[0] ACTUS PRIMUS. OEDIPUS, ANTIGONE. [1] (Oedipus) Caeci parentis regimen, ac fessi unicum Lateris leuamen, nata, quam tanti est mihi Genuisse uel sic, desere infaustum patrem. In recta quid deflectis errantem gradum? 5 Permitte labi : melius inueniam uiam, Quam quaero ; solus, quae me ab hac uita extrahat, Et hoc nefandi capitis aspectu leuet Coelum atque terras. Quantulum hac egi manu! Non uideo noxae conscium nostrae diem; [10] Sed uideor. Hinc iam solue inhaerentem manum, Et patere caecum, qua uolet, ferri pedem. Ibo, ibo, qua praerupta protendit iuga Meus Cithaeron; qua peragrato celer Per saxa monte iacuit Actaeon, suis 15 Noua praeda canibus; qua per obscurum nemus, Siluamque opacae uallis instinctas deo Egit sorores mater, et gaudens malo, Vibrante fixum praetulit thyrso caput; Vel qua cucurrit corpus inuisum trahens [20] Zethi iuuencus, qua per horrentes rubos Tauri ferocis sanguis ostentat fugas; Vel qua alta maria uertice immenso premit Inoa rupes, qua scelus fugiens sui, Nouumque faciens, mater insiluit freto 25 Mersura natum seque. Felices, quibus Fortuna melior tam bonas matres dedit! Est alius istis noster in siluis locus, Qui me reposcit; hanc petam cursu incito; Non haesitabit gressus; huc omni duce [30] Spoliatus ibo. Quid moror sedes meas? Montem, Cithaeron, redde, et hospitium mihi Illud meum restitue, ut exspirem senex , Ubi debui infans. Recipe supplicium uetus Semper cruente, saeue, crudelis, ferox, 35 Quum occidis, et quum parcis : olim iam tuum Est hoc cadauer : perage mandatum patris, Iam et matris : animus gestit antiqua exsequi Supplicia. Quid me, nata, pestifero tenes Amore uinctum? quid tenes? genitor uocat. [40] Sequor, sequor : iam parce --- Sanguineum gerens Insigne regni Laius rapti furit; Et ecce inanes manibus infestis petit Foditque uultus. Nata, genitorem uides? Ego uideo ---. Tandem spiritum inimicum exspue, 45 Desertor anime, fortis in partem tui; Omitte poenas languidas longae morae, Mortemque totam recipe. Quid segnis traho Quod uiuo? nullum facere iam possum scelus --- Possum miser! praedico, discede a patre; [50] Discede, uirgo : timeo post matrem omnia. (Antigone) Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum Corpore resoluet : nemo me comitem tibi Eripiet unquam. Labdaci claram domum, Opulenta ferro regna germani petant; 55 Pars summa magni patris e regno mea est Pater ipse : non hunc auferet frater mihi, Thebana rapto sceptra qui regno tenet; Non hunc cateruas alter Argolicas agens. Non si reuulso Iupiter mundo tonet, [60] Mediumque nostros fulmen in nexus cadat, Manum hanc remittam : prohibeas, genitor, licet, Regam abnuentem; dirigam inuiti gradum. In plana tendis? uado : praerupta appetis? Non obsto, sed praecedo : quouis utere 65 Duce me; duobus omnis eligitur uia. Perire sine me non potes; mecum potes. Hic alta rupes arduo surgit iugo, Spectatque longe spatia subiecti maris. Vis hanc petamus? Nudus hic pendet silex ; [70] Hic scissa tellus faucibus ruptis hiat : Vis hanc petamus? Hic rapax torrens cadit, Partesque lapsi montis exesas rotat; In hunc ruamus. Dum prior, quo uis, eo. Non deprecor, non hortor. Exstingui cupis, 75 Votumque, genitor, maximum mors est tibi? Si moreris, antecedo : si uiuis, sequor. Sed flecte mentem; pectus antiquum aduoca, Victasque magno robore aerumnas doma. Resiste : tantis in malis uinci malum est. [80] (Oedipus) Unde in nefanda specimen egregium domo? Unde ista generi uirgo dissimilis suo? Fortuna, credis? aliquis est ex me pius? Non esset umquam (fata bene noui mea), Nisi