingeniosissimus: quique indesinenter salua religione philosopharetur; et licet crinem barbamque non pasceret, pallium et clauam nunc irrideret, nunc etiam exsecraretur, a collegio tamen complatonicorum solo habitu ac fide dissociabatur. Deus bone! quid erat illud, quotiens ad eum sola consultationis gratia conueniebamus? Quam ille omnibus statim totum non dubitans, non fastidiens aperiebat? uoluptuosissimum reputans, si forte oborta quarumpiam quaestionum insolubilitate labyrinthica scientiae suae thesauri euentilarentur. Iam si frequentes consederamus, officium audiendi omnibus, uni solum quem forsitan elegissemus, deputans ius loquendi: uiritim, uicissimque, non tumultuatim, nec sine schematis cuiuspiam gestu artificioso doctrinae suae opes erogaturus. Dein quaecunque dixisset, protinus reluctantium syllogismorum contrarietatibus excipiebamus. Sed repellebat omnium nostrum temerarias oppositiones. Itaque nihil non perpensum probatumque recipiebatur. Hinc etiam illi apud nos maxima reuerentia fuit, quod non satis ferebat aegre pigram in quibuspiam sequacitatem. Haec apud eum culpa ueniabilis erat: quo fiebat, esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis. Quis enim uirum super abditis consuleret inuitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiaretur? Haec pauca de studiis. Caeterum caetera quis competenti praeconio extollat? quod conditionis humanae per omnia memor, clericos opere, sermone populares, exhortatione moerentes, destitutos solatio, captiuos pretio, ieiunos cibo, nudos operimento consolabatur. Pariter et super his plura replicare superforaneum statuo. Nam merita sua, quibus diuitem conscientiam censu pauperatus locupletauit, spe futurae retributionis celare plus studuit. Episcopum fratrem maiorem natu affectuosissime obseruans, quem diligebat ut filium, cum tanquam patrem ueneraretur. Sed et ille suspiciebat hunc granditer, habens in eo consiliarium in iudiciis, uicarium in ecclesiis, procuratorem in negotiis, uillicum in praediis, tabularium in tributis, in lectionibus comitem, in expositionibus interpretem, in itineribus contubernalem. Sic utrique ab alterutro, usque ad inuidiam exempli, matura fide germanitatis officia restituebantur. Sed quid dolorem nostrum moderaturi causis potius doloris fomenta sufficimus? Igitur ut dicere institueramus, huic iam, ut est illud Maronianum, cineri ingrato, id est gratiam non relaturo, naeniam condidimus tristem luctuosamque, propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem: nisi quod animum natura desidiosissimum, dolor fletu grauidus accendit. Eius hoc carmen est. Germani decus et dolor Mamerti, Mirantum unica pompa episcoporum, Hoc dat cespite membra Claudianus. Triplex bibliotheca quo magistro Romana, Attica, Christiana fulsit: Quam totam monachus uirente in aeuo Secreta bibit institutione. Orator, dialecticus, poeta, Tractator, geometra, musicusque. Doctus soluere uincla quaestionum, Et uerbis gladio secare sectas, Si quae catholicam fidem lacessunt. Psalmorum hic modulator et phonascus, Ante altaria, fratre gratulante, Instructas docuit sonare classes. Hic solemnibus annuis parauit, Quae quo tempore lecta conuenirent. Antistes fuit ordine in secundo, Fratrem fasce leuans episcopan. Nam de pontificis tenore summi, Ille insignia sumpsit, hic laborem. At ut quisque doles, amice lector, De tanto quasi nil uiro supersit, Udis parce genis rigare marmor; Mens et gloria non queunt humari. Ecce quod carmen, cum primum adfui, super unanimi fratris ossa conscripsi. Namque tunc abfui cum funeraretur; nec ob hoc tamen perdidi in totum desideratissimam flendi occasionem. Nam dum forte meditarer, lacrymis habenas anima parturiente laxaui: fecique ad epitaphium, quod alii fecerant ad sepulcrum. Haec ergo scripsimus tibi, ne forte arbitrarere solam nos colere uiuorum sodalitatem, reique tuo iudicio essemus, nisi amicorum uita carentum semper, aeque ut incolumium, reminisceremur. Namque et ex hoc, quod uix reseruatur imaginaria fides uel superstitibus, non praeter aequum opinabere, si perpaucos esse coniicias, qui mortuos ament. Vale. [4,12] EPISTOLA XII. Sidonius Simplicio et Apollinari suis salutem. DEUS bone! quantum naufragioso