[4,0] SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS. [4,1] Apollonius Argonautica scripsit et in tertio inducit amantem Medeam: inde totus hic liber translatus est. est autem paene totus in affectione, licet in fine pathos habeat, ubi abscessus Aeneae gignit dolorem. sane totus in consiliis et subtilitatibus est; nam paene comicus stilus est: nec mirum, ubi de amore tractatur. iunctus quoque superioribus est: quod artis esse uidetur, ut frequenter diximus; nam ex abrupto uitiosus est transitus: licet stulte quidam dicant hunc tertio non esse coniunctum - in illo enim nauigium, in hoc amores exsequitur - non uidentes optimam coniunctionem. cum enim tertium sic clauserit 'factoque hic fine quieuit', intulit 'at regina graui iamdudum saucia cura', item paulo post 'nec placidam membris dat cura quietem': nam cum Aeneam dormire dixerit, satis congrue subiunxit, ut somno amans careret. alii subitum transitum factum tradunt, quia non ostendit conuiuium dissolutum: sed hoc subtiliter fecit, quia etiam alia conuiuia eam habuisse describit post ubi digressi lumenque obscura uicissim. regina] bene 'regina', quia contra dignitatem amor susceptus grauior esse solet: ex hoc enim nomine et pudoris et deliberationis nascitur causa, et praecipue potiundi difficultas. uidetur et post amissam castitatem etiam iustus interitus. iamdudum aut nimium et uehementer, ut Terentius iamdudum te amat; iamdudum illi facile sit quod doleat : aut 'iamdudum', id est a quo tempore uidit Aeneam; legimus enim obstipuit primo aspectu Sidonia Dido : aut ex quo narrare coepit Aeneas: aut ex quo interuenit Cupido. saucia hinc subiungit 'uulnus alit'. et bene adludit ad Cupidinis tela, ut paulo post ad faculam, ut 'et caeco carpitur igni': nam sagittarum uulnus est, facis incendium. cura amore intolerabili, quem ferre non posset, ut meque his absoluite curis. 'cura' ergo, ab eo, quod cor urat, ut Veneris iustissima cura , item mea maxima cura. sane per confusionem uerbi et nominis dictum est; nam 'cura' est et uerbum, ut 'cura' cures, cum non est nomen. [4,2] uulnus alit ut 'curam pascit'. uenis quia per uenas amor currit, ut sanguis; nam in sanguine anima, in anima amor est: aut sicut uenenum. inde dictum fallasque ueneno , item longumque bibebat amorem : nam uenenum ideo dicitur, quia per uenas currit. caeco carpitur igni 'caeco' quod non cernat, sed quod non cernatur: uel quod Dido amorem suum uult occultare, si possit, ideo 'caeco'. et agit Vergilius, ut inuentas frangat declamationes, ut hoc loco rem dixit sine declamatione: unde Ouidius quoque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis. 'caeco' ergo 'igni' possumus ut ualidiore accipere, cuius haec natura est, ut conpressus magis conualescat. 'carpitur' autem paulatim consumitur, ut carpit enim uires paulatim. sane 'igni' pro 'igne', datiuus pro ablatiuo. [4,3] multa uiri uirtus animo bene mediam se facit praebere Didonem inter regalem pudorem et amoris inpulsum. simulat enim se uirtutem mirari, cuius pulchritudine commouetur. 'multa' autem 'uirtus' figurate dixit; nam ad numerum transtulit quod est quantitatis: aut 'multa' pro magna. recursat bene frequentatiuo usus est uerbo in frequenti amantis cogitatione. [4,4] gentis honos non Aeneae, ut sit uelut excusatio; sed Dardani a numinibus, aut Veneris infixi pectore uultus uerbaque 'uultus' inquit ' uerba haerent, uirtus et honos gentis recursat', quia superiora uehementiora sunt ad amorem. tale et illud est illum absens absentem auditque uidetque. 'pectore' uero pro 'pectori'. [4,5] nec placidam membris dat cura quietem aut penitus quiete caruit, ut 'placida' epitheton sit quietis: aut habuit quidem quietem, sed non placidam, id est turbatam somniis: unde et ipsa paulo post 'quae me suspensam insomnia terrent'. [4,6] postera phoebea lustrabat lampade terras circumlocutio orientis diei; illa enim Aeneas per noctem in conuiuio Didonis narrauerat: licet, ut supra diximus, Vergilius ista, quae per naturam necesse est fieri, plerumque contemnat. lustrabat aut inlustrabat, aut re uera 'lustrabat', id est purgabat; nam nox quodammodo polluit mundum: uel circumibat, ut lustrat Auentini montem. [4,7] umentem umbram quia nox omnis umida est, ut noctes lentus non deficit umor. et nihil interest, utrum umbram an noctem dicat; nox enim umbra terrae est, ut supra inuoluens umbra magna terramque polumque. ergo 'umentem' pro 'umidam', quia umens est quod facit umidum quod sit: unde bene 'umentem' posuit. est etiam hysteroproteron in sensu; prius est enim ut Aurora umbram dimoueat, post Phoebea lampas lustrat terras: aurora enim solem praecedit. [4,8] cum sic unanimem de re pudenda locutura parum fuerat sororem eligere, nisi etiam unanimem. dicimus autem et 'unanimus' et 'unanimis', sicut 'inermus' et 'inermis'. male sana non plene sana, amore uitiata; 'male' enim plerumque 'non', plerumque 'minus' significat, sicut 'ue', ut 'uecors' et 'uesanus'. quamquam 'male' et 'perniciose' significat, ut Lucanus sic male deseruit (9.310). malesana] 'non ', ut statio male fida carinis : aliquotiens 'minus' significat. et quidam 'malesana' nolunt hyphen legere, nec esse compositum uerbum, quia composita unum plerumque corrumpant necesse est, ut 'malesuada'. [4,9] anna soror cuius filiae fuerint Anna et Dido, Naeuius dicit. et bene uocabulo necessitudinis blanditur, ut libenter amoris audiat confessionem; sed suspense et pedetemptim pudore resistente incipit. insomnia terrent et 'terret' et 'terrent' legitur. sed si 'terret' legerimus, 'insomnia' erit uigilia: hoc enim maiores inter uigilias et ea quae uidemus in somnis interesse uoluerunt, ut 'insomnia' generis feminini numeri singularis uigiliam significaret, 'insomnia' uero generis neutri numeri pluralis ea quae per somnium uidemus, ut sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes. sciendum igitur, quia si 'terret' dixerimus, antiqua erit elocutio; 'insomnia' enim, licet et Pacuuius et Ennius frequenter dixerit, Plinius tamen exclusit et de usu remouit. sed ambiguitatem lectionis haec res fecit, quod non ex aperto uigilasse se dixit, sed habuisse quietem inplacidam, id est somniis interruptam, ut intellegamus eam et insomniis territam, et propter terrorem somniorum uigilias quoque perpessam. [4,10] quis non nulli pro 'aliquis' accipiunt, uel 'qualis': nouus magnus, ut Pollio et ipse facit noua carmina. uel 'nouus' qualis antea numquam, ut Terentius noua figura. successit sedibus ut succedoque oneri et succedunt tecto et flammas ad culmina iactant.