ut noceret. Ipsa se in leges nouas 85 Natura uertet, regeret in fontem citas Reuolutus undas amnis, et noctem afferet Phoebea lampas, Hesperus faciet diem. Ut ad miserias aliquid accedat meas, Pii quoque erimus. Unica Oedipodae est salus, [90] Non esse saluum. Liceat ulcisci patrem Adhuc inultum. Dextra quid cessas iners Exigere poenas? quidquid exactum est adhuc, Matri dedisti. Mitte genitoris manum, Animosa uirgo : funus extendis meum, 95 Longasque uiui ducis exsequias patris. Aliquando terra corpus inuisum tege. Peccas honesta mente : pietatem uocas, Patrem insepultum trahere. Qui cogit mori Nolentem, in aequo est, quique properantem impedit. [100] Occidere est, uetare cupientem mori. Nec tamen in aequo est : alterum grauius reor : Malo imperari, quam eripi mortem mihi. Desiste coepto, uirgo : ius uitae ac necis Meae penes me est. Regna deserui libens ; 105 Regnum mei retineo. Si fida es comes, Ensem parenti trade, sed notum nece Ensem paterna. Tradis? an nati tenent Cum regno et illum? faciet, ubicunque est, scelus. Ibi sit; relinquo: natus hunc habeat meus, [110] Sed uterque. Flammas potius et uastum aggerem Compone : in altos ipse me immittam rogos. Erectam ad ignes funebrem escendam struem, Pectusque soluam durum, et in cineres dabo Hoc quidquid in me uiuit. Ubi saeuum est mare? 115 Duc, ubi sit altis prorutum saxis iugum, Ubi torta rapidus ducat Ismenos uada : Duc, ubi ferae sint, ubi fretum, ubi praeceps locus, Si dux es. Illuc ire morituro placet, Ubi sedit alta rupe semifero dolos [120] Sphinx ore nectens : dirige huc gressus pedum, Hic siste patrem : dira ne sedes uacet , Monstrum repone maius. Hoc saxum insidens Obscura nostrae uerba fortunae loquar, Quae nemo soluat. Quisquis Assyrio loca 125 Possessa regi scindis, et Cadmi nemus Serpente notum, sacra quo Dirce latet, Supplex adoras, quisquis Eurotam bibis, Spartenque fratre nobilem gemino colis, Quique Elin et Parnason, et Boeotios [130] Colonus agros uberis tondes soli, Aduerte mentem : saeua Thebarum lues Luctifica caecis uerba committens modis, Quid simile posuit? quid tam inextricabile? Aui gener, patrisque riualis sui, 135 Frater suorum liberum, et fratrum parens; Uno auia partu liberos peperit uiro, Sibi et nepotes. Monstra quis tanta explicet? Ego ipse, uictae spolia qui Sphingis tuli, Haerebo, fati tardus interpres mei. [140] Quid perdis ultra uerba? quid pectus ferum Mollire tentas precibus? hoc animo sedit, Effundere hanc cum morte luctantem diu Animam, et tenebras petere : nam sceleri haec meo Parum alta nox est. Tartaro condi iuuat, 145 Et si quid ultra Tartarum est. Tandem libet , Quod olim oportet. Morte prohiberi haud queo. Ferrum negabis? noxias lapso uias Cludes? et arctis colla laqueis inseri Prohibebis? herbas, quae feront letum, auferes? [150] Quid ista tandem cura proficiet tua? Ubique mors est. Optime hoc cauit deus. Eripere uitam nemo non homini potest; At nemo mortem : mille ad hanc aditus patent. Nil quaero : dextra noster et nuda solet 155 Bene animus uti. Dextra, nunc toto impetu, Toto dolore, uiribus totis ueni. Non destino unum uulneri nostro locum. Totus nocens sum : qua uoles, mortem exige. Effringe corpus , corque tot scelerum capax [160] Euelle; totos uiscerum nuda sinus. Fractum incitatis ictibus guttur sonet; Laceraeue fixis unguibus uenae fluant. Aut dirige iras, quo soles : haec uulnera Rescissa multo sanguine ac tabe irriga. 