pelago conformis est motus animorum, quippe cum nuntiorum turbinibus aduersis quasi propria tempestate confunditur. Nuper ego filiusque communis Terentianae Hecyrae sales ruminabamus: studenti assidebam naturae meminens, et professionis oblitus. Quoque absolutius rhythmos comicos incitata docilitate sequeretur, ipse etiam fabulam similis argumenti, id est, Epitrepontem Menandri in manibus habebam. Legebamus pariter, laudabamus, iocabamurque: et quae uota sunt communia, illum lectio, me ille capiebat; cum repente puer familiaris astitit uultuosus: cui nos, quid ita? et ille lectorem, inquit, Constantem nomine pro foribus uidi a dominis Simplicio et Apollinare redeuntem; dedit, inquit, litteras quas acceperat, sed perdidit quas recepit. Quibus agnitis, serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti moeroris insorduit; tantamque mihi bilem nuntii huiusce contrarietas excitauit; ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum uenire ante oculos meos inexoratus arcuerim; laturus aegre, si mihi apices, aut quoscunque, aut quorumcunque non redderet; taceam uestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles iudicabuntur. At postquam nostra sensim temporis interuallo ira defremuit, percontor num uerbo quispiam praeterea detulisset. Respondit ipse, quanquam esset trepidus et sternax, et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari ualerem, paginis quae intercidissent, fuisse mandatum. Quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas, et scripta rescribite. Tandiu enim aequanimiter admitto, ut desiderio meo sinister euentus officiat, donec ad uos nostro sermone perueniat, ad nos uestrum non peruenisse sermonem, Valete. [4,13] EPISTOLA XIII. Sidonius Vectio suo salutem. NUPER rogatu Germanici spectabilis uiri Cantillensem ecclesiam inspexi. Est ipse loco sitorum facile primus; quique post tergum cum iam duodecim lustra transmittat, quotidie tamen habitu cultuque conspicuo non iuuenescit solum, sed quodammodo repuerascit. Enim uero uestis astricta, tensus cothurnus, crinis in rotae specimen accisus, barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forpicibus; ad hoc et munere superno membrorum solida coniunctio, integer uisus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingiuae. Non illi stomachus nauseat, non uena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non iecur turget, non mollescit manus, non spina curuatur; sed praeditus sanitate iuuenili, solam sibi uindicat de senectute reuerentiam. Propter quae beneficia peculiaria Dei, quoniam uobis iura amicitiae grandia uigent, quippe uicinis; obsecro ac moneo ut consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat ambiguis, nec nimis nimiae credat incolumitati: sed tandem professione religionis arrepta, uiribus potius resurgentis innocentiae conualescat, faciat se uetustus annis meritis nouum. Et quoniam nemo ferme est qui plectibilibus careat occultis, ipse super his quae clam commissa reminiscitur, palam fusa satisfactione soluatur. Nam sacerdotis pater, filiusque pontificis, nisi sanctus est, rubo similis efficitur; quem de rosis natum, rosasque parientem, et genitis gignentibusque floribus medium, pungentibus comparanda peccatis dumorum uallat asperitas. [4,14] EPISTOLA XIV. Sidonius Polemio suo salutem. C- TACITUS e maioribus unus tuis, Ulpianorum temporum consularis, sub uerbis cuiuspiam Germanici ducis in historia sua retulit dicens: Cum Vespasiano mihi uetus amicitia, et dum priuatus esset, amici uocabamur. Quo respicit, ais, ista praefari? ut scilicet memineris, eo tempore quo personam publicam portas, gratiae te priuatae memorem semper esse oportere. Biennium prope clauditur, quod te praefectum praetorio Galliarum, non noua uestra dignatione, sed nostro affectu adhuc uetere gaudemus. Qui si Romanarum rerum sineret aduersitas, aegre toleraremus, nisi singulae personae, non dicam prouinciae, uariis per te beneficiis amplificarentur. Et nunc cum id quod possibilitas tua non habet, uerecundia non petatur: dicas uelim, qualiter fueris futurus humanus in factis, qui perduras auarus in uerbis. Nam tuorum peritiae comparatus, non solum Cornelios oratores, sed Ausonios quoque poetas uincere potes. Si te hactenus philosophantem, noua subito ob iurisdictionem gloria capit, - - -. Et nos aliquod nomenque decusque Gessimus - - -. At si uidetur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas uitasque medicaturo putrium conscientiarum cultro squalens ulcus aperimus: quod et in nostri ordinis uiris et si adhuc aliquid de negligentia fetet, nihil iam tamen de superbia tumet: noueris uolo, non ut est apud praesulem fori, sic esse apud iudicem mundi. Namque ut is qui propria uobis non tacuerit flagitia, damnatur; ita nobiscum qui eadem Deo fuerit confessus, absoluitur. Unde liquido patet, incongrue a partibus uestris nimis reum pronuntiari, cuius causa plus spectat tribunal alienum. Quapropter imminentem querelam nostri doloris nequaquam ualebis ulterius effundere; quia succedentibus prosperis, siue obliuiscare, siue negligas gratiam antiquam, iuxta est acerbum. Proinde si futura magni pensitas, scribe clerico; si praesentia, scribe collegae. Et hanc in te ipse uirtutem, si naturalis est, excole; si minus, ut insititiam appone; qua sodales uetustos nunquam pro consequentum nouitate fastidias. Porro autem uidebere sic amicis uti quasi floribus, tandiu gratis, donec recentibus. Vale. [4,15] EPISTOLA XV. Sidonius Elaphio suo salutem. EPULUM multiplex, et capacissima lectisternia para; plurimis uiis, pluribus turbis ad te uenitur; ita bonorum contubernio sedit: quippe postquam omnibus tempus futurae dedicationis inclaruit. Nam baptisterium quod olim fabricabamini, scribitis iam posse consecrari. Ad quae festa uos uoti, nos ministerii, officii multos, fidei totos causa sollicitat. Siquidem res est grandis exempli, eo tempore a uobis noua ecclesiarum culmina strui, quo uix auderet alius uetusta sarcire. Quod restat, optamus, ut Deo nostro per uberes annos, sicut uota redditis, ita uoueatis reddenda: idque non solum religione celata, sed et conuersione manifesta: mitigatoque temporum statu, tam desiderio meo Christus indulgeat, quam Ruthenorum; ut possitis et pro illis offerre sacrificia, qui iam pro uobis offertis altaria. De caetero, quanquam et extremus autumnus iam diem breuiat, et uiatorum sollicitas aures, foliis toto nemore labentibus, crepulo fragore circumstrepit; inque castellum ad quod inuitas, ut pote Alpinis rupibus cinctum, sub uicinitate brumali difficilius ascenditur; nos tamen, Deo praeuio, per tuorum montium latera confragosa uenientes, nec subiectas cautes, nec superiectas niues expauescemus: quamuis iugorum profunda decliuitas aggere cochleatim fracto saepe redeunda sit: quia etsi nulla solemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae uisantur. Vale. [4,16] EPISTOLA XVI. Sidonius Ruricio suo salutem. ACCEPI per Paterninum paginam uestram, quae plus mellis an salis habeat incertum est. Caeterum eloquii copiam hanc praefert, hos olet flores, ut bene appareat, non uos manifesta modo, uerum etiam furtiua quoque lectione proficere. Quanquam et hoc furtum quod deprecaris, exemplati libelli, non uenia tam debeat respicere quam gloria. Quid tu enim facias absque uirtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis? Ego uero quidquid impositum est fraudis mihi ut pote absenti, libens audio, principalique pro munere amplector, qui quodammodo damnum indemne toleraui. Neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostrae proprietati; aut ad incrementa scientiae uestrae per detrimenta uenistis alienae. Quin potius ipse iure abhinc uberi praeconio non carebis; qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitatus es, de quo si quid demere uelis, remanet totus qui transfertur. Unde iam parce trepidare, deque moribus amici plusculum recto secus credere. Namque in hoc facto nos magis uulnus polluit culpae, si feriat ictus inuidiae. Vale. [4,17] EPISTOLA XVII. Sidonius Aruogasti suo salutem. EMINENTIUS amicus tuus, domine maior, obtulit mihi, quas ipse dictasti, litteras litteratas, et gratiae trifariam renidentis cultu refertas: quarum utique uirtutum caritas prima est, quae te coegit in nobis, uel peregrinis, uel iam latere cupientibus, humilia dignari: tum uerecundia, cuius instinctu dum immerito trepidas, merito praedicaris; tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas, et