165 Hac extrahe animam, duram, inexpugnabilem. Et tu, parens, ubicunque poenarum arbiter Adstas mearum (non ego hoc tantum scelus Ulla expiari credidi poena satis Unquam, nec ista morte contentus fui, [170] Nec me redemi parte : membratim tibi Volui perire), debitum tandem exige : Nunc soluo poenas; tunc tibi inferias dedi. Ades, atque inertem dexteram introrsus preme, Magisque merge : timida tum paruo caput 175 Libauit haustu, uixque cupientes sequi Eduxit oculos. Haeret etiam nunc mihi Ille animus, haeret, cum recusantem manum pressere uultus. Audies uerum, Oedipe : Minus eruisti lumina audacter tua, [180] Quam praestitisti. Nunc manum cerebro indue. Hac parte mortem perage, qua coepit mori. (Antigone) Pauca, o parens magnanime, miserandae precor Ut uerba natae mente placata audias. Non te ut reducam ueteris ad specimen domus, 185 Habitumque regni flore pollentem inclito; Peto; ast ut iras, tempore aut ipsa mora Fractas, remisso pectore ac placido feras. Et hoc decebat roboris tanti uirum, Non esse sub dolore, nec uictum malis [190] Dare terga. Non est, ut putas, uirtus, pater, Timere uitam, sed malis ingentibus Obstare, nec se uertere, ac retro dare. Qui fata proculcauit, ac uitae bona Proiecit, atque abcidit, et casus suos 195 Onerauit ipse, cui deo nullo est opus, Quare ille mortem cupiat, aut quare petat? Utrumque timidi est.: nemo contemsit mori, Qui concupiuit. Cuius haud ultra mala Exire possunt, in loco tuto est situs. [200] Quis iam deorum (uelle fac) quidquam potest Malis tuis adiicere? iam nec tu potes, Nisi hoc, ut esse te putes dignum nece. Non es; nec ulla pectus hoc culpa attigit. Et hoc magis te, genitor, insontem uoca, 205 Quod innocens es , diis quoque inuitis. Quid est Quod te efferarit , quod nouos suffixerit Stimulos dolori? quid te ad infernas agit Sedes? quid ex his pellit ? ut careas die? Cares; ut altis nobilem muris domum, [210] Patriamque fugias? patria tibi uiuo periit. Natos fugis, matremque? ab aspectu omnium Fortuna te submouit, et quidquid potest Auferre cuiquam mors, tibi haec uita abstulit. Regni tumultus, turba fortunae prior 215 Abscessit a te iussa. Quem, genitor, fugis? (Oedipus) Me fugio; fugio conscium scelerum omnium Pectus, manumque hanc fugio, et hoc caelum, et deos : Et dira fugio scelera , quae feci nocens. Ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres, [220] Premo? has ego auras ore pestifero traho? Ego laticis haustu satior? aut ullo fruor Almae parentis munere? ego castam manum Nefandus, incestificus, exsecrabilis Attrecto? ego ullos aure concipio sonos, 225 Per quos parentis nomen, aut nati audiam? Utinam quidem rescindere has quirem uias, Manibusque adactis omne, qua uoces meant, Aditusque uerbis tramite angusto patet, Eruere possem, nata: iam sensum tui, [230] Quae pars meorum es criminum, infelix pater Fugissem. Inhaeret ac recrudescit nefas Subinde; et aures ingerunt, quidquid mihi Donastis, oculi. Cur caput tenebris graue Non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic 235 Manes meos detineo? quid terram grauo? Mixtusque superis erro? quid restat mali? Regnum, parentes, liberi, uirtus quoque, Et ingenii solertis eximium decus Periere : cuncta sors mihi infesta abstulit. [240] Lacrimae supererant; has quoque eripuit mihi. Absiste : nullas animus admittit preces, Nouamque poenam sceleribus quaerit parem. Et esse par quae poterit? Infanti quoque Decreta mors est. Fata quis tam tristia 245 Sortitus unquam? uideram nondum diem, Uterique nondum solueram clusi moras ; Et iam timebar. Protinus quosdam editos Nox occupauit, et nouae luci abstulit. Mors me antecessit. Aliquis intra uiscera [250] Materna letum praecoquis fati tulit : Sed numquid et peccauit? Abstrusum, abditum, Dubiumque an essem, sceleris infandi reum Deus egit. Illo teste damnauit parens, Calidoque teneros transuit ferro pedes, 255 Et in alta nemora pabulum misit feris, Auibusque saeuis, quas Cithaeron noxius Cruore saepe regio tinctas alit. Sed quem deus damnauit, abiecit pater, Mors quoque refugit. Praestiti Delphis fidem [260] Genitorem adortus impia straui nece. Hoc alia pietas redimet : occidi patrem, Sed matrem amaui. Proloqui hymenaeum pudet. Taedasque nostras : has quoque inuitum pati Te toge poenas; facinus ignotum, efferum, 265 Inusitatum effare, quod populi horreant, Quod esse factum nulla non aetas negat, Quod patricidam pudeat. In patrios toros Tuli paterno sanguine aspersas manus, Scelerisque pretium maius accepi scelus. [270] Leue est paternum facinus : in thalamos meos Deducta mater, ne parum scelerum foret, Foecunda. Nullum crimen hoc maius potest Natura ferre. Si quod etiamnum est tamen , Qui facere possent, dedimus : abieci necis 275 Pretium paternae sceptrum, et hoc iterum manus Armauit alias. Optime regni mei Fatum ipse noui : nemo sine sacro feret Illud cruore. Magna praesagit mala Paternus animus. Iacta iam sunt semina [280] Cladis futurae : spernitur pacti fides : Hic occupato cedere imperio negat; Ius ille , et icti foederis testes deos Inuocat, et Argos exsul alque urbes mouet Graias in arma. Non leuis fessis uenit 285 Ruina Thebis : tela, flammae, uulnera Instant, et istis si quod est maius malum , Ut esse genitos nemo non ex me sciat. (Antigone) Si nulla, genitor, causa uiuendi tibi est. Haec una abunde est, ut pater natos regas [290] Grauiter furentes. Tu impii belli minas Auertere unus, tuque uecordes potes Inhibere iuuenes, ciuibus pacem dare , Patriae quietem, foederi laeso fidem. Vitam tibi ipse si negas , multis negas. 295 (Oedipus) Illis parentis ullus aut aequi est amor, Auidis cruoris, imperii, armorum, doli, Diris , scelestis , breuiter ut dicam , meis? Certant in omne facinus , et pensi nihil Ducunt , ubi illos ira praecipites agat, [300] Nefasque nullum , per nefas nati, putant. Non patris illos tangit afflicti pudor, Non patria; regno pectus attonitum furit. Selo , quo ferantur, quanta moliri parent ; Ideoque leti quaero maturi uiam , 305 Morique propero, dam in domo nemo est mea Nocentior me ---. Nata, quid genibus meis Fies aduoluta? quid prece indomitum domas? Unum hoc habet fortuna, quo possim capi, Inuictus aliis : sola tu affectus potes [310] Mollire duros, sola pietatem in domo Docere nostra. Nil graue aut miserum est mihi , Quod te sciam uoluisse. Tu tantum impera. Hic Oedipus Aegaea tranabit freta, Iubente te, flammasque, quas Siculo uomit 315 De monte tellus igneos uoluens globos, Excipiet oue, seque serpenti offeret, Quae saeua furto nemoris Herculeo furit; Iubente te, praebebit alitibus iecur; Iubente te, uel uiuet ---. ACTUS SECUNDUS. NUNTIUS , OEDIPUS, ANTIGONE. [320] (Nuntius) Exemplum in ingens regia stirpe edite, Thebae , pauentes arma fraterna, inuocant, Rogantque tectis arceas patriis faces. Non sunt minae: iam propius accessit malum. Nam regna repetens frater, et pactas uices, 325 In bella cunctos Graeciae populos agit; Septena muros castra Thebanos premunt. Succurre; prohibe pariter et bellum et nefas. (Oedipus) Ego ille sum , qui scelera committi uetem Et abstinere sanguine a caro manus [330] Doceam? magister iuris et amoris pii Ego sum? Meorum facinorum exempla appetunt : Me nunc sequuntur ; laudo, et agnosco libens. Exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant. Agite, o propago clara, generosam indolem 335 Probate factis ; gloriam ac laudes meas Superate, et aliquid facite; propter quod patrem Adhuc iuuet uixisse. Facietis, scio : Sic estis orti. Scelere defungi haud leui, Haud usitato, tanta nobilitas potest. [340] Ferte arma : facibus petite penetrales deos, Frugemque flamma metite natalis soli. Miscete cuncta : rapite in exitium omnia : Disiicite passim moenia, in planum date. Templis deos obruite: maculatos lares 345 Conflate : ab imo tota considat domus: Urbs concremetur : primus a thalamis meis Incipiat ignis. (Antigone) Mitte uiolentum impetum Doloris, ac te publica exorent mala, Auctorque placidae liberis pacis ueni. [350] (Oedipus) Vides modestae deditum menti senem, Placidaeque amantem pacis ad partes uotas? Tumet animus ira, feruet immensum dolor, Maiusque, quam quod casus et iuuenum furor Conatur, aliquid cupio. Non satis est adhuc 355 Ciuile bellum : frater in fratrem ruat. Nec hoc sat est : quod debet, ut fiat nefas De more nostro, quod meos deceat toros, Date arma patri. Nemo me ex his eruat Siluis : latebo rupis exesae cauo, [360] Aut sepe densa corpus abstrusum tegam. Hinc aucupabor uerba rumoris uagi, Et saeua fratrum bella, quod possum, audiam. ACTUS TERTIUS. IOCASTA, ANTIGONE, NUNTIUS. (Iocasta) Felix Agaue, facinus horrendum, manu Qua fecerat, gestauit, et spolium tulit 365 Cruenta nati Maenas in partes dati. Fecit scelus; sed misera non ultra suum Scelus hoc cucurrit. Hoc leue est, quod sum nocens; Feci nocentes. Hoc quoque etiamnum leue est; Peperi nocentes. Deerat aerumnis meis, [370] Ut et hostem amarem. Bruma ter posuit niues, Et tertia iam falce decubuit Ceres , Ut exsul errat natus et patria caret , Profugusque regum auxilia Graiorum rogat. Gener est Adrasti, cuius imperio mare , 375 Quod cingit Isthmon, regitur : hic gentes suas, Septemque secum regna ad auxilium trahit Generi. Quid optem, quidue decernam, haud scio Regnum reposcit : causa repetentis bona est; Mala, sic petentis. Vota quae faciam parens? [380] Utrimque natum uideo : nil possum pie Pietate salua facere : quodcumque alteri Optabo nato, fiet alterius malo. Sed utrumque quamuis diligam affectu pari, Quo causa melior, sorsque deterior trahit, 385 Inclinat animus , semper infirmo fauens. Miseros magis fortuna conciliat suis. (Nuntius) Regina, dum tu flebiles questus cies, Terisque tempus, tota nudatis stetit Acies in armis : aera iam bellum cient, [390] Aquilaque pugnam signifer mota uocat. Septena reges bella dispositi parant : Animo pari Cadmea progenies subit : Cursu citato miles hinc illinc ruit. Vide, ut atra nubes puluere abscondat diem; 395 Fumoque similes campus in caelum erigat Nebulas, equestri fracta quas tellus pede Submittit : et, si uera metuentes uident, Infesta fulgent signa : subrectis adest Frons prima telis : aurea clarum nota [400] Nomen ducum uexilla praescriptum ferunt. I, redde amorem fratribus, pacem omnibus, Et impia arma mater opposita impedi. (Antigone) Perge, o parens, et concita celerem gradum; Compesce tela, fratribus ferrum excute. 