Quirinalis impletus fonte facundiae, potor Mosellae Tiberim ructas: sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum; par ducibus antiquis lingua, manuque; sed quorum dextera solebat non minus stylum tractare quam gladium. Quocirca sermonis pompa Romani, si qua adhuc uspiam est, Belgicis olim siue Rhenanis abolita terris, in te resedit: quo uel incolumi, uel perorante, etsi apud limitem ipsum Latina iura ceciderunt, uerba non titubant. Quapropter alternum salue rependens, granditer laetor, saltem in illustri pectore tuo uanescentium litterarum remansisse uestigia: quae si frequenti lectione continuas, experiere per dies, quanto antecellunt belluis homines, tanto anteferri rusticis institutos. De paginis sane quod spiritalibus uis ut aliquid interpres improbus garriam, iustius haec postulabuntur a sacerdotibus loco propinquis, aetate grandaeuis, fide claris, opere uulgatis, ore promptis, memoria tenacibus, omni denique meritorum sublimium dote potioribus. Namque ut antistitem ciuitatis uestrae relinquam, consummatissimum uirum, cunctarumque uirtutum conscientia et fama iuxta beatum, multo opportunius de quibuscunque quaestionibus tibi interrogantur inclyti Galliarum patres et protomystae, nec satis positus in longinquo Lupus, nec parum in proximo Auspicius: quorum doctrinae abundanti euentilandae, nec consultatio tua sufficit. Proinde quod super hac precum parte non parui, benignus quidem, sed et iustus ignosce: quia si uos imperitiam fugere par est, me quoque decet uitare iactantiam. Vale. [4,18] EPISTOLA XVIII. Sidonius Lucontio suo salutem OBLIVISCERIS quod rogaris, eque contrario, si quid iniungas, ex asse meministi repetere. Perlongum est, de cito reditu quae tu, tuique promiseritis mihi, meisque: quorum omnium non sunt uel minima completa. Quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reuersuros ad sacrum pascha uos putaremus, nullae graues sarcinae ad praedium ex oppido ductae, nulla serraca, nulla esseda subuehendis oneribus attrahebantur. Utque de matronalium partium nil querar fraude, quas cum expeditis tulistis impedimentis, tuque fraterque communis Volusianus, uix singulorum clientum puerorumque comitatu ambiebamini: per quod sollicitudinem prosequentum uana mox recurrendi spe fefellistis; certe frater Volusianus, qui forte pergens in praedia Baiocassina, totamque prouinciam Lugdunensem secundam peruagaturus, exspectationem nostram specie breuioris itineris elusit. Et nunc tu ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus, ais tibi, si quas postea luserim metro nugas, mitti oportere. Annuo iniunctis, quia dignus es ut talia legas. Nam carmen ipsum quod nunc e manibus elabitur, tam rusticanum est tamque impolitum, ut me non illud ad uillam, sed potius e uilla mittere putes. Basilicam sancti pontificis confessorisque Martini, Perpetuus episcopus, dignissimus tanto praedecessore sucessor, multum priori, quae fuit hactenus, capaciorem nouauit. Magnum est, ut ferunt, opus nominandumque; quod in honorem talis uiri factum, talis uir fecisse debuerit. Huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis; ut est in his quaecunque deposcit priuilegio caritatis imperiosissimus. Atque utinam molis illius pompam, siue donaria, nil huius obsequii turpet oblatio: quod secus fore plurimum timeo. Nisi forsitan inter omnia uenusta sic epigrammatis istius foeditas placeat, ut niger naeuus candido in corpore: qui quidem solet sic facere risum, quod accipere suffragium. Sed quid hinc amplius? pone fistulas ipse pastorias, et elegiae nostrae, quia pede claudicat, manum porrige. Martini corpus, totis uenerabile terris, In quo post uitae tempora uiuit honor, Texerat hic primum plebeio machina cultu, Quae confessori non erat aequa suo: Nec desistebat ciues onerare pudore Gloria magna uiri, gratia parua loci. Antistes sed qui numeratur sextus ab ipso, Longam Perpetuus sustulit inuidiam: Internum remouens modici penetrale sacelli, Amplaque tecta leuans exteriore domo. Creueruntque simul, ualido tribuente patrono, In spatiis aedes, conditor in meritis: Quae Salomoniaco potis est confligere templo, Septima quae mundo fabrica mira fuit. Nam gemmis, auro, argento si splenduit illud, Istud transgreditur cuncta metalla fide. Liuor abi mordax, absoluanturque priores, Nil nouet, aut addat garrula posteritas. Dumque uenit Christus, populos qui suscitet omnes, Perpetuo durent culmina Perpetui. Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obuiam manui fuit; sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, uersibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri: quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis. Namque efficacius, citius, ardentius natura mortalium culpat aliqua, quam laudet. Vale. [4,19] EPISTOLA XIX. Sidonius Florentino suo salutem. ET moras nostras, et silentium accusas: utrumque purgabile est; namque et uenimus et scribimus. Vale. [4,20] EPISTOLA XX. Sidonius Domitio suo salutem. TU cui frequenter arma et armatum et armatos inspicere iucundum est; quam uoluptatem putamus mente conciperes, si Sigismerem regium iuuenem, ritu atque cultu gentilitio ornatum, ut pote sponsum, seu petitorem, praetorium soceri expetere uidisses? Illum equus quidem phaleris comptus, imo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant, uel etiam subsequebantur: cum tamen hoc magis ibi decorum conspiciebatur, quod praecursoribus suis, siue pedissequis, pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco, rutilus auro, lacteus serico, tum cultui tanto, coma, rubore, cute concolor. Regulorum autem, sociorumque comitantum forma et in pace terribilis: quorum pedes primi perone setoso talos adusque uinciebantur; genua, crura, suraeque sine tegmine. Praeter hoc uestis alta, stricta, uersicolor, uix appropinquans poplitibus exsertis, manicae sola brachiorum principia uelantes, uiridantia saga limbis marginata puniceis: penduli ex humero gladii balteis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus. Eo quo comebantur ornatu, muniebantur: lanceis uncatis, securibusque missibilibus dextrae refertae, clypeis laeuam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus niuea, fulua in umbonibus, ita censum prodebat, ut studium. Cuncta prorsus huiusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris. Sed quid haec pluribus? Spectaculo tali sola praesentia tua defuit. Nam cum spectarem quae tibi pulchra sunt non te uidere, ipsam eo tempore desiderii tui impatientiam desideraui. Vale. [4,21] EPISTOLA XXI. Sidonius Apro suo salutem. EST quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogatiua: sed tamen multum est quod debemus et matribus. Non enim a nobis aliquid exsilius fas est honorari, quod pondera illarum, quam quod istorum semina sumus. Sed originis nostrae definiendae materia uel ratio sit penes physicos: nos unde haec ista praemisimus persequamur. Heduus pater tibi, mater Aruerna est. Primis Heduis deberis: ergo non solis, uel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas sic habitus Arcas, quod pariter et Samnis, in Mezentium mouere potuisset, ut peregrinus, arma Hetruscorum, ni mixtus matre Sabella, partem quoque patriae inde traxisset. Ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna: nisi poetas, et cum ab historia non recedunt, mentiri existimabis. Igitur Aruerni si portionem tui saltim uicissim iure sibi uindicant, patienter admitte querimoniam desiderantum; qui tibi per unius oris mei officium, non unius pectoris profudere secretum. Quos palam et coram dicere puta: Quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc uelut hosticum solum fugias? Hic incunabula tua fouimus; hic uagientis infantiae lactentia membra formauimus; hic ciuicarum baiulabare pondus ulnarum. Hinc auus Fronto blandus tibi, sibi seuerus, qui exemplo esse potuisset his quos habemus nos in exemplo; hinc auia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbata decessum, dependit una curam duarum. Sed et matertera tua hinc, et hinc fuit sanctior sanctis Frontina uirginibus, quam uerebatur mater, pater uenerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris ac fidei ingentis, sic Deum timens, ut ab hominibus timeretur. Hic te imbuendum liberalibus disciplinis, grammatici, rhetorisque studia florentia monitu certante fouerunt: unde tu non tam mediocriter institutus existis, ut tibi liceat Aruernos uel propter litteras non amare. Taceo territorii peculiarem iocunditatem; taceo illud aequor agrorum, in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undae: quod industrius quisque quo plus frequentat, hoc minus naufragat: uiatoribus molle, fructuosum aratoribus, uenatoribus uoluptuosum; quod montium cingunt dorsa pascuis, latera uinetis, terrena uillis, saxosa castellis, opaca lustris, aperta culturis, concaua fontibus, abrupta fluminibus; quod denique huiusmodi est, ut semel uisum aduenis, multis patriae obliuionem saepe persuadeat. Taceo ciuitatem ipsam, tui semper sic amantissimam, ut soli nobilium contubernio praeferre nil debeas; cui tu manu iniecta feliciter raptus inserebare: sicque omnes praesentiae uestrae uoluptas, quod tamen nullum satias cepit. Iam quid istic de re familiari tua dicam, cuius hic status est, ut tuam expensam hoc sit facilius toleratura, quod crebrius? Nam dominus agricola si larem hic foueat, sic facit sumptum, quod auget et reditum. Haec unus tibi omnium, certe bonorum ciuium uoto, petitu, uice garrio: qui cum tanto honore te poscant, tanto amore desiderent, intelligi datur, gaudii plus te, dum tribuis quod rogaris, assecuturum. Vale. [4,22] EPISTOLA XXII. Sidonius Leoni suo salutem. VIR magnificus Hesperius, gemma amicorum litterarumque, nuper urbe cum rediit e Tolosatium, praecipere te dixit, ut epistolarum curam, iam terminatis libris earum, conuerteremus ad stylum historiae. Reuerentia summa, summo et affectu, talem atque tantam sententiam amplector: idoneum quippe pronuntias ad opera maiora, quem mediocria putas deserere debere. Sed quod fatendum est, facilius audeo huiusmodi suspicere iudicium, quam suscipere consilium. Res quidem digna quam tu iuberes: sed non minus digna quam faceres. Namque et antiquitus, cum C. Cornelius C. Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit: idque ab exemplo nunc melius aggrederis: quia et ego Plinio ut discipulus assurgo, et tu uetusto genere narrandi iure Cornelium anteuenis; qui saeculo nostro si reuiuisceret, teque qualis in litteris et quantus habeare, conspicaretur, modo uerius Tacitus esset. Itaque tu molem thematis missi recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem, scientiae ingentis magna opportunitas. Quotidie namque per potentissimi consilia regis, totius sollicitus orbis, pariter eius negotia et iura, foedera et bella, loca, spatia, merita cognoscis. Unde quis iustius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus, legationum uarietates, facta ducum, pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse? quique praestanti positus in culmine, non necesse habet, uel supprimere uerum, uel concinnare mendacium? At nostra longe conditio dispar, quibus dolori peregrinatio noua, nec usui lectio uetusta: tum religio professioni est, humilitas appetitui, mediocritas obscuritati; nec in praesentibus rei tantum, quantum in futuris spei locatum. Postremo languor impedimento; iamque uel sero propter hunc ipsum desidia cordi aequaeua. Certe iam super studiis nulla laus curae, sed ne posthuma quidem: praecipue gloriam nobis paruam ab historia petere fixum; quia per homines clericalis officii temerarie nostra, iactanter aliena, praeterita infructuose, praesentia semiplene, turpiter falsa, periculose uera dicuntur. Est enim huiusmodi thema, uel opus, in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur; si notabilium, maxima offensa. Sic se ille protinus dictioni color, odorque satyricus admiscet. Ilicet scriptio historica uidetur ordine a nostro multum abhorrere, cuius inchoatio inuidia, continuatio labor, finis est odium. Sed tunc ista proueniunt, clericis si aliquid dictetur auctoribus, qui colubrinis oblatratorum molaribus fixi, si quid simpliciter edamus, insani; si quid exacte, uocamur praesumptiosi. At si tu ipse, cui datum est saltibus gloriae proterere posse ceruices uituperonum, seu supercurrere, materiae istius libens prouinciam sortiare: nemo te celsius scripserit, nemo antiquius, etiam si placeat recentia loqui; quandoquidem sermonum copia impletus ante, nunc rerum, non reliquisti cur uenenato morsu secere. Atque ideo te in posterum consuli utilitas, audiri uoluptas, legi auctoritas erit. Vale. [4,23] EPISTOLA XXIII. Sidonius Proculo suo salutem FILIUS tuus, imo communis, ad me cucurrit; qui te relicto deliquisse se moeret, obrutus poenitendi pudore transfugii. Igitur audito culpae tenore, corripui latitabundum uerbis amaris, uultu minaci, et mea quidem uoce, sed uice tua: dignum abdicatione, cruce, culeo clamans, caeterisque suppliciis parricidalibus. Ad haec ille confusus irrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem; sed ad cuncta conuictum cum redarguerem, uerecundiae iunxit comites lacrymas, ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint. Rogo ergo sis clemens in se seuero: et dominum sequens, non habeas te iudice reum se profitente damnabilem: quem si inaudita genera poenarum iubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore, quam per se pudore torqueri. Libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam, et pietatis paternae necessitate, si bene interpretor, te quoque absolue, qui conficeris occulto, quod filius publico moerore conficitur: cui fecisse me constat plurimum iniuriae; si tu tamen uel parum feceris: quam certe ut spero non facies, nisi scopulis durior duras, aut adamantibus rigidior perseueras insecabilibus. Ergo si de moribus tuis deque amicitiis iuste meliora praesumo, excusato propitius indulge: quem reconcilians fore fidelem constanter in posterum spondeo; quoque uelociter culpa soluto, ego beneficio ligor: magnopere deposcens, non ut ignoscas modo, uerum ut et protinus, et reuertentem non domo solum, sed et pectore admittas. Deus magne! quam laetus orietur tibi dies, mihi nuntius, animus illi, cum paternis pedibus affusus, ex illo ore laeso, ore terribili conuicium exspectans, osculum exceperit. Vale. [4,24] EPISTOLA XXIV. Sidonius Turno suo salutem. BENE nomini, bene negotio tuo congruit Mantuani illud: "Turne, quod optanti diuum promittere nemo Auderet, uoluenda dies en attulit ultro". Pecuniam pater tuus Turpio, uir tribunitius, mutuam pridem, si recordaris, a Maximo Palatino postulauit, impetrauitque; nil quidem loco fiduciae pignorisque, uel argenti sequestrans, uel obligans praediorum: sed, ut chirographo facto docetur, cauta centesima est feneratori: quae per bilustre producta tempus modum sortis ad duplum adduxit. Sed cum pater tuus morti propinquae morbo incumbente succumberet; atque ob hoc ipsum publica auctoritas male ualentem patremfamilias uiolentius ad reformandum debitum arctaret, nec sustineri ualeret improbitas exsecutorum; proficiscenti mihi Tolosam, iam desperatus litteris imperauit, ut me rogante creditor uester modicas saltem largiretur inducias. Precibus orantis citus annui: quia cum Maximo mihi non notitiae solum, uerum et hospitii uetera iura. Igitur ad amicum libens ex itinere perrexi, quanquam uilla non paucis aggere a publico millibus abesset. Ut ueni, occurrit mihi ipse, quem noueram anterius corpore erectum, gressu expeditum, uoce liberum, facie liberalem, multum ab antiquo dissimilis incessu. Habitus uiro, gradus, pudor, color, sermo religiosus; tum coma breuis, barba prolixa, tripodes sellae, cilicum uela foribus appensa, lectus nil habens plumae, mensa nil purpurae; humanitas ipsa sic benigna, quod frugi, nec ita carnibus abundans, ut leguminibus. Certe si quid in cibis unctius, non sibi, sed hospitibus indulgens. Cum surgeremus, clam percontor astantes, quod genus uitae de tribus arripuisset ordinibus; monachum ageret, an clericum, poenitentemne? dixerunt, nuper impacto sacerdotio fungi, quo recusantem factiose ligasset ciuicus amor. Luce reuoluta, dum pueri clientesque capiendis animalibus occuparentur, secretae collocutionis peto copiam. Praestat: amplector nil opinantem, gratularique me primum pro sui status apice confirmo, tum consequentes misceo preces. Turpionis nostri rogata profero, allego necessitates, extrema deploro, quae duriora moerentibus amicis hinc uiderentur, quod fenore ligatus corpore solueretur: meminisset ergo professionis suae nouae, sodalitatis antiquae, exactorumque circumlatrantum barbaram instantiam indultis tantisper induciis moderaretur: et si decessisset aeger, tribueret haeredibus annui luctus tempus immune: si, quod optarem, pristinam Turpio salutem recuperasset, indulgeret exhausto per otium facultatem conualescendi. Adhuc rogabam, cum repente uir totius caritatis flere granditer coepit non moram debiti, sed periculum debitoris; frenatoque singultu, Absit a me, inquit, ut haec reposcam clericos ab aegro, quae uix petissem miles a sospite. Sed et liberos eius ita diligo, ut etiamsi quid aduersum cesserit amico, nil sim ab his amplius postulaturus quam mei officii ratio permittit. Quapropter scribe sollicitis; quoque credant plus litteris tuis, meas iunge, quisquis ille fuerit languoris euentus (quem tamen fratri prosperum optamus) quod et annuum solutioni spatium prorogabo, et superpositam medietatem quae per usurae nomen accreuit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus. Egi ad haec gratias, Deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret uobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non uenderet. Ergo quod restat, enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa soluatur: sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum qui tibi germanitate coniuncti, fors per aetatem sapere non possunt quid muneris consequantur. Non est cur dicere incipias, Habeo consortes, necdum celebrata diuisio est; auarius constat me esse tractatum quam cohaeredes; frater et soror sub annis adhuc tutelaribus agunt; necdum sorori maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inuentus est; quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur. At cum habet talis persona contractum, quae uelit medium relaxare, cum totum possit exigere; si moram patitur quidquid propter misericordiam concesserat pie, iuste reposcit propter iniuriam. Vale. [4,25] EPISTOLA XXV. Sidonius Domnulo suo salutem. NEQUEO differre, quin grandis communione te gaudii festinus impertiam: nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo, pariter et pontifex Patiens, Cabillonum profectus, more religionis, more constantiae suae fecerit. Cum uenisset in oppidum suprascriptum, prouincialium sacerdotum praeuio partim, partim comitante collegio, scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur: cuius ecclesiae disciplina nutabat, postquam iunior episcopus Paulus discesserat decesseratque: exceperunt pontificale concilium uariae uoluntates oppidanorum, nec non et illa, quae bonum publicum semper euertunt, studia priuata; quae quidam triumuiratus accenderat competitorum: quorum hinc antiquam natalium praerogatiuam reliqua destitutus morum dote ructabat: hic per fragores parasiticos, culinarum suffragio comparatos, Apicianis plausibus ingerebatur; hic apice uotiuo si potiretur, tacita pactione promiserat ecclesiastica plausoribus suis praedae praedia fore. Quod ubi uiderunt sanctus Patiens et sanctus Euphronius, qui rigorem firmitatemque sententiae sanioris, praeter odium gratiamque, primi tenebant; consilio cum coepiscopis prius clam communicato, quam palam prodito, strepituque despecto turbae furentis, iactis repente manibus arreptum, nihilque tum minus quam quae agebantur optantem suspicantemque, sanctum Ioannem, uirum honestate, mansuetudine insignem (lector hic primum, sic minister altaris, idque ab infantia; post laborum temporumque processu, archidiaconus; in quo seu gradu, seu ministerio multum retentus propter industriam, diu dignitate non potuit augeri, ne potestate posset absolui), attamen hunc iam secundi ordinis sacerdotem, dissonas inter partium uoces, quae differebant laudare non ambientem, sed nec audebant culpare laudabilem; stupentibus factiosis, erubescentibus malis, acclamantibus bonis, reclamantibus nullis, collegam sibi consecrauere. Nunc ergo Iurensia si te remittunt iam monasteria in quae libenter solitus ascendere, iam coelestibus supernisque praeludis habitaculis, gaudere te par est de communium patrum uel patronorum, seu sic sentiente concordia, seu sic concordante sententia. Illius quoque nomine exsulta, quem creauerunt Euphronius testimonio, Patiens manu, ambo iudicio. In quo fecit Euphronius quod conueniret non senectutis modo suae, uerum etiam dignitatis longaeuitati: fecit et Patiens uir quamlibet magnis par tamen laudibus, quod satis decuit facere personam, quae caput est ciuitati nostrae per sacerdotium, prouinciae uero uestrae per ciuitatem. Vale.