405 Nudum inter enses pectus infestos tene; Aut solue bellum, mater, aut prima excipe. (Iocasta) Ibo, ibo et armis obuium opponam caput. Stabo inter arma : petere qui fratrem uolet, Petat ante matrem : tela, qui fuerit plus, [410] Rogante ponat matre ; qui non est pius, Incipiat, a me. Feruidos iuuenes anus Tenebo : nullum teste me fiet nefas; Aut si aliquod et me teste committi potest, Non fiet unum. (Antigone) Signa collatis mitant 415 Vicina signis; clamor hostilis fremit : Scelus in propinquo est; occupa, mater, preces. Et ecce motos fletibus credas meis; Sic agmen armis segne compositis uenit. Procedit acies tarda, sed properant duces. [420] (Iocasta) Quis me procellae turbine insanae uehens Volucer per auras uentus aetherias aget? Quae Sphinx, uel atra nube subtexens diem Stymphalis, auidis praepetem pennis feret? Aut quae per altas aeris rapiet uias 425 Harpyia, saeui regis obseruans famem , Et inter acies proiiciet raptam duas? (Nuntius). Vadit furenti similis, aut etiam furit. Sagitta qualis Parthica uelox manu Excussa fertur; qualis insano ratis [430] Premente uento rapitur; aut qualis cadit Delapsa caelo stella, cum stringens polum Rectam citatis ignibus rumpit uiam ; Attonita cursu fugit, et binas statim Diduxit acies. Victa materna prece 435 Haesere bella, iamque in alternam necem Illinc et hinc miscere cupientes manum, Librata dextra tela suspensa tenent. Paci fauetur : omnium ferrum latet Cessatque tectum; uibrat in fratrum manu. [440] Laniata canas mater ostendit comas; Rogat abnuentes : irrigat fletugenas. Negare matri, qui diu dubitat, potest. ACTUS QUARTUS. IOCASTA, POLYNICES, ETEOCLES. (Iocasta) In me arma et ignes uertite : in me omnis ruat Unam iuuentus, quaeque ab Inachio uenit 445 Animosa muro, quaeque Thebana ferox Descendit arce : ciuis atque hostis simul Hunc petite uentrem, qui dedit fratres uiro. Mea membra passim spargite ac diuellite: Ego utrumque peperi. Ponitis ferrum ocius ? [450] An dico et ex quo ? Dexteras matri date; Date, dum piae sunt. Error inuitos adhuc Fecit nocentes : omne Fortunae fuit Peccantis in nos crimen : hoc primum nefas Inter scientes geritur. In uestra manu est, 455 Utrum uetitis. Sancta si pietas placet, Donate matrem pace : si placuit scelus, Maius paratum est : media se opponit parens. Proinde bellum tollite, aut belli moram. Sollicita nunc cui mater alterna prece [460] Verba admouebo ? misera quem amplectar prius? In utramque partem ducor affectu pari. Hic abfuit : sed pacta si fratrum ualent, Nunc alter aberit. Ergo iam numquam duos, Nisi sic, uidebo ? iunge complexus prior, 465 Qui tot labores totque perpessus mala, Longo parentem fessus exsilio uides. Accede propius : clude uagina impium Ensem , et trementem iamque cupientem excuti Hastam solo defige : maternum tuo [470] Coire pectus pectori clypeus uetat; Hunc quoque repone. Vinculo frontem exue, Tegimenque capitis triste belligeri leua, Et ora matri redde. Quo uultus refers , Acieque pauida fratris obseruas manum? 475 Affusa totum corpus amplexu tegam : Tuo cruori per meum fiet uia. Quid dubius haeres? an times matris fidem? (Polynices) Timeo : nihil iam iura naturae ualent. Post ista fratrum exempla, ne matri quidem [480] Fides habenda est. (Iocasta) Redde iam capulo manum , Adstringe galeam, laeua se clypeo ingerat; Dum frater exarmatur, armatus mane. Tu pone ferrum, causa qui es ferri prior. Si pacis odium est, furere si bello placet, 485 Inducias te mater exiguas rogat, Ferat ut reuerso post fugam nato oscula , Vel prima, uel suprema. Dum pacem peto, Audite inermes : ille te, tu illum times : Ego utrumque, sed pro utroque. Quid strictum abnuis [490] Recondere ensem? qualibet gaude mora; Id gerere bellum cupitis, in quo est optimum Vinci: uereris fratris infesti dolos? Quoties necesse est fallere, aut falli a suis; Patiare potius ipse, quam facias, scelus. 495 Sed ne uerere : mater insidias et hinc, Et rursus illinc abiget. Exoro, an patri Inuideo uestro? ueni, ut arcerem nefas, An ut uiderem propius? hic ferrum abdidit Reclinis hastae , et arma defixa incubat. [500] Ad te preces nunc, nate, maternas feram , Sed ante lacrimas. Teneo longo tempore Petita uotis ora. Te, profugum solo Patrio, penates regis externi tegunt : Te maria tot diuersa, tot casus uagum 505 Egere : non te duxit in thalamos parens Comitata primos, nec sua festas manu Ornauit aedes, nec sua laetas faces Vitta reuinxit : dona non auro graues Gazas socer, non arua, non urbes dedit; [510] Dotale bellum est. Hostium es factus gener, Patria remotus, hospes alieni laris, . Externa consecutus, expulsas tuis, Sine crimine exsul. Ne quid e fatis tibi Deesset paternis, hoc quoque ex illis habes , 515 Errasse thalamis. Nate, post multos mihi Remisse soles, rate, sollicitae metus Et spes parentis, cuius aspectum deos Semper rogaui, cum tuus reditus mihi Tantum esset erepturus aduentu tuo, [520] Quantum daturas, quando pro te desinam, Dixi, timere? dixit irridens deus , Ipsum timebis. Nempe, nisi bellum foret, Ego te carerem : nempe, si tu non fores, Bello carerem. Triste conspectus datur 525 Pretium tui durumque; sed matri placet Hinc modo recedant arma, dum nullum nefas Mars saeuus audet. Hoc quoque est magnum nefas, Tam prope fuisse. Stupeo , et exsanguis tremo, Cum stare fratres hinc et hinc uideo duos [530] Sceleris sub ictu : membra quassantur metu. Quam paene mater maius aspexi nefas , Quam quod miser uidere non potuit pater ! Licet timore facinoris tanti uacem, Videamque iam nil tale. sum infelix tamen, 535 Quod paene uidi. Per decem mensium graues Uteri labores, perque pietate inclitas Precor sorores, et per irati sibi Genas parentis, scelere quas nullo nocens, Erroris a se dira supplicia exigens , [540] Hausit, nefandas moenibus patriis faces Auerte; signa bellici retro agminis Flecte. Ut recedas, magna pars sceleris tamen Vestri peracta est : uidit hostili grege Campos repleri patria, fulgentes procul 545 Armis cateruas : uidit equitatu leui Cadmea frangi prata, et excelsos rotis Volitare proceres ; igne flagrantes trabes Fumare , cineri quae petunt nostras domos ; Fratresque (facinus quod nouum et Thebis fuit) [550] In se ruentes. Tutus hoc exercitus , Et populus omnis, et utraque hoc uidit soror, Genitrixque uidit : nam pater debet sibi, Quod ista non spectauit. Occurrat tibi Nunc Oedipus, quo iudice , erroris quoque 555 Poenae petuntur. Ne, precor, ferro erue Patriam ac penates ; neue, quas regere expetis, Euerte Thebas. Quis tenet mentem furor ? Patriam petendo perdis : ut fiat tua, Vis esse nullam? Quin tuae causae nocet [560] Ipsum hoc, quod armis uris infestis solum, Segetesque adultas sternis, et totos fugam Edis per agros : nemo sic uastat sua. Quae corripi igne, quae meti gladio iubes, Aliena credis? Rex sit e uobis uter, 565 Manente regno, quaerite. Haec telis petes Flammisque tecta? poteris has Amphionis Quassare moles? nulla quas struxit manus , Stridente tardum machina ducens onus; Sed conuocatus uocis et citharae sono [570] Per se ipse turres uenit in summas lapis. Haec saxa franges uictor? hinc spolia auferes , Vinctosque duces patris aequales tui ? Matres ab ipso coniugum raptas sinu Saeuus catena miles imposita trahet ? 575 Ut adulta uirgo mixta captiuo gregi Thebana nuribus munis Argolicis eat? An et ipsa palmas uincta post tergum datas Mater triumphi praeda fraterni uehar? Potesne ciues laetus exitio datos [580] Videre passim ? moenibus caris potes Hostem admouere ? sanguine et flamma potes Implere Thebas ? tam ferum et durum geris Saeuumque in iras pectus, et nondum imperas! Quid sceptra facient? pone uesanos, precor, 585 Animi tumores, teque pietati refer. (Polynices) Ut profugus errem semper? ut patria arcear, Opemque gentis hospes externae sequar? Quid paterer aliud, si fefelissem fidem, Si peierassem? fraudis alienae dabo [590] Poenas; at ille praemium scelerum feret? Iubes abire : matris imperio obsequor ; Da, quo reuertar. Regia frater mea Habitet superbus ; parua me abscondat casa : Hanc da repulso : liceat exiguo lare 595 Pensare regnum. Coniugi donum datus Arbitria thalami dura felicis feram, Humilisque socerum lixa dominantem sequar ? In seruitutem cadere de regno, graue est. (Iocasta) Si regna quaeris, nec potest sceptro manus [600] Vacare saeuo, multa, quae possunt peti In orbe toto, quaelibet tellus dabit. Hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga, Qua lata terris spatia frugiferis iacent, Et qua trahens opulenta Pactolus uada 605 Inundat auro rura : nec laetis minus Maeandros aruis flectit errantes aquas, Rapidusque campos fertiles Hebrus secat. Hinc grata Cereri Gargara, et diues solum Quod Xanthus ambit niuibus Idaeis tumens : [610] Hinc, qua relinquit nomen, Ionii maris Fauces Abydo Sestos opposita premit; Aut, qua latus iam propius Orienti dedit, Tutamque crebris portubus Lyciam uidet : Haec regna ferro quaere: in hos populos ferat 615 Socer arma fortis : has paret sceptro tuo Tradatque gentes. Hoc adhuc regnum puta Tenere patrem. Melius exsilium est tibi, Quam reditus iste : crimine alieno exsulas, Tuo redibis. Melius istis uiribus [620] Noua regna nullo scelere maculata appetes. Quin ipse frater, arma comitatus tua, Tibi militabit. Vade, et id bellum gere, In quo pater materque pugnanti tibi Fauere possint : regna cum scelere omnibus 625 Sunt exsiliis grauiora. Nunc belli mala Propone, dubias Martis incerti uices. Licet omne tecum Graeciae robur trahas, Licet arma longe miles ac late explicet, Fortuna belli semper ancipiti in loco est, [630] Quodcumque Mars decernit : exaequat duos, Licet impares sint, gladius ; et spes et metus Fors caeca uersat. Praemium incertum petis, Certum scelus. Fauisse fac uotis deos Omnes tuis : cessere, et auersi fugam 635 Petiere ciues : clade funesta iacent : Obtexit agros miles. Exsultes licet, Victorque fratris spolia deiecti geras, Frangenda palma est. Quale tu id bellum putas, In quo exsecrandum uictor admittit nefas , [640] Si gaudet? Hunc, quem uincere infelix cupis, Cum uiceris, lugebis. Infaustas, age, Dimitte pugnas : libera patriam metu, Luctu parentes. (Polynices) Sceleris et fraudis suae Poenas nefandus frater ut nullas ferat? 645 (Iocasta) Ne metue : poenas, et quidem soluet graues; Regnabit. (Polynices) Haecne est poena? (Iocasta) Si dubitas, auo Patrique crede : Cadmus hoc dicet tibi, Cadmique proles. Sceptra Thebarum fuit Impune nulli gerere ; nec quisquam fide [650] Rupta tenebat illa. Iam numeres, licet , Fratrem inter istos. (Polynices) Numero : et est tanti mihi Cum regibus iacere. (Eteocles) Te turbae exsulum Adscribo. (Polynices) Regna, dummodo inuisus tuis. (Eteocles) Regnare non uult, esse qui inuisus timet. 655 Simul ista mundi conditor posuit deus, Odium atque regnum. Regis hoc magni reor, Odia ipsa premere. Multa dominantem uetat Amor suorum ; plus in iratos licet. Qui uult amari, languida regnat manu. [660] (Polynices) Inuisa nunquam imperia retinentur diu. (Eteocles) Praecepta melius imperii reges dabunt ; Exsilia tu dispone. Pro regno uelim Patriam, penates, coniugem flammis dare. Imperia pretio quolibet